장음표시 사용
281쪽
catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti Sponte profiteor, et veraciter teneo, eamdem integram , et immaculatam , usque ad extremum vitae spiritum constantissime I Deo adiuvante in retinere, et confiteri, atque a meis subditis, vel illis, quoru in cura ad me in munere meo spectabit , teneri, doceri , et praedicari, quantum in me erit, curaturum , ego idem N. spondeo, voveo, ac iuro: Sic me Deus adiuvet, et haec saneta Dei evangelia. Volumus autem, quod praesentes litterae in cancellaria nostra apostolica de more legantur. Et, ut omnibus facilius pateant, in eius quinterno describantur, ae etiam imprimantur. Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostr voluntatis , et mandati infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoe attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac beatorum Petri, et Pauli, apostolorum eius, Su noderit incursurum. Datum Romne apud sanctum Petrum , nnno incarnationis dominicae millesimo quingentesimo sexagesimo quarto, idibus novembr. pontificatus nostri anno quinto.
FH. card. Caesius. e. Glorierius.
Lectae, et publicatae suerunt suprascriptae litterae Romae in cancellaria apostolica , anno inearnationis dominicae millesimo quingentesimo sexagesimo quarto , die vero sabbati, nona mensis decembris , pontineatus sanctissimi in Christo Patris, et domini nostri, domini Pii papae quarti, anno quinto. A. Lomollius Custos.
DIVINA PROVIDENTIA PAPAE QUARTI.
REVOCENTUR PRlVILEGI A , EXEMPTIONES , IMM V XITATES , FACULTATES, DISPENSATIONES, CONSERVATORIAE , INDULTA, ETC., QUIBUSCUMQUE LOCIS, ET PERSON IS CONCESSA , IN HIS, IN QVlBUS STATUTIS, ET DECRETIS SACRI CONCILII TRIDENT IN
Pius episcum, servus servorum Dei, ad perpetuam
In il principis apostolorum sede, meritis licet imparibus, divina dispositione constituti, nihil , neque universali ecclesiae,
l) Gregorius XIII. privilogia regularibus conres a a Pio V. re luxit ilo-rmn ait terminos concilii per hullam, In tanta, 1573.
282쪽
curae, et sollieitudini nostrae eommissae , salubrius, neque iniuncto nobis npostolicae servitutis ossicio decentius praestare γSsumus, quam, quod providentiae nostrae ministerio oecumenicum eoncilium tridentinum , sicut nostris potissimum auspiciis, Summnque Sanctorum patrum coneordia , per Dei misericordiam selieiter ahsolutum fuit: ita per universos , qui christiana pietate censentur, ubique suseipiatur , et remotis quibuslibet obstaculis , ab omnibus aequaliter observetur. Cum itaque in eodem concilio quamplurima salubria , et ad universalem morum reformationem valde utilia decreta, atque Statuta, maturo praesentium immrum examine praecedente, sint edita, quibus multa , atque di Versa privilegia, exemptiones, immunitates , dispensationes , s cultates , eonServatoriae , indulta, et, ut vocant, consessionalin, et mare magnum, et aliae gratiae, quae v nriis, tam cathedralibus, etiam metropolitanis, quam collegiatis ecclesiis, mona- Steriis , conventibus , et aliis religiosis, etiam fratrum mendicantium domibus, et ordinibus , nec non sancti Spiritus in Sa-xla , sancti Ioannis Lateranensis , ae Incurabilium de Urbe, sancti Antonii virenen. , et sancti Bernardi Iuren. , aliisque hospit libus , militiis, eorumque capitulis, et conventibus, ne universitatibus , etiam studiorum generalium collegiis, tam saecularibus , quam Peclesiasticis . confraternitatibus, societatibus; et tam principis apostolorum de Urbe , quam aliis fabri eis, sanetae et elatae , aliisque piis locis, et operibus, nec non patria his, archiepiscopis, episcopis, praelatis , abbatibus , abbatissis , prioribus , praepositis , et aliis ecclesiasticis , tam saecularibus, quam diversorum ordinum, et militiarum regularibus , ne etiam lateis euiuscumque dignitatis , et status, ne gradus, et excellentiae, ne etiam ducati, regia , et imperiali dignitate sui gentibus utriusque Sexus personis; nec non aliquibus notariis, et etiam de latero legatis, atque nuntiis, tam perpetuo , quam ad tempus, per plures romanos pontifices praedeceswres nostros , ne nos, et sedem apostolicam, eiusque legatos hactenus, etiam motu proprio, et ex certa scientia, ae de apostolicae potestatis plenitudine, seu etiam imperatorum , regum , ducum, et aliorum principum contemplatione, et intuitu , etiam de fratrum consilio, diversimode, variisque temporibus, in genere, Vel specie, ex qua is etiam honesta musa concessa , et etiam pluries confirmata , et innovata fuerunt, in plerisque contrariantur. Nos , quibus in primis cordiret, tam sancta, et ecclesia Dei saluberrima decreta suos, ut Duilired by Cooste
283쪽
par est, esseetus ubique consequi, et ab omnibus obedienter Oh- Servari , privilegiorum, exemptionum, immunitatum, facultatum, conservatoriarum , lndultorum , consessionalium, maris magni, et aliarum gratiarum praedictarum, ne quarumcumque ny t licarum, et aliarum litterarum desuper consectarum, pro Muumque , decretorum , et aliorum inde secutorum , tenores , ae si de verbo ad verbum insererentur, praesentibus pro sufficienter
pressis, et plene insertis habentes. Motu proprio, et ex certa scientia, ae de apostoli eae potestatis plenitudine , quod eadem Omnia, et singula privilegia, exemptiones , immunitates, sucultates , dispenSationes, conservatoriae, indulta , consessionalia , mare magnum , et aliae gratiae in his omnibus , et singulis , in quibus illa statutis, et decretis concilii huiusmodi contrariantur,
ipSo iure revocata, cassata, et annullata, ac de ipsius coneilli terminos , atque limites reducta sint, et eme cenSeantur, nee quidquam adversus ipsa decreta, et statuta, quo minus ubique, et apud omnes observentur, in aliquo suffragari posse , sed ea perinde haberi, et reputari debere, ae Si numquam emanaSSent, auctoritate apostolica, tenore praesentium declaramus, ne etiam statuimus, et ordinamus. Deeernentes nihilominus omnia, et Singula , quae vigore privilegiorum, exemptionum, immunitatum, et dispensationum , facultatum , conservatoriarum, indultorum , eonsessionnlium, et nitarum quammeumque gratiarum hulu
modi , post id tempus, quo concilium obligare coepit, laeta, et gesta quomodolibet fuerunt, et in posterum nent, in his, in quibus dicti concilii decretis adversantur, nulla , invalida, et irrita esse et censeri , ac nemini, etiam quantumlibet, ut praesertur, qualineato, tam in soro quod aiunt j sori, quam conscientiae,
suffragari posse, et debere. Et ita per quoscumque locorum O dinarios , aliosque iudices, et commissarios quavis auctoritate iungentes, etiam sanctae romanae ecclesiae cardinales, Sublataeis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi lacultate , in uir que soro iudieari, et desiniri debere, ne quidquid secus a quoquam , quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter, attentari contigerit, irritum , et inaue decernimus, non obstantibus Pra missis , ae constitutionibus, et ordinationibus apostolicis, cinteri Sque contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostrae deelarationis, statuit, ordinationis, et deereti infringere, Vel et ausu temerario contraire. Si quis autem hoe attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dissiliam by Corale
284쪽
26sDei, ae beatorum Petri et Pauli apostolorum elus , se noverit
Datum Romae, apud sanctum Petrum, anno incarnationis dominicae millesimo quingentesimo sexagesimo quinto , tertio decimo kalend. martii, pontificatus nostri anno sexto. Caes. Glori rus. P. episeopus Nabnie n. H. Gmyn. Anno a nativitate D. millesimo quingentesimo sexagesimo quinto, lndictione sexta, die vero Vlgesima quarta mensis se-hruarii , pontissentus sanctissimi in Christo patris, et d. nostri, domini Pii, divina providentia papae IV., anno eius Sexto, re scriptae litterae apostolicae amxae, et publicatae suerunt in acie campi Florae, et valvis cancellariae apostolicae, per nos Ni- laum de Matthaeis, et Camillum Cherubinum S. D. N. papae
Philibertus Phapuis magister cursorum.
R E GULAE DECEM PER PATREs A TRIDENTINA SYNODO DELECTOS CONCINNATAE , ET A PIO PAPA IV. COMPROBATAE.nEGULA I.
Li l 1ὶ Omnes , quos ante annum M. D.XV. But Summi pono tinces, aut concilia oecumentea damnarunt, et in hoc indico non sunt, eodem modo damnati esse censeantur I), sicut olim damnati fuerunt.
Haeresiareharum libri, tam eorum, qui post praedictum annum haereses invenerunt, vel suscitarunt, quam qui haerede rum capita, aut duces sunt, vel fuerunt, quales sunt Lutherus,
Iae regulae a Pio papa IV. comprobatae fuerunt constitutione, quaa incipit, Dominiet , die 24. martii an. 1564.; vide post regula . - 23 Comule indicem librorum prohin. Congregationem pro indice statuit Sixtus V. in bulla,
285쪽
Zuinglius, Calvinus, Balthraar , Paelmontanus, S enchlaldius, et his similes cui eumque nominis, tituli, aut argumenti exl- stant, omnino prohibentur; aliorum autem haereticorum libri, qui de religione quidem ex professo tractant, omnino damnantur. Qui vero de religione non tractant, a theologis catholicis , iussu episcoporum , et inquisitorum examinati, et approbati permitium tur. Libri etiam catholici, conscripti tam ab illis , qui postea inhaeresim lapsi sunt, quam ab illis, qui post lapsum ad ecclesiae gremium rediere, approbati a facultate theologica universitatis catholicae, vel ab inquisitione generali permitti poterunt.
Versiones scriptorum etiam ecclesiasticorum, quae hactenus editae sunt a damnatis auctoribus, modo nihil contra sanam doctrinam contineant, permittuntur. Librorum autem veteris testamenti versiones, viris tantum doctis, et piis iudicio episcopi concedi poterunt: modo huiusmodi versionibus tamquam elucΙ-dationibus vulgatae editionis, ad intelligendam Sacram seripturam , non Butem tamquam inno textu, utantur. Versiones vero
novi testamenti, ab auctoribus primae classis 1 in huius indi eis saetae nemini concedantur; quia utilitatis parum, periculi vero plurimum lectoribus ex earum lectione manare solet. Si quae vero annotationeS cum huiusmodi, quae permittuntur, versionibus , vel cum Vulgata editione circumseruntur, expunctis i Issuspectis a lacultate theologica alicuius universitatis catholieae,
aut inquisitione generali, permitti eisdem poterunt, quibus et versiones. Quibus conditionibus totum volumen bibliorum , quod vulgo biblia Vatabit dicitur, aut partes eius concedi viris piis, et doctis poterunt. Ex bibliis vero Isidori Clarii brixiani prologus , et protegomena praeeidantur: eius vero textum, nemo textum vulgatae editionis esse existimet.
2ὶ Cum experimento manifestum sit, si saera biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde, ob ho-Iὶ Consule indicem. - 23 Sequitur observatio ad regulam quartam Clementis palme VIII. iussu facta: Animadvertendum est, cirra supradictam qua tam regulam indicis sel. reeor. Pii papae IV., nullam per hanc impressionem, et editionem de novo tribui facultatem episcopis, vel inquisitoribus, aut req
286쪽
27 iminum temeritatem, detrimenti, quam utilitatis oriri, hac in parte iudicio episcopi, aut inquisitoris stetur: ut cum consilio par hi, et consessarii, bibliorum a catholicis auctoribus versorum lectionem, in vulgari lingua eis concedere possint, quos intellexerint ex huiusmodi lectione, non damnum , Sed si dei, atque pietatis augmentum capere posse , quam facultatem in seriptis habeant. Qui autem absque tali saeuitate, ea legere, seu limbere praesumpserint, nisi prius bibliis ordinario redditis , pece torum absolutionem percipere non possint. Bibliopolae vero , qui praedictam lacultatem non habenti biblia idiomate vulgari co seripta vendiderint, vel alio quovis modo conoesserint, librorum pretium in usus pios ab episcopo convertendum, amittant, aliisque poenis pro delicti qualitate eiusdem episcopi arbitrio su iaceant. Regulares vero non nisi facultate a praelatis suis habita, in legere, aut emere POSSint .
Libri illi, qui haereticorum nuctorum opera interdum pro deunt , in quibus nulla, aut pauca de suo apponunt, Sed nil
rum meta colligunt, cuiuS modi sunt lexi ea, eon Ordantiae, nγ-
phthegmata, similitudines, indices, et huiusmodi , si quae habeant admixta , quae expurgatione indigeant, illis , episcopi, et
inquisitores, una cum theologorum catholicorum consilio, sublatis , aut emendatis , permittantur.
Libri vulgari idlomate de controversiis inter catholicos, et haereticos nostri temporis disserentes , non passim permittantur : sed idem de iis servetur, quod de bibliis vulgari lingua scriptis statutum est. Qui vero de ratione bene Ii vendi, contemplandi , consitendi, ac similibus argumentis Iulgari Sermone conscripti sunt, si sanam doctrinam contineant, non est cur prinhibeantur , Sicut nec sermones populares vulgari lingua habiti.
gularium superioribus concedendi licentiam emendi , legendi, aut retinendi hibita vulgari lingua edita, cum hactenus mandalo, et usu Sanctae romanae , et universalis inquisitionis sublata eis fuerit facultas concedendi huiusmodi licentias legendi, vel retinendi hihlia xulgaria, aut alias sacrae scripturae, iam MVi, quam veteris testamenti partes quavis vulgari lingua edita : ac insuPer fiuminaria, et compendia etiam historica eorumdem bibliorum, Reu librorum saerae scripturae, quocumque vulgari idioniale conscripta : quod quidem inviolate servandum est.
287쪽
Quod si hactenus in aliquo regno vel provincia aliqui libri sunt prohibiti , quod nonnulla continerent, quae sine delectu ab omnibus Iegi non expediat, si eorum auctores catholici sunt, postquam emendati fuerunt, permitti ab episeopo, et inquisit e poterunt.
Libri, qui res lascivas, seu obse nas ex professo tractant, narrant, aut docent, cum non solum fidei, Sed et morum, qui huiusmodi librorum lectione saeile corrumpi solent, ratio habenda sit, omnino prohibentur; et qui eos habuerint, severe ab episcopis puniantur. Antiqui vero ab ethnicis conscripti propter sermonis elegantiam, et proprietatem permittuntur: nulla tamen ratione pueris praelegendi erunt.
Libri quorum principale argumentum bonum est, in quibus tamen obiter aliqua inserta sunt, quae ad haeresim , seu lmpi tatem , divinationem , seu superstitionem speetant, a catholicis theologis, inquisitionis generalis auetoritate, expurgati conredi possint. Idem ludicium sit de prologis, summariis, seu annotR-tionibus , quae a damnatis auctoritas, libris non damnatis, ainpositae sunt: sed posthae non nisi emendati excudantur.
iὶ Libri omnes , et scripta geomantiae, hydromantiae, Re- romantiae, pyromantiae, Oneiromantiae, chiromantiae, necromantiae, sive in quibus continentur sortilegia, Veneficia, auguria, auspicia, incantationes, artes magicae, prorsus reliciuntur Episcopi vero diligenter provideant, ne astrologiae iudiciariae
1ὶ Vide bullam Sixti V., Caeli et terrae, 1586., qua procedi potest non modo per ipsos episcopos, et ordinari , sed etiam per inquisitores locorum. Quod confirmatur observatione virea hanc regulam nonam, iussu Clementis PaPae VIII. facta, quae est, ut sequitur: Ab episcopis, et inquisitoribus Christi fideles sodulo admonendi sunt, quod in legentes, aut retinentes contra regulam hane , lihros huiusmodi astrologiae, divinationum , et sortilegi rum, remmque aliarum in stadem regula expressarum , procedi potest, non modo per ipsos episcopos, et ordinarios, sed etiam por inquisitores loeorum ex constitui. sel. ree. Sixti papae quinti contra exercentos astrologiae iudiciariae artem , et alia quaecumque divinationum genera, librosque de eis legentcs , ne tenentes , Promulgata , Euh dat. Romae apud sanctum Petrum , anno incarnalionis dominicae M.D. XXV. nonis ianuarii, pontificatus sui
288쪽
nEGUL E DECEM.273 libri, tractatus , indices legantur, vel habeantur, qui de suturis contingentibus, successibus, sortuitisve casthus , aut iis actionbbus , quae ab humana voluntate pendent, certi aliquid eventurum affirmare nudent. Permittuntur autem ludieia, et naturales observationes, quae navigationis , agriculturae, sive medicae artis iuvandae gratia conseripta sunt.
i, In librorum, aliarumve scripturarum impressione Servetur, quod Σὶ in concillo lateranensi sub Leone X. sess. lo. st tutum est. Quare, si in nima urbe Roma liber aliquis sit im- Primendus , per vicarium summi pontificis, et sacri palatii magistrum , Vel personas a sanctissimo domino nostro deputandas, prius examinetur. In nilis vero locis ad episcopum, vel alium habentem scientiam libri, vel scripturae imprimendae, ab eodem episcopo deputandum, ae inquisitorem haereticae pravitatis eius civitatis, vel dioecesis, in qua impressio stet, eius approbatio , et examen pertineat, et per eorum manum propria Subseriptionet in Haud inutile visum est Ohservationes ad hanc regulam decimam Alexandri Papae VII. Iussu faeing referre . quae se inuntur t Ohsemandum est circa regulam decimam , quod dogentes in statu sedi a post. mediate , vel immediate subiecto, non possunt transmittere libros a se compositos , alibi imprimendos sino expressa approbatione in geriptis emi uentissimi, ac reverendissimi d. cardinalis sanctissimi domini nostri vicarii , et magistri sacri palatii , si in i rho : si vero extra Urbem existant, sine ordinarii loci illius , sive ab his depulatorum saeuitate , et lieontia operi insing nda. Qui vero super impressionem librorum ordinariam , aut delegatam aueto ritatem exercent, dent operam , ne ad examen librorum huiusmodi, personaes assectui auctorum quomodolibet addictas , praesertim vero propinquitate, illos, aut alia quantumvis a longe petita ea sit veri, et sinceri iudicii codiruptrire in necessitudine contigentes admittant: super otiania autem ab oblatis sibi in hane operam per eosdem auctores censoribus caveant. Sed iis demum utantur, quos doctrina, morumque integritate Prohatos , ab omni suspicione gratiae intactos, ac, si sieri potest, auctoribus ipsis ignotos , et unius honi publici, Deique gloriae studiosos cognoverint: quod vero ad auctores regulares . cuiuscumque ordinis, et instituti sunt, illud Praeterea obsorvandum, ut ne meum seripla , vel opera aliis eiusdem instituti regularibus examinanda committantur, sed alterius ordinis , et instituti viri pii, doctique , et a Partium studio , atque ab amoris , et odii stimulis prorsus remoti eligantur rper hoc autem non tollitur, quin intra eorumdem regularium Ordinem per religiosos eiusdem ordinis, superiorum suorum iussu, praelati libri examInari non debeant. - 2ὶ Vide infra constit. Leonis X., Nos ne id. , et 1ess. l. in decreto de edit. in usu gacr. lihi'. Ν
289쪽
gratis, et sine dilatione imponendam sub ments , et oensurIs, sneodem decreto contentis, approbetur: hac lege, et conditione addita , ut exemplum libri imprimendi authenticum , et manu auctoris subscriptum , npud examinatorem remaneat; eos vero, qui libellos manu scriptos vulgant, nisi ante examinati, probatique tuerint, iisdem poenis subiici debere iudiearunt patres deputati, quibus impressores, et qui eos habuerint, et legerint, nisi a clores prodiderint, pro auctoribus habeantur. Ipsa vero huius modi librorum probatio in scriptis detur, et in fronte libri, vel scripti, vel impressi authentire appareat, probatioque, et examen, ne cetera gratis fiant. Praeterea in singulis civitatibus, ae dio emibus , domus , vel loci, ubi ars impressoria exercetur , et hi-bliotheeae Isbrorum venalium saepius visitentur personis, Bd id deputandis ab episcopo, sive elus vicario , atque etiam ab imquisitore haereti eae pravitatis , ut nihil eorum , quae prohibentur, aut imprimatur, aut vendatur, aut linhentur. Omnes vero librarit, et quieumque librorum venditores habeant in suIs bibliotheeis indicem librorum venalium, quos habent, cum Sulmscriptione dictarum personarum, nee alios libros habeant, aut Vendant, aut quaeumque ratione tradant, sine licentia eorumdem deputandorum , sub poena amissionis librorum , et aliis arbitrio episcoporum, vel inquisitorum imponendis. Emptores vero, Idietores , Vel impressores, eorumdem arbitrio puniantur. Quod si aliqui libros quoscumque in aliquam civitatem introducant, teneantur eisdem personis deputandis renuutiare, vel, si locus publicus mercibus eiusmodi constitutus sit, ministri publici eius loel praedictis personis significent libros esse ndductos. Nemo Vero audeat librum, quem ipse, vel allus in civitatem introduxit, alicui legendum tradere, vel aliqua ratione alienare, aut eommodare, nisi ostenso prius libro, et habita licentia a personis deputandis, aut nisi notorie constet, librum iam esse omnibus permissum. Idem quoque servetur ab heredibus, et executoribus ultimarum voluntatum, ut libros a defunctis relictos, sive eorum incirem illis personis deputandis osserant, et ab iis sicentiam obtineant , priusquam eis utantur, aut in alias personas quaeumque ratione transferant. In his autem omnibus, et singulis poena statuatur, Vel amissionis librorum , vel alia , arbitrio eorumdem episcoporum, vel inquisitorum , pro qualitate contumaciae, vel delicti. Circa vero libros , quos patres deputati examinarunt , aut e Dissiliasu by Corale
290쪽
27o purgarunt, aut expurgandos tradiderunt, aut certis condition bus , ut rursus excuderentur, concesserunt, quidquid illos statuisse eonstiterit, tam bibliopolae, quam ceteri Observent. Ll- herum tamen sit episeopis, aut inquisitoribus generalibus, Se- eundum saeuitatem, quam habent, eos etiam libros, qui his regulis permitti videntur, prohibere, si hoc in suis regnis, aut provinetis, vel dioecesibus expedire iudicaverint. Ceterum nomina , cum librorum, qui a patrihus deputatis purgati sunt, tum eorum, quibus illi hane provinciam dederunt, eorumdem deputatorum sineretIrius notario sacrae universalis inquisitionis romauae descripta sanetissimi domini nostri iussu tradidit. Ad extremum vero omnibus fidelibus praecipitur, ne quis nudeat contra harum regularum praescriptum, aut huius indicis prohibitionem libros aliquos legere, nut habere. Quod si quis libros haereticorum, vel cuiusvis auctoris Scripta ob haeresim, vel ob salsi dogmatis suspicionem damnata , atque prohibita , legerit, vive habuerit, statim in excommunicationis sententiam incurrat. Qui vero libros alio nomine interdicius legerit, nut habuerit, praeter precati mortalis reatum, quo afficitur, ludicio episeop
APPROBATIO INDICIA LIBRORUM PROHIBITORUM CUM REGULIS FIRMATIS PER PATREs A SANCTO CONCILIO TRIDENTI NODE PUTATOS, ET PROHIBITIO HOS LIBROS ΗλBENDI ET LEGENDI.
Pius papa IV., ad suturam rei memoriam. Dominiet gregis eustodiae, Domino disponente, praepositi, vigilis more pastoris non desistimus ipsi gregi ab imminentibus
periculis, quanta maxima possumus cura et diligentia, praeeavere , ne propter negligentiam nostram pereant oves, quae pretiosissimo domini nostri Iesu Christi sanguine sunt redemptae. Etsi autem quae ad fidei veritatem patelaetendam, et ad horum . temporum haereses consutandas pertinebant, in Meumenico, et generali concilio tridentino, sancti Spiritus assistente gratia, nuper adeo enueleata, ne definita suerunt, ut dicite Iam sit uniculque Sanam, catholicamque doctrinam, a salsa adulterimiqde in Duilired by Cooste