Canones et decreta sacrosanti oecumenici Concilii tridentini sub Paulo 3., Iulio 3. et Pio 4. pontificibus maximis cum appendice Theologiae candidatis Perutili

발행: 1845년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Clementinis, lib. 3. tit. 11. de religiosis domibus, erep- odii in i eontigit interdum, quod xenodochiorum, leprosa

riarum, elemoSynariarum, seu hospitalium rectores, locorum ipso rum interdum ab oecupatorum et usurpatorum manibus excutere

negligunt; quinimo ea collabi et deperdi , domos et aedificia

ruinis deformari permittunt: et non attento, quod loea ipsa ad hoe landata et fidelium erogationibus dotata suerunt, ut paupe res inlaetique lepra reciperentur inihi, et ex proventibus. sustentarentur illorum, id renuunt inhumaniter sacere, proventus e dem in usus suos damnabiliter conVertentes eum tamen ea quaend certum usum largitione sunt destinata fidellum, ad illum debeant, non ad alium salva quidem sedis apostolicae nuctoritate j eonverti: nos incuriam et n sum huiusmodi detestantes, hoe saero concilio approbante, sancimus, ut ii ad quos id de iure vel statuto in ipsorum landatione locorum apposito, aut ex consuetudine praescripta legitime, vel privilegio sedis apostolicae pertinet, loca ipsa studeant in praedietis omnibus Salubriter re larmare; ne occupata, deperdita, et alienata indebite, in statum reduel debitum laetant; et ad ipsarum miserabilium personarum remptionem et Sustentationem debitam, iuxta lacultates et proventus locorum ipsorum, rectores praedictos compellere non omittant. Ιn, quo Si sorte commiserint negligentiam vel de- laetum, ordinariis locorum iniungimus, ut, etiamsi pia loca praedicta exemptionis privilegio munita consistant, per seipsos vel alios impleant omnia praemissa et singula, et rectores eo dem utique non exemplas, propria, exemptos vero, et alios privilegiatos, apostoli ea ad id nuctoritate eompellant. Contradictores, cuiuscumque status nut conditionis exi Stant, nut praehentes eisdem ei rea praemissa consilium, auxilium, vel favorem, per censuram ecclesiasticam, et aliis luris remediis compescendo ; nullum tamen per hoc exemptionibus seu privilegiis ipsis quoad alta praeiudicium generando. Et autem praemissa Promptius . observentur, nullus ex locis ipsis saecularibus clericis in beneficium conseratur; etiamst de consuetudine i quam reprο

302쪽

PER COX C. TRIDENT. INNOVATAE. 28

hamus penitus in hoe fuerit observatum: nisi in illorum landalione secus fuerit constitutum, seu per electionem sit de rectore locis huiusmodi providendum. Sed eorum gubernatio viris prinvidis, idoneis, et boni testimonii eommittatur, qui ficiant, velint, et valeant loea ipsa, bona eorum, ae iura utiliter regere , et eorum proventus et reditus personarum usum miserabilium sideliter dispensare, et quos in usus alios bona praedicin con-Vertere praesumptio verisimilis non ex Istat: in quibus sub obtestatione divini iudieii, illorum, ad quos dictorum loeorum commisio pertinet, conseientias oneramus. Illi etiam, quibus dictorum locorum gubernatio, seu neministratio committetur, ad instar tutorum et curtitorum iuramentum praeStare, ae de locorum ipsorum bonis inventaria considere, et ordinariis, seu aliis quibus subsunt loca huiusmodi, vel deputandis ab eis, annis sim gulis de administratione sua teneantur reddere rationem. Quod si Secus a quoquam fuerit attentatum, collationem, provisionem, Seu ordinationem ipsam carere decernimus omni robore firmitatis. Praemissa vero ad hospitalia militarium ordinum, aut religiosorum etiam aliorum, extendi minime volumus. Quorum tamen hospitalium rectoribus in sanctae obedientiae virtute mandamus , ut in illis , secundum suorum ordinum instituta et antiquas Observantias providere pauperibus, et hospitalitatem debitam in illis tenere proeurent: nd quod per superiores eorum streta districtione cogantur, statutis, aut consuetudinibus quibuslibet non obstantibus in praemissis. Ceterum nostrae intentionis existit, quod si quae hospitalia, nitare, vel altaria, et coemeterium Rhantiquo habentia, et presbyteros celebrantes, et sneramenta minclesiasti ea pauperibus ministrantes , seu si parochiales rectores consueverint in illis exercere, praemissa antiqua conSuetudo Se Vetur, quoad exercenda et ministranda spiritualia supradicta.

lib. 5. Miravastantium eommunium, tit. de privilegiis, eap. 3. ὶ Divina in eminenti sedis apostolicae specula disponente clementia constituti, ad ea libenter intendimus, per quae ossi elates praedictae sedis obsequiis eius Iad quam veluti sidelium

in Infirmatur seM. 21. de resorin. e. s. et gem. 24. de rela . c. ii i

303쪽

28s coΝWiTu TION Es ANTIQDAE omnium matrem, pro animarum salute quaerenda, et institia prosequenda, de diversis mundi partibus rennuit multitudo , tu. tius et quietius se promptiores valeant exhibere. Hine est, quod nos ex eertis rationabilibus eausis moti, etiam nonnullorum Nne-deeessorum nostrorum vestigiis inhaerentes , districtius inhibemus locorum ordinnrils, nec non commissariis, et delegatis eo rum, ceterisque universis, et Singulis, quacumque potestate, et auctoritate praesulgeant, cuiuscumque digninus, gradus, vel prae- eminentiae nierint, ne contra officiales praefatos quocumque n mine nuneupentur, in nostris, et dictae sedis obsequiis nunc et pro tempore existentes, nec non quoscumque ullos pro suis I et eorum causis, vel negotiis prosequendis ad sedem praedletam venientes, ae in ea i durante negotiorum, et causarum hul modi prosecutione j moram trahentes, et re dentes nh eadem, procedere, aut in eos exeommunicationis, suspensionis, vel imterdicti , aut privationis ossiclorum, aut beneflciorum, Seu quamvis aliam sententiam promulgare praesumant. Nos enim Omnes, et Singulos proe sus, et sententias contra

tenorem, et mentem nostrae inhibitionis huiusmodi latas, et habitas , et in posterum habendas, ne etiam promulgandas, et quaecumque inde secula, declaramus nulla, irrita, et inania, nulliusque extitisse, Vel existere roboris, vel momenti. Nee non quidquid in contrarium a quoquam, quavis auctoritate, scien ter, vel ignoranter attentatum sorsan est hactenus, vel in posterum contigerit attentari, etiam decernimus irritum, et inane; et nihilominus in omnes et singulos ordinarios, et onletales, commissarios, delegatos eorum, qui se de dignitatibus, ac benestelis ecclesiasticis quibuscumque o letalium aut negotia huiusmodi apud Seium Sedem prosequentium praedictorum, eos illis sorsan privando, atque privatos deeernendo, seu declarando, vel euiuscumque privato praetextu illa personis aliis conserendo, Seu de illis in eos quomodolibet se intromittendo, tam in dantes , quam in recipientes, excommunieationis, suspensionis, et interdicit latas Sententias promulgamus, quas volumus eos ipso laeto incurrere: a qua quidem excommunicationis sententis absolvi nequeant nisi a nobis, vel per nos deputandis, praeterquam in mortis Rrticulo eo tituti. Praemissa autem a die amxlonis praesentium ad valvas ha- silicae principis apostolorum de urbe, ex certa scientia quoscumque ligare volumus, et arctare. Non obstantibus apostolicis , et Dissiligod by Corale

304쪽

PER CONC. TRIDENT. INNOVATAE. 28s

quibuscumque generalibus, aut provincialibus, aut synodalibus concillis, edictis, constitutionibus, ordinationibus et apostolicis privilegiis, per quae essectus praesentium impediri posset quo modolibet, vel disseert, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus habenda esset in praesentibus mentio specialis, et quae

praesentibus volumus habere pro Sumelenter expressis, ceterisque eontrariis quibuseumque. Nulli ergo, etc. Datum Romae apud sanetum Petrum, anno incarnationis dominicae 1432. oet vo idus mariti, pontificatus nostri anno secundo.

GREGORIUS X. IX CONCILIO LUGDUNENSI.

Eae sexto deeretalium, lib. i. tit. s. de electione et electi

potestate, cap. 14.1ὶ Licet emon, a selleis recordationis Alexandro papa III.

praedecessore nostro editus, inter cetera statuerit, ut nullus ringimen ecclesiae par hlalis suseipiat, nisi vigesimum quintum aetatis annum attigerit, ne scientia et moribus commendandus existat; quodque talis ad regimen assumptus huiusmodi, si monitus non merit, praesxo a canonibus tempore in presbyterum ordinatus, a regiminis eiusdem amoveatur officio, et alii conseratur. Quia tamen in observatione canonis memorati se multi exhibent negligentes, nos perieulosam illorum negligentiam volentes luris exeeutione suppleri, praesenti decreto statuimus, ut nullus ad regimen parochialis ecclesiae assumatur, nisi sit idoneus moribus, scientia, et Retate, decernentes, collationes de parochialibus reclesiis iis, qui non attigerint vigesimum quiu- tum annum, de cetero faciendas , viribus omnino cerere. Is etiam, qui ad huiusmodi regimen assumetur, ut gregis sibi crediti diligentius curam quaerere possit, in parochlali ecclesia, emius rector is extiterit, residere personaliter teneatur. Et intra annum a sibi commissi regiminis tempore numerandum, Se faciat ad sacerdotium promoveri. Quod si intra idem tempus promotus non suerit, ecclesia sibi commissa inulla etiam' praemissa m nitione j sit praesentis constitutionis metoritate privatus. Super residentia vero, ut praemittitur, facienda, possit ordinarius gratiam dispensationis ad tempus facere, prout eausa rationabilis id

exposcit.

305쪽

CONSTIT DTiONES ANTIQUAE GREGORIUS X. IN CONCILIO LUGDUNENSI.

seaelo decretalium, lib. l. tit. 16. de of io ordinarii,

p. 3.

1ὶ Ordinarii locorum sul itos suos plures dignitates, vel ecclesias, quibus animarum cura imminet, obtinentes, Seu personatum aut dignitatem eum allo beneficio, eul cura similis est annexa, distrIcte compellant dispensationes, auctoritate quarum huiusmodi ecclesias, personatus, seu dignitates canoniee tenere se asserunt, intra tempus pro laeti qualitate ipsorum ordinariorum moderandum arbstrio exhibere. Quod si sorte iusto impedimento cessante, nullam dispensationem intra Idem tempus comtigerit exhiberi, reclesiae beneficia, personatus, seu dignitates, quae sine dispensatione aliqua ipsos illicite detineri constabit, per eos, ad quos eorum collatio pertinet, libere personis idoneis conserantur. Ceterum si dispensatio exhibita sussiesens evidenter appareat, exhibens nequaquam in heneflciis huiusmodi, quae emonice obtinet, molestetur. Provideat tamen Ordinarius, qualiter nec animarum cura in eisdem ecclesiis, personalibus , seu dignitatibus negligatur, nee benestela ipsa debilis obsequiis defraudentur. Si vero de dispensationis exhibitae sunteientia dubitetur , super hoe erit ad sedem apostolicam recurrendum: cuius est aestimare, quem modum sui beneficii esse velit In conserendis insuper personatibus, et dignitatibus, et aliis beneficiis curam habentibus animarum annexam; iidem ordinarii diligentiam illam observent, ut personatum, dignitatem, vel aliud beneficium similem curam habens animarum, alicui plura similia obtinenti non ante conferre praesumant, quam eis super obtentis dispensatio evidenter sufficiens ostendatur: qua etiam ostensa, ita demum ad collationem procedi volumus, si appareat per eamdem, quod is, cui est collatio laetenda, huiusmodi personatum, dignitatem vel beneficium retinere libere valeat cum obtentis; vel si ea, quae sic obtinet, libere ae sponte resignet. Aliter autem de personatibus, dignitatibus, et beneficiis talibus saeta collatio nullius penitus sit momenti.

306쪽

Eae sexto decretalium, lib. 3. tit. 20. de censibus, Xaetionibus, et procurationibus, cap. I. ij Exigit perversorum audacia, ut non simus sola delictorum prohibitione contenti, sed etiam poenam delinquentibus imponamus. Constitutionem itaque felicis recordationis Innocentii papae IV. praedecessoris nostri, editam super non recipiendis In pecunia procurationibus, ne super receptione munerum visitantibus, eorumque familiaribus interdicia, quam multorum sertur temeritas praeterire, volentes inviolabiliter observari, eam decernimus poenae adlectione iuvandam: statuentes, ut universi et singuli, qui ob procurationem sibi ratione visitationis debitam erigere pecuniam, vel etiam a volente recipere, vel alias constitutionem ipsam recipiendo munera, sive visitationis osticio non impenso, procurationem in victualibus, aut aliquid aliud procurationis Occasione, violare praesumpserint, duplum eius, quod receperint, ecclesiae, a qua id receptum suerit, intra mensem reddere teneantur. Alioquin ex tune patriarchae, archiepiscopi, episcopi duplum ipsa ultra praedictum tempus restituere disserentes, ingressum sibi reclesiae sentiant interdictum. Inferiores vero ab ossiclo et benenelo noverint se suspensos, quousque de duplo huiusmodi gravatis e lesiis plenarium satisfactionem impendant, nulla eis in hoe dantium remissione, liberalitate, seu gratia

valitura.

INNOCENTIUS III. IN CONCILIO LATERAN EXSI.

Eae lib. i. decretalium, tit. 31. de of io iudicis, cap. 15.23 Inter cetera quae spectant ad salutem populi christiani, pabulum verbi Dei permaxime noscitur sibi esse necessarium, quia fleui eorpus materiali, sic anima spirituali cibo nutritur; eo quod non in solo pane vivat homo, sed in omni Verbo, quod procedit de ore Del: unde eum saepe contingat, quod episcopi, propter occupationes multiplices, vel invaletudines corporales , aut hostiles incursiones, seu oceasiones alias ine dicamus defectum scientiae, quod in eis est reprobandum omnino, nec de eetero tolerandum j per se ipsos non sussiciunt ministrare popin

307쪽

292 CONSTITUTIONES ANTIQUAElo verbum Dei, maxime per amplas di emes et dissusas: gen rati eonstitutione sanet mus, ut episcopi viros idoneos ad sanctae praedieationis officium salubriter exequendum Bssumant, potentes in opere et sermone, qui plebes Sibi commissas vice ipsorum, eum per Se idem nequiverint, sollicite visitantes, eas verisbo aediscent, et exemplo, quibus ipsi, eum indiguerint, nece saria ministrent, ne pro necessariorum desectu compellantur deis sistere ab incoepto. Unde praecipimus tam in cathedralibus, quam in allis conventualibus ecclesiis viros idoneos ordinari, quos episeopi possint eoadiutores et eooperatores habere, non solum in praedicationis ossicio, verum etiam in audiendis consessionibus, et poenitentiis iniungendis, ae ceteris, quae ad salutem pertinent animarum. Si quis autem hoc neglexerit adimplere, districtae subiaceat ultioni.

INNOCENTIUS III. IN CONCILIO LATER XENSI.

Eae libro 3. decretalium, sit. 5. de praebendis et dignitatibus,

1ὶ De multa providentia fuit in lateranensi eoncilio prohibitum, ut nullus diversas dignitates reclesiasticas , vel plures e etesias par hiales reciperet, contra saerorum canonum instituta: alioquin recipiens, sic acceptam mitteret, et largiendi potestate conserens privaretur. Quia vero propter praesumptiones, et D rumdam cupiditates, nullus hactenus, aut rarus, de praedicis statuto fructus provenit, nos evidentius et expreSsius oecurrere eupientes, praesenti decreto statuimus, ut quicumque receperit aliquod beneficium, curam habens animarum annexam, si prius tale beneficium habebat, eo sit ipso iure pri atus; et si sorte illud retinere eontenderit, etiam alio spolietur. Is quoque, Ad quem prioris spectat donatio, illud post receptionem alterius libere conserat, cui merito viderit conserendum: et si ultra sex menses tonserre distulerit, non solum ad alios seeundum later nensis concilii statutum eius collatio devolvatur, Verum etiam tantum de suis cogatur proventibus in utilitatem ecclesiae, euius est illud beneficium, assignare, quantum n tempore vacationis ipsius constiterit esse pereeptum. Hoc idem in personatibus esse

308쪽

decernimus observandum, addentes , ut in eadem Melesia nullus plures dignitates, aut personatus habere praesumat, etiam Si curam non habenni animarum. Circa sublimes tamen et litteratas personas, quae maioribus beneficiis sunt honorandae, cum ratio postulaverit, per sedem apostolicani poterit dispenSari.

INNOCENTIUS III.

Ibid. cap. 29.

Grave nimis est et absurdum, quod quidam ecclesiarum praelati, eum possint viros idonem ad ecclesiastica beneneia promovere, assumere non verentur indignos, quibus nee morum honestas, nee litterarum scientia suffragatur, carnesitatis sequentes assectum, non iudicium rationis; unde quanta G-clesiis damna proveniant, nemo sanae mentis ignorat. Volentes igitur hule morbo mederi, praecipimus, ut, praetermisias indignis, idoneos Assumant, qui Deo et ecclesiis velint et valeant gratum impendre samulatum : 1latque de hoc in provinciali concilio diligens inquisitio annuatim, ita ut, qui post primam et secundam correctionem suerit repertus culpabilis, a benestelis conserendis per ipsum concilium suspendatur, Instituta in eodem concilio persona provida et honesta, quae suspensi suppleat desectum in honestella conserendis. Et hoc ipsum circa capitula, quae in his deliquerint, observetur. Metropolitant vero delictum superioris ludicio relinquatur ex parte concilii nuntiandum. Ut autem haec salubris provisio pleniorem consequatur eslaetum, huiusmodi Smspensionis sententia, praeter romani pontificis auctoritatem, aut proprii patriarchae, minime relaxetur, ut in hoe quoque quatuor patriarchales sedes specialiter honorentur.

INNOCENTIUS ILI. IN CONCILIO LATERANENSI.

Eae lib. 3. decretalium, tit. 35. de statu monachorum, cap. 7.2) In singulis regnis sive provinciis stat de triennio in trien-ulum , Salvo iure dioecesanorum pontificum, commune rapitu-

309쪽

lum abbatum, atque priorum, abbates proprios non habentium, qui non consueverunt tale eapitulum relebrare, ad quod universi conveniant, praepeditionem canonicam non habentes, Epud unum de monaestertis ad hoc aptum; hoc adhibito moderamine, ut nullus eorum plus, quam sex evictiones, et octo personas adducat. Advocent autem chartiative in huius novitatis primordiis duos el- sterciensis ordinis abbates vicinos, ad praestandum sibi consillum et auxilium opportunum, cum sint in huiusmodi eapitulis cel brandis ex longa consuetudine plenius informati. Qui absque contradictione duos sibi de ipsis associent, quos viderint expedire. Ae ipsi quatuor praesint capitulo universo, ita quod ex hoe nullus eorum auctoritatem praelationis assumat, unde, eum expedierit, provida possint deliberatione mutari. Huiusmodi vero capitulum aliquot certis diebus rentinue iuxta morem cisteretensis ordinis celebretur, in quo diligens habeatur traetatus de resormatione ordinis, et observantia regulari: et quod statutum fuerit , illis quatuor approbantibus, ab omnibus inviolabiliter observetur, omni ex satione et contradictione, ne appellatione rem lis; proviso nihilominus ubi sequenti termino debeat capitulum celebrari, et qui convenerint, vitam ducant communem, et saetant proportionabiliter simul omnes communes expensas: ita quod, si non omnes potuerint in eisdem, saltem plures simul in

diversis domibus commorentur. Ordinentur etiam in eodem m-pltulo religiosae ne circumspectae personae, quBe singulas B batias eiusdem regni, sive provinciae, non solum monBehorum, sed etiam monialium, secundum formam sibi praefixam, Ut nostra studeant visitare, corrigentes et reformantes, quae sorrectionis et reformationis officio viderint indigere; ita quod, si rectorem loci cognoverint ab administratione penitus amovendum, denuntient episcopo proprio, ut illum amovere procuret: quod si non secerit, ipsi visitatores hoc reserant ad apostolicae

sedis examen. Hoc ipsum regulares canon leos secundum ordinem Suum volumus, et praecipimus observare. Si vero in haeno, itote quidquam dissicultatis emerserit, quod per praedictas perwnas nequeat expediri, ad apostolicae sedis ludicium absque scandalo reseratur ; ceteris irrefragabiliter observatis, quae eoncordi fuerint deli herntione proVISa. Porro di cerunt episeopi monasteria sibi sublecta ita studeant reformare, ut cum ad ea praedicti hisitatores necesserint, plus in illis inveniant, quod commendatione, quam quod correctione Disiligod by Gorale

310쪽

sit dignum; attentissime praecaventes, ne per Bos dleta monasteria indeblus oneribus aggraventur. Quia Ble Volumus superiorum lura servari, ut insertorum nolimus iniurias sustinere; ad hoc distriete praeeipimus tam dioe sanis episeopla, quam Per. sonis , quae praeerunt capitulis Glebrandis, ut per tensuram rein elesiasticam , appellatione remota, compescant ndvocatos, patro. nos, VlcedOmlnos, rectores, et consules, magnates, si milites, Seu quoslibet allos, ne monasteria praesumant ossendere in personisae rebus. Et si forsitan ossenderint, eos ad salissaeuonem compellere non omittant, ut libertus et quietius omnipotenti Deo v leant famulari.

INNOCENTI La III. IN CONGILIO LATERANENSI.

Eae lib. 4. decretalium, tit. 3. da clandestina dispensatione,

eap. 3.1ὶ Cum inhibitio copulae coniugalis sit ultimis tribus gradibus revocata, eam in aliis volumus districte servari. Unde praedecessorum nostrorum veStigiis inhaerendo, clandestina coniugia penitus inhibemus: prohibentes etiam, ne quis saeerdos talibus interesse praesumat. Quare specialem quorumdam locorum consuetudinem ad alta generaliter prorogando, statuimus, ut eum. matrimonia suerint contrahenda, in ecclesiis per presbyteros pinhilee proponantur, eompetenti termino praesinito, ut infra illum, qui voluerit, et valuerit, legitimum impedimentum opponat: et ipsi presbyteri nihilominus investigent, utrum aliquod imped, mentum obsistat. Cum autem apparuerit probabilis conlectura contra eopulam contrahendam, contractus interdicatur expresse, donee, quid fieri debeat super eo, manifestis mustiterit documentis. INNOcENTIUS III. IN CONCILIO LATERANENSI.

lib. 5. decretalium, tit. l. de ae sationibus, et inquisitionibus et denuntiationibus, cap. 24.23 Qualiter et quando debeat praelatus procedere ad inquirendum Et puniendum subditorum excessus, ex auctoritatibus novi et veteris testamenti colligitur evidenter, ex quibus postea

SEARCH

MENU NAVIGATION