장음표시 사용
201쪽
equus aut urbs plus una esse potest .s enim plures essent, iam non recte illas Vrbem appellarem . Vt auctores huius popularis linguae r prehensionem ineptae ac futilis loquacitatis captasse uideantur. fiat l. ut quo sermone nihil excogitari possit egentius, eodem nihil sit uerbosius. Quibus ineptiis latinus & Graecus, Hebraicus quoque & Arabs sermones carent. Simili sunt in reprehensione Gallorum & Hispanorum sermones non minoribus sordibus ipsi
quoque inquinati, neque minoribus,mlnusq. superuacaneis ineptiis referti. Ex iis omnibus,quq complura collegi, liquido efiicitur, quod
nunc summatim colligam, cum hae sint praecipuae sermonis laudes, ut sit copiosus, uarius, significans , breuis, in omnibus quattuor hisce rebus sermonem latinum infinitis partibus populari praestare. Perorare possem, sed parua appendix addenda est , quae ad ignobilitate popularis sermonis in nullas non partes decIarandam no parum facit. nam neque in soluta oratione numerosus esse potest hic sermo,& metris minime aptus est . quippe qui breuibus de longis syllabis ut latinus & Graecus non distinguatur. quo fit, ut tempotibus careat, neque oratio tamquam pedibus quibusdam ingredi possit . quem metri defectum ut supplerent, atque ut aliqua esset carminum effigies, similiter desinentes atque inter se respondentes extremas duas carminum syllabas commenti sunt,
quibus rhythmum cilici dicunt . quae res illud
202쪽
uitium habet maximum, quod detruncat notiones , ac ueluti angustiis quibusdam animi sensa coaristat, ut quae scriptor animo agitet, pronuntiare libere non possit, sed rhythmi nocessitati cogatur parere, neque ingenium necessariis similiter desinentibus uocibus tamquam carceribus coercitum libere possit excurrere . quod uitium sentiens uir acutissimo ingenio, utinam costantiore consilio fuisset,Claudius Ptolemaeus, ut ab hisce compedibus Poetarum ingenia eximeret, nouam exametroruformam ad Latinorum & Graecorum similitudinem commentus est. Iaudarem inuentum, nisi conatum & laborem inaniter captum exitus docuisset. popularis enim linguae exilitate sublimitatem illam heroicis carminibus aptam non capi experiendo compertum est. Sed tempus iam est, ut ad id, quod initio dixisti, indignitate sermonum ponderanda spectandum in primis esse, ueniamus. GON Z. Id nisi molestum est libenter repetierim. S A V L. Quin mihi pergratum feceris. GON L. Aurium iudicium hac in re ceteris omnibus anteponendum puto, quippe quae magis sentiant offensiones.nulla autem re sque aures offenduntur,
atque horrido ac truci & aspero sono. Ille igitur sermo ceteris iure p affertur, qui ab omni asperitate quamlongissime absit, quiq. in aures dulcior influat: easq. iucundiore sit au i tatis sensu perfundat. Talem porro esse patrium
203쪽
suauitate superari nemini dubium erit, qui animaduerterit, omnes uoces uocalibus terminari, neque mistarum consonantium asperitate aures laedi. Cui suavitati doctum quendam uirum tantum tribuere solitum initio dixi, ut hac
linguam Superis ipsis, s humana lingua loqui
uelint, maxime conuenientem affirmaret.
S A V L. Iouem, si humana lingua loqueretur Platonis lingua locuturum fuisse, qui dixit, is non linguae Graecae dignitatem & pulchritudinem uoluit extollere, sed miram ac prope Diumam & Ioue ipso dignam in Platone fuisse eloquentiam, demonstrare . At Diuinus iste tuus uir non hominis alicuius eloquentiae, sed sermoni populari Italo eam laudem tribuit. De quo si quis quaerat,quoniam illu in coetu & cosilio Deorum fuisse oportet, qui eorum inti mos sensus introspexerit, atque hoc quoque arcanum elicere potuerit, qua tandem lingua Superi ante hunc sermonem inuentum locuturi fuissent. eo uidem puto illum simile quiddacoqui illius Plautini responsurum. Vt enim ille dixit, in nidorem ciborum a se conditorum Iouem coenare, rogatusq. cum ad condiendos et bos nusquam est uocatus, in quem tandem odorem coenet Iupiter respondit eo die Iouε in coenatum cubitum ire, ita hunc responsura puto, m ut os tum futuros fuisse Deos. Verum omisso Diuino isto homine ad te orationem conuerto GON ZΑGR. Firmiora argumenta tradunt Rhetores uel orationis initio statim oppo-
204쪽
opponenda, uel ad extremum reseruanda, Ie-uioribus interiectis, quod duobus his locis posita maxime adhqreant. Q uare minime miror, te argumentum istud de sermonis suauitate tamquam firmissimum, & in quo explicando in oratione recitata plurimus fuisti, ut clausu-Ia disputationis nostrae esset, uoluisse. Verum uide quam a te dissentiam GoNZ AGA. Hoc enim argumentum, quo ad linguam commen dandam nihil magis putas ualere, eiusmodi mihi uidetur, ut nihil aeque sermonem istum uestrum premat ac despiciendum faciat. in quo argumento quam multa peccentur, ita mecum considera. primum labi te dicent, in eo,quod
putas, consonantibus uoceS asperius terminari . non enim consonantibus asperiorem uoce
fieri, sed grauitatem, ac sonans quiddam addi. maioris q. ponderis ac sublimiorem sermonem fieri. Deinde, cum id quod paullo ante ostensum est, nihil uarietate sit iucundius ac pulchrius , qua uitium satietatis in omni re uel maximum in primis uitatur, auribus haud dubie iucundior erit ea oratio, quq no uocibus eos dem exitus omnibus habentibus constet, sed quet uarie & multipliciter cadetibus terminetur,& distinguatur. Praeterea ut in uocalium exitust ista,quam inesse uis, dulcedo,non tamen ea perpetua & continuata potest esse iucunda.qδnulla re magis natura nostra, ut spe iam diximus, quam uarietate delectetur, contra continuauone offendatur. ac quemad dum si quis
205쪽
quis epulum det, in quo omnes cibi e saccaro sint, uel saccaro sint conditi, cito conuiuas satietas ac nausea etiam capiat, contra illae epulae sint iucundae, quae multiplici condimentorugenere uariatae simul cum dulci salsum, auste-sterum, acidum, asperum, subamarum habet, illa l. vina Galli in primis in pretio habeant , qu et una cum leni austerum mordicans habeatim mistu, neque ille chorus delectet,qui unius tantum soni uocibus constet,sed qui omnibus uocum sonis temperatus iucunda quadam &inter se cogruenti dissimilium sonorum uarietate , quam Graeci ἀροσν-ν uocant, concinant
ita nihil est, quod sermonis pulchritudinem& decorem aeque commendet, atque hoc u rie cadentium vocum, suauitatemq. cum grauitate miscentium temperamentum . neque
nimia ista& perpetua ac nusquam intermissa dulcedo sermonem suauiorem facere,sed molliorem & esis minatiorem reddere est dicenda. Neque uero huic ipsi suavitati sunt primae dandae, quae nimia sermonem potius deprimit qua extollit . facit enim ut nihil grande ac sonans habeat. quam laudem nonnulli in sermone comendando uel primam putant. Quod igitur primum ac maxime excellens ad popularem sermonem extollendum sumunt, id illum uel in primis deprimit ac deformem facit; quodq. illi summae laudi esse putant, id ego in uitio uel maximo ponendum statuo. quam humilitatem & turpitudinem si aures nostrae consuetudine .
206쪽
tudine oppressi in hac lingua minus sentiunt, in alia, in qua aurium liberum sit iudicium,
neque usus uinculis constrictum, facile & liquido deprehendent, nimirum in latina & Grsca, ex qua utraque exempla subiiciamus. quet rem planam faciant.
Eadem uerba redde dempt: s extremis consonantibus .
Deformitatem magis sentiemus in latina, quae propior & naturalis nobis cst . Quamquam milii semper f equens conspectus uester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum ampbssimus, ad dicendum ornatissimus est uisus inairites, tamen hoc aditu laudis , qui semper optimo cui q. maxime patuit, non mea me uoluntas, sed meae ustae rationes ab ineu te state susccptae prohibuerui.
At trepida , captismmavibus effera Did*Sanguineam voluens aciem, machiisq. trementes Interfusa genas, O pallida morte futura Interiora domus irrumpit limina , ct altos conscendit furibunda rogos , rasin. q. recludit Dardanium, non hos Pisitum munus in usus.
207쪽
Redde eadem omnibus uocibu4 uocali ita ter-mjηAtis .ini qua mihi se n pr freque conspectu u lie multo iucundusinu, hi aut e locu ad agendu ampi lanu , qu dicendu Oxuarissimu ,e uisu Quirite, tame lio avdj u laudi, qui sempeoptimo LMquς ' mie patui, no mea me uo Iunia, se vitae meae ab in e uiue aetate susceptae rathone prohibuerit. A trepida e e pri m* si
Formiu a μοlue sicie macul/q. rre nie Interfula genae pallida morae futura Interiora domu irrumpi limina e alio Constendi furibunda rogo, e ech recludi Dardaniu no bo quaesitiι munu inre'.
Qui igitur Grscam & Latinam linguam uocax libus ita orianem terminet, atque ea de caussa suauitatem sese illi addere putet, ac non contra sordidam humilitatem & non ferendam deformitatem sentiat, neminem puto fore, quiram inep et desipientem non ingenio tantummodo stupido ac prorsus amentem existimer, sed sensu plane carentem statuat. Equidem sermonem H soaniense in populari italo ne ipsos quidem id spanos prataturos puto, sed hac in re tolerabiliorem illum este autumo , qui uoces suaq terminatione & uocalium & consonatium uariare didicit . quam rem sensisse aiunt Baltassarem Castillionium quo ingenio, qua l. ad om dia uersatili , qua doctrina , qua ejO-quentia, qua scribendi facultate, tum autem qua PIud curia, qua magnarum rcrum intelligentia,
208쪽
gentia, quoque ala unum in libro quem mlum de nutusque se onis comparationerunt conscripsis h. Praeclare uero dictum ilIud Delphici oraculi, quo nullum est uetius aut sapientius, NS . m. NlNU, seimauit popularis iste tuus sermo. qui suavitate hac insulsa diractus non modo nimius sed infinitus fuit. Vecontra non illum sermonem laudauerim , qui studio grauitatis & magnificentiari omnisq.
suauitatis oblitus non cum consonantium ter. minatione uocaliu quoq. exitus misceat, ac sic temperetur, ne in rudem & plane agrestem exeat . quam rem Romani sensisse uidentur, qui ut ex Duelliana tabula superius recitata βparet D. qua littera sextu in casum fere terminasse uidetur antiquitas, puc nandod, mari dι praesented, maximod, Dictatored, altod, naualed, praedad, auribus admonentibus sustulerunt. Extremum hoc faciam, cum uarietas reabus pulchritudinem in primis addat, ac satietatem uitet, quam rem nemo umquam inuentus est, qui negare auderet, tamen tam proiecta, ne dicam impudentia an inscitia pace illorum dixerim, veritas enim ita me lodui co git nonnullos reperiri , qui audeant asseuerare popularem sermonem melius ac laudabilius
uoces suas quinque tantum modis terminare . tot enim sunt omnino uocales, quam latinum mille atque adeo innumerabilibus , ut uariis formis uarios atque infinitos reddentes so-nοι consonantes miscet. Sermonis igitur latini C c a sum-
209쪽
summa ac praecipua maiestas & pulchritudo, cum ex iis, qyae attigimus, tum ex ali is multis rebus colligitur, quae singula persequi maioris operis maiorisq. otii fuerit. Illud tantum in prssentia pro clausula orationis meae ponere non dubitabo, latinum sermonem, ut initio dixi, sublimem esse, magnificum, locupletem,
plenum, multiplicem, floridum,grauem, uerbisq. cum splendidis fulgentem, tum grandibus & sonantibus aures implentem , cuius I. summa grauitas & acris uis nihil horridum habeat aut asperum, sed mira iucunditate & su uitate temperata niteat: & in quo Romana maiestas adhuc spiret; quiq. splendore & pulchritudine sua decorem rebus & dignitate addat. Contra popularem istum uestrum exilem, tenuem, mancum,mollem , estueminatum, ieiunum, inopem, sine neruis, nulla uarietate excultum, aut florentem, nihil habentem excelsum aut amplum, numquam sese attollentem,
sed semper iacentem, incomptam illam S. agrestem barbariem, unde originem ducit, redolentem, anilibus fabellis , sordidis ministeriis, quam magnis &grauibus rebus tractandis aptiorem , quas humilitate sua potius deprimat, quam extollat. illud etiam addam, quod nemo, qui de rebus recte possit existimare, quiq. in re perpendenda mentem & cogitationem acriter defixerit, profecto negauerit, semmonem popularem istum uestrum suauiterquidem, ut uos uultis, ut ego sentio, molliter loqui
210쪽
qui posse i significanter, copiose, ornate, magnifice, neruose, quae sunt primae eloquentiae laudes, non posse . Tum BONCOMP AGN US latinum, inquit, sermonem Italo populari elegantiorem, pulchriorem, uberiorem,grauiore, praestantiorem denique esse,facilem apud omnes, ni fallor, assensum inuenies, sed iidem fortasse putabunt, contra Italum popularem sermonem ingenium tuum nimium exarsisse; diuinatq. animus, non te tot in illum congesta conuicia impune laturum . proinde te ad resistendum para. magnam enim negotii molem tibi conflasti. Cui S A V L I V s euidens, inquit, ueritas, ac bonitas caussae me ad omnes imp tus satis firmum,& ad petitiones tectum facit. Q uae cum ille dixisset, surreximus omnes, ne- vmusq. egressi aliquot spatia in xysto fecimus de disputatis rebus uario assensu pro cuiusq. ingenio inter nos collocuti,cum in hoc extremo de utriusque lingua dignitate& pulchritudine nemo ester, qui non assentiretur fAVLIO , ac non longe primas latino sermoni dandas iudicaret, quamuis eundem in populari sermone insectando nimium & supra quam aequum esset, uehementem fuisse nonnulli statuerent. Deambulationeq. finita , ac BON-COMpAGNO in Aedes Pontificias reducto Vaticanum egressi rhedas conscendimus.