Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

LIBER

ne inducendam maius esse censeoὸ S AVL.Huc& illuc te licet uerses GON ZAGA eo de reuolueris .na uarietas, ut docui,ad animi sensa liquidius & explicatius exprimenda ualet. quam rem contendis sermonem humanum a belluis in primis distinguere. uisq. i psa exprimendi ut supra docuimus , in primis vocibus, quae c*sibus, temporibus, personis distinctae sint, sua sponte & per se inest nulla extrinsecus petita ope. & lingua praeter hanc ipsam a belluis disia

similitudinem ab ipsa per se uarietate mire orianatur & commendatur: satietasq. uitatur, O uitium est in omni re uel maximum, auresq. in prinus offendit. Duabus orationis partibus, ouae sermonem fere continent, nomine de uer-bo,de quibus talummodo disserere constitueram, absolutis confecisse me plane puto quod intenderam, hoc est, sermonem latinum popuIari Italo dignitate & pulchritudine infinito

interuallo anteponendum esse. Verum tenere

me non possum, quin de reliquis quoque orationis partibus, non tamen omnibuS , ne itinnimius, nonnulla strictim attingam I locaq. tantum indicem, quae maiore quis otio possit dilatare. quam rem sine ullo omnino operae pretio fore non puto. Ac primum de adverbio, cuius usus post duas illas partes, quas caput esse orationis posuimus, est frequentissimus. in quo dabis mihi GON ZAGA, ut Grammaticorum repulis in praesentia omissis, quod ad disputationem nostram pertinet, tres adverbioru formas

182쪽

mas triaq. generamihi liceat ponere. primum cst eorum, quae per se suaq. sponte existunt,

neque aliunde deducuntur, ut clam, non, etia,

pene,& sexcenta eiusmodi. Alterum genus est, quod qualitatis a Gramaticis appellatur, quod a nominibus secudis seu adiectis, quaeq. adininiculo alterius nominis nituntur, trahitur. qctinfinitum est, ut infinita sunt ipsa nomina, a quibus adverbia manant, quorum nullum fere est, quod non adverbium ex sese gignat.Vt docte, caste, iuste, suauiter, sapienter, pulchre, di eiusmodi innumerabilia. Tertium genus est, quod a uerbis ducitur, uel a nominibus ipsis

non adiectis, sed per se haerentibus & statibus.

tam igitur in unoquoque genere uideamus popularis istius sermonis, quem tantopere amplexaris, flagitia. Atque in primo non quilas species attingamus. nam omnia persequi infinitu fuerit. En adverbium afli mandi, & asseuera-di, quod una aut astera uoce in oratione est insigne, si, certo. at in latino innumeris,etiam, ita, certe, ni, quid ni Z profecto, sane, plano,

utique, nempe, nimirum, prorsus. quae uoces praeterquam quod sermonem uariant, uariandoque ornant, & satietatem uitant, uarias

quoque subiectas in hoc affirmadi genere habent notiones, quas suis singulas nominibus notari, uerum fuit. idem uulnus est in ad uel bio similitudinis una aut altera uoce explicato, quasi, come, at latinus sermo quam plurimis uocibus adverbium hoc ad ornatu uariar. qua

183쪽

si, ceu, tamquam, ut, uti, uelut, ueluti, sicut, sicuti, quemadmodum . Vnus item, aut alterest in populari sermone intendendi modus, grandemente, assai, at in latino complures. multum, ualde, magnopere, impense, longe, prorsus, Omnino, plurimum. Eadem ratio est illius generis adverbiorum cito, celeriter, propere, raptim, festinanter, propediem,quamprimum. quae quamquam ad unum genus referuntur, diuersam tamen inter se uim subiectam habentia diuersis quoque inter se uocibus insignia esse debent, neque in unum nomen confundi, hoc est, presto. item illorum, subito, illico, statim, continuo, mox , extemplo, simul ac, euestigio, actutum ; itena illorum adhuc, hactenus, hucusq. Paucis his contentus ero in primo hoc genere, ne longum faciam . In s cundo genere non quidem adverbiis caret popularis sermo, nam alius prorsus sermo quaere-dus esset nobis, sed omnia adverbia ipsa, quae

infinita sunt, uno eodemq. exitu terminat, cita pud latinos exitus tot sint, actam uarii, quot

adverbia ipsa docte, caste, salubriter, salutariter, callide, celeriter, aspere, caute, iuste, amanter, periculose, egregie, continenter,recte, praue, bene, male. Vides GON ZAGA extremam

dictionis partem siue unius, sue duarum syllabarum, in quas quod accentum consequantur, exire dictionem recte dixerimus, quam multiplex, quam q. uaria sit; quot exitus, quam R. uarios sonos efficiat. qui satietatem uitent, Muarietate

184쪽

uarietate delectent. at in populari sermone omnia adverbia huius generis qualitatis duabus eisdemq. syllabis eodem exitu, eodemq.

sono terminantur, hoc est,mente, dottamente, castamente, aspramente, cautamente, & sic

omnia. Quid igitur tanta sermonis launi uarietate uenustius aut elegantius quid contra popularis egestate & satietate ieiunius, aut languidius aut stomachosius qua satietate & egestatem si quis in consuetudinis patrocinio lartere defendat, puto te ipsum intelligere cc M ZAGA, quam is misera& perdita defensione

utatur, qui a re & ratione desertus ad consuetudinem confugiat,quae non turpitudinem tollat id enim sola ratio & ueritas efficere potest sed deformitatem tegat; ab eaq. contemplanda ac sentienda & animum abducat, & aures auocet. quod consuetudinis patrocinium si suscipitur, iam nullus posthac erit sermo tam rudis, tam incomptus , tam agrestis, qui non ad decorem Atticae linguae elegantiamq. reuocetur.Videmus enim rudibus & indoctis sus cuique patriae sermonem maxime pulchrum esse; eoq. in primis illos delectari. usque adeo, ut uidere liceat mulierculas &rusticanos Ligurer, si forte exteri per Liguriae fines iter facietes illos perunctentur sermone hetrusco ea,quae v suum necessitas postulat, irridere ac quaerere, cur non exteri quoque, quemadmodu ipsi, bona lingua utuntur, mala illa abiecta; linguam uidelicet suam, quam rudem & absonam esse,

Z a ne nos

185쪽

IIo . LIBER

ne nos quidem Ligures negamus, ceteris ante inferentes. adeo consuetudo ignaros homines

in quem. linguarprimas dare copellit.Quid,

quod in hoc aduerbiorum genere idem est uia virix, quod paulo ante ini nomine tantopera reprehendamus i desideratur enim hic, ut ibi, uox comparandi- neque enim amantius, iustius sapientius dicere popularis sermo, ut latinus potest . quo incommodo in ceteris quoq. adverbiorum generibus no nihil laboratur propius, longius, celerius. Resiquum est tertium genus, quod uel auerbis, uria nominibus i iis per se stantibus,, neque adhqretibus manata quo egentissimus iste sermo caret omnino, qd

ad animi sensa explicanda, ad orationemq. uenuste uariandam, mirum est quantam uim h beat, quantum q. sermoni addat ornatum. Vt

cursim , strictim , gradatim, saltim, subsultim, aceruatim, punctim, essim, ductim,ictim, imbricatim, cateruatim, pagatim, & innumera eiusmodi. in eorum. locum popularis sermo

ab eg estate sua didieit ues nomen cum prepositione subiicere, di punia, di ingli οὐ ues participium, correndo, saltando is claudicat igitur in adverbio populatis sermo.. e uidὸ in ea or tionis parte, quam coniumstionem uocant , commodius consistit; aut eum locum melius tuetur in illa uero longe maiora sunt uulnerarsordidaque inopia magis apparet. Cuiu& coniunctionis complures species cum in tota or

tionem usu ac vi sua se se fundant, millieri. reperitae

186쪽

petitae eam lare totam occupet; neque ulla sit, non dico periodus, sed ne ullum quidem co-Hac comma , quod careat coniunctionibus, orationem quaei sine illis res quaedam diuulla est, ac dissipata neque cohaerens esset, copu-

time& continuant, ac ueluti conglutinant, &coagmentant. QSocirca ad satietatem uitaniadam, quam tam creber usus necessario giun indecoremq. & uenustatem orationi ad dedam, uariam in primis esse decet hanc orationis partem, ut cum eadem notio millies in sermonem cadat , nominibus uariata minus ab auribus fastidiatur & asperia et ur. quam rem egregi C praestat latinus strino, qui unam qua q. coniunctionis speciem multis uocibus uariari cum popularis una aut altera uoce speciem una appellet.

Ogulas igitur syecies strictim ac breuiter per sequamur. mustiplex est appellatione apud lettinos copulandi ipecies, &, etiam, ac, atque, quae, quoque, cum,rum, at apud populares una&-plax, Et, nonullis locis anchora qlis uoX, En, in omni sere periodo repetita quid uitii habeat, quantamq. aurium offensione, si irinus hae ipsae aures usu deprauatae, iudicium q. consuetudine corruptum sentiunt, periculum eius rei in latino sermone aliquis faciat, neque ulla

alia uoce, quam, Et, in copulando utatur, tuta

deformitatem deprehendet. Nec pr clarius te habet, quae coni equitur disiungendi species

apud latinos uaria, uel, ve, aut, scu, si uriat ud populares una. O. minus peccatu: in tCrisa aduersandi

187쪽

uersandi specie, quamuis longe latino In hae

quoque popularis de uarietate concedat. sed,

uerum, uero,at, atqui, etenim, tamen, uerum

tamen, quamquam, quamuis, licet, tamets. haec latinus. popularis, ma, benche, quantunque, te bene.At in specie caussae & rationis reddendae, quam quarto loco ponimus, maxime perspicua est popularis sermonis inopia. qui pe , quod cum hoc genere coniungendi nullust apud latinos uocibus ditius, nullum contra est apud populares egentius. unam enim tantum habet uocem,perche, aut quam nonnulli addunt,perci oche, at latinus innumeras nam, namque,enim, etenim, quia, quod, quonia, propterea quod, quando, quandoquidem,s, squidem, quippe, utpote, uidelicet, scilicet, & alia non pauca. In eadem egestate in iisdemq. so dibus iacet ea pars, quae quid ex dictis sequa-inr,& unde aliquid nascatur,& deducatur,colligit ieiuna plane & inops. duas enim aut summum tres habet uoces, ad unque, Onde, pe liche, at latinus sermo innumerabiles. ergo, igitur, ideo, itaque, idcirco. quare, quam brem, quapropter, quocirca, proinde.Exigua sunt haec, & minuta, specie, quis negat uerum re & usu magna & plurimi facienda. ac quemadmodum in symphoniacoru choris vox grauis& ad imum depressa minime quidem speciosa uidetur, fundamentum tamen totius harmonis siue concentus est, ita paruis his particulis tota orationis dignitas no in postremis nititur s

188쪽

tura

Iasuitu is la

tur, sine quibus oratio ipsa uaria, distincta, o nata,copiosa,ampla,nitens, splendida esse non potest. Age, ut e Grammaticq scholis aliquado exeamus, & per Rhetoru spatia excurramus, cuea sit orationis laus uel maxima, ut quampaucissimis uerbis iisdemq. significantibus animi sensa & notiones exprimat, quod homines ita fere sint a natura facti, ut longiorem orationem moleste ferant, animoq. celeritate sua ad exitum festinanti odiosa sit omnis mora, ac proinde omnes fere eorum hominum consuetudinem uitent, quorum sermo paullo est prolixior; superuacaneumq. ac negotiis impediamento sit, cum rem breuibus possis transigere, longa oratione illam extrahere, audientiumq. tempora uariis multisq. occupationibus districta morari, Dii immortales quanto interuallo ea commendatione latinus sermo est isti usstro populari anteponendus . qui eleganti breuitate ac dilucida omnia pro nutiet, minimeq. sit ob longitudinem audientibus grauis aut odiosus, cum contra popularis Italus ab inopia vocum significatium atque ab egestate sua cogatur fere longo uerborum ambitu uti. Uno aut altero exemplo rem absoluam, Io mi cre- deua, che lo do uessi fare, quam uerbose prae Iatino,facturum credidi Io era stato di parere, che si douesse lassare andare. dimittendum cesueram. duobus tantum uerbis numero, eandem, & aeque perfectum nullaq. re plane imminutam sententiam exprimit latinus sermo, qua

189쪽

alon minus decem uerborum ambitu, ut uideae licet, popularis complecti potest. Quod si quis certius periculum ea de re facere uelit, paginam latini sermonis in popularem hunc conMertat. pignore contendere sium paratus,las iualtera ut minimum , Portione popularem I Jixiosem fore, ac sesquialteram paginam O Lupaturum . Id adeo duabus dei ullis in prium is fici quod sermo hic magna ex partessi se .ciendus si duabus aut tribus millies repetitis iocibus hoc est, sono, stato, piu, A, lo, la, di, da . quas uoces necessitas & inopia induxit,cuod uerbis patiendi, & casibus, item nomine comparandi sermo iste careat . quae res pr ter proliκitatem absonum quoque sermonem huncfacit eisdem uocibus perpetuo ac continenter resonantem . altera illa caussa est, eam. non parua, quod caret fere compositis uerbis& nominibus hic sermo, sus paucula es qua alatino accipiat. quae compositi non modo uim rei, sed significationem quoque adest. t tum q. cffatum, atque omnem actionem int gramq. sententiam uino uerbo ispenumero complectitur. perficere, conficere, adducere, inducere, deducere, perducere, producere, circumducere, sebductae, inferre, esitare,deferre, assurre, auserre, circumserre . a duerrere, auertere, sonuertere , peruersere, impo tare, expori re, aspoitare. immittere, emitteris, dimittere, sibointere, remittere, cuius uer

190쪽

possit, remitto hoc tibi, ne meam uicem sgreferas. quomodo hoc populari lingua imiteris, uix reperias, innubere, en ubere, iniicere, eiicere, coniicere, abiicere, reiicere, deiicere, proiicere, subiicere. irrogare, abrogare , erogare, amandare, ablegare, elegantes uoces, quibus caret popularis sernio; peruincere, quod non facile nisi multis uerbis populari sermone exprimas. Per uicit remis, ut promontorium superaret. intorquere, detorquere, extorquere, item exprimere, quorum duorum uocabulorum ea notio, quae per trastationem fit, hoc modo, expressit hoc ab illo necessitas, item si eam opinionem a uobis ueritas extorquebit , elegantissima est, qua plane caret uulgaris sermo. aspicere, respicere, prospicere, despicere , suspicere, infundere , effundere, profundere, confundere, offundere, excidere, adigere, abigere, adhibere, redhibere, in hibere, exhibere, aberrare, adiudicare, abiudicare, annuere, abnuere, innuere, renuere, accedere, discedere, abscedere, recedere. adt sic, abesse, inesse , subesse , aduolare, inuolare,

avolare, euolare, praeteruolare, acclamare conclamare , proclamare, abdicare, adscr bere, describere, affingere, allicere, illicere, elicere, arripere, abripere, proripere, attingere, pertingere, contingere, aduehere, auehere iii e- here, euehere, prouehere, circum uehere, pra teruehere , influere , effluere, circumfluere. abiurare, eiurate, eripeIe, immergere, emer-

A a gere,

SEARCH

MENU NAVIGATION