Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

gere, effodere, incurrere, ericurrere, exorare, peror re, peragere, effugere, confugere, perfugere, di fugere. peruadere, amouere, dimoue re, scinouere, oppugn re,propugnare, seced re, seducere, seligere, seponere, includςre,ex cludere, secludere, recludere, avocare,seu Oeare, seducere , pervius, inuius, auius, deuius, combustus, ambustus, praeustus, semustus, de sexcentR id generis, quae uno uerbo integram

se nientiδm atque integrum effatum, compr-

hendentia cum a populari sermone pluribus uerbis longisq. ambagibus sint explicada breuiorem, significantiorem, elegati Orem, Oratio nem faciunt. quae in primis res Graecusermo Dein commendat. quippe qui ad plures uoces in unam componendas felicissimus sit Iam uero cum tot aperuerimus popularis sermonis uulnera, unum illud, quod mox detecturus sum, illum maxime deformat,atque insanabi te est omnino. nam cum illud sit praecipuum omnis sermonis munus, cuius'. adeo caussa solno i pie repertus est, ut sensa animi clare& dilucide ac distincte explicet, idq. commodius fiat ab ea lingua, quae omnes res, quascumque tulit natu a quae'. in usus quotidianos cadu

omnes q. hominum actiones & officia suis propriis uocabulis inter se distinctis habet nota. ta, omni dubio procul ea lingua, quae hoc posse sit, infinitis partibus infinitaq. laude erit dii sermoni anteferenda,qui egens & ieiunus multas atque inter se diuersas res unia eodemq. uoc

bulo

192쪽

bulo cogitur appellare. Ecquid habes ad hoccio NE AGA GON Z. Expecto quo evadas. S A V L. Superiorix generis esse affirmo latina lingua, quae diuitiis suis id, quod dixi. essiciat; in posterio iis generis lordibus iacete mancum istum de inopem popularem uestrum sermone,

innumera exempla proferre possim . nec ullus

sit modus, si omnia, quae infinita sunt persequi

uelim . atque adeo totum latinum Dictionariusit euoluendum. Perpaucis aliquot ero conitatus . Verbi gratia animi illa permotio, qua uoluntas in res placitas fertur, amor generis nomine uocaturiat oes quicumque latine seiunt,

intelligunsi quam uanae & diuersat inter se notiones huic generi subiiciantur, dilectio, ben uolentia, charitas, uolutas, pietas, indulgetia, studium, quae diuersae notiones diuetas nominibus a latinis distinetis omnes generis nomi ne a populari appelIantur, hoc est, amoris . neque ab hoc genere abest stomachari, irasci, exeandeseere , ite succensere. quae uoces quaquam eandem animi perturbationε declarant,

oleganter tame simuIq. ad significandum apte illius remissio& intensio nominibus distingui- ur . Praeterea his generibus timori, dolori, latitiae, variae diuerim. inter se sipecies subiiciuntur a latino fremone, ut par est, uocibus distinctae, timori, timor, metus, terror, pavor, formido, horror, consternatio, trepidatio, quae uox

non ab homine posita, sed simul cum re uide-

193쪽

1δδ LIBER

tudo, angor. laetitiae, laetitia, gaudium, hila Glas, iucunditas,exultatio, iubilatio. Verum haec&eiusmodi multa alia alatini sermonis rudibus minus animaduertuntur. Quid illa ξ quae non modo gnari, sed rudes quoque sentiunt Qmis enim ferat, socium, collegam, comitem,

sodalem, aequalem, uno nomine, cum res tam

diuersae inter se sint, a populari sermone nuncupari similiter uitium, flagitium, nequitiam, ite

malitiam, improbitatem, scelus, nefas, prauitatem unum habere uocabulum ξ item peccatu, delictum, crimen, noxam, piaculum ta discrepantes inter se res, quamuis ad idem genus r

uocari possint, una uoce a populari sermone nominariὸ in quo genere illud nullo modo potest ferri, criminis nomine & criminandi ve bo re in quotidiano usu ac fando tam freque tipopularem sermonem prorsus carere.Eiusmodi sunt queri, expost ulare, lamentari. quae tantam habent inter se differentiam, ut no specie, sed genere pene distinguantur, cum tame uno eodemq. uocabulo a populari sermone sint notata . item hostis, inimicus, item conari initi , item cruor, sanguis, item sanies, pus. item inuenire, reperire, nancisci. item abire, discedere .item adire, accedere, appropinquare. quq diuersia fere genere ipso hoc uerbo accostarsi uulgaris appellat sermo. item, ire, ambulare, ingredi, incedere. item fessus, lassus. item petore, poscere, pollulare, quaerere, rogare, percunctari. item loqui, fari, astari. item dico, aio, autumo s

194쪽

tumo, sertur, perhibent, praedicant. item promittere , polliceri, spondere. item certare, pugnare, dimicare,decernere, praeliari. iam uero cernere, spectare, intueri, uidere, contemplari, aut ornant sermonem uoces unius eiusdemq. rei tam uariar, aut si nonnihil differentes subiectas habent notiones, egestatem popularis linguae in comparatione insigne faciunt. Iam crudelitas, saeuitia, immanitas.iam splendeo & spledor, fulgeo,&fulgor, cador,corusco, rutilo. his adde nidorem,sragrantiam, odorem, si idem ualeant, uarietate sermonem condecorantis aliquid communi notioni addunt, ut certe addunt, egestatem popularis linguae coarguunt. Exposito obnoxium perspicue aliquid addit, uno tamen uocabulo utrumq. appellatur a populari sermone. perspicue item inter se differutfunis, restis, rudens, fides. quas diuersas notiones popularis sermo una uoce complexus inopiam suam ostendit. his adde opem, auxilium, adiumentum, suppetias. quae omnes atq, aliae fere infinitae multorum generum diuersae inter se rerum species, non ornatus tantii cauia

se, sed quod alia ab alia diuersa uis illis subi cta sit uocibus, a latino sermone singulis uniuscuiusq, speciei nominibus distinctae, a populari uno generis nomine comprehenduntur. quare quid dici possit obscurius, aut confusus, aut egentius, aut uero etiam foedius ξ Quod si quis eiusmodi uitia, quae infinita pene sunt, quibusq. tota lingua referta est, ea excusatio

195쪽

ne defendere peigat , quod & fi laudabilia nosunt hare, tamen quod ad idem genus reuoeetur, tolerabilia este , is misera di plane perdita defensione utitur, nec quidquam ad instituta disputationem pertinente . nam si hae suscipiatur, species eidem generi subicctae non magnopere referre utrum uno eodemq. nomine exprimantur, an suo unaquaeque species nomine fieinsignis, & ab alia distincta, iam posthac equita boue, & ab aquila,& a delphino nihil attinebit nominibus distinguere . Senere enim generisq. nomine omnes animantium species in ter se communieant. nobisq. non tolerabiliet

ne sit popularis sermo in praesentia quaestio est,.sed inter illum & latinum suscepta est dignita tis contentari. N:hil igitur talis defensio de mpularis sermonis ignobilitate de contemptu imminuit , qui hae generis lorebra tegi non potest . Ex qua etiam uete in apertum eampum ueritatis coniiciam, quid illa, quae idem uitiuhabent in rebus non modo specie inter se differentibus , sed genere quoquo prorsus dis un- istis. quq ipsa quoque infinita sunt, quomodo tandem, aut quo ore defendes aut uero quomodo tu ipse erga popularem sermonem ita M.fectus poteris ferre Verbi gratia honor, d

cus , existimatio, fides, ossicium, quae tot aetam differentia geo ere uno eodemq. honoris nomine a populari sermone nuncupantur. usi Pudor, uerecundia, erubescentia, quae res sunt

in laude, dedecus , di ignominia, qua sunt in

uituper

196쪽

uituperatione longe diuersi inter se es, uno

uocabulo hoc est uergogna nominantur. quid porro tam diuersum inter se, quam clamare, obiurgare, castigare, increpare at res tam alieni alia ab alia generis, unum habent nomen ahoe est gri dare. Vnum item contumeliae, pro bra, conuicia res aperte inter se diuersae. Que id porro tam absurdum atque horribile, quam

complicatum, curuum, res notione inter se ita distantes, cui addere potes flexum, aduncum 3 uno nomine, plegato, appellate ξ Non tantu , inter caelum & terram, quantum inter has notiones,quarum uoces mox subiicia, est intem

uallum. Eae sunt Iargus, latus, laxus, his adde adverbium procul. Largi enim sunt qui donant, eosq. large dicimus donaret lata est semita, laxus nodus, laxare nodum, item sum mae prudentiae est, a stultis procul decedere. at lepidus iste noster popularis sermo omnes

eas res uno eodem. uocabulo, hoc est largo,

appellat, largo donatore, dona largamentes larga strada , largo nodo, alargare it nodo, star largo da matti . Vt me interdum tam egentis sermonis ac sordidi nostram omnium Ital rum uicem pudeat. Minus mehercuIe insaniat, si quis ficus, cerasa, mala, nuces, sorba, pira , ne ita uno celasi nomine appellans bens& distincte ac dilucide sese loqui putet. omnia enim hic poma sunt atque arborum laetus,qui genere saltem inter se communicant. at illa nulla aut seneris, aut similitudinis alterius ueullius

197쪽

ullius rei assinitate inter se attingunt. quam tamen sermonis egestatem, rudemq. & incomptam barbariem exteras nationes iure nobis obiicere posse non credo . neque enim res apud illos meliores esse puto , minoribus ueincommodis aut uitiis laborare. quam rem de Hispanis quidem S. Gallis asseuerare non dubitem.Quam diuerset, ut incoeptum perscquar, inter se sint notionis alter, & alius, omnes intelligunt. utramque rem uno uocabulo nominat popularis sermo. Ad hoc genus pertinent, atque hic repetenda sunt quae superius multa de adverbiis & coniunctionibus strictim pe cursa sunt. Variatio in his & eiusmodi innumeris rebus non ad sermonem tantummodo orna-

dum & illustrandum ualet, satietatemq. uitandam, quod ipsum tamen faciendum est per se plurimi, sed multo magis ad illum distinguendum, clarioremq. & magis perspicuum facie-dum, quae prima est eloquentiae laus , quaeq. una res humanum sermonem a uoce secernit belluarum. Neque uero longe abest ab hoc loco, quod ad hanc ipsam popularis sermcnis egestatem magis aperiendam,diuitiasq. & opulentam supellectilem latini proponendam &explicandam in primis ualet non est omittendum , hoc est , notiones illas, quae suum proprium in sermone latino habent uocabulum, cum eaedem in populari sermone suo propris

uocabulo careant, atque ita careant, ut nΟ-tiopes ipsae uix noscantur, paucisq. admoduueniant

198쪽

TERTIUS. I s

ueniant in mente , cum tamen usu sint frequentissimae atque innumerabiles, iis l. totus sermo sit refertus. quare longis ambagibus & circuitionibus ad notiones eas explicandas in populari sermone opus est . quae res & uenustatem orationi detrahit,& eam uerbosiorem, simulq. Ianguidiorem & eneruatiorem facit. quae mihi ex tempore & in nomine & in uerbo succu 'rent, ea aceruatim , & sine ordine proferam. sunt igitur haec. sancire, moliri, moles, impartiri, irrumpere, irruere, ingruere, grassari, iterare, inurere, incumbere, incubare, trudere, in trudere, extrudere, excutere, captare, aestuare, connivere, caligare, caecutire, frustrari manare, procrastinare, asseuerare, libare, delibare, percrebuit, uterque, neuter, alteruter, superne, supine, ut supernus ictus, supinus ictus,expers, compos, Obnoxius, lugubris, teter, prPposterus, perspicuus, perplexe, multiplex, annuus , menstruus, opportunus, inuisus, infestus, uecordia, secordia, petulantia, procacitas, bifidus, fruges, fruticari, farcire, fulcire, fulcrum, uortex, aemulatio, obtrectatio, patulus, expers, compos, pandus, repandus, compages , vastus, impressio. quid illa qua praeter propriam uim significandi sunt eiusmodi, ut una cum re ipsa nata uideantur, neque ab hominibus imposta, sed ab ipsa rerum natura manare, cuius generis sunt clangor, bombus, crepitus, susurrus, fremere, frendere, cachinnus, titillare, titubare, trepidare, uibra-

199쪽

re, trux, truculentus, toruus . sed quid ago qui rem pene infinitam paruo hoc temporis curriculo exequi pergo modum igitur facta . per otium, si cui hoc erit studium, colligere ea poterit. Et adhuc non pudebit sordidam hanc

popularis sermonis egestatem, atque adeo uerbosissimam mendicitatem cum latinae linguae assiuentissimis opibus conferre illasq. tenebras cum hoc nitore di splendore comparare ΘHic mihi occurritur ab iis, qui popularis se monis propugnationem susceperunt, quod te QON ZAGA in oratione tua praetermisisse miror. Diligenti enim conquisitione unam aut alteram, summum tertiam rem inuenerunt, quas

res nominibus distingui a populari sermone

solent gloriari, cum a latino uno eodemq. nomine notenxur, ii ualore, la scara muccia, ilfresco . haec sere puto esse . nam alia mihi in praesenti in mentem non ueniunt. Si qua alia sunt, ea uelim a te mihi suggeri Gomet AG A. G ON Z. Perge uero AVO. SAUL. Eas res latinus sermo n ominibus di uersis a uirtute, praelio, frigore non discernit. illud etiaaddunt dupplicato prsterito impei secto eiusmodi, quem a subrungendo Grammatici nostri nominant, recte, & decore, & significan-rer uti popularem sermonem, S io ti amassi, icii arei, cum latinus in hoc gedere mancus sit nihilq. uariet. si te amarem, illud facerem. In qua re amentem ne insciti m , an proiectam' istorum impudentiam miter Tu cum latinus

sermo

200쪽

sermo in eodem genere non dico decuplo ta to amplius uoces, nec centuplo, sed millesimo possit tibi referre ἔ ac pro tribus aut quattuor uocabulis non dico sexcenta, sed sex millia proferre, ut in tanta ac tam infinita multitudine pauculae illae uoces uix in conspectu sint, tame tam ab omni pudore eris derelictus,ut popularem sermonem idcirco cum latino audeas conferre Θ Illud etiam, ut finem tandem facia, restabat ad huius sermonis uituperationem squod pretiereundum nullo modo fuit, quodq. nulla ratione possit excusari. necessitas enitti

has particulas, it, io, la, di, da, piu, sono, sta

to tota oratione inculcandi, ut tertio quoq.

uerbo aliqua illarum sit usurpanda, etsi deformitatem non tollit, neque satietatem immianuit, consilium tamen aliquo modo excusat.

Egens enim lingua e media barbarie emergens uerbo patiendi, ut saepe iam dixi, nomineq. comparandi, & casibus ca rens sine harum particularum ope animi notiones omnino de larare non posset. QSidὸ ubi nulla necessitas cogit, qua tandem reprauum consilium excusabis λ Nullam rem nominat hic sermo, cui noproponat numerum unius. Vno liuomo, un cauallo, unfiu me, una casa, una Citta . quo

quid excogitari possit ineptius, aut magis superuacaneum inriden im e cum hominem, equum, flumen, domum, urbem, singulari numero pronuntio, non ip ta ui dictionis quilibet pereipit, me unumi dicere ξ neque enim Bb a equus

SEARCH

MENU NAVIGATION