장음표시 사용
571쪽
s 6 DE MENTE HuMANA videtur. Non utique ignoravit Poma ponatius Aristoteli juratus corporaco estia ab intelligentijs, vel separatis mentibus, quae non ubique, sed in certis partibus vim suam adhibent, perenni, & jugi motu agitari. Quod si ergo spiritus corpora impellit , quidni, & movebitur, dc loca commutabit 3 Quod vero negat ex una animi functione illius immortalitatem male colligi, cum plures aliae sint nobiscum mutis animalibus communes rsecum ipse pugnat: nam alibi fatetur incorruptam fore animam , si intellectio spiritalis , atque ab omni compore libera demonstretur. Et sane sinatura rei cujusque ex actione sua elucescit, si functio animae propria nulli est addicta corpori ; nec forma ex qua proficiscitur , corporaliS , de caduca futura est. Sed qui fieri possit ut anima quae sine corpore non creatur, extra corpus subsistat 3 Hoe jam solutum a nobis est, εc ostensum nihil absurdi esse , si res in loco originis suae non permaneat. V I. Mihi sane in hanc rem attentius intuenti longe latellectu facilius
572쪽
videtur , qua ratione animuS a corpore sejunctus cogitare possit, quam
dum corpore continetur. Nam ut
pulchre prosequitur Vir Clarissi. D.
de Cordemo': Quandiu animus cori. pore septus tenetur, utriusque vi culum, societas, atque ut loquuntur, unio ipsa, in hoc potissimum videtur constituta, quod certos in organis motus, quaedam in cerebro impres.sones, tum sensius animae , Sc horum motuum perceptiones , tandem rerum ipsarum ideae cum his perceptionibus conjunctae consequantur. Vox illa Deus, ore emissa & formata aerem verberat, organum auditus, nerVos, spiritus commovet, cerebro imprimitur r Hanc impressionem sensus quidam , vel soni perceptio sequitur. Sed ex hominum instituto , huic voci , aut sono idea rei undequaquo persectae fuit illigata : ita ut ea Vox nunquam sensum percessat, quin eadem idea recurrat, nec facile ab ea
divelli possit. Est igitur colligatio
quaedam inter verberatum aerem,
organi motum, & impressum in cerebro vestigiumaest etiam alia ab a
573쪽
3 8 DE MENTE HuMANA. thore naturae constituta inter illam impressionem, & sensum cujusdam soni. Atque ea lex corporis animique conjunctionem potissimum videturessicere. Nam ut duo corpora inter se juncta dicimus, cum ad unius motum aut determinationem, aliud co pus itidem movetur: sic vita aut co
Poris animique societas in hoc potissimum videtur sita , quod quasdam
in organis factas motiones, aut impressiones statim quaedam sensationes , aut perceptiones , ut viciss1m quasdam animi perceptiones, aut V luntates quidam in corpore motus consequantur. Jam praeter illam quae inter impressiones in cerebro factas& sensationes ab ipsa natura fuit constituta societas , est alia inter rerum ideas & impressa in cerebro vectigia connexio, quae vita superstite non omni ex parte tolli potest : nuulas enim rerum corporalium perceditiones essbrmat, quin earum quaedam in cerebro infixa snt vestigia. Sed quae inter voces ipsas , & ideas est connexio, haec quidem cum sit ex
o minum arbitrio constituta , dirimi
574쪽
quidem, sed non sine aliqua dissiculian late potest : ut si huic voci, Deus, alia notio, aut idea subjiciatur. VII. Quare cum sensus animi, aut
cogitata promere volumuS, tum V ces quasdam , aut chara ctereS, aut
alia adhibemus signa , quae id quod
volumus ad aures aliorum perferunt, atque in iis easdem excitant perceptiones. Atque id mirari satis non possumus qu1 fieri possit, ut verberatus aer , aut attramenti guttulae ce ta ratione conformatae, in animis a
dientium easdem quae in nobis simi, cogitationes possint essicere. Et quidem minus mirarer quod d uae intelligentiae, aut animae a corporibus solutae sibi invicem sua cogitata, aut sensus aperirent , cum ejusdem sint naturae, & omnino consimiles : &cogitatio sit itidem spiritale quiddam: Nec quicquam aliud huic perceptio
num communicationi necessarium esse videatur , quam utriusque Volui tas. Quid enim, cum inter nos colloquimur, dc sensa animi pandimus, aliud in illo velut cogitationum commercio Occurrit, praeter voluntatem
575쪽
sso DE MENTE HuMANA ipsam , & signa , quibus percepti a nes involvuntur Acsi quid obse rum, aut dissicile est in percipiendis
aliorum cogitationibus, id omne non ex natura animi, sed ex signis aut vo cibus oritur; atque omnis in eo ver fatur labor, ut ipsa velut involucra , aut signa vel ambigua , vel consua rite evolvantur. His ergo sublatis,
non video quid impedire possit, quominus cogitationes nostras tum Cum
volumus, alijs manifestas facere de Rpertas ponimus. Nam.intellectu magis arduum videtur, quomodo haec signa percipere , aut ex his certas cogitationes essingere liceat. quae nullam cum ijs impressionibus habent cognationem, quam animo complecti illam inter Angelos , aut separatas animas perceptionum communionem. Sunt enim ejusdem generis ; quod
que est spiritale a spiritali itidem nai tura facile percipitur. Nos quidem exl consuetudine judicamus, cum nihili fere nisi corporeis signis involutumi intelligi poste credimus. At si rem
totam ad rectae rationis trutinam exigimus , multo id intellectu facilius
576쪽
LIBER ARTus. ystiudicamus , qua ratione soluti a Cose poribus animi sibi mutuo suas pota
sint cogitationes , cum volunt, o tendere , quam ubi sunt inclusi cor poribus . & certos motus adhibent,
qui ab ipsis perceptionibus toto ge nere disserunt. Ea quidem nobis usitata percipiendi ratio magis est, ut ita dicam,sensibilis. Hoc enim modo perceptiones motu sensibili, aut signis qtaodammodo vestiuntur: sed quae inter Angelos aut separatas ani
mal est collocutio, intellectu facilius concipitur. Quω si quis molestius inquirat, qua id ratione essici possit praeterquam quod jam abunde satisfactum puto, ab eo vicissim requiram quo id modo fiat, ut verberatus aer u pulmonibus cum impetu protrusus, & certa ratione in oris invitate estorinatus, dum aures serit, cerebrum aut spiritus afficit, statim alterius mentem excitet, ut mentis meae cogitationem assequatur. Ac si
quid ei moram objicit, non aliud est
quam aut vox incognita , aut confusa, ut ijs qui linguam ipsam non intelligunt. Sed ubi vocis significatios
577쪽
fit apertior, & loquentis mentem ex ijs , ut diximus, involucris expeditam potest attingere, jam clara de perspecta fit loquentis cogitatio. Tolle ergo illa signa, quae utilia esse non possunt, nisi animis corpore conclusis, quid aliud requiritur ad cogitationis ipsius perceptionem, quam voluntas ipsa illius animi , qui cogitationem tuam alteri vult aperireὶ Annon haec voluntas tam occasio percipiendi esse potest, quam Verberatus aer, aut aliud signum quo utimur , ut animi sensa promamus3Jam quomodo ex illa occasione animus audientis cogitationes suas efficiat,
ut puto , satis fuse exposuimus ;& si quae est difficultas, ea quidem
est in utroque statu communis. Exiutimat quidem Vir Clarissi mox laudatus , quod ut corporum collisione, motus ab uno in aliud non transfertur, sed ex illa collisione, velut ex occasione quadam motus a prima causa in corpore immoto producitur: Sic ubi Angelus vult alterum suae eogitationis facere participem. illius voluntatis occasione Deus efficit ut
578쪽
. LIB R. QRARTus. 333 Angelus vel separata anima illius cogitationem percipiat. Sic etiam vo
Iunias corpus mota movet, sed occasio quaedam est causae principi quae
omnem motum indesinenter procreat; ut corpus in aliud agere dicitur, cum occasione illius, nova in hoc corpore accidit mutatio. Sic Angelus in alium quodammodo agit, cum occasio quaedam est , ut huic novae perceptiones accedant. Quo quidem modo nullae nobis contingere possunt novae perceptiones citra Dei operationem, D terminatio vero , aut usus voluntatis in nostra omnino potestate relinquietur. Verum utcumque ea sint: quod
si in communi luce quae illuminat omnem hominem liquidam veritatem contuemur, multo id magis in sep rata anima statuendum viὸetur. VII I. Ac de immortalitate quidem animorum multa diximus :quae contra asserri solent, non tanti esse putem ut tot demonstrationes . naturae sensiim , & testimonium ipsius animae ulla ex parte possint con
vellere. Cumque ii qui aliter sentiunt quaestiones alias ex alijs nectunt, ac
579쪽
dissicultatibus congerendis navant operam, minus bona fide neque ut Phulosophos decet, ageri videntur. h. quidem molestius nos subinde interrogant, ubi est mens separata a Corpore , aut qualis Quasi vero , - ut pulcre M. Tullius, qualis sit animus in ipso corpore , quae illius , Conformatio , quae magnitudo, qui
locus explicare possint. Sed si , qualis sit animus , ipse animus nesciat, dic quaeso, ne esse quidem se sciet 3 ne moveri quidem ex se 3 An si om nia , inquit, ad intelligendum non habeo, quae habere Vellem, ne ijs quidem quae habeo, mihi per te uti
licebit 3 Non valet tantum animus ut sese ipse videat: at ut oculus , sic animus se se non videns alia cernit. Vim certe suam , faFacitatem, m moriam , morum, celeritatem videt. Atque ut Deum agnoscis ex operibus ejus, sic ex memoria rerum, &inventione , dc celeritate motuS, Omnique pulchritudine virtutis vim divinam mentis agnoscito. Haec quidem
Latinae Philosophiae princeps , non diserte modu , sed nervose & vere
580쪽
rum oraculis, 3c Apostolorum Voce,& aeternae Sapientiae luce eruditi magnum quiddam nos afferre putabumus, si animos nostros capite gamne-mUS , non alia ratione moti, nisi quod
difficilis sit animi a corpore disjuncti, quid,aut qualis sit , intelligentia rΟ-fecto quidquid illud est in nobis, quod sapit , quod Vult, quod viget, Vis quaedam est coelestis, soluta ab omni
corpore, & sejuncta ab usitatis nolinque naturis. Qui vero se praeter caeteros sapere existimant , nosque ad mutorum animalium sortem depria munt , eos sane validis , dc invictis omnino demonstrationibus armatos in aciem prodire necesse est , ut rendi Omnium pene consensi firmatam , tot rationibus munitam, & fide ipsa,
quae omnem Vincit rationem, & lcriapturarum authoritate confirmatam
aliqua ex parte labefactare possint. Nec quicquam hactenus attulerunt , quod non magna facilitate dissolv
