장음표시 사용
551쪽
ns DE MENTE HuMANA cratem , Platonem, & eos qui naturas omnino incorporales, aut divinae providentiae vim ubique regnantem non oculis corporeis, sed mentis acie perspexerunt ΘIII. Et sane quiddam esse corpore n bilius cur non fateamur 3 Corpus enim
hoc nomine nihil agit; nihil essicit , in longum, latum, & profundum
porrigitur, & si magno accedas corpori , nihilo major evadesiac vis si quae sit in corpore, quam minima est, cum sit maxime dispersa : Materia sterilis est, atque omni virtute destituta. Quare ut forma artificialis nona subjecto quod expolitur, sed ab ea quae in artifice viget , Omnino dimanat: Ita formas, & qualitates,aut mΟ- tum ipsum non materia ex se fundit, sed quaedam alia forma magis stabilis, quae dispersas materiae partes in unum cogit ordinem. Ordo autem ex ratione proficiscitur; ratio porro Vita quaedam est. Sunt igitur praeter formas materiae immersas & divisibiles, quaecumque illae sint, quaedam aliae a materia independentes, nec divisioni subjectae, & omnino incorruptae: cuin
552쪽
partes non habeant in quas dissolva rur, nec virtus earum dispersa minu
IV. Ac Deus qui est ipsa unitas, &unice omnia, solus habere immortalitatem dicitur : nullam quippe muta tionem subit, vitae habet plenitudianem. Mentes vero cum Angelicae, tum humanae destrui non possunt naturae viribus : cum simplices sint, &uniusmodi, sed tamen nutu, & Voluntate Dei conservantur. Hinc illa
Platonis nota vox, qua summuS IGrum opifex inferiores Deos, seu potius Angelos compellat. Quae facta a me sunt, indissolubilia me volente sunt. Nam solvi quicquid vinctum est , potest. Verum mali est velle id solvere quod praeclare est coaptatum,& bene se habet. Quamobrem eo quidem quod geniti estis, immortales minime estis, neque indissolubiles penitus : Sed numquam dissolvemini, neque mortis fatum consequemini: id nempe adepti estis mea Voluntate, quae Vinculum majus potentiusque est
ijs quibus estis , cum gigneremini, colligati. Quid ergo,inquies, mentes
553쪽
318 DE MENTE HuMANA nostrae sola Dei voluntate, non natura sua erunt immortales Θ Naturae quidem conditione sunt incorruptae: cum a nullo interimi possint, neque in se corruptionis gerant semina : Sed tamen uapremi opificis voluntas immortales animas condidit: illius enim munere subsistunt, ac demum nutuS creatoris naturam cujusque rei essicit. Quare nihil absurdi est si mentes humanas ex naturae suae institutione, Scopificis nutu indissolubiles esse fatea
ob di V. At quod non semper suit, sem per esse non potest. Id porro ut de corporibus verum sit, non utique dementibus , quae simplices sunt & indivisibiles, concedendum. Imo si materia prima , si corpora coelestia, ut visum est Aristoteli, si aurum & alia quaedam corpora nec destrui possunt,
nec dissolvi, quanto magis mens nostra omni corpore superior, quae nullum divisioni locum praebet, nullo contrario impugnatur, quaeque summam Cum rebus aeternis cognationem habet , ab omni morte, & interitu libera futura est, Quid enim illam perimat
554쪽
mat. Quod si ut Aug. pulcre disserit, iis a.
tunc animus est sapientissimus,cum Ve- immori.
ritatem quae semper eodem modo est, intuetur , eique immobiliter inhaeret, divino amore conjunctus ; dc illa omnium quae quoquo modo sunt, summe maximeque est , aut ab illa est an,
mus , in quantum est ; aut per seipsum est. Quod si ipse sibi causa existendi est,
numquam se deserit, numquam int rit , ut supra etiam disputavimus. Si vero ex illa nempe veritate in est; diligenter opus est quaerere, quae res ei possit. esse contraria, quae animo auferat animum esse , quod illa praebet. Quid est igitur ε An sortetalsitas, quia illa veritas 3 Sed non manifestum est, atque in promptustum, quantum nocere animae falsi-.taS possit: non enim amplius potest quam fallere: at nisi qui vivit, fallitur nemo: non igitur falsitas interimere animum potest. γV I. Sed multos conturbat magna inter hominem, & coeteras animam
tes similitudo: easdem quippe functiones exerunt: nam similiter spirant, sentiunt, & quodammodo discurrunt.
555쪽
DE MENTE HuM AN Ros . Prosecto tanta est in quibusdam mutis Resp- solertia, & tanta in certis hominibus tarditas , ut his potius quam illis intellectum, & cogitationem deesse videamus. Quam inane sit hoc argumenti genus, & quantum sit inter hominem, Sc muta animalia diseriminis, jam abunde ostensum est: neque in ijs diutius haerendum. Quod si tanti brutorum animas putant , ut vix humana mente inferiores iudicent , immortalitatem illis, & receptacula cum e corporibus excesserint, provideant, aut spiritum per omnia diffusum , in quem se recipiant, cum ex eo decisae fuerint , fingant cum Platonicis. Nostras vero animas cur capitis damnant , quod vestigium quoddam rationis in brutis eluceat 3 Sed vereor ne hujusmodi portenta re-
futare non minus ineptum videatur. - Quae enim, malum, vanitas est animantes cum hominibus componere 3. An illis curae est quae post mortem fu- tura sunt An fidei, religionis&. aliarum virtutum sunt compotes 3 an . Dei praecepta, rationis dictamen,jus. titiae rationem intelligunt An aliquis
556쪽
L1BER QUARTus. Cum coeterarum animantium naturam
consideraverit, quas pronis corporibus abjectas, in terramque prostratas summi Dei providentia effecit, ut ex hoc intelligi possit nihil eas habere
rationis cum coelo, potest non intelligere solum ex omnibus coeleste, ac divinum animal esse hominem , cujus Corpus ab humo excitatum , Vultus sublimis, status erectus originem suam quaerit λ An tanta est in ijs celeritas mentis, quantam in homine miramur, ut uno temporis puncto coelum omne collustret, & si velit, maria, terras
ac urbes peragrare possit ; omnia demum quae lisuerit, quamvis longe lateque summota sint , in conspectu sibi ipse constituat Quid ergo an unus est hominis & jumentorum interitus 3 Est plane, si vitae praesentis non futurae; si humanae , dc temporalis , non si aeternae foeticitatis ratio
557쪽
131 DE MENTE HuMARA CAPUT ULTIMUM. Di cultates de statu anima separata
proponuntur , ct diluuntur. I. AETERuM hic nobis obstrepunt V molestis interrogationibuS , ac quaerunt quomodo anima a corpΟ- re sejuncta vel sentiat, vel intelligat omni sensu, aut phantasmate destituta utrum meminerit Corum, quaecum esset in corpore,perspecta habuit,& cognita Sed nulla est in ipso intellectu perceptarum rerum recordatio : nam saepe morbus pestilens ita memoriam adimit, ut homines ne sui quidem nominis meminerint. At si mens species sibi concreditas servat, anihil est cauta cur res semel conspec-l tas non semper intelligat .Hinc nullosi in mente habitus generari colligiti Gassendus; sed vestigia tantum cere bri trita, vel species in imaginatione: digestae omnem , ut putat, scienti .m,l vel intelligendi facilitatem praebent ri his enim vestigijs longa d. metudinet detritis , nihilo magis intellectus re
558쪽
L 1 2 E R. Qu AR T ii s. 33 cordatur, ac si omnino non didicisset. Quid porro habitum acquisitum delere possit, si in ipso intellectu resideat, cum nulla vi contraria oppugnetur Quod si permanet habitus, profecto eX Vetere, Sc novo longe perfectior exurgat necesse est. At Gpe idem plane evenit, ac si nulla penitus scientia extitisset. Non igitur alibi quam
in cerebro habitus imprimuntur : nec tarditas, aut celeritas intelligendi ex ipsa mente, quam omnino incorpoream , atque ad intelligendum com paratam volumus, sed ex organi dis positione desumitur. Tum enim comis paratur habitus , cum organi velut rigiditas quaedam repetitis actibus quodammodo subigitur; aut vestigia rerum altius imprimuntur ,aut demum in certum digeruntur ordinem. Nani quae tarditas in mente , & partium
. experte, Sc spiritali esse potest 3 Quid
ergo , inquiunt, si anima a corpore separata nulla cognitione, nulla vi tute in struitur , an non inutilis omnino sutura est 3 Quid enim aget, quid cognoscet Non corpora percipiet,quorum imaginibus non percellitur: ne-
559쪽
que enim spiritus a corpore quicquana pati potest. Non etiam mentes seis
pararas, Vel Angelos percipiet, nisi forte species statim Dei munere ipsi imprimantur. Quas enim sui imagines Angelus immittet aut quae species rem invisibilem exhibeat 3 Multa ejusmodi Pomponatius inquirit, quidum studiose omnia conquifivit,quae
contra animorum immortalitatem dici possunt, impios sane adversus animae immortalitatem armavit, qui sublato metu , totos se voluptatibus dedunt, atque ab illo sempiterno te rore se liberatos volunt, cum humanam vitam turbet ab imo. Aristotelem quoque, quem velut philosopho-ἔum Deum veneratur, in suas partes trahere nititur: jur an immerito,expendere non vacat. Profecto eum
valde ancipitem ac lubricum in hac disputatione fuisse satis constat. In tellectum quandoque a materia secre- Ium este tradit, quod universa intelligat: idque ex eo probat quod objectum juxtim appositum impediat ne Miud videatur. Quare si intellectus, vel corpus foret, vel corpori admistus,
560쪽
L1BER .uARTu S. non posset quidquam aliud percipere. Sed alibi intellectum agentem esse aetePlum , patientem Vero corruptibilem existere decernit. Quid per intellectum agentem sibi velit, an partem
vel facultatem animae intelligat, an communem omnibus, & assistricem intelligentiam, non satis liquet. Hunc sane intellectum advenire extrinsecus ipsumque solum divinum esse , apertissime definit: cum eodem loci animam Vegetatricem, sentientem, & intellectivam in seminibus, non actu , sed potentia inesse doceat: haec utique Aristotelis interpretes dijudicent. II. Ad Pomponatium Veniamus , qui separatum animae statum negat diuturnum esse posse, cum sit violentus , negat moveri posse , cum sit in.
divisibilis , Quidquid autem est insectile, dc partium expers, motu conti-puo, & locali ferri nequit, ut a Philosopho demonstratum putat. Negat
denique ex una rationalis animae sun tione recte illius aeternitatem colligi posse: cum potius eam esse mortalem ex infinitis actionibus quae nobis sunt cum animantibus communes, liceat
