De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

336 DE MENTE HuMANA

concludere. Rogat an vegetatrix, Sesentiens facultates in anima rationali sint superstites, an otiosae 3 An ipsa anima quae triplicis vitae radix est, uni tantum intellectivae vacet 3 Quae non potuit sine corpore creari, quo modo extra corpus subsistet 3 An forma esse potest quae nulli subjecto insideat3 Quaedam alia adjicit ex Lucretio deprompta, quae nihil necesse est repetere. Ac de sentientis facultatis ab anima rationali discrimine satis superque diximus. ΙΙΙ. Nec sane difficile arbitror illas captiones discutere, aut fallacibus

interrogationibus occurrere. Nam si forte nos fugiat quomodo anima separata, Vel sentiat, vel intelligat , non continuo eam a corpore sejungi negandum est. Moveri sidera, atque eosdem cursus constantissime servare, disparibus inter se motibuS,nemo ambigit : at quibus rotis , aut ma chinis illae conversiones perficiantur, quis novit 3 Sic animam sejunctam hcorpore existere non dubitamus: tametsi forte omnes circumstantias illius status comperips non habemus. Se

562쪽

tit ergo a corpore disjunctus animus, ec cognoscit, non oculorum, aut sen-

uum ministerio, sed per se se. Nam corpus est quidem sentiendi instrumentum , non principium , dolet, aut laetatur animus , non corporiS moleS.Imo fieri potest ut gaudium Sc aueror extrema sint,ubi corporis societate non interpellantur. Nam ubi pura sunt,& firmissima animi judicia, atque illius vigor corporis pondere, aut passionum turbidis motibus non impeditur: tum vim suam totam in id quod amat, impendit; cumque id quod si1-bi deest adipisci nequit languescit, &incredibili dolore vexatur. At quomodo animus solutus a corpore res percipiat , aut qualis sit vacans corpore, intelligere non possumus, aut cogitatione comprehendere. Quasi vero intelligamus qualis sit in ipso corpore. Mihi, inquit Cicero , naturam animi intuenti multo dissicilior occurrit cogitatio , multoque obscurior , qualis animus in corpore sit, tamquam alienae domi, quam qualis cum exierit, Min liberum Coelum, quasi in domum suam venerit. Quis non videat nos

563쪽

sincerius rerum naturas percipere . quo magiS a corpore sevocamus animum , dc secum esse cogim 3 Quid ergo futurum arbitramur. cum CXhoc tenebroso carcere emissi is fuerit 3

an nihil percipiet, nihil intelliget ESed nullas rerum imagines hauriet, nulla aderunt phantasmata. Quid , si intuitu simplici citra ullam imaginem reS contempletur 3 Sic enim fortasse vel concIusus corpore animu res sensibiles cernit: neque enim phantasmata excipit: sed extra se posita conspicit. An forte notioneS I xum in sua conditione insculptas accepit vel . denique corporis vinculis solutus, atque in Angelorum sortem translatus , novas ab autore naturae hauriat imagines 3 Quo id cumque modo fiat, mens compedibus,& vinculis corporis soIuta , seipsam intelliget , ut fuse praeter caeteros explicat P.SirmunduS-Non enim magis est intelligibilis, quam intelligens; & utraque perfectio ex aequo ei Convenit, quatenus est a materiae amgus ijs secreta. Cum autem mens hcorpore disjungitur , non indiget

564쪽

contueatur: quem enim usum praestent haec simulachra3 An ut objectum menti admoveant λ at proxima est famet sibi. An forte ut vices gerant speculi, ac mentis radios in ipsam regerant 3 Enimvero quodnam est illud lumen animae, quae reflexio 3 spirit lis , an corporea Quanto objemimest menti conjunctius , tanto acrius

percipitur ; neque adeo ulla specie, aut timilitudine indiget, ut seipsam cernat. Quorsum enim imago estgitur, nisi ut objectum quod longius dissitum est facultati admoveat, &ipsi attemperatum essiciat 3 Sed quid anima subtilius , vel , materia de e-catius 3 Quo phantasmate illa exprimi poterit3 Ac licet forte corpore inclu1a non se se perspicua, & clara visione conspiciat: crediderim tamen 'seipsain quodammodo intueri sine ullo phantasmare , cum sit sibi intime praesens. Neque enim se cogitare,vel e , agere dubitat : tametsi corporum consuetudine abrepta, & fictis imaginibus delusa, vix in se se aciem dirigat: liberata vero a corpore nec

565쪽

ue o Da MENTE HuMANA' tot sunctionibus in diversa. nitentibus distracta, uni contemplationi V cabit , tumque distincta, & intuitiva cognitione teipsam per seipsam intelliget, nec omnis actionis expers erita corpore sejuncta. I V. Neque etiam ijs accesserim qui

animae separatae omnem cognitionem adimunt, quod memoria non

in parte intellectuali, sed in ipso cerebro sit constituta. Fateor equidem rerum sensibilium species cerebro infigi ; sed quae possunt esse rerum intelligibilium vestigia 3 At inquiunt, nihil sine aliquo phantasmate percipimus e cum autem rem spiritalem cogitare volumus, mens utitur pharitasmate corporeo, quod ita modificat , ut quiddam incorporeum simul exhibeat. Sit ita sane: neque enim hic meam interpono sententiam ,

utrum nihil sine phantasmate aut praevio, aut pedissequo , aut saltem comite intelligere liceat: sed juvat inquirere qua vi mens ipsa noverit hoc signum, hanc corporalem imaginem ad exhibendum quiddam spiria tale fuisse institutam 3 quis illam d

566쪽

LIBER QuARτus, s reuit, hac voce, Deus , substantiam

infinitam, immensiam , aeternam, cor

poris expertem significari 3 Nullum in cerebro impressum vestigium rem omni imaginatione majorem potest:

exprimere : atque omnino necesse est,

ut intellectus ipse meminerit hanc Vocem , hoc signum institutum fui s se ut designaret Deum, quem phanta-sa ne cogitare quidem potest. Quid cum alicujus propositionis demon

trationem aggredimur . ex longa se-

rie tum principiorum, tum aliarum propositionum religatam, nonne contextus ille demonstrationum, quantuSquantus sit, praesens animo sistitur Nam si quid fortassis exciderit, non acquiescit intellectus , nec sibi satis factum putat, donec totum illud ve lut demonstratarum rerum lumen mentem irradiet. Jam quaero an ipsa imaginatio tot rerum simul memini ste valeat. Mitto de artificibus, Poetis, Rhetoribus dicere, quibus regulae artis prope innumerabiles sunt in conspectu , cum aliquod opus ingrediuntur : nec possibile est vim sensibilem, & corpori alligatam tam

567쪽

s 1 DE MENTE HuMANA

multa simul intueri. Unde ergo, intaquies, deletis omnibus quae cerebro

impressa erant vestigiis , quidquid

ante didicimus. alta oblivione obrui turὶ Scilicet in hac vita imaginationis; aut memoriae sensitivae famulatu mens indiget, tum ut a simulachris corpo reis excitetur, & quasi admoneatur; tum quia forte mens cum corpore

media imaginatione, seu vi sentients conjungitur. Neque inficior pleros que habitus in ipsa organorum dis

positione esse collocatos , atque ex temperie cerebri ingeniorum variet tem magna ex parte depromi. V. - Haec ubi Gassendo dc alijs e

Cessero, non continuo omnes animi

dotes ex sola corporis dispositione de temperie duci, atque omnes animaRex natura sua ejusdem perfectionis penitus esse, Sc creari consentiam. Nam ut nihil dicam de Christi anuma, cujus substantiam nostris longe praestantiorem dubitare non possum : non putem solas rerum spe cies inaequales multi rmi sapientia Dei conditas fuisse: cum nullum fere sit corpus alteri, non ex aliqua par

568쪽

L13 TR QUAR Tu S. te dissimile : cum nulla sit ides in lupremo artifice , quae non infinitis modis sit participabilis : nullum individuum , quod aliqua proprietas substantialis ab aliis individuis non

discriminet. Quid ergo est cur mirabilem illam varietatem in solis corporibus , non in mentibus nostris agnoscamus 3 An tot Sc tam diversae inoeniorum dotes ex sola cerebri

temperie, & organorum conformatione oriuntur 3 An illa animi dexteritas , quam solertiam Vocant, quaeque in quadam mentis celeritate posita est. judici, soliditas, aut firmitas, cum ab ipsis principijs ordinate, unque ad minimas circumstantias, &appendices procedimus , atque omnes dissicultates prospicimuS , . quaeque consequuntur, sagaciter praevidemus: adeo ut nullis cavillationibus, nullis aculeis, de sententia non temere, aut aliquo praejudicio concepta , sed omnibus rite perspectis,dimoveamur. Rationis denique subtilitas, & acumen , quo cuncta concinne digeriamus , nihil perturbate aggredimur rquae confusa sunt, apte distinguimus.

569쪽

. ac suos cuique rei fines praescribiti inus: res ipsas ut sunt cernimus rex ijs recte , D prudenter quae connexa sunt colligimus , ac nihil non excussum relinquimus.Numquid inquam, hae virtutes ad solius cerebri Constitutionem, non ad animi ips1 naturam pertinent 3 Verum ista ut Volent- neque enim ad id quod qua

ritur multum interest, utrum mem

ria , & habitus acquisiti in cerebro,

aut in mente resideant : an memseparata acceptas species custodiat, ut phantasia corporum imagines per sensus immissas conservat: utrum donique judiciorum soliditas, aut levitas , subtilitas vel habetudo , perspicuitas , aut confusio ex sola cerebri& temperamenti dispositione, an pintius ex mentis etiam natura , & utriusque consortio dimanent 3 ista sane animi immortalitatem minime Convellunt. Nec verendum est , ne animus qui instar oculi ad videndum, dc cognoscendum est a natura comparatus , omni scientia, vel cognitio ne destituatur. Cum enim nihil erit Praeter animum, nulla res impediet

570쪽

LIBER QAARτus. s ς quominus percipiat quale quidque sit. Nihil quoque est quod timeat

Pomponatius ut disjuncta a corpore anima, atque in statu violento con tituta diutius permanere possit. Nam ut forte quamdam ad corpus proper sionem retineat , non continuo vim

aliquam patitur dc si quid ei ad summam perfectionem deest , alijs

dotibus abunde id pensatur. Tum enim cuilina multo puriora cernit , Ela cupiditatum expers non ampliuSin diversa scinditur. Sed praeclarum nescio quid sibi videtur dicere , cum animam fore immobilem argutatur , quod Aristoteles indivisibile motu omni privari demonstret: id enim fortasIe de puncto concedimuS, non de substantia spiritali, quae nec locis , nec temporibus subjicitur. Quod si lumen , spiritus vitalis , fulguris coruscatio in puncto temporiS mo- Ventur , an dubitabimus animum quo nihil velocius , incredibili pernicitate ferri 3 Neque excutio utrum extensionem quamdam , dc partes

habeat Metaphysicas: id enim ab eo quod propositum est, alienum

SEARCH

MENU NAVIGATION