De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

sis DE MENTE HuMANA. terrogat, quid illa est materia, quod nomen , quam speciem, quem usum

in rebus conditis tenet Vivit, an

non 3 si vivit, quid agit 3l V. Quamobrem anima non propagatione , vel eductione, sed sola cre tione producitur: nam solus Deus fingit spiritum hominis in eo. Cum s lus Deus , ut pulchre concludit In x.dist Sanctus Bonaventura, habeat Vitam' ' Τ in semetipso, & vitam . indeficientem : solus est qui possit vitam princreare sempiternam. Neque hic necesse est, longam disputationem texere de animatione foetus : quando in corpus incurrat anima rationalis ;utrum in ipso conceptu , an cum

partes distinctae sunt , & formatae equid membra digerat, dc compit gat 3 Ista enim alium locum postulant, & forsitan Deus solus haec no- Verit , cujus munus est, quod spiramus, quod Vivimus, quod vigemu .hies. ' Omnem quippe hominis in utero ferendi , struetndi, fingendi paraturam aliqua utique potestas divinae voluntatis ministra modulatur. Et quamvis terrenus pater rationalem animam

542쪽

non impertiat: non idcircirco patris , aut causae effectricis titulo excidit :Cum materiam disponat, dc praeparet , dc infusionem animae rationalis quodammodo exigat, atque ad illius conjunctionem una cum ipso corpore conspiret ; tametsi propter animae dignitatem non potest eam pro

creare.

VI. Nec quaero quae sit animae sedes, an sit per totum corpus fusa , ut nobis videtur; an potius cordi, Vescerebro insideat, ut Alberto, & alijs visum est. Quanquam ne id dubitare quidem licet, eam esse corporis formam : ut visus tamen certae parti addictus, non solius partis in qua inest , sed totius animalis est facultas ; ita &mens rationalis cum sit intimum motus principium, formae rationem kIsitan obtineret , etiamsi per totum corpus non dissunderetur .' atque ut gemma in annulo, aut Rex in civitate regia, ita mens in phantasiae, cum qua adeo cohaeret, organo esset collocata. Accedit etiam quod anima sentiens in brutis ossa , ungues , cornua non informat: cum absurdum vide

543쪽

vs Da MEN TR HuMANA tur ibi animam sentientem fingere , ubi nullus est sensus , nulla ad eam excipiendam dispositio. QKdni ergo,

inquiunt, anima rationalis erit corporis forma, quamvis non sit per singulas diffuse partes 3 Quod si ex arce

in qua residet, quaecumque geruntur in corpore, cujus dominatum sortita est , sublimis contuetur ; si facultates administrae illius mandata perferunt: an dubitabimus corpori ut formam praeesse λ Per oculos ea quae sunt Opposita transpicit, quasi per fenestras lucente vitro obductas: sic sonus per aures imaginationis sedem concutit, ac perceptio omnis in cerebro, seu in mentis regia perficitur : verum de his

ipsi viderint. Quae enim dubia sunt aut falsa, quaeque vix expediri pose sint, aut explicari, ut ab instituto

aliena rejicimus. VII. Nobis illud longe certius videtur , animam toto esse corpore fusam : tametsi non est corporea: neque enim audiendus Tertullianus, qui animam in corporum censu reponit. Quineriam interiorem hominem exteriori, tanquam typo configuratum, lingua,

544쪽

.L 1 243 QR A RTu S. oculis, & manibus instructum fingit;

atque ut commentum, quo nihil absurdius , confirmet, figuratas, Sc parabolicas scripturae locutiones de Laetari anima , de flatu, Sc inspiratione Dei in faciem hominis, perperam ad hibet , & Epicuri rationibus armatuS, nihil moveri posse, aut aliud tangere

aut omnino esse, nisi idem corpus atque extensum sit , acerrime contendit. Cum enim, inquit, anima corpus moveat & agitet, ipsam quoque moveri necesse est; quod autem mΟVetur, locum mutat ; quod loco subjectum est , id corpus esse non dubitamus. Et quidem animam in se motionum inutia , & rationes, & causas exemplares obtinere concedimus , & vitam ipsam in jugi, & perenni quadam motione consistere. Ab illa enim est impingi , ut cum Tertulliano loquar, speiles in incessum, ct manus in contactu- , ct oculos in conspectum, ct tinguam in effatum. Sed cum seipsam moveat, omni corpore superior est rnullum enim corpus seipsem promovet. Quod si anima corpus est adeo subtile, ut de fide corporalitatis ut ait

545쪽

j1o DE MENTE HuMANA ille, periclitetur, mirum si immortalis estinam contextus atomorum di secari potest, atque in partes ex quibus res componitur, vel intestino motu , vel extraria virtute distatui. Quomodo igitur animae definitio constabit, quam affert , substantia Dei satu nata , immortalis , corporalis , e giata,

substantia simplex, de suo sapiens ,

varie procedens , libera arbitris , a ridentibus obnoxia , per ingenium mutabilis , rationalis , dominatrix , divinatrix, ex una redundans et Nec

video qui possit anima scisso corpore non dividi, ut in anguibus contingit, si corporalis est, & extensa. At quod scinditur, in partes discedit in ullaS ,

Scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse. VIII. Frustra jubet ut spectemus portento mam Archimedis munificentiam , o Vanum hydraulicum dico , tot membra , tot partes , tot compagines , tot itinera vocum , tot compendia sonorum,tot commercia modorum, tot acies tibiarum: cum una mo-

ιes sint omnia. Sic, inquit, dc spiritui,

546쪽

LIBER MARTus. 32Fqui illis de tormento aqua anhelat onon ideo separabitur in partes , qui per partes administratur ; substantia quidem solidus , opera vero divisus. Quassi vero idem nt spiritus qui t tam illam machinam implet, nec potius uno decedente, alter continuo subeat. Anima vero eadem est, eX-

tensa, ut illi videtur, & corporalis equid igitur cauta est, cur raptim pra ciso membro pars illa animae, quae in eodIm membro inerat, non itidem dividatur ὶ an glomeratione quadam in seipsam redit quando contingat, Ut caput abscissum calido viventeque trunco

Servet humi vultum vitalem, oculosque patenteS. Non idcirco anima in multas partes discinditur : sed spiritus in nervis, &musculis superstites aliquantulum ag tantur. Nam & calidi sunt, Zc mobiles: brevi tamen dissipantur, aut occlusis meatibus, aut partibuS prolabentibus arcentur: Hinc torpor, &frigus. Enimvero animum non esse corporeum jam multis argumentis Quod li tamen ali-

547쪽

3M DE MENTE HuMANA

confectum arbitramur.

I X. Haec quae movebant de animae distinctione, natura, & origine, dissimulanda mihi non suerunt: nec legentes decipi volui, indicatis diversis opinionibus quas sequi magis probantibus liberum est : dummodo animam spiritalem , immortalem , corporis

formam, eamque unicam , non propagatione transfusam, sed creatam a Deo tum cum corpori fuit infusa , ut inconcussa fidei documenta teneamuS. Qui enim diversa sentiunt, omnes eos catholica fides a corpore suae unitatis abscidit, constanter praedicans, atqUe Veraciter; quod animae hominum priuGapist, ad quam suis inspirarentur corporibus , Tu , non fuere, nec ab ullo incorporantur , nisi ab opifice Deo, qui &ipsarum est creator, dc corporum.

548쪽

Alia Lucretij objectiones solvuntur. I. Y UNc e semita in viam re L vertor,& reliqua Lucretij a gumenta summatim decurram : sunt enim facilia, atque ex ijs quae dicta

sunt,solvuntur omnia. Negat animum extra corpus posse consistere , cum nascatur in corpore ; cum sit pars cor poris , ut OculuS, ut man , quae MVulsa non vivunt. Utrumque falsiam

est , & dissimile totum: nam si corpus , ut ipse putat, animae quasi vas quoddam est , profectu id quod vase

continetur, ipsius vasis parS non erit. Nec quae in domo sunt, partes domus esse dicuntur. Oculus quidem secretus a corpore non Vivit, quod vitam aliunde mutuetur : sed anima principium est vitae. Nascitur quidem in corpore, cujus hospitio utitur : uti aves in nidis excluduntur: ubi tamen

549쪽

DE MENTE HuM AN A sunt adultae , egredi nidis solent, aci libero coelo se permittunt. Atque ut Galffendi utar exemplis, granum tri-l tici in spica, nuces in arbore formala tur sed ubi maturuerint, in horreis asservantur: quidni animus cum labentis domicilij ruina exire compellitur , omisso sui corporis claustro ad sedem suam revolet3 Sed instat, Midem telum saepius revolvit. Qu9d anima in deliquio labascit, quatitur ,

& tantum non dissolvitur: ita ut separata I corpore, Non modo non arvum possit durare

per Omne:

Sed minimum quodvis nequeat consistere tempuS.

Verum hoc deliquium non est animae vitium, sed corporis, cujus praeclusi meatus spiritMi vitali transitum negant : ac si gravior causa incurrat, excedit anima, quae cum secreta fuerita corpore , vigebit ipsa per se, nec ulla fragilitatis conditione tentabitur, quia indumentum fragile projecit. II. Quod autem Lucretius eos putat desipere qui aeternum cum mortali

conjungunt.

550쪽

LIBER uJ ARTus. sas Quid enim diveritus esse putandum est, Aut magis inter se disjunctum, dic crepitansque, Quam mortale quod est, immortali atque perenni Inductum Z Quantum ipse insaniat, jam alio loco

ostensum est: cum enim natura res

omnes in ordinem digestas, atque inter se commissas devinxerit, id genus rerum praetermittere non debuit , quod humanis divina, coelestia terrenis jungeret. Atque ut Angelos ab omni corpore liberos, ac muta animalia intelligentiae, Sc rationis expertia procreavit ε, ne quid inane in ipsa rerum serie pateretur , aut extrema sine medio forent, hominem ipsum condidit, qui utriusque naturae particeps sentit cum animantibus , intelligit cum Angelis, per rationem ab utrisque discernitur. Sed non licebit Lucretio per Epicurum, aut naturas spiritales ab omni corpore secretas ,

aut mirabilem providentiae rationem cernere. Verum cur potius hos minutos audiemus Philosophos, quam So-

SEARCH

MENU NAVIGATION