장음표시 사용
11쪽
In Academia Lugduno Batava Antecctarem Celeberrimum, tam in lucem ederet librum singularem De sorma emendandi doli mali, in contrahendis negotiis admissi, apud Veteres.
OODII, quo docto non exsat nomen in orbe Notius, o Themissis cura decusque tuae, Sic volo, sic jubeo, dudum est ratio altim Regum; stuot ratio Leges perdidit illa bonus Sic lego, Doctorum dudum es ratio ultima, saepe Seu ratio, sanae quae rationis eget. Aut toties Leges Veterum, o Responsa refigunt, . Sape docent, quam At Juris m Arte rudes. Sed qui Romani corrupra volumina Iuris . . Emendatrici posse car er e manu, Et tot in affePo tolerari Corpore censiet minora posse, bonam non amas ille μεα.Si viii Orri Misum V Meseram ulit ar e semiam. Irimas isse, Ato non varet esu malo. Tam doete emendas, tam scire co ruis, ut Rcfacii par aut proximus ingenio. Jamque novo insignia confirmas pignore libri, i Te critico leges non semerare stilo. Perge, Probabilium felix inventor, is auctor, Iudimm minxs perge probare suum. Tot conje iuris, T i quas debemus, acutis I a Pro bibas nil putat esse Themis.' ' coRNELIUS v AN ECΚ.
12쪽
FORMA EMENDANDI DOLI MALI, IN CONTRAHENDIS NEGOTIIS
CAPUT I. Dolus quid, ct unde Donato p Eum dolum δε- teribus esse bonum vel malum. De dolo bono Ulpiani sententia. re erit, in limine operis quod est de forma castigandi doli mali, in contrahendo admissi, paucis praemittere, quid Veteres doli mali appellatione significent. esse autem dolum a laedendo dictum , id est, a dolando, id est, minuendo, Donatus auctor est, ad Terentii Eunuchum, act. 3. s.
13쪽
a GERAR Di No D 3. vers. s. praefatus, quod & Graece laesio dicitur: & dolones, tela quaedam bellica: &dolare fabri, lignum est ascia caedere. Sed non suffcit, scire, quid sit dolus: i nisi intelligamus, quis sit malus: quia dolus est
ex mediis verbis, ut venenum, tempestas,
valetudo, alia, quae capere possint duas inter se res contrarias. illi rei testimonium dicit A. Gellius, Noct. Attic. lib. I a. c. 9. Ulpianus quoque l. I. g. 3. D. de dolo malo observat in Edicto de dolo malo , non contentum fuisse Praetorem , dolum dicere , sed adjecisse malum: & causatur, Veteres dolum etiam bonum dixisse, & pro solertia hoc nomen accepisse. Ac ne quis requireret ejus excmplum doli: esse, inquit; si adversus hostem latronemve machinetur. Recte: si his vim intendat, tamquam hostibus aut latronibus. quae enim Veritas debetur cis, qui rumpentes humanae fcedus conjunctionis, humano jure pro nullis habentur Θ hac ratione occidere eos licet.
quid ni fallere licebit Θ Non ita est: si cum his
agatur de restituendo humani juris commercio. quae enim ratio suadet, Cum eis, tamquam hominibus , conveniri de integranda lacietate: ea ratio vult, eis, tamquam hominibus1
14쪽
. DE FORMA EMEND. DOLI MALI Lis. onibus, praestari veritatem: sine qua non sit
eis de suo commodo judicandi disponendique
libertas communi hominum jure. Habes exemplum unum doli boni, quod est Ulpiani
d. g. 3. I. I. sed ne solum sit, addam alterum ex g. a. 6 dem loci. Id exemplum est in his qui deserviunt, & tuentur vol sua vel aliena: hoc est, qui dissimulant; non ut Communi ossiciant conjunctioni; sed ut ei serio prosint. servire enim est prodesse: vocula de augente verbi fgnificationem ; perinde ut in deposto notat Ulpianus I. I. D. Depositi vel contra. finge , quem per insaniam aut morbum ire se perditum : hunc veri dissimulatione deludi; ne pereat ideo, quod sua non intelligat bona. est dolus : sed communi approbatur sensu. non enim sinat ratio, ne homo perdat hominem quem potest servare et ut non aeque velit, ne homo homini praestet veritatem qua eum perditurus sit. sane, ut ille apud Terentium,
Andria, act. I. sc. I. Uers. IIS.
Si istum objurges, vitae qui auxilium tulit: Quid facias illi qui dederit damnum aut ma- tam δNullum igitur vitium est jure humanae Conjunctionis, cui non minus veritatem, quam
15쪽
A GERARDI Noo D TCaeteras virtutes, servire aequum est) veri dissimulatione servare hominem qui absque ea
foret, Vero periturus esset. Idem dicam, si quis dissimulatione se vel alium tuetur adversus aliquem qui non movetur legibus rationis: impediente furore, ira, aut ebrietate. ut enim hunc fallat dissimulatione: quam tamen injuriam facit ei cui non debet veritatem , communi adversam utilitati Θ facit igitur dissimulatio etiam hic dolum bonum : id est, a societate humanae conjunctionis quam omnes qui se bonos justosque dici volunt, sine e X ceptione juvare oportet, minime alienum. Dixi de dolo bono: quantum sussicit Ulpiano.CApuae II. De doli mali definitione. se an aliqua Veterum circa eam fuerit dissensio. Ulpiano lux in I. I. f. a. D. de dolo malo. Doli mali prolixior erit inspectio: varia ejus definitione apud Veteres. Gallus enim Aquilius apud Ciceronem , De Oficiis lib. 3. ait, Dolum malum esse, cum aliud agitur ν
16쪽
DE FORMA EMEND. DoLI MALI Lis. stur, aliud simulatur: eaque definitione utitur Iulius Paulus, lib. I. Sentent. tit. I 6. At Galli auditor Servius Sulpicius I. I. g. a. D. de dolo malo, verbis paulo pluribus ait, Dolum malum esse machinationem quandam alterius decipiendi causa, .cum aliud simulatur, o aliud agitur. Nec aliter Ulpianus L . g. 9. D. de
lactis; cum, Dolus, inquit, malus si castiditate , fallacia: ct ut ait Pedius, dolo malo pactum si, quoties circumsicribendi alteriuy causa aliud agitur , , aliud agi simulatur. Idem
tamen, quod mireris, UlpianuS d. l. I. g. a. sic scribit. Dolum malum Servim quidem ita defuit, machinationem qu v am alterius decipiendi causa, cum aliud simulatur 9 aliud agitur. Labeo autem posse se sine simulatione id agi, ut quis circumveniatur et posse 9 sne dolo malo aliud agi, se aliud simulari: sicuti faciunt qui per ejusmodi dissimulationem deferviunt ct tuentur vel sua vel aliena. Itaque ipse sc de iis, dolum malum esse omnem calliditatem , fallaciam, machinationem ad circumve niendum , fallendum, decipiendum alterum ad hibitam. Labeonis de sinitio vera est. Non fuere igitur Veteres in definiendo dolo malo semper eadem usi loquendi formula.
17쪽
6 Gga ApDI Noo DTNec tamen mea me fallit opinio , fuisse unam non modo Galli Aquilii & Servii Sulpicii, sed Labeonis quoque & Ulpiani, de
dolo malo sententiam. Argumentum mihi , quod Cicero qui utrique, cum Aquilio, tum Servio, familiaris fuit, complura de doli mali definitione disseruit: sed non meminit novae Scrvianae. tantum sequitur Aquilianam; eamque ab homine definiendi perito factam attestatur d. lib. 3. Ne Labeo quidem d. l. I. g. a. a Servii definitione recedit; minusque eam erroris convincit: et si dubitationem quam in ca facere videbatur exempli demonstratio, plurium adjectione illustret. scilicet animadvertebat Labeo, si Serviana definitio ad desiniendi leges rationesque exigeretur : facile duo fore quae in ha reprchendi possent. unum, quod sine simulatione potest agi, ut quis circumveniatur. alterum , quod sine dolo malo aliud agi, aliud simulari, potest. prioris e X- cmplum Labeo nullum adfert. caeterum alludit ad verbum simulare quod & Galli & Servii desinitione continctur. id vero verbum distinguitur a dissimulare quod a Gallo aut Servio doli mali desinitioni non est insertum. simulamus cnim falsa; vera dissimulamus: ut
18쪽
DE FORMA EMEND. DOLI MALl LIB. 7
Nonius refert pag. 73 i. potest igitur dolus malus fieri sine simulatione : sed sine simulatione & dissimulatione fieri non potes . haec prior Labeonis observatio. posterioris exemplum est in his qui per dissimulationem deserviunt & tuentur vel sua vel aliena. fac: Medicus aegrum decipit falso nomine: suavem appellans potum qui sit ingratus. est dissimulatio & dolus : sed non est dolus malus. non enim debet Medicus aegro veritatem ei nocituram. contra debet ei studium restituendae salutis . hoc cum sequitur ; & sanat aegrum, quamquam delusum veri dissimulatione: tamen non capit eum; injuriam certe ei nullam facit. Dicet aliquis, Servium huic dubitationi occurrere per verbum decipiendi: quo capiendi vis semper contineatur. Sed ei qui hoc censeat, opponam Titum Lucretium. Verba Lucretii ex lib. I. De rerum natura haec
Sed veluti pueris abistbia tetra medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt mellis dulci flavoque liquore, Ut puerorum aetas improvida ludificetur Labrorum tenus: interea perpotet amarum Ab mihi laticem, deceptaque non iatur.
19쪽
S GEst Anni Noo DTSed potius tali facto recreata valeficat. Sic , si aut Aquilius aut Servius usus esset vera ac propria definitionc : quae consistit cx genere & differcntia. At non id egit aut hic aut ille. uterque voluit, tantum aliquam facere demonstrationem ex qua quid esset dolus malus , qualiter qualiter intelligeretur: Ita perinde erit, ac si quaerat quis, Quid est dolus malus p & alius rcspondeat , Ut cum aliud agitur & aliud simulatur : vci vcrbis paulo pluribus, Dolus malus est, verbi gratia , machinatio quaedam decipiendi causa, cum aliud simulatur & aliud agitur. Quam definiendi formam Veteribus familiarem fuisse, cum ex Isidoro lib. 2. Originum c. 29. vers. decima, pag. 882. tum ex nostris jam
demonstravi olim lib. i. De iurisdictione 9 imperio c. a. 94. Sed quid opus verbis 3 usum ea in proposito fuisse Aquilium, docuit me Cicero lib. 3. De o ciis, verbis tam claris, ut non possit clarioribus. Verba Ciceronis. Nondum Aquilius collega ct familiaris meus protulerat de dolo malo formulas: in quibus ipsis cum ex eo quaereretur, quid esset dolus malus, re- fondebat , cum esset aliud simulatum , aliud actum. Non est igitur sic accipienda aut Aqui-
20쪽
Iii aut etiam Servii definitio, quasi sit perfecta & justa, in qua nihil addi, aut demi, possit: quo casu male omissa foret dissimulatio. sed quia magis est descriptio ab e Xemplo, recte dicitur dolus malus esse, cum aliud simu latur & aliud agitur; nec ob id videtur aut hic, aut ille, dissimulationem in definitione exclusisse. Simili ratione Servius, cum dolum malum appellat, machinationem quandam decipiendi causa , non utique ad aegrum respicit aut similem cujus intersit, se decipi: nec magis sibi proponit hostem cui ideo non debeatur veritas, quia jure belli pro nullo habetur: sed aliquem supponit hominem cui in contrahendis transgendisve negotiis ad intelligendam suam utilitatem judicii libertate opus sit: quo in casu si decipiatur, eum dolo malo laedi ac capi, id est, injuria assici, verissimum est : quia et jure humano & veritas debetur, & relinquenda judicii libertas est. Sed utrumque ex hoc Ciceronis d. lib. 3. intelligitur. Vuodsi Aquiliana definitio vera est, ex omni vita smulatio dissimulatioque tollanda
s. ita nec ut emat melius, nec ut vendat, quisquam fmulabit vir bonus. Atque iste dolus matris etiam legibus erat vindicatus: ut tutela XII. B tabu-