장음표시 사용
31쪽
GER ARDi Noon τCAPUT VODe forma emendandi doli mali in contraisitas fricti iuris ex Edicto C. Aquilii Gadi. Cicero expositus, ct nostrorum auctoritate firmatus.
Sed haec quia procul dubio multis parum
perspicua, pluribus falsa atque absurda via debuntur, diligentius constituenda erunt. in tium sumam a contractibus stricti juris: spoi soremque ejus quod de his dixi, dabo Ciceronem, locupletem, opinor, atque idoneum. is Cicero lib. 3. De natura Deorum c. 3O. judicium de dolo malo familiari suo, C. Aquilio Gallo, palam acceptum refert verbis quae adscripsi. Inde everriculum malitiarum omnium, judicium de dolo malo; quod C. Aquilius familiaris noster protulit. Nec tantum illo in loco ejus mentionem infert Cicero: sed & lib. 3. De Oficiis. ibi cum narrasset, Canium equitem Romanum a quodam argentario cui Pythio nomen erat, emisse hortulos, nomina feci se, negotium confecisse; id est, hortulos emisiis, emptionemque in contractum nominum tranSfudisie,. recepto more quem Theophilus nobis
32쪽
nobis refert, ad tit. Inst. de liter artim obligationibus) deinde ait, Canium vidisse, se a Pythio esse deceptum dolo malo; & mox subjicit, Stomachuri Canius: sed quid faceret δ nondum enim Aquilius collega ct familiaris meus protulerat de dolo malo formulas. Cicero sgnificat, contractum nominum, in quem ea Canii Pythiique emptio & venditio novatione transierat, etsi esset plenus doli mali, tamen quia stricti juris erat, eo tempore Civili Jure valuisse. scilicet, quia eo dolus, quamquam apud bonos & graves viros turpis ac foedus Putaretur, tamen nisi intervenisset de dolo stipulatio: quo casu locus est ex stipulatu actioni l. I. g. . D. de dolo malo) in judicio stricti juris ideo negligebatur : quod quidquid adstringendae obligationis est , id nisi palam
Verbis exprimatur, perinde quasi omissum sit, ad osticium Judicis non pertinet g. ult. Inst. de obligationibus ex consen ι. l. 99. D. de verborum obligationibus. hoc Civili Jure. quid praetorio Θ nec eo tum poterat stricti juris contractus, ob quem dolum, a Praetore rescindi per in integrum restitutionem: nondum prodita
a Gallo Aquilio actione & exceptione doli mali: quas Cicero doli mali sormulas appel-
33쪽
2 2 GERAR Di Noon Tlat. Sic ante Aquilii Edictum. at eo proposito , deinde contra fuisse, Cicero indigitat. Nec tamen inficior, quod & postea , si quis
dolus malus intervenisse dicerctur in stricti juris contractu, obtinuit: ut Civili Jure valeret contractus , & obligationem actionemque produceret. non enim Civili Iuri erat curar
bona fides in judicio stricti juris: nisi, ut di
xi , interposita stipulatione , Dolum malum abesse, abfuturumque esseo nec poterat Aquilius suo Edicto populi jus abrogare , neque nullam dicere obligationem quae moribus rata habebatur. adhuc igitur poterat ex ea oblia gatione actio peti subtili jure. quamquam Praetor, motus aequitate Edicti Aquiliani, ita jus dicebat: ut cum actori Civili Jure daret actionem; reo contra, accusanti ejus dolum malum, doli cxceptionem permitteret L 36. D. de verborum obligationibus. I. s. C. de inutilibus sipulationibus. qua impetrata , deinde si ad
litis eventum respicerctur: nil intererat, Utrum actor nullam haberet actionem ipso juro; an haberet eam quae per exceptionem et id retur l. III. D. de regulis juris. l. 3. g. I. D. de pecunia constituta. manebat tamen, quoad agendi modum , disserentia, atque insignis,
34쪽
DE FORMA EMEND. DOLI MALI LIB. 23 utrum nulla ipso jure esset actio, an esset quae Praetoria exceptione tolleretur. nam si nulla
esset Civili iure actio; vel fuisset, sed desisset esse: suinciebat, reum in jure apud praetorem, ubi ab actore conveniebatur, inficiari debitum. tum enim nisi in judicio Judici ab actore probaretur , esse sibi actionem Civili
Iure adversus reum : vel si a reo demonstraretur, eam este desiisse ipso jurc: a Judice absolvebatur reus; permittente formula: quod non pareret, reum actori secundum regulas Iuris debere. Sic , si nulla esset Civili Jure obligatio I. 9. C. de exceptionibus. at si valeret; sed demum per exccptionem Jure praetorio infirmaretur: oportebat reum aliter se de sendere. nam ubi actor is qui erat dolo malo stipulatus, in jure postulabat a praetore, sibi dari actionem & Judicem , eique puram praescribi formulam, scilicet, Si paret, reum dare facere oportere ex stipulatu, condemna: statim debebat reus ei objicere exceptionem doli mali; non quidem in rem , sed ut specialiter de actoris dolo quereretur: simul debebata Praetore petere, cam exceptionem inseri sor- multe : hoc ferme modo, Si in ca re nihil actoris dolo malo factum es et t. a. g. I. D. Ar
35쪽
24 G E R A R D I Noo DT doli mali exceptione. quod si secisset praetore
erat reo jus, eam exceptionem deinde in judicio apud Judicem probare suo ordine: Judex autem Probatam admittere poterat L 8 9 9. C. de exceptioniblu. sin in jure omissa esset apud Praetorem ; deinde reus eam apud Judicem in judicio, quamvis ante sententiam,1ero, ideoque frustra, & objiciebat & probabat: non aliam ob causam, quam quia sormula quam Praetor Judici commendaverat,
ejus notioni finem posuerat: aequitas Certe exceptionis quae extra formulam erat, ei commissa a praetore non erat. ita reus, quia liquebat, eum teneri Civili Jure, quamquam inique, tamen a Iudice qui jussus erat, judicare, an reum Iure Civili dare facere ex stipulatu Oporteret, non, an aequum bonum esset,
cum ex stipulatu dare facere, domonstrato actoris dolo malob sine ulla religione condem
Atque hoc jus erat; si reus, re integra, astipulatore conveniretur. Quid, si res desiisset esse integra Θ finge, eam non promissam modo esse, sed traditam quoque. erat laesus qui rem tradiderat: sed quis erat exceptioni locus, non agente stipulatore Θ igitur hic succurrebat Praetor
36쪽
Praetor laeso actione de dolo malo: quam QAquilius et , si alia actio non esset, id est, cui Ulpianus interpretaturo si res ei ad quem pertinet, alio modo salva esse non possiet, intra annum utilem, quem Imp. Constantinus in I. ult. C. de dolo malo convertit in biennium continuum causa cognita promist l. I. g. I.
s. . cum seqq. item L 7.D.de dolo malo. Ad quid ut quod factum esset dolo malo, Iudicis arbitrio restitueretur: ac nisi fieret restitutio, sequeretur condemnatio, quanti ea res ab actore jurejurando in litem aestimata esset L I8. D. eod. tit. Nec tamen hoc semper observat praetor. quid enim, si manifestum esset, rem non posse restitui: vel quia periit, ut si servus defunctus sit: vel quod iis tempore sit extincta: vel si servus libertatem manumissione aut sen' tentia acceperit ρ non jam potest res restitui: nec opus Iudicis arbitrio quo jubeatur res restitui ; sed protinus debet reus condemnari in id quod intersit actoris L i 8. g. i. 9 4. item I. ΣΑ. D. eod. tit. Sic fere in eo qui egit dolo
malo, edixit Praetor. at in heredem eatenus daturum se actionem pollicetur, quatenus ad . eum pervenerit, dolove malo ejus factum est, quo minus perveniret L 26. 9 I. 27. D. d. t.
37쪽
α6 UERAR DI NODO Tneque videtur praetor hic addidisse , musicognita. ita obkrvat Vlpianus, neque cauta cognitionem in heredis persona esse necessa riam l. 3o. D. d. t. Paulus quoque L 29. D. d. t. refert, Sabinum putare, heredem calculi ratione potius, quam maleficii, conveniri; ideo que in perpetuum teneri oportere: nempe, ne ex alieno damno lucretur. Cui conveniens esse, Gajus censet l. 28. D. eod. tit. ut es in
ipso qui dolo commiserit, in id quod locupletior esset, perpetuo danda esset in factum actio. Scd apparet, quod bona fides in stricti iuris contractibus , demum coepit ex Aquilii Edicto desiderari: cum ante nulla esset neces stria Civisi Iure: nisi facta de dolo stipulatione. etiam apparet, quod stricti Juris contractus in quo liqueret dolus malus, ante quilii Edictum utroque valeret jure, & Civili, ει Praetorio: post Aquilii autem Edictum CF. vili quidem Jure valebat, sed Praetorio rescindebatur vel exceptione, vel actione, doli
nati. nec tamen alias VPm si actor, aut reus,
desgnasset, quid S cujus dolo malo factum
Usset L Is. O l. I 6. D. de dolo malo. l. a. f. q. D. de exceptione doli mali: di de dolo acti nem aut exceptionem, causa cognita, a Praetorta
38쪽
DE FORMA EMEND. DOLI MALl LlB. artore impetrasset. Illud quoque observandum, quod non sicut de dolo actio certo tempore finitur, ita etiam exceptio, eodem tempore circumscribitur. nam haec perpetuo competit: cum actor quidem in sua potestate habeat, quando suo utatur jure: is autem cum quo agitur, non habeat potestatem, quando con-Veniatur l. s. g. 6. D. eoae tit. Non magis dissimulandum, quod si quis sine causa ab aliquo fuerit stipulatus , deinde ex ea stipulatione experiatur: exceptio utique doli mali ei no- Cenit. licet enim eo tempore quo stipulabatur, nihil dolo malo admiserit: tamen dicen dum est, eum, Cum litem contestatur, dolo facere, qui perseveret ex ea stipulatione petere d. I. a. f. 3. D. eoae tit. I. 36. D. de verborum obligationibus.
Varro declaratus notabili , di cui loco. Hac occasione fas mihi sit, aliquam, si pop
sim , lucem affundere pulchro, sed o scuro , loco Marci Terentii Varronis lib. s. De lingua Latina, cujus apposui verba: sunt D a autem
39쪽
autem haec. sui Joponderat Miam, de Jondisse
dicebatur: quod de Jonte eius, id est, voluntate exierat. Νon enim si volebat, dabat, quod fonsu erat obligatus. Nam in comoediis vides dici, sponden' tuam gnatam filio uxorem meo δquod tum 9 Praetorium jus ad legem, ct censorium judicium ad aequum aestimabatur. Et paulo post. Itaque qui ad id quod rogatur, non dicit, non ressondet: ut non re*ondet ille satis, qui dixit, Jondeo , s jocandi causa dixit, agi potest cum eo ex novos. Da qui uis dicit in tragoedia , Meministin' te despondere mihi gnatam tuam quod e sponte sua dixit, cimi re non potest ex sponsu . Ut intelligatur dissicilis locus; observandum est, quod ut ex sponsu quis Civili Jure obligaretur, lassiciebat, eum ad interrogata respondisse: nec intererat, utrum serio respondisset, an per jocum. erat enim stipulatori utraque in specie jus, a Praetore petere ex stipulatu actionem znec in more erat Praetori, eam denegare; aut ei addere exceptionem: non proposito adhuc
Edicto de formulis doli mali. ita fiebat , ut
ex sponsu conventus promissor apud Judrcem, a Praetore datum, quamvis per jocum respondialet interroganti , tamen sine ulla Iudicis re
40쪽
DE FORMA EMEND. DOLI MALI LIB. 29 Iigione condemnaretur. Atqui hoc humanitas atque officium non patiebatur. quis negat Θsed de officiis non apud Ρraetorem, nec apud Judicem ab eo datum, quaerebatur, maXime
in judiciis stricti juris: sed apud Censorem.
erat enim alteri commendata juris legumque eXecutio. alteri non ea commissa erat: sed morum censura & castigatio: ut ille clamat apud A. Gellium, lib. I . Noct. Attic. c. a. ac vere & commode Persius, fat. s. Non Praetoris erat, stultis dare tenuia rerum O ia , atque usum rapidae permittere vitae. Quid multa P clare plautus, Pseudolo. acy. q.
Auferetur id praeisum a me quod promisi per
Nec Plautus tantum, sed Varro quoque sequentibus verbis. Qui spoponderat filiam, δε- Λοndisse dicebatur, quod de sponte ejus, id es,
voluntate exierat. non enim I volebat, dabat, quod sponsu erat astigatus. Sensus, Si nolebat, dabat tamen: id est , tenebatur tamen actione ex stipulatu dare: idcirco quod Civili Jure sufficeret, promissionem de promittentis seonte esse profectam : denique, quod apud Praetorem de jure; non , ut apud Censorem,