Venerabilis viri Josephi Mariae Thomasii S.R.E. cardinalis Opera omnia tomus primus septimus ... ad mss. codices recensuit notisque auxit Antonius Franciscus Vezzosi .. Tomus tertius in quo Psalterium perpetua interpretatione ornatum

발행: 1748년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

XVIII.

DOMINICUS ARCHIEPISCOPUS EPHESINUS

ABBATIBUS, ET VISITATORIBU s

CONGREGATIONI s

SALUTEM AETERNAM.

T S I ubi eumque nobis , licet immeritis , in gerendi, S. Apostolicae Sed is negotiis versari contigit ,

omnibus plane testatam secerimus egregiam nostram de praeclarissi inae Familiae vestrae commodis , atque ra tionibus benemerendi voluntatem , neque ullum unquam erga vos amoris ac benevolentiae indicium a nobis desiderari passi simus , attamen ut nullo non ossi

ciorum genere , nedum Vos complecti , verum etiam res vestras augere , di confirmare videamur , nonnulla vobis significare decrevimus , quae maxime condu cere putamus Congregationis vestrae incremcnto , cujus Institutum a Majoribus vestris, post illam temporum acerbitatem , quae tot Helvetiae partes a sinu Catholicae communionis avulsit, sortiter susceptum , & auctoritate Apostolica confirmatum , vestris diuturnis curis , & laboribus in magnum Religionis pnaesidium mirifice in dies propagatur a dc cum nulla sane res sit , quae majoribus egeat consiliis , jure postulare videtur fautorem , & socium cogitationum vestrarum Apostolicae Sedis Legatum; sui enim muneris esse quis ambiget , ea praeci pue loea summa , qua pollet auctoritate , severe , in quibus , tamquam in munitissimis Christianae militiae eastris , homines fidei loricam induti, bellum gerunt adversus Satanae , mundi , atque carnis insidias , di incitamenta Haec diu multumque animo revolventes eo nos curas omnes intendere debere arbitrati sumus, ut qui Monastieam vitam amplectuntur, dc in Regulae tyrocinio sese exercent , habeant unde rite instituantur in obeundo opere D E I , & rectam praecipue psallendi doctrinam addiscant : cum divinum hoc munus prae eeteris , qui bus in arctissimae vitae curriculo diu noctuque vacare tenentur, intimo cordis affectu ac jugi debeat meditatione persolvi Hinc Magistri Regula nihil eorum praetermittens, quae ad altissimum persectionis gradum assequendum conducere possunt, jure, remerito illos adhortatur: Ita ad psallandum flare , ut mens voci eoneor et i ' Cujus Regulae gravissima verba Veteris Novique Testamenti oraculis comprobata , ade Majorum vestrorum animos inctaminarunt, ut nihil in hac vita reliquum sibi sacerent, quam cap. II.

22쪽

quam hymnis dc canticis Dei potentiam , ae gloriam extollere . Hac divinarum landum modulatione, humanum illud & longe milerrimum mulcebant exilium, positi extra hominum lucem , in silvis & latebris , quo tamquam ad aras, e saeculi suctibus crepti confugiebant, mirum quantis persundebantur deliciis; Creatoris enim majellatein laudando, timore corripiebantur; maxima ejus beneficia recensendo, amore deflagrabant ; animae vulneribus medebantur misericordiam exposcendo , & hostium insidiis occurrebant annuntiando justitiam ; orientem solem Psalmis excipiebant, recedentem prosequebantur , aeternae illius lueis , quae interitum nescit, ortum sol Iicite deprecantes , di alternantibus choris , vices caelestis Ierusa lem , in qua perpetuum eli eanticum , reserebant in terris . Nihil hie dicimus , quod non illustria omnium s eculorum monumenta nos antea docuerint ; ad instar omnium apud vos erunt quis in celeberrimo Luxoviensi coenobio de laude perenni a Beato Columbano proseista reseruntur , qui e Britannicis finibus, Christo duce , cum s iis egressus , primus in has oras monasticam vivendi formam invexit, easque Evangelicae veritatis luce undequaque perfudit. Si cui vero ratio reddenda esset, undenam tantum antiquorum studiuin erga Psalterium, unde tot vigiliae in hae statione excubantium , unde talis tantusque labor ut illud totum mente perciperent, & memoria custodirent Hoc nimirum ex eo peti debet, quod psallebant sapienter , id est intelligenter dc erudite , ut legunt S. Augustinus, & S. Hieronymus : optime siquidem noverant in libro Psialmorum , velut in locupletissimo Sacrarum Scripturarum thesauro , contineri summum , & eκ-cellentissimum Religionis nostrae opus , nempe DEI laudem , orationem , Christi mysteria, gratiae divitias, Ecclesiae natalia, iniquorum poenas , & omnibus bonis affluentes aeternumque mansuras sanistorum delicias. Etenim quis nostrum , tam DEO vacuus, us te adeo res divinas fastidiret, & terrenas amaret, ut Pilalmorum suavitate curarum aestus non sedaret, & cordis duritiem non deliniret Qiustam serreus , tot tantisque Spiritus sancti gemitibus invitatus ad veniam , compun ctionis lacrymas cohiberet Vobis ergo nihil omnino mirum videbitur aut ἰ quos Patres frenue una die hoe munus implevisse , quod nos tepidi utinam septimana integra persolveremus . Quae Regulae verba de totius Psalterii recitatione non tam vobis quam nobis, ac Clericis omnibus animo penitus infigi vehementissime optaremus ; facili enim negotio tunc

in divinis Iaudibus persolvendis incenderemur amore , si monente Apostolo loquentes nobismetipsis in psalmis , hymnis, & canti eis psallelemus Domino spiritu ,

di mente e sed veremur maxime , ne plerique nosyrum ea utent veluti merulae , psittacieremi, picae, buiusmodi volueres ut non minus sestive , quam vere dc pro more sapienter , plebem suam Hipponensem Λugustinus arguebat; cujus saluti , & rectae institutioni sollicitus excubans amantissimus Pater, totus desudabat in psalmorum explanatione , ne conventus inquit ' GH Uiei, in quibus reeitabantur , eorum inteIligentia fraudarentur : illud addens e scienter eantare naturae hominum divina voluntate concessum esse ; unde , ut canentium mentes permoveret, &. in ipso rum animis pios erga DEUΜ excitaret affectus, qui Psalmorum verbis responae

eap. 18. in Epist. ad ubesios. c. r. v. I s. in Psa . I 8. - praemio enarrationis Psam. II 8. In Psalm. I 8.

23쪽

rent , & intimam eorum vim assequerentur , ita paterne eos admonebat: si orat

P hniιs orate ; figemit, gemite r sigratulatur , gaudete ; O's perat, sperate ; O si timet, timete ; qui enim non attendit , quid in ius verbis intelligi debeat , aures

eius necipiunt transito=ium cibum, sed ad animam ejus non per Devit et cibum DEI. Uam astocluum varietatem , virtutes Psalmorum appellabat. Neque aptius potuisse eorum naturam desiniri, ii omnes uno ore consentient , qui ejus Sanctissimi Patris enarrationes ad populum habitas perlustrabunt , in quibus hanc ipsi rationem proposi-t:ini fuisse animadvertent, ut Omnia ibi referret, quae in alendo Christi grege, dc ad vitam sancte pieque sormandam opportuniora videbantur , nune temporum vitia exagitando , modo disciplinam morum ad aeternam Scripturae regulam retrahendo . Minime tamen ignoramus , recentioribus nonnullis uni litterae semper addictis , minus probari sensus morales, & allegoricos, eosque tamquam piorum hominum excogitationes in concionis argumentum eis fias ab iis repudiari; sed hujusmodi interpretandi modum minus sortasse insectarentur , si diligentius attenderent, veteres

Ecclesiae Patres , & quidem illos Episcopali praeditos dignitate, quibus scilicet erudiendae plebis onus incumbebat, omnem euram, & operam maxime contulisse ad explicandam morum doctrinam Psalmis comprehensam; & eo saepius illos in hoc argumento versatos suisse, quo frequentior erat Psalmorum usus, sive publicus , sive Privatus. Nemo enim nescit, qui antiquos Ecelesiae ritus callet, plebem Christianam in solemni divini sacrificii celebratione , praeeunte in Ambone Lectore , totos olim Psalmos recitasse , qui cum inde facilius prae ceteris Seripturae Iibris memoriae

mandarentur , ne nuda tantum verba , quae ad medenda animae vulnera parum pro

suissent, psallentium mentibus inhaererent, modo sensus morales , modo allegorici ab Ecclesiasticis tractatoribus expromebantur; ut Christi Fideles ea recolendo , quae sub veteri Lege in nube contigerant, aperte colligerent in nova , omnia jam pridem summa DEI bonitate ad suam ipsorum doctrinam scripta sitisse . Quantam vero vim haberent in Psalmis enucleandis hi ijusmodi ad populum enarrationes, cujus saluti unice consulebatur , etsi innumera, dum vobis haec scri bii ΓKl S, Occurrant eXempla , minime praetereundum est illud s. Fulgentii Ruspensis Episcopi, adeo rci nostrae consonum , qui teste Ferrando Diacono in ejus vita Beati Augustini exponentis tricesimum sextum Psalmum lectione commonitus , edere suum statuit votum , & monasticum institutum amplexus , iaculo renuntiaVit. Haec tamen non ita accipi volumus , ut illa explanandi ratione rejecta, quam veteres Theologi lii storicam appcllabant, dc nos vulgo litteralem vocamuS , moralem alteram, & allegoricam medendis animarum vulneribus maxime accommodatam, tan tum adhibeamus et imino vero illud intelligendi genus prius assequi debemus , quod ab apertiore orationis atrumento non recedit, & simplicein ac ustatam verborum significationem , & vim nobis exhibet; nam qui feri posset, ut ad abditam in verbis sapientiam penetraremus, nisi nobis vulgaris intelligendi ratio rateret 8 ob hanc maxime caussam , ut rudioribus facilis aperiretur via ad Psalmos intelligendos , eosque pie sancteque recitandos , brevi ssimam explanationem , & quodammodo gram maticam exaravit immortalis memoria: Vir Iosephus Maria Thomasus , doctrinae Praestantia, morum sanctimonia , di austerissima vivendi norma clari miratis , dc spe ctati dimiis a

24쪽

ctatissimus, chii summo genere natus, adolescens adhue , iure prioris aetatis abdicato, humanisque rebus valere jussis, Cleri eorum Regularium institutum si is cepit, '. totum sic in veteres chartas , Sacras lue Litteras abdens, ex uberrimis Patrum sontibus, & ex venerandae Antiquitatis manu scriptis codicibus, istudia, vigilias, elucubratione1hue suas in proximi utilitatem , & in Ecclesiae praesidi itin derivavit, donee tandem ob profundam , Christianamque animi demissionem , sibi uni in Pisus , omnibus vero propter admirabilem incredibilium virtutum famam undequaque probatus, secundi ordinis post Pontificem in Romana Ecclesia a Clemente Xl Presbyter renuntiatus , dignitatem, quam nonnisi indicta contumaciae poena, invitus s.scepit , brevi mensium spatio, in tarniciem saeculi nostri , cum beatissima morte commutavit , quam nos mortem omnibus bonis acerbam , di universae Ecclesiae luctuosissimam quoties consideramus id autem fit sere quotidie) toties iram in nos DEI optimi maximi perhorrescimus . Haec breviter pertirinximus . ne cui vestrii in mirum videatur post tot egregios summorum virorum in Psalterium labores , hanc nos vobis explanationem de meliori nota commendare et Thomasius quippe in scientia Sanctorum optime versatus , idem' que graeco , & hebraice doctissimus , ne psallentium mentibus , quas Spiritu sancto impleri vehementer optabat, negotium sacesserent tropi atque sgurae tum orationis , tum verborum , in eo totus incubuit, ut idioti sint , sive proprietates peculiarcs linguae Graecae , vel Hebraicae apertis , usitatisque vocabulis, & locutionibus Latinis redderentur, di vis sub Schemate vel Idioti lino latens, remotis involucris, ac in tegumentis, illico conspiceretur , in quo sane cum nullus ipsi brevis explanator occurreret , qui votis suis rcsponderet, hoe solus abunde praestitit stylo simplici, &vel hebetioribus ingeniis accommodato , additis ubi opus erat, historicis Veteris Testamenti narrationibus, ad quas saepe refertur intentio Psalmillae .

Hanc igitur vobis editionem , tamquam pignus amoris nostri mittere decrevimus , non alia plane ratione , quam quod nobis vix quidquam magis conducere videatur optime Monachorum Inlli tutioni , qui nullo labore psellendi intelligontiam ex hoc opere sbi comparabunt; & praesto illis erit, unde difficultates , quibus ina rediri possunt, facilc expediant, quo demum flagrantius orent , & in operc DEI

alacrius perseverent . HAEc litteratis explanatio attente pereepta , & memoriae diligenter commendata , inane, sonos , & vacuas voces praeterfluere non sinci , sed ipsorum eordibus illabens spiritus , qui habet omnem vocis scientiam , mira suavita te eos assciet, ampli minos variorum senilium simis areri et, & abditos mysteriora insontes reserabit . Nam parum prodesset, Filii Carissimi, extorris populi juxta flamina Babylonis durissimas vices deflere , & antiquas sedes repetentis laetitiam hymnis excipere , nisi tunc nobis imago succurreret vitae hujus longe amarii Innae , in qua a patria caelesti exulamus , ct animo non perciperemus ingens illud aeternumque paudium nobis propositum , cum ad ejus selieissilinos sines perveniemus . Parum Davidis ratientiam , calamitates, pericula, gemitus, angores, & metus commemora re , si minus vulnera irostra sanare possetit quae ille adhibuit remedia , &s, quod ipse lacrymis , jejuniis , & precibus iter ad DEUM tam late nobis aperuit, alio converteromus. Frustra ejus Regnum licet hostium multitudine, ac potentia oppum gnatum Perpetuitin foro profiteremur , nisi hane Imperii aeternitatem extenderemus ad

25쪽

ad Christum , contra quem Reges terrae irrito fremuerunt conatu, ne in illos dominaretur ; & si excidium Templi, Divinae Logis violatio, bonorum calamitates,& impiorum raN ac prosperitas terrent, dc quod maxime debent nos eoinmpuent ;quo tandem animo haec tam occultissima DEI judicia excipiemus y Haerebimusne tantum Prophetae dictis , qui populares suos Iliso entia inimicorum lassatos ae metu fractos , ad praesidium divinae Providentiae, quae vindictam retribuit in tempore,

nutantes erexit ; nec oculos convertemus ad omnium aetatum peccatores , ct impios

quorum superbia licet scala per ascendat, semper etiam , ita ipsorum exigentibus me vitis malis, aeternae mortis poena mulctabitur Cum ergo tot tantisque doctrinis liber Psalmorum redundet, danda opera est , ut qui assidui in diurnis laudibus versantur , habeant unde tantam affectuum ubertatem asiluentius hauriant e Quod ipsis bene feliciterque eveniet, si communibus Congregationis vestrae id nartibus , & maxima, qua poterit diligentia, iterum typis haec nunquam satis laudata editio , &Pontificiis oraculis comprobata committatur ; caveatisque imposterum auctoritate ve sira , ut hujus exemplar singulis , qui militiae vestrae dant nomen , suppeditetur , nee saei te ab eorum manibus illud excidere patiamini. pluribus rem agere superva

cane uin est , cum ad procurandam eorum utilitatem ardentes ercoiosque minime hortatione nostra VOS indigere cognoleamus, di i ponte vestra alacrius effectum iri brevi confidimus, quod modo, ne ut muneris nostri Apostolici minus memores aliquando apud Deum postulemur , ratcrnc vobis suademus . Ceterum, ut egregiae Venerabilis Thomasii voluntati. nobis pro benevolo, quo semper fuit in nos animo, jampridein bene perspectae , morem geramus, in tu cem iterum produccndam existimavimus insignem commentationem, & inventu dises, cillimam, quam de recte instituendis Theologicis studiis publico bono conscripsit , di qua vir doctissimus jam pene intermortuam in quorumdam animis , & ab antiquo rum semitis inclinatam veram hujusmodi studiorum rationem excitare curavit, gravissimo Iosephi vestri Cardinalis de Aguirre testimonio confirmatus , quem cum, manibus, pedibusque, in candem ire sententiam laetus non semel audisset , & alio se prorsus modo , si repuerasceret, studia instituturum , in animum induxit suum litteris irandare , quae in evolvendis diurna nocturnaque manu Veterum Patrum scriptis diu animo agitaverat, & assidii a meditatione complexus erat, & qua erat praeditus humilitate, eum ipse prae ceteris tanto operi , quod designaverat, plane lassiceret, alterum ordinis vestri lumen Ioannem Mabillonium, qui eum arcta ipsi intercedebat morum atque studiorum conjunctio , obsecravit, ut illud absolveret, quod tamen Mabillonius , in conscribendis Annalibus tunc temporis cecupatissimus , prae stare non potuit, quamquam nos Parisiis per eam tota restatem agentes) magnos ipsi stimulos addere non praetermisimus . Thomasius tamen animum non abjecit, sed dies noctesque Ecclesiae commodis excubans , manum ipse operi admovit; at vix ter tio volumine vulgato, eum dignitatis , ad quam fuerat e vcstus , publica munera illud intermittere e gerunt I cujus quidem nullum inde fructum ea pere potuisscivus , nisi edito prius hoc specimine , quod vobis dono mittimus ad assequendum totius operis propositum sicilem nobis viam patefeciliet et immo are hoc loco reticeamus , quae ipsi in hujusmodi studiis recte inchoandis mens erat, Cardinalis Hadriani opustu Ium de vera Philosophia ex quatuor Ecclesiae Doctoribus conscriptum impense laudabat a

26쪽

dabat, quod si a pulvere , situque multo, ubi temporum iniquitate modo jacet, aliquando quod maxime optabat) in lacem revocaretur, sperabat fore ut esset tutus quidam veluti aditus ad Theologiae lacrarium, sontesque ceteros Divinarum Litterarum penitissimos recludendos; id quod omnes iacile intelligent, qui Thomasii eonsilio adducti , hunc libellum plane egregium ad usus suos adjungent. In eo quip- α re Auctor ex purissimis illis summorum virorum e mentariis mira quadam solertia depromptis, & connexis inter se, aptatisque sententiis nobis perspieue constituit, quaenam sit vera , & princeps Philosophia , quinam humanae rationis fines,

quae leges , & qui tandem Chri istianorum discendi , & studendi modus ; quo1 utinain iter aggrederentur ii omnes, qui ccti tis ad ingenii libidinem quaestionibus, Ecelesiasticam simplicitatem ut S. Hieronymi verbis utamur inter Pbilosopborum spineta concudunt. Date interim operam , Filii Carissimi, ut qui saeculo abdicato, curae vestrae informandos te tradunt, optimis instituantur disciplinis , quarum summam frustra alibi quaerent, quam in addiscenda divinae Legis scientia , ad quam toti se debent

referre : tune obstruentur ora loquentium iniqua , & palam traducentium eos , quos per summam injuriam, ideo putant mundo Ualediκisse , ut ab omnium oculis remoti, & in Monasteriorum angulis delitescentes, iacilius indulgeant otio , & torpori . Satis exemplorum vobis praebuerunt praeclarissima a Majoribus vestris rerum

gestarum monumenta , quorum memoria tunc nobis repetenda foret, cum laudatissimi mores vestri eorum sanctimoniam minus exprimerent- Sed de vestra pietate confidimus , ut quidquid magnum , quidquid amplum ad mnasticae disciplinae incrementum eonferre poterit, id a vobis pari animi magnitudine repraesentabitur . Scitis , Eeelesiam D E I sibi semper viros sortes, & metu vacuos popol cisis, quorum ope magis indigere in hoc indulgentissiimo saeculo nemo non videt ; eum universum terrarum orbem adeo publica iniquitas pervaserit, ut Christi oraculis moniti, multorum charitate refrigescente ex omnibus mundi plagis jam spectare possimus adven- tacitem diem irae , quem nimium diu patiens DEUS in sinu misericordiae eontinuit. Lev a te ergo capita vestra , intendite oculos in legem digito Deb vobis praescriptam ;& liceat nobis , dum Epistolam absolvimus , commemorare novissima verba sanctissimi Patris vestri, qui in antiquorum exemplis tota mente defixus , aliquid de veteris disciplinae rigore sibi remisisse videbatur , quum sitis posterisque eorum ' nihil asperum , on nibit graete constituebat, nam Patrum collationes, vitam, & Instituta animo repetens , ita conscribendae Regulae finem faciens testatus est et Nybis desidio- male vivevtibus atque negligentibus rubor confusionis est . Haec si pro pietate vestra, quam dignis laudibus numquam satis commendabimus, accuratius consideraveritis; id evincetis , ut quemadmodum sapientissimum Legislatorem ad convellendam discipulorum desidiam , & acuendos , inflammando l-que eorum animos impulit admirabilis antiquorum austeritas , sic vos moveat ad at serenda Regulae jura nimia recentiorum quorumdam indulgentia . Quod sacilius etiam praestabitis , si in eam statim cogitationem vos adduxeritis, mirum nempe & incre dibile videri , desidiae notam illis eo tempore inustam suisse , qui ne a recto tramite

deflecterent, pro virili contendcntes , arcta jejunia, longa silentia , & noctes re

27쪽

XXIV.

ne Insemnes ducebant; quum, aetate nostra , tot simulationum Involueris humanae naturae imbecillitatem praetexendo, id unum fortasse a multis esticitur quod diei ultorrendum est ut, Majorum exemplis aeteria a nocte sepultis , haec minima inchoationis ' Regula absque ullo confusionis rubore negligatur . Opto Vos, Filii Carissimi, semper in Domino proficere, bene valere ,& nostri meminisse in orationibus vestris. Datum Altorflii Helvetiorum , Idibus Λugusti Μ. DCC. XXVII.

VENERABILI CLERO

SALUTLΜ , AC PATERNAM BENEDICTIONEM .

SAEPE apud animum meum cogitabam , quantus in omni Christiano populo ,

praecipue autem Clero Dioecosis meae , possit inde fructus existere , si Divini Vatis oracula , hoc est Sanc itisimi longe oinni uni Propheta: Davidis Pi alterium , sicili aliqua , & quae intellectu non obscura sit c eam intelligo, quam Litteralem vocant interpretatione rublicarentur in vulgus , qua & reeitantium cantantiumve mentes plurimum adjuvarentur , & pietas incredibiliter accenderetur orationis. Factum aulcm est plane casu , vel insigni potius Illustrissimi, & Exeel lentissimi Domini Dominici Passionei Sanctusii ni Patris Clementis XII. apud Aulam Caesaream oratoris, & Nuncii Apostolici, benevolentia erga me, ut anno superiore, Autumno jam vertente, eruditissimi simul , & pientissimi Viri Cardinalis Thomasi brevissimas in sacra haec cantica notationes , sive tertiones ad ine, nihil ejusmodi tum opinantem , mitteret, recusas olim ab se , ae vice altera sub praelum missas, cum apud Helvetos hoc codem Legati Pontificii munere 1 anmitime per

fungeretur.

Illas ut legere primum coepi , exarsi statim animo , cum quod mea hue ipse jam antea sponte serebar, tum quod tanti Patroni hortatus accederet, qui Auctorem lapsu temporis , ac plurium annorum decursu rariorem effectum , novo praelo subjicere , atque ita publicae luci reddere suadebat. Nihil eunctatus parui mandatis , &hoe, quicquid est, opellae meae deessse Cleri, aliorumque commodis non volui. Religioni vero mihi duxi in doctissimis tam Illustrissimi & Excellenti mimi Nuncii Apostolici , ipsusque Cardinalis Thomasii Praefationibus , quam eruditi si inia laeobi Benigni Bossueti disertatione de Psalmis , Ejusdem Excellentissimi Consilio pariter,& adprobatione inserta , vel qiiicquam immutare . Ad has Te vemitto, Le ior B Devole , hae Te modum, hae rccte pieque , ut oportet, precandi rationem omnem, cum aliis selectis eruditionibus , docebunt. Tu autem boni consule studium no Arum , & vale. Salutis Vesrae anti mus Pater Fr. Emericus Archiepiscopus Strigoniensis. mp.

28쪽

ΡS ALTERIUM

CUM CANTICIS

VERSIBUS PRISCO MORE DISTINCΤ

NovAQUA LITTERALI EXPLANATIONE BREVIssIΜA DILUCIDATUM

IOSEPHI MARIAE THOMASII

PBESBYTERI EX CONGR. CLERICORUM REGUL.

30쪽

EMINENTISSIMO AC REVERENDISSIMO DOMINI

S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI

O dubito quin scias inter veteris Belisiastea disciplime ocia er id fiιisse , ut nos Clerici PSALTERIU totum animo perciperemus,

ex memoria evsodiremus . ' Gennadius cinis nodorus

santinopolitana Sedis Antises, is qui Anatolio ,' successi non diu pos Chalcedonesse concilium neminem ordinabat, qui Psalterium non sciret

memoriter. Concilium Tuetanum v I II. anno λ-

que optimum eanonem edidit, diuturna memoria dignum; quem G tu tir Eminentissime nomine Aureae Regulae ' nuncupasi; quo dicitur: Oetavae. disceptationis affectu reperimus quosdam divinis ossiciis mancipatos , Collea. in tanta nesciente socordia plenos ; ut nec in illis probentur instrueti competenter ordinibus, qui quotidianos versantur in usus. Proinde s σε. sollicite constituitur atque decernitur οῦ ut nullus cujuscumque dignitatis Ecclesiasticae deinceps percipiat gradum , qui non totum Psalterium. vel Canticorum usualium , & hymnorum , sive baptizandi persecte noverit supplementum . Illi vero qui jam bonorum dignitate funguntur, hujus tamen ignorantiae caecitate vexantur; aut sponte sumant intentionem necessaria perdiscendi; aut a majoribus ad lecti nis exercitia cogantur inviti. Absurdum siquidem est, eos qui ceteros simpliciores & laicos habent docere quibus &disciplinae& vitae debent esse veluti quoddam speculum ) ad alicujus ordinis vel dignitatis promoveri statum ; qui legem Dei ignorant, nec litterarum saltem mediocritate sunt insigniti. Hujus canonis memores patres concilii Oracensis in dioecesi Ovetensi anno ML. Quinto, inquiunt . titulo decrevimus, ut Archidiaconi tales Clericos . Constitutis quatuor temporibus ad ordines ducant, qui perseete totum Psalterium , Hymnos & Cantica , Epistolas, Evangelia, & Orationes sciant. Me idem antiqua di-

d a sciplina

SEARCH

MENU NAVIGATION