Defensio censurae Facultatis S. Theologiae Academiae Lovaniensis, ...

발행: 1641년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

33 Capitum primum.

errore tum Anomaei apud Epiph.haeres67. tum etiam alii quidam apud Hieron inc. s. Micheae & praefatione Commentarii epi stolae ad Philemonem, & apud Aug. lib.

2. contra advers. legis & Prophet. c. Σ. Nostro staculo Erasmus eandem haeresim renovavit &c. Hactenus ille. Certe non poterat Censuram nostram clarioribus confirmare verbis. Quamquam&vehementior ejus, quam nostra, oratio est, ut qui vicinias tantum, ac ejus erro- 'ris accessum notaverimus; quia videlicet etiamsi Prosesctorum sententia nullum in sacris libris errorem cum Anomagis, aut memoriae lapsium cum Erasimo agnoscat; principia tamen ea statuunt, unde opia

nationem hanc illi colligebant. Quamquam quos reprehendit Hieron. praefatione ad Philemonem, non lapsum aliquem Paulinae epistolae, sed humanum tantum studium ac industriam objiciebant

Et haec quidem de hoc argumento dicta sussiciant, nam ad ea quae sub Apologiae finem sequuntur ex superioribus non jam erit difficilis responsio.

42쪽

rara Apologiam absertionis prisnae aeirige simae de Praedestination e.

CAPUT II.

CIrca assertionem seu articulum de

praedestinatione annotaveramuS ,

certitudinem eam , cujus in definitione praedestinationis B. Augustinus secisset mentionem, non recte explicari praesiupposita praescientia conditionata; quia ni mirum praescientiam ille intelligeret absolutam, eorum videlicet , quae facere ipse absolute decreuisset,atque hinc etiam absolute praesciret. . . Hujus occasione prolixe docet Apologia tum hoc loco, tum circa assertionem trigesimam totam praedestinationem praesupponere conditionatam hujusmodi praescientiam , atque ipsam hinc ejus originaliter pendere certitudinem. Quare & nos de ea necesse est aliquid dicere. Et princia pio quidem negant a nobis intellectam, quam dixerunt conditionatam praescientiam , dum eam hoc pacto interpretati sumus, acceptare gratiam & perseverare homines voluerint o nimirum secuti ejus vosis notissimam Icceptionem ac

43쪽

o Caput secundum.

usum. Sed facile patimur, ut eorum Hain parte mentem dicamur non esse assecuti, modo tamen saniorem aliam ex plucationem adserant. Eam ergo audiamus. Conditionatam, inquiunt, praescientiam

intelligimus , qua praesciat Deus quid quisque facturus sit, si hoc vel tale excitationis, motionis, siuasionis genere menti ejus congruenter vocςtur: qua praevisione

praesupposita Deum , ajunt, hanc ipsam vocationis gratiam electis suis praeparasse, atque hanc esse praedestinationem, cujus

etiam omnis certitudo ex conditionata

hu jusmodi praescientia pendeat: sine qua difficillime explicari posse volunt, quomodo cum Dei praedestinatione liberum servetur arbitrium. Sed nec ista miniis explicatio displicet, neque ullo pacto declarandae praedestinationis apud Augustinum definitioni congruit, sed adversatur

potius.

Nam non est quidem absque praescie tia Dei praedestinatio , quae & Augustino causa fuit, cur ejus in sua definitione faciendam putarit mentionem; sed non inprimis, quae Dei praeordinationem ante cedat. Neque enim ideo euiquam vel gratiam , vel gloriam praeparat Deus, quia eam se daturum praescierit, sed contra ideo praescit potius , quia absolutdare

44쪽

De Praedestinatione. -t

dare decreverit, praescius videlicet eorum quae sit ipse facturus. Deinde nec illa inistelligenda praescientia, quae conditionatast, qua praesciat videlicet Deus accepta turum hanc gratiam atque salvandum, si hoc vel illo modo vocetur, sed absoluta, qua praesciat videlicet, quid sit ipse facturus , quomodo eam & Aug. ibidem realibi fiequentissime explicat. Quod ut re diius plenilisque intelligatur. Observandum B. Augustinum, prae- 2Is scientiam, de qua loquitur , non ad di versem aliquod, sed ad idem prorsus re ferre objectum, ad quod ipsam praepara tionem; ad omnia videlicet Dei beneficia, quibus certissime liberari ait quicumque liberantur: Atqui conditionata praescientia non haec Dei beneficia; sed humanae respiacit voluntatis affectum atque inclinatio nem , quid videlicet factura sit, si hoc vel illo modo moveatur.Non ergo de tali pro scientia,intelligenda Augustini definitio:ue sensus ejus sit,praedestinatio est praescientia quid facturus sit homo, si sic vel sic a Deo fuerit vocatus, & beneficiorum ejusmodi

praeparatio; sed est praescientia ipserum,

quae donaturus sit, beneficiorum , ac eorumdem certa atque essicax praeparatio.

Prorsus , inquiunt , & nos absolutam statuimus praescientiam, sed quam altera

45쪽

s Caput secundum. . 'conditionata praecedat. Verum quae Augustino, ejusque definitioni, imo etiam praedestinationi ipsi impertinens sit. Nam si absolute dare decrevit, quid hac praesuppositione opus Quia nisi hac , inquiunt, admissa, non videmus quemadmodum cum praedestinatione liberum a bitrium conciliari possit. Sed videndum sane est, nedum Veterem & vulgatam liberi arbitrii cum praedestinatione conciliandi viam relinquimus , ex ipsa novitate periculum incurramus; dumque incautius charybdim comamur effugere, in Scyllam incidamus. Nam primum quidem sermo iste ; praedestinatio gratiae conditionatam praesupponit veniendi praescientiam; novus in E clesia, peregrinus ac inauditus est, ac ne

scholasticis quidem hactenus DD. Imo

nec caeteris hujus tempestatis Scriptoribus cognitus. Unde non immerito ipsa sua insolente novitate auditores offendit

Lectoresque perturbat , eoque periculi alicujus metum ac suspicionem haud ininjuria ingerit. Atque ideo etiam magis, quod sen sum manifeste prae se ferat, quem non pa

Tum putamus erroneum : videt. obedire

gratiae & vocantem sequi , praescitum esse tantum & non praedestinatum. Si

46쪽

De praede sinatione. 43

enim non sollim vocare, sed etiam voin Cantem sequi,praedestinationis effectus est, non praedestinatio talem ullam praescien

tiam praesupponit, sed e diversio potius

praescientia praedestinationem. Ideo enim Deus videt, quod sic, vel sic vocati venirent , quia sic vocando facturus esset ut

venirent. Cum ergo non sollim vocare,

sed etiam vocantem sequi ad praedestinationis gratiam pertineat , ita sermo illo haec duo dividit, ut unum ad praedestina, tionem pertinere significet, alterum vero ad prapscientiam. Tertio talis praescientia nihil facit ad praedestinandi causam. Nec enim ideo praedestinat aliquem Deus ad praedestina-xionis gratiam , quia sic vocati praevidet obedientiam. Si quidem hoc esset praede

stinationem gratiae secundum meriti pra scientiam asserere. Cum ergo haec praescientia nihil ad praedestinationem gratiae faciat, cur eam praedestinatio praesupponit p An, sicut ajunt in Apologia ad Censuram Duacensium, praescientia in Deo necessaria est, liber vero praedestinationis actus ἰ Cur ergo non etiam addunt, quod praedestinatio ad gratiam totam Trinit tem , filiique generationem atque Spiritus Sancti processionem praesupponat pia Quarto, praedestinatio nullam in ho-

47쪽

Caput fecundum. mine affectionem, dispositionem . aut

praeparationem praer uirit, aut praesupponit, sed ipsa est , quae hominem, quem vult, & quomodo vult, praeparat, disi ponit, & afficit. Non ergo praesupponit humanarum dispositionum atque affectionum praescientiam , ut sic vocet in tempore , quomodo videt homines natos& dispositos ut sequantur, quemadmo dum Ruardi quaedam, paulo post citanda, verba sonant. - Quinto loco , quaerimus unde Deus praesciat hunc secuturum, si hoc vel illo, modo vocetur. An quia facturus sit ipse ut sequatur , ideoque praesciat, quia facere constituerit. An quia inter hanc Dei vocationem ae sequendi in homine obsequium ac obedientiam , necessarium putent esse neXum , ut posterius ex priore necessario consequatur. An postremo quia talem videat voluntatis assectum ac propensionem, ut sic vocata, excitata, suasa, ex seipsa deinde suisque viribus sit seis cutura i Unum quod volent e tribus etiagant. Si primum,illud nobiscum sentiunt; sed ubi sequatur , non praesupponatur praescientia e Sin autem secundum sa-mant, & liberi arbitrii obsecundationem necessario connexam esse velint, ut tali posita vocatione, vitari non possit obedientia.

48쪽

De e destinatione. μ

dientia. Ergo im hi absoluta accedit vocandi voluntas, sequitur juxta ipsorum ratiocinationes absoluta veniendi necemias. id ergo ad commodiorem itini arbitrii desensionem iste profuerit explicandi modus, propter quem tamen eX- cogitatus dicitur λ Posita enim tali vocatione, non est homini recusare liberum , quando sic vocatus non posset non venire. At vero si fatentur, non e sie ita necessario connexa, sed consistere simul posse,

Ut sic vocatus non veniat; probare, qua tum arbitramur, non poterunt, non hoc saepius evenire , ut quidam convenientissime licet vocati non obsequantur. Statuamus ergo illa accidere , quaenam illa tunc erit conditionata praescientia ψ nonne . Ierror potius quam prAsicientia. Non enim est vera conditionata haec, si sic vocetur, veniet; nec juxta hunc misericordiae intellinum vera Augustini ad Simplic. se 'φ η tentia, Si Deus miseretur, volumuS. Er go ct ca ejusmodi conditionatam non scientia, sed error versetur necesse est. Nec enini .cinditionate possumus scire

consecuturum esse Petrum vitam aeter

nam si perseveret, nisi vera haec propositio sit, Petras vitam consequetur , si perseveraverit usque in finem. Et haec

quidem proprie loquendo de conditionain

49쪽

4 6 Caput secundum. V. ta praescientia. Sed neque abseluta veis niendi praescientia inesse Deo videri queat,

ex absoluta voluntate quoquo modo tr hendi ; cum non sequatur , Deus vult illum trahere quomodo videt ei convenire ut veniat, ergo veniet: eo quod nullus sit trahendi modus , cum quo sequens obsecutio necessiario cohaereat. Quanam ergo ratione certo sciet Deus, qua voca

tione posita , quid lapserum quisque facturus sit Nulla est rerum necessaria conis nexio , nisi praeter talem vocationem speinciali gratia in eo operari velit ut veniat saut sane squod tertio loco propositum eratin talem praenorit vocati ad veniendum affectionem ac praeparationem, sive li-za. beri arbitrii ex seipso futuram determinationem , ut indubie sit secuturus 3 quomodo videt qua quisque tentatione piata

casurus sit, quod optime norid, qu O do & quantumcumque ad lapsum inclia natus sit, atque propendeat. Hoc ne e go eligunt, ut talem esse velint tomini Cuique certam ad consentiendumdispositionem , propensionemque bonam . si hoc aut illo modo vocetur, sicut est homini corrupto certa dispositio ad cadendum, si sic vel sic fuerit ac id impulses Quod si placet, videant sine quam id sentire sit tutum : quando iuxta istam

50쪽

opinionem ,tam pia haec ad credendum consentiendumque affectio, & salutaris inclia natio praeparatioque sive determinatio &electio voluntatis, naturae corruptae tribui tur, & gratiae detrahitur. Huc accedit quod dum praedestinandi propositum ex tali conditio nata praescientia pendere dicitur, occultum ibi aliquod significari videtur praedestinationis meritum, quod in liberi arbitrii insit obedientia , si hoc aut illo modo vocetur; ut quamquam non ex justitia , tamen vel de congruo talis vocatio praebeatur. Nam & ad ejusmodi vocationem sequi atque obedire velle, cum hoc ipstim sit credere & ad Deum venire, non potest non meriti alicujus rationem habere r Etenim utcumque hanc erroris suspicionem amoliri conentur , negantes ratum gratiam propter hanc praevisam ob laquendi praeparationem , donari , quia videt. pluribus similiter aut etiam melius affectis, ut Tyriis atque Sydoniis minime detur; non tamen satis ciunt. Neque enim Propterea nullum est impetrandi meritum supplex eleemosinae petitio, quia nonnullisse petentibus ex aliqua justa consideratione negetur. Quemadmodum ergo ad obtinendam eleemosinam invitat, & procurat ,

siapplex illa misericordiae flagitatio ; ita non Potest non provocare Deum ad vocandum

SEARCH

MENU NAVIGATION