Defensio censurae Facultatis S. Theologiae Academiae Lovaniensis, ...

발행: 1641년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

azo Cap. XII. De si scienti

quod B. Fulgentius gravissime, clim a quibusdam diceretur, reprehendit atque refutavit prolixius in eo Libro . quem scripsit de incarnatione & gratia D. N. l. C. Ad haec, si recte vcreque dicitur , Deum

suam omnibus gratiam conferre atque in gerere , nihilque aliud remorari, quominus eam omnes habeant, quam quod eam non omnes acceptent, tunc non Deus orandus , ut suam dignetur hominibus gratiam dare, sed monendi orandique homines , ut eam oblatam Velint accipere.

Sed & ipsi , qui gratiam Dei omnibus pa

ratam esse contendunt, viderint sane , an non seipsos vehementer oppugnent. Ajunt enim, Deum non velle vocare omnes, eo modo, quo videt eos secuturos, idque cur nolit, pertinere ad inscrutabilia judicia ejus, neque ex parte hominum ullam a nobis reddi posse differentiae rationem. Cur igitur in hac vocatione , qua sic vocat hominem , ubi eum videt secuturum , gratiam ad exurgendum a peccatis ab lute sufficientem constituant, fateanturque Deum nolle hanc talem Vocationem omnibus hominibus impertiri, sequitur eum nolle omnibus dare gratiam , eam, quae vel ad exurgendum a peccatis

absolute sumiat Quo loco si responderint, paratum quidem esse Deum hanc. 'omnibus

222쪽

quae omnibus datur, gratia. 221 mnibus vocationem impertiri, sed ideo

nolle omnibus, quod non omnes quan tum in ipsis est faciant, neque conantur

ut ad eam perveniant ; sequitur, quod illi quibus haec prestatur vocatio, sedulitate

faciendi quod in se est , bonoque & salu

tari conatu, eam sibi conciliaverint atque meruerint. Unde ulterius conficitur, quod

ea gratia, quae proprie Christi gratia est, quae videlicet obedire fidei, & ad Deum 'venire facit, sesundum merita nostra de tur. Quod si rursum dixerint, hanc vocationem praecedere alia quaedam excitantia Dei dona, quibus si homines bene uterentur , & si ea non respuerent, tum postea sicivocarentur, sicuti videt Deus eos secuturos ; Quaerimus, illa dona priora omnibusne sint Communia, An vero qui-.busdam dumtaxat a Deo dentur Si non dantur illa omnibus, etiam inde confirma tur , Deum non esse paratum omnibus

suam gratiam elargiri, quae satis sit ad

exurgendum. Et quidem non dari omni- III. bu. plane probabile est, cum tam multis tam diu negata fuisse constet exteriora adminicula praedicationis de uno Christo ,sing quo salus esIe non poterat. Sine illa autem praedicatione, frustra adsunt interiores pulsiis, & alia quaecumque mΟ- Ventia aut excitantia ad salutem. Sed ut 1 a.

223쪽

υ2 Cap. XII. De si bicienti

omnibus praestit fuisse donemus omni tempore , nunquid per hoc effugient, gratiam fidei, de conversionis quς sequitur, secundum merita nostra dari Non equidem videmus qui possint. Siquidem bonus ille donorum ustis, & conatus, qui

congruentiae merito non caret, proprius

est, sicuti fateri debebunt, humani arbitrii eorum qui bene utuntur. Cum enim illa 'interiora dona communia sint bene male que utentibus, quid est, quod in hac communione donorum boni usiis discrimen facit , nisi liberum hominis arbitrium pNec enim istos gratia quae communis est, sed propria dumtaxat voluntas discernit.

Sicut ergo contemptus ac respuitionis de-

meritum in iis, qui nondum inde prota

ciunt , solius est liberi arbitrii; ita boni

usus conatusque meritum in aliis soli erit libero arbitrio assignandum. Sed ante diaximus , non solum talia dona accipere, sed etiam illis bene uti, specialis esse gratiae Dei: quam gratiam illis , qui non bene utuntur, palam esse non dari. Denique si haec est discriminis ratio saltem ordinaria , cur illa vocationis gratia non detur omnibus, sed aliis detur , aliis negetur , relinquitur non esse inserutabile Dei judicium , cur non omnes sic uocet, quO- modo videt cos secuturos. Ordinariam di-

224쪽

quae omnibus datur , gratia. 223ximus rationem , propterea quod respondere possint, quibusdam adeo duris, ut interiora quoque adminicula respuant, atque abjiciant, nihilominus pro lumina Dei misericordia . tam essicacis repente vocationis vim adhiberi, ut subito convertantur ad Dominum, suaque jugo ejus colla submittant. Id autem cur praestet aliquis adeo praefractis, prae aliis, ad inserutabilia Dei judicia pertinere. Verum hoc est , in paucis quibusdam converten dis inscrutabilitatem divinorum judici

rum allegare , quam veteres ad omnium electorum conversionem & fidem pertianere voluerunto Hujus autem doctrinae, qua traditur , siissicientem omnibus a Deo

gratiam ingeri, Faustum quendam Gal- 174. ltarum Episcopum , post Augustini contra Pelagium disputationes , fuisse reperimus Auctorem , qui Pelagii dogma ad hoc callide se insectare prae se tulit, ut securius Patrum eorum , qui Pelagianis se opposuerunt definita convelleret. Sic autem scribit: Nunc, inquit, veniendum csi stest ad illos, qui, dum gratiam aliiS dari, arbiti c. 3. aliis negari asserunt, munus gratiae cum

Pelagio perdiderunt. Quibus ille verbis quid aliud reprobare aggreditur, quam a quod Aug. inter 12. fidei Catholicae re censuit regulas , gratiam Dei non omni-

225쪽

224. Cay. XII. de susscientibus hominibus dari Et rursum c

Cum dixerint, inquit, totum gratiae Dei. est , quis non ad tam reverendum nomen toto cordis inclinetur affectu ρ Sed cum responderimus, totum plane gratiae est , sed omnibus eam offert atque ingerit ad salutem omnium conditor & redemptor. Ad haec illi longe a pietatis tramite recedentes , respondere praeshmunt, non eam salvator omnibus dedit, quia nec pro omnibus mortuus est. Ecce statim in secundis

apparet gratiae impugnator, qui in primis putabatur assertor. Haec ille, aliaque eo, spectantia quae sequuntur; quem nPnnulli dum securius legunt tanquam pro . batae in Ecclesia doctrinae Prosessorem Catholicum per omnia tractatorem , hanc, nobis ad posteros de sufficienti gratia sententiam transmiserunt, non sine praejuindicio traditae a Patribus adversis Pelagium de gratia Christi doctrinae. Ideo enim Gelasius Pontifex, 8c t supra meminimus , in consilio To. Episcoporum opuscula, inquit, Fausti Episcopi Regie n. Galliarum Apocrypha. Hunc a tem Faustum cujus de libellis duobus ag mlls , & apud Regien . Galliae Episcopa-ftu functum, & de gratia ac libero arbis, Mio scripsisse, testis est Gennadius cujus, de illo testimonium memoratis libellis,

226쪽

quae omnibus datur, gratia. aas praefigitur ; ' ut dubium non sit , duys hosce libellos pro apocryphis habendos, Catholicisque vitandos , - sicut habent expressa in dicto decreto verba Gelasii. Sed ex illius Fausti non faustis, ut putamus, principiis , qui hunc doctrinae tramitem putaverunt sequendum, cito sint in diversa distracti, ut vel sic opinionis

imbecillitatem ostenderent.Quidam enim, 176. Deum aequaliter omnibus impartiri gratiam , quantum in ipso situm est,asseruerunt, alii inaequaliter. Rursum alii quibuscumque etiam obduratissimis , & iis λqui deserti esse dicuntur, gratiam Dei semper & ubique praesto adesse voluerunt. Alii vero tam generalem influxum, quam speciale auxilium existimarunt deis esse unquam nemini, nisi vel indurato, qualis Pharao fuit, vel in sensum repro- ibum tradito, de cujusinodi loquitur Paulus ad Rom. v. cap De quibus utrisque ait Rosse n. art. 36. contra Lutherum: . Certum est quod auxilio Dei speciali fuerint destituti. Has vero sententia S, non t. q. leviter inter se pugnantes, non dubitat di-β Ri cere Ruardus, doctrinae B. Augustini non esse consentaneas, neque etiam ex scriptura posse probari. Tertii sunt, qui putent esse credendum,quod Deus ex abundantia misericordiae suae, omnium & si1n-- Ρ gulorum

227쪽

aaσ Cap. XII. des cienti M.

gulorum corda aliquando saltem sic moisveat, ut credere possint , & converti, idque censent insinuari ab Augustino quibusdam locis, quibus ut non omnino' resistimus , ita etiam existimamus hoc probari non posse, vel eXperientia generali omnium, sicut de omnibus afferitur, uel ratione , vel ejusmodi quae merito commovere debeat aucthoritate. Sola quippe nititur praesumptione misericoris dice Dei. Addimus &hoc , qualecumque

subssidium , quod aliquando subministrari

dicitur in iis, qui neque credunt, neque Convertuntur ad Dominum, non fuisse sussiciens ad fidem aut conversionem. 377' Quippe gratia ad conversionem sussiciens ipsa convertit, quae vero non convertit, non sussicit. Quod vel ex eo satis elucet, quia pro quolibet non converso oran dum esse putat Ecclesia, ut convertatur. Quid autem orando petit, nisi gratiam, qua fiat, non solum ut converti possit, sed etiam ut convertatur. Ea est gratia quam petimus deprecantes , Converte nos Deus salutaris noster, & averte iram

tuam a nobis. ' ν

228쪽

Disso untur quaedam argumenta, quibus probari videtur , dari a Deo omnibus sufflcientem gratiam.

SUperest ut argumenta eXcutiantur, quibus potissimum niti videtur opianio de gratiae circa omnes homines per petua sufficientia. Primum est, si non praesto semper adsit homini gratia sitfficiens ad ejus conversionem, eveniet ut aliquando non possit converti: & si nunia quam adsit sitfficiens , ut converti possit, consequetur rursiam ut in ipso tempore, quo erit sufficienti gratia destitutus non habeat liberum arbitrium , saltem ad bonum ; sed sicuti Diabolus , tantum ad malum. Respondemus primum: ut homo possit converti non requiri ut habeat gra tiam sufficientem eo ipso tempore quo posse dicitur, sed satis esse si habere iulam, & obtinere, quae sufficiat, possit. Quomodo homo dicitur posse manduca re panem etiam cum panem non habet, neque etiam qui cquam, unde sibi panem comparet: ut etiam dicitur videre posse , qui non habet lucem , sed in tetrum carcerem conjectus est ; quamvis sine luce visurus sit nunquam. Et attendendum, cum ricitur neminem posse converti sine

P a gratia,

229쪽

aaδ De sub scienti gratia omnium

gratia, illud , sine stratia, vel ad posse, vel ad converti adsungi vel referri ; quamvis posterius longe sit usitatius. Siquidem communiter dicimus, ne minem converti possis sine gratia Dei, eo quod conversio sine gratia nunquam sit, licet gratia quoque absente non desidipsum posse converti. Quemadmodum nemo potest credere sine fide , etsi credendi facultas eis iniit, qui non credunt. Notandum interim illud quoque, potentia credendi vel convertendi sese, aesti

mari dupliciter; semel ex ipsa liberi aris bitrii utramque in partem flexibili faculistate , quomodo est potentia in homine gratia destituto , semel ex praesentibus viribus satis efficacibus ad fidem, & conversionem - juxta quem modum quidam dicuntur , non possie credere aut sequit ii. '' Dominum, sicut dictum est Petro, non potes me sequi modo, & aliis, quomodo vos potestis credere qui gloriam ab invicem accipitis i Et iterum, non potem, rant credere , quia dixit Isaias, cxcoeca 28 Q. cor populi hujus. Poterant ergo illi credere per flexibilem quidem liberi arbitrii in

bonum facultatem, non poterant autemper eas vires, seu affectus quos habebant

in praesentia. Poterant per remotam, ut

dici consuevit, potentiam; non poterant

230쪽

solvimtur areumenta. Cap. XII. 229per propinquam. Illa de natura stargit aqc I 8 I. competit per gratiam ; ideoque etiam

apud veteres uterque sermo reperitur.

Nam & Augustinus fidem in nostra potestate esse docet lib. de spiritu & littera 3O. dc tamen Celestinus Pontifex , in

Epist. quam pro Hilario, & Prospero scri- ω. psit, dicit in praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem & potentiam perdidisse. Rursus Fulgentius do- 182. cet hominem naturaliter posse credere, in eo quod naturam habet credulitatis fideique capacem; & tamen gratiae dono credendi virtutem recipere, quam amisit. Est ergo quoddam posse per naturam , omni etiam gratia destitutam , propter liberum arbitrium , durante hac vita,

in utramque partem flexibile r & es h posse per gratiam, quando jam natura libertas quibusdam divinis adminiculis adjuvatur. Sed & hoc bipartitum esse, sciendum est. Nam &quoddam est posse, quod nondum ad agendum sussiciat: quomodo illum dicimus posse credere in Christum , qui accipit de Christo praedi Cationem eam praesertim , quae sit ad faciendum fidem idonea ; cujus compa ratione dicitur non posse in Christum credere is, cui nihil omnino de Christo Praedicatur. , Aliud autem est posse , in

SEARCH

MENU NAVIGATION