Joannis Fieni Andoverpiani De flatibus humanum corpus molestantibus, commentarius novus ac singularis. In quo flatuum natura, causæ & symptomata describuntur, eorumque remedia facili & expedita methodo indicantur

발행: 1643년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

a JOAN. FIENVS quem hydropem siccum apoellavit

Hippocrates. Anasarca est molis corporeae incrementum praeter naturam ; cujus Initio pedes tument, potissimum circa vesperum, ab e selarcitatione , aut cum declives diu

p*des pependerint: italisque digiti

manet impressum vestigium, corpus aequaliter molle, laxum dc paulidum existit: ditiolutum dc quasi enervatum minimo labore frangitur, nec alia ratione a phlegmatica cachexia, quae virginibus peculiaris est, ac ob id virgineus seu

amatorius morbus appellatur,

differt; quam secundum magis &minus, quodque illa tumidam habeat corporis vitiatam molem: haec vero sine excedente magnitudine exanguis pallescit, cor ad corporiS motum contremiscit, in ascensu scalarum dyspnoea corripitur aegra, & corpus grave & iners cum dissicultate movetur. Una & eadem utriusque causa , immodica nimirum jecoris atque venarum refri-

112쪽

frigeratio. Iccore refrigerato,e ιάμας, hoc est sanguificatio, vitiatur: unde sanguis crudus& aouosus relinquitur: qui si in venana ca-Vam transumptus usquequaque per corpus dispergatur, sit,ut dixi, anasarca. Si vero nimia aquae copia jecur apprimens ambientem ipsum extrinsecus tunicam distendat, hydalidescid est vesculas, efficit. Hae siquando acciderit ut rumpantur, in eam peritonei regionem aqua est undetur, quae est secundum epia gastrium,fitque secunda hydropisis species, quae ab utris similitudine ascites dicitur. Hac venter sensim impletur, digra divulsa laXatave c te Iupra modum intumescat, CONPuS vero reliquum marcescit ac liquescit. Si abdomen impellitur, aut corpus in alterum latus provolvitur, fluetitantis humoris sonus Ob auditur. Atqui in tympanite non fluctuatio humoris , sed sonitus qualem tympana edunt percusso

ungue hypogastrio sentitur. Nam

113쪽

& in his,inquit Gal. per circumte-1 am pellem contentus aer verberatur, suemadmodum in hoc morbi genere per mediam cutim, qui in profundo est, flatus percutitur. Omnium harum hydropis specierum causa frigiditas visceris est 6c venaruiti: a majore tamen frigiditate aquosus hydrops, quem Asciaten Vocant, generari videtur: Aminore vero tympanias: neq; enim mutari in aerem flatuosum humiditas sine aliquo calore potest. Ingens etiam sitis omnem sequitur sydropitin, maxime autem asciren& tympaniten: illum quidem,quod humor, qui in locis desinetur,falsus

est & putrefactus: hunc autem,pa tim Ob eandem rationem,quod sincerus flatus sub abdomine citra homoris permistionem nunquam sit animadversus: partim etiam quod fatus ventriculi humiditatem absorbeat: qua absumpta, is inarescit, potusque irrigationem desiderat. HOC

114쪽

D K F L A T 1BUS. 9ῖ Hoc certe desiderium sitis est. Est enim sitis appetitus humidi aut frugidi, aut utriusque. In externiSetiam videmus, quod quamvis sit terra a pluvia quam maxime humectata: ventus tamen superveniens, miris modis, brevictimoque tempore eam exiccat, & humorem absumiti. Idem in corpore evenire,nulli dubium esse existimo. videmus enim tympaniticos maj ri siti quam apud inferos Tantalum extorqueri: adeo ut quo plus sunt Potae, plus sitiantur aquae, utque

ieroci quem secum in intimis visceribus conlarunt hosti satisfaciant, sese ipsi in interitum praecipites dant, nimioque potu strangulant. in iis etiam qui coli cruciatibus divexantur , sinis ob eandem causam infestat. GEnitana etiam membra eadem ex flatu pestis subinde male habet. Utcrus enim copia ejus quandoque tumet & distenditur, o ui aut per caecos ductus in vacuam

115쪽

ipsius capacitatem irrepsit, aut ediisto partu se insinuavit connivente ostiolo, aut post usum balnei aut stuphae, aut oua alia de causa illicaenitus coarctiatur. Conclusus val-

de uterum distendit. Distensio vero in superiori ejus parte, si maX me fiat, eo dela a vi flatuum, jam ascendere putatur, ec ad septum transversum ventriculumque instar globi cujus ain efferri, eumque graviter opprimere. Hinc saepe vel manibus in pugnum deductis, vel alio quovis duriore solidioreve Corpore propulsus in propriam sedem deprimitur. Si autem alterutrum latus uteri prae ceteris distendat: jam convulsione quadam is in

dextrum aut sinistrum inguen contorquetur, pecten, imusque venter inflatur, ac dolore conci Vr, interdum sonitus toto corpor Obauditur, ructus eduntur, strepitus circa Ventrem, lumborum tumores, dolores circa renesm coXas fiunt,Ventre digitis impulso, tympani sonus editur,

116쪽

DE FLATIBUS. 9 editur, ac flatus h cervice manifesto prorumpit. fatuosam perfrigerationem hanc Soranus este dicebat.

RO Uemadmodum uterum mu-

cieris flatus interdum subit, sic

& in viri scrotum cumprimis ingreditur , idque cum morbo, Vel sine eo, sed per se morbus: quippe cum morbo tympanite vidi nonnunquam virorum scrota ad magnitudinem vesicae porcinae inflatae extensa esse. Flatus enim , qui prius solas abdominis membranas, peritoneum occupabar, jam copia & multitudine inaueras, am-Pliusque ob id spatium desiderans, Cas disrumpit, transitumque sibi in Jamam scroti cavitatem parit, neq; Danc dumtaxat partem , ve moniversiun corpus replet. Sine ira orbo autem Virorum plerumque, iat Plurimum autem infantium re-cCDS natorum, scrora distendit, carrari; ecficit herniae speciem quato GDCiamatocelen, hoc est, ventosani V li her-

117쪽

herniam, Graeci iappellant; fitque non uno eodemque modo. Quippe fatuosus spiritus cum in communem testiculos ambientem mem- branam, Graecis, folliculum lgenitalem Latinis dictam, ingruit totum scrotum aequaliter InΠat. Cum vero inter utriusvis testiculi tunicas erytbroidem nimirum dedarton se insinuat , alterum latus altero tumidius reddit. Tumor eX inflatione pellucidus apparet, nec ut in hydrocele gravis cognOlciatur : si omni luce seclusa , cerea candela ex opposita parte conspectui objiciatur. PNapismus colis symptoma ge- iminam habet causam; unam arteriarum , quae in pudendum i seruntur, impletionem : alteram

saruosi spiritus in fistuloso nervo i generationem. Hic spiritu nervum affatim adimplens, di in tumorem distendens, penem arriSi , isne veneris desiderio tentigi- ιnem l

118쪽

DE FLATrBUs. 99nem essicit. Est, inquit Gal. &alius inflationis affectus Priapita dictus, quo detentis vel invitis pudendum arrigitur. Etenim cum nervus propriam colis substantiam

constituens, natura cavernosuS eX-

istat, ubi halituoso spiritu impletur,

ejusmodi affectum excitat: dc it rum , Priapisimus est auctio colis permanens in longitudinem atque orbem tumefacti, citra rei venereae appetentiam: cujus affectionis causa, est flatulentus spiritus. Quod enim a spiritu in tumorem attoli tur , manifestum est iis qui celeritatem ejus cum intumescit, Scquum iterum residet, perpendunt: quippe nullus humor tam celerem in alterutram partem mutationemessicere potest. Verum huic ex

fatuoso spiritu Priapismo praecedit palpitatio: illi vero qui fit ex distatione arteriarum, minime.

HActenus quomodo flatulentus

spiritus internas corporis viis E a ruin- Meth. med. 12.

119쪽

1 IOAN. FIENUS rumque cavitates adimpleat,quaeq; in iis mala generet, abunde expliacuimus. Superest paucis, quae in corporis habitu proserat sympi

mala, dicamus. Is enim, ut est tenuissimarum partium substantia, ita non modo quod vacuum est, replet, sed continuitatem partium dissolvit, membranas a sese, & ab ossibus divellio, & celeri motu non hanc aut illam dumtaXat partem, sed totum corpus magno cum dolore , veluti si spiculum infigeretur, pervadit. Quandoque etiam in modum aurae frigidae, sensiles nervosasque partes sine magno dolore incit: ceterum hic spiritus, ut Paucus est & tenuissimus,sta facile a calore nativo fomentisve externis evanescit: Dissicilius autem, cum cras ior dc copiosior sub cute vel membranis quae ossibus circundantur, se insinuat, easque in tumorem, qui Inflatio, vulgo autem Apostemavetosum nominatur,extendit .Hanc

Gal. ab cedemate distinguit, quod

120쪽

DE FLATiBUS ICI hoc ex pituitoso succo ortum habeat, ac proinde nobis prementibus cedat, digitique admodum alte

in illud descendant: Inflatio vero fiat ex flatulento spiritu, alias sub cute, alias sub membranis quae Ossa integunt, aliquando autem sub musculis collecto. Haec digitis pressa vestigium minime retinet, sonitumque tympani perculsa edit.

Est quando tumorem quidem ille

non excitat,sed sub cute consistens, ac ob ejus densitatem non valenScAhalare , palpitat: vitam ignara plebs hanc palpitationem nominat. cite admodum hanc rem Joannes

Langius depingit in quadam Epia

stola sua, ' qua chirurgorum quorumdam arrogantiam & inscitiam

damnat. Aliam, inquit, aeque temerariam chirurgorum inscitiam te celare non possum: qui cum musculos temporum, frontis, genae, aut maxillarum ab interculaneo aere distentos contremiscere vi-E g dent,

SEARCH

MENU NAVIGATION