장음표시 사용
351쪽
Et quia inter ea eteros principes viros summus ingeniorum fautor ha- heris , non dubito, quin iuvenem ad majora nitentem sublevaturus sis. Me vero mi Princeps quod ad te rarissime scribam , nulla ingrati animi eulpa , nulla tui oblivio, quem semper fero in oculis , de cui tantum me debere nemo est, qui ne Iciat, sed soIa senectutis ignavia apud te nocentem facit. Vale.
Captatio est benevolentiae, sui, urbanarumque rerum enarratio, ardor eum videndi, in eum, donumque totum Osticium . Non sum ego tam ambitiosita, ut a te Iitteras expectem , quas pinstea circumseram , ut ostentem . Mihi a summo Principe respon-ceri satis habeo , si tu quo nemo melior , animum erga te meum su- scietas , teque cum praesentem hoc tempore non liceat , per literas absentem visitem. Neque enim induci possum, ut suspicer, cum in
ter caeteras virtutes tuas te animadverterim modestia , ac humanit
te praeditum singulari, esse oblitum mei, quem nosti tui observantissimum. Dabitur occasio , ut praesens apud te animum expleam ,
eoramque intelligas , mihi nihil esse optatius , nihil antiquius , quam ut abs te Principe Mnatissimo , & cognosti possim , & diligi. Hie vis vimus otios, & ut genius dulcissimae Urbis hortatur, etiam in voluptates profusi miram sentimus ad hune diem Coeli indulgentiam , aesar ubritatem : ut ne minimum suidem morbi genus appareat e annonae vilitas supra votum , ne suspitio quidem belli: habemus enim Pontificem pacificatorem , ut qui jam de iudiciis inter utrumque Regem maximum agitet, nec desistat se exhibere aut horem pacis: quo commodius Turcarum Impe a tori Pannoniam iam sevienti obsisti possit. Nugatoriae tantummodo praesagientium quorumdam divinaculorum animos Popularium terrent minae . Nec desunt stolidorum, multi, qui jam nunc quorumdam montium cacumina praesumpserint animis, ad quae confugiant, ut se ipsos ab actuarum inundati nibus liberent. o diem laetum, quo te revisurus sum , istamque ii nestissimam dexteram osculaturus, o Septembrem mihi mensem optatissimum. Interim vale cum uxore , & liberis felicissimus. Idibus
Maji M. D. XXIII. Neapoli. M. A. TIMARRAE.
Sui amantissimum Philosophum laudat, officiumque commonet. LΑudari abs te viro , quo nemo hodie laudatior vivit, si dicerem mihi non esse gratissimum, sane mentirer , sed amari abs te vib
352쪽
ro probo , & erudito, ae in phil'sophia hodie facile principe , longe
mihi gratius, & optatius contigit: laus enim saepe in summis labris nascitur , amor vero non nisi ex animo, atque praecordiis proficiscitur : qui quidem inter nos tam verus increvit, tamque a Itis radicibus nititur , ut in dubium veniam , an morte dissolvi possit. Quod studia tua in liberales disciplinas quotidie augeas , & exorneS, quod in graecis non parvos etiam congressus facias , ut me ipsum amantissimum, tui Homerico illo dulcissimo liquore etiam aspergas, mirifice tibi gratulor , cupioque tibi omnia ex sententia obventura z ut certe obvenerit, si tibi praesertim & tuis musis ex magna parte vixeris : etsi me. mineris veras summasque divitias in te ipso consistere , & illas te te cum ferre , & te socratico more mundanum esse , atque in quocumque orbis angulo fueris , tibi, & patriae, di vitae gloriam constitutam fore. Non quod a solo patrio te ipsum deterream , sed nestio quomodo usu venire solet, ut loci mutatio felicitatem ducat. Addo, quod boni philosophi semper fuit, & animi, & fortunae quantum in ipso est, Iibertatem praestare , nesue committere , ut altae illae semper aliquid boni investigandi cogitationes mille suspitionum hine inde occursationibu obturbentur. Sed quid ego haec ρ Ad te praesertim,
cujus est omnia circumspicere , & alios praemonete. Certe meum in te amor na, meam operam, qualCmcumque industriam , numquam desiderabis. Bene vale.
De obitu Decii Adolescentis conqueritur, Seripandosque
mandat visitandos. Non queo ad te multa scribere, ut destinaram, & iucunda omnia, ita me infelix nuntius de morte immatura Decii nostri perturbavit , amixit, ut perpetuo doliturus sim . Satis tu eleganter , & copi se tam importunum obitum tuis litteris deplorasti: mihi dolori cedendum , cui certe hoc tempore par esse non possum . Amuebam delitiis,& mille cum hoc consumatisIimo Principe honestissimis voluptatibus. Caeperam nescio quid suspicari, injecit tandem mala Nemesis venenum. Certe decus Neapolitanae juventutis amisimus, utinam infelicissima matre non superstite. Iam rapit me dolor ulterius, sed obsistam e dum nostras esse partes intel Iigamus, quibus poterimus elogiis tanti juvenis desiderium prosequi. Tu interim vale , dummodo intelligas blandienti juventuti tamquam infidae minime esse credendumia. Haec pauca exaravi raptisiime, de dolentissime. Visitabis Seripandos me S meo nomine , quod certo scio intelligere , me paulo minuS s ipsis ob talem casus afflictum esse.
353쪽
Ejus pietati fines constituiti Suam ab illo descriptam essigiem probat, Familiaritatem suam cum viro Principe laudatore litterarum Seripandi exprimit, ac de celebrando Decio cogitat. TRanquille salve, omnia tua me deIectant. Pietatem admiror, quae cum omnia tempore minuantur, in te uno in dies magis revirescit. Sed vide , tametsi nul Ia virtus intra suos fines constitui , nimia dici possit, cum ita mecum agas , ne aut animo in te meo, aut ossicio in me tuo dissidere videaris e cum te numquam satis facere sumspiceris, modum igitur servabis. De essigie mea quae scripsisti, iucundissima fuerunt etiam Ptincipiet quod me ipsum latis exprimat , di re- Presentet, gratulor , & artitiei, de mihi. Praesens, ut spero , illi gratias agam , & reseram , si unquam potero ab hujus suavissimi Princiapis consuetudine divelli. Mirum est, quam omni ex parte conveniamus, eadem sentimus , eadem cupimus, & ut breviter absolvam, sola nocte disjungimur . Sapit supra opinionem hominum . Miro ingenii acumine, mira memoriae felicitate, iudicio acri r nihil enim patitur negligens , aut otiosum . Epistolam Seripandi mei ita avide arripuit , ut tecum per noctem habuerit, mihi mane cumulatam laudo restituerit: ad quem ego brevi rescribam . Putabatis fortasse me miscii mei memoriae exornandae defuturum 3 Sine absolvam quod est in manibus , di iam portum aspieimus, ossicio non defuero. vale XXVI. Iulii M. D. XXIIII. Geneazani.
De suo carmine, gratiaque apud virum Principem enim sunt nonnulla, oe invisendo Tranquillo , Decioque
SI vales bene est mi Tranquille, ego quidem vaIeo. Absolvi iam
carmen, quod inchoaveram non multo cum labore, sed uin sti morem meum, leniter & passim . Ne ue enim id est argumentum , ut mihi sudandum , aut algendum fuerit. Ad carbonem dirigimus id quicquid est de statu praesentis vitae , qua fruor . Voluiisque hunc Principem laudatissimum,citra adulatione mi ac morositatem exscribere. Haec fuit causa cur ad te , & ad alios amieos diu notia scripserim: totus enim in carminibus fui, quam vis non totos dies consumpserim . Mens fuit in hac aetate experiri quid praestare possem , quantum autem profecerim, tu iudicabis . Huie Principi ad hunc diem adeo acceptus sum , ut id mihi supra votum obtingat, cu-
354쪽
rabo augere in dies opinionem , quam de me conceperit. Ita tamen apud illum vivo, ut pristinam libertatem non omiserim. Nihil autem est immutatum , nisi quod majores ac plures voluptates me circumia veniunt et quibus tamen ita resisto , ut temperantiae, ac continentiae nomen adeptus sim. Et pannum , & arculam accepimus sine tuis litteris . Mihi animus est, vos mensie Februario revisere, si vita supere. xit: ea tamen conditione, ut reversuro ad Principem hae mihi semper pateant fores . Ad Seripandos sine aliquo Decii elogio non, scribam. Iam liberior factus ex prioris carminis meditatione inciis piam aliquid commentari. Suscipies de me apud illos Patrocinium . Utinam mihi de iuvene ornatissimo gaudii relictum fuisset,non doloris argumentum e libentius enim laudassem vivum, quam mortuum , dc immature nobis ereptum . Sed nosti ilIud , mundum nil aliud e , nisi congeriem omnium malorum et pIuresque semper ex Thracia vitae computatione nigros , quam candidos ealculos superesse . Iania non incipiam in calce epistolae tecum moleste amplius philosophari. Necesse est it Iud animo complectamur, quod ego de me in hoc meo novissimo poemate audeo Polliceri . Fato quodcumque sequetur conis stitui patiens aequo mihi jure ferendum . Lenisius noster quantum video, fortunam in dies sortietur meliorem, praestat se eum, quem optamus. Vale Cal. Sept. Geneazani.
Binis ad se datis litteris per partes respondet. BInis tuis litteris , suarum alteris me consolandum , alteris r v eandum studuisti, ita mi Tranquille sum affectus, ut praeter
Carum non vulβarem eIegantiam , miram quoque pietatem laudaverim . Quippe qui re nec verbo unquam cessas, & dignitatis, & salutis meae rationem fovere atque tueri, quo nomine ita a me tibi relatumari gratiam expectare te decet, ut primum in amore, quod semper feci, rei pondam, deinde, quod mihi jam persuaserim, nec a natura, nec a fortuna quemquam dari posse te ipse mei amantiorem . Sed ut ego tecum veluti tu mecum forense aliquid , vel declamatorium agitem , quid me Tranquille consolaris p Quia me nimium lartasse , & extra , rationis modum dolere suspicatus es Nam qui modeste dolet, consolatione non eget: non debuisti igitur me consolari, nisi aut tamquam in dolorem immoderate delapsum , aut in dolore diutius, quam deceret commoratum . Qua in re quantum dignitatem meam re Pe-xeris, tu videris e movit enim me fateor adolescentis obitus , non perturbavit i momordit, non laceravit; offendit, non amixit I & ut brevius concludam, non alium me reddidit, sed eumdem , qui fueram , reliquit. Mitto dignitatis meae rationem, quae mihi vita est carior . Nam si turpe esset homini Iongaevo , nee indocto, nec infirmo , nec delaro lugere plus aequo Filium , quanto magis alumnum Scias
355쪽
Seias igitur me in Arce costantiae meae permansisse:& ut permaneam, dum vixero curaturum . Quod alteris litteris non invalidis quidem argumentis , me revocare contendis , facis tu quidem amanter, ut semper consuesti: ita tamen ut leniter , Vel judicium meum, vel praesen. tem fortunam perstrinxeris. Vis ne Tranquille ut effugiam quantum in me est homo septuagenarius mortem p essem prosecto quam in seliciss. si hanc omnino contemnendam in tam longa aetate ut Cato major sentiebat non viderim. Tametsi nihil aliud ago in tanta rerum commoditate, quam per singulos dies incommoda vitae, & vitam ipsam producendo , mortem effugere . Sed esto brevi, ut credere parcst , moriturus sim. Quando quaeso commodius 3 Qnando honoratius Quando felleius p aetate matura , sensibus integris, solida existimatione , & quod in primis posuerim, sub tanta laudatissimi Principis gratia . At potero sub clementiore Coelo diutius vivere, quod Coelum quaeso clementius latino 3 quod pius Aeneas tam longa, &ancipiti navigatione terris jactatus & alto , caeteris omnibus praetulit , & tamquam fato sibi debita Lavinia venit litora . Nosti etiam ilia lud , Stat sua cuique dies, nec evitatum existimes , velim, quod non iadum advenit. Sed mihi, tecum praesertim , morosa disputatione opus non est . omitto alia multa , quando tua omnia mi Tranquille non debeam, nisi in melius interpretari, planeque viderim , quae tua industria est , te tibi effinxisse scribendi argumenta necessaria , non , mihi ostentandi potius ingenii gratia, quam mei consolandi, ac revocandi . Vale.
De Beatrice sollieitus in sua felicitate turbatur. ME miserum , vereor, ne Heroina iIta mea Beatrix interierit et ita& tuarum literarum suspitione , & variis rumoribus examin tus 1 iam . Et quod me potissimum affligit, quod incurabili morbo la horantem , nulla medio rum industria 1ublevabit. Sed necessitati parendum est, quae hos Iuctus fortasse mitigabit. Nunquam tamen vel longissima dies memoriam primariae foeminae , de vere Beatricis e tinguet. De prudentissimo lito Principe mihi videor posse bona omnia polliceri r qui incommoda, si qua fuerint, resarciet, non abnuente fortuna Nobiscum hic felicissime ageretur , nisi haec suspitio, hic conee plus dolor omnia interturharet. Tu interim imitare bonos nautas, qui flantibus quibuscumque ventis noverun ali , potius quam abuti.
356쪽
De obitu Beatricis, multa de Tranquilli sorte sunt caetera .PRae dolore brevius ad te scribo, quam destinaram , neque enim
statui hoc tempore immaturam mortem Divae Beatricis ambitiosus prosequi, gratiam illius memoriae , quae me tam honorificeta, ac benigne rea pexit cumulatiorem relaturus. O miram humanae vitae varietatem . Ecce novae χrtis principium , nova consilia , nova reis rum facies: atque utinam omnia , ut certe sperandum est , meliora. Tu interim fruere tanti Principis gratia . Tu inquam una tantum ratione me longe felicior, quia junior e neque enim pati possem te .lum isto bono frui, non quod tibi quicquam honi in Videam , quemia cupio me ipso krtunatiorem Dre , sed ne judicio superior, atque prudentior fuisse videaris . Vale .
Lucubrationem in Matricis mortem , secessum illius, Virumque Principem Vespasianum commendat. Posuisti nobis ante oculos obitum Divae Beatricis elegantia tuarum literarum , ita ut ego, & amici humentibus oculis , quae abs te descripta sunt perlegerimus . Iamque nil aliud audire assuevimus quam excessum amicorum E vita, nos etiam excessuri; curandumque quantum in nobis est , ut honeste vivamus , vitamque honestius terminemus. Secessum tuum laudo. Utinamque ego tecum ex
eadem specula, & insulas Pontias, Aenariam ,& Gravana , ac Masisica iuga, & subjacentem Lirim, & amoenissimam sese objectantis jetae curvitatem prospicerem . An putas veteribus poetis ad victum necessaria defuisse ρ Cur igitur Tibullus Messalam , Horatius Brutum, Virgilius Mec natem , & Ionge ante hos omneis Marcum Nobili rem, deinde Scipionem priorem Ennius secuti sunt, nisi ut con Versando, ac peragrando fierent maturiores Qua potissimum ratione rerum experientia , & vitae prudentia consumatur , & augendo Perseitur . Nosti quam sim ego alienus ab avaritia e tamen ne in codem vitae tenore iam senex lenitus torpescerem , secutus sum Vespasianum Principem, Dii boni quanta cum voluptate , quanta rerum omnium copia , quanto foeturam ingenii excitamento : ut tibi non parum cesserit ad felicitatem , quod fere in eandem sortem incideris , merito igitur tibi ipsi per literas gratularis , merito gaudeS . Respondit meis literis Princeps Vespasianus tanta prudentia , & elegat M , dc laconica illa sua brevitate , ut rescriberem non sim ausus. Dii pe
357쪽
team mi Tranquille si mentior, nemo scribit concinnius, exactitas, prellius, & ad rem aptius et cujus manum elegantissimam meo norimine exosculaberis. Vale .
Cumulatissime laudat ejus earmina Clarissimo Viro Principi offerenda. N Ulla te ingenii paupertate compulsum fuisse suspieor, ut aliquod
meum carmen ut tuo more loquar videri velis suffuratus, sed ambitione quadam Virgiliana potius inductus es: nam sicut ille ex industria aliquot versus Ennianos, Lucre tianosque suis inserebat , quibus ipse videretur illustrior, sic te Μusae benignitas eo fiduciae, elegantiaeque perduxit, ut iam ingenii divitiis audeas seniorem poetam Provocare . Macte igitur virtute, perge , aude , contende , memor illius Laberiani earminis. Non possunt primi esse omnes omni tempo- Te . De te postremo ita pronuncio, seu versum pangas, sive orationem struas , nihil abs te ineptum , aut Insubidum provenit. Visa sunt igitur mihi tua carmina non invenusta , & quae sagacissimo Principi debeant offerri r cujus judicium tanti facio, ut quicquid ipse laudaverit, nullam calumniam resormidet. Nec dissimulavero, mea mihi placere , quo illi placeant ; nisi ex industria, ut est in omni re ei reumis spectissimus, voluerit mihi aliquando subblandiri, ut senectus haee mea aliqua gloriola perfruatur.
Ejus in Ilieris conscribendis Iaus, suaeque a viro Principe absentiae est excusatio. LUculenta quidem epistola tua Carboni nostro satisfecit: nam non modo ornate, sed diserte scripsisti quid te facere deceret. Annuit ille rationibus tuis : & jam tibi gratiam habet. Tu vero nullam praetermittas scribendi occasionem , quando literae tuae inter eleganteis receptae sunt. Utque magis tibi gratuler , si istius ornatissimi Principis quod spero , & opto secunda aura excitaberis, facile tu Grais vina junior superabis Seniorem e quippe qui ascendens ad elivum descendenti occurris r neque arduum tibi fuerit in Latio commoranti, nos in oscis otiantes latinitate praestare . Revolassem ego ad Principem, nisi blandissima haec Siren novis artibus , blanditiis, muneribus , veluti sibi e Coelo remissum detineret. Pudet explicare singulartandem eo me adegit, ut ne videar ingratus , aestivandum mihi cum illo sit: perpetuum alioqui jus odium , si aliter fagerem subiturus. Di
358쪽
ees , praeponderare apud te debet suavissima nostri Principis consue ludo. Recte sentis: sed ita versor in ancipiti, ut iam Me nullo arbitrio meo, sed nescio qua fati necessitate sentiam agitari. Vale.
Deose quaedam exarat in ejus absentia. Uos a bestis: nos in moerore sumus . Suscipiuntur vota pro reditu vestro e invidemus vobis absentibus . Videntur enim omnia isthinc commoda ad vos esse translata . Ego interim fruor hujusmodi comoediis, nee minus histrionibus, qui non fictam fabulam , sed voros actus repraesentant. Dum haec ita se habent, vobis integrum est, nobis aegre facere. Sed heus tu, omnium rerum vicissitudo est. Si restituemur in integrum , nos ridebimuS , vos delebitis . Nunc nostra gaudia anticipamus , quae vestris futura sunt diuturniora. Nam illa magis perpetua esse solent, quae consuetudo in naturam transtuis lit. Vale.
Humilibus quam par est reprehendit plura dicturus. M Ulta suggerit otium nihil agenti, sed tantummodo varia cogitanti , ut saepe ea curare te inducat, quae occupato non succurrerent . Videor mi Tranquille prospicere cursum tuae vitae omni .no hactenus laudabilem, sed quem deinceps nisi sortuna honestior aspiraverit, & humilem, & abiectum dixeris . Non haec tibi scribuntur ut praesentia abrumpas, sed ut futuris, si modo jus in te ipso suerit , consulas. Subpudet enimme, ut dicam tandem, quod sentio, istius tui tam lonsi pedagogii, non quod te ingratum dici velim, sed ne insimulaturi imi homines, te parum fuisse amicum tibi: ut qui nec melioris fortunae, nec dignitatis tuae habueris rationem . At consequeris fortasse hae via, quod non video honestius, ampliusque Sacerdotium: quod mihi omnino sorderet, si per has tenebras in illud incurreres . Dices unde tithee nova prudentia ρ Video me in dies fieri morti propinquiorem , cuperemque suceessorem relinquere, superiorem fortuna, animo non inferiorem. Nihil est quod haee pauea te perturbent, nulla enim tua culpa factum est, cur haec seripserim . Sed nescio quom do in mentem venerit movisse haec paucula , ut ineipias tandem cogi lare , quid te deceat et ne sub praetextu pietatis in amicum , cui cert multa debentur , assuescas humiliter vivere , neque suspiceris propterea mihi prospici, quod haee scribam , quod tuo auxilio, tuoque cono victu indigeam: nunquam mecum actum est felicius, quam hoc tem
359쪽
pore , nunquam gloriosius: Speroque me tale tibi daturum exemplum quod si sequi volueris, nullam famae jacturam facies. Plura in adveniatum tuum differo, speroque omnia fore meliora . Vale. P. G. TRANQ UI. LLO.
Viri Principis, literarum Tranquilli, Aemenique oppidi
est commendatio. UIdistine unquam Tranquil Ie nostro Principe quicquam humanius, ingeniosius , ac bonarum amantius literarum p Moriar si non totus gestio, & exulto quot es aliquid de meis nugis putat sua dignum commendatione . Tantum ille tribuo, tantum mihi sapere videtur, acrimari altius singula , ut facile mihi persuaserim, quicquid illi placeat, honis ingeniis placiturum . Natus est ad promerendas Musas, quem si consideraveris attentius jucundissimum omnium virtutum hospitium iudieabis . Dii, nobis, & bonis omnibus optimum Principem diutissime servent . Lepidissimae tuae literae de fortunae inconstantia mirifice me oblectarunt, gratuIorque non parum tibi sub isto coelo feliciter agenti . Scias mihi istud oppidum prae caeteris arridere jucundius : tanta videtur mihi Ioci amoenitaS , dc gaudentis naturae varietas . Vale.
In eius fidem confert Patavinum Puerum, de quo se curante Monopolita certi aliquid est rescripturus t hortatur , ut loco amoeno fruatur curetque valetudinem, ipse
quid sit Acturus ostendit. V Ix perlectis literis tuis, gravibus illis quidem , & prudentiae, atque elegantiae plenis haec pauca rescripsi: festinabat enim nuntius , ego licet senio confectus, ad ea quae ingenii sunt ferri soleo quodam non inepto impetu: ut falsiora mihi mea interim videantur, quae erumpunt, quam quae sensim educuntur,utcumque ad rem venio, nec te pluribus morabor. video te jam supra aetatem sapere, nec omnino illius Imperatoriae sententiae immemorem . Satis cito fieri, quod bene fit: nec magis a prudentibus viris in rebus agendis , quam modum esse querendum . De puero isto Patavino sci ibam ego ad Mona- politam aliquid de ingenio , si videbitur , & de moribus , illum qu existimo rescripturum quid tibi sit faciendum . Interim beneficium ad hunc diem quantum in te ipso fuit, non male collocatum nollem corin rumpi r ne in extremo fabulae actu, quod turpissimum esse solet, exibilemur . Scio te dignitati tuae non defuturum . Interea fruere istius loci
360쪽
Ioel genio amoenissimo, & valetudinem cura . Ego per triduum ad summum Αyrolae cum Marchione Montis Herculei futurus sum . Sed me prius hospitem Extendardus noster habebit, qui iam Argenti ur concessite neque enim jejuni, aut improvidi Caudinas furculas praeterituri , aut penetraturi sumus. Vale, Aestivi Solstitit Die ex Neapoli.
De sua, ejusque valetudine sibi gratulatur: De se quaedam, de vita per illum ineunda adiicit nonnulla . O Uod uterque nostrum hoc tempore recte valeat , Tu Minturnis, Ego Neapoli gaudendum est. Fortuna est omnino diversa: nam tibi cum mulierculis , & pueris, mihi cum proceribus negotium
est . Sic utriusque aetatem decet . Spero de te etiam cum insienueris meliora . Triduum Ayrolae eum Marchione illo laudatissimo comis moratus , ita acceptus sum , ut pene oblitus sim, me hominem esse tenuis fortunae , sed rep ente unum ex proceribus factum , cui fortunatam henigne subscribat , ut nihiI non ex sententia successurum vide tur . In regressu, cum Extendardo utriusque nostrum amantissimo jucundissime pransius , & ut apud se pernoctarem invitatus, renuens Nea Polim propera vir ab amicis ita certatim salutatus, ac si per i iennium peregrinatus fuissem, non haec in meam laudem, sed ut intelligas, quanta sit Astrorum vis, ut etiam negligentem sui, vel invitum sublevent. Expectatissimae literae tuae mira jucunditate me assicerunt. Eo iam devenisti , ut quod animo concipis , apte, festiveque depromas. Certe vix patior desiderium tui. Nobis enim quantum video, nou quidem, & melior vitae ratio ineunda est: ne inter humiIes, & addictos adnumeremur . Nihil tamen non consultissime, hie ab omnibus efflagitaris , & exposceris . Literas tuas ad Patrem amanuensis talendardi Principis curabis transferendas. Vale . Nonis Quint. a Neapo
Nonnihil jocatur , Iaudat Minturnensem collem : Ad Tranquilli carmina , sequemet alia Spectant. UTinam nobis diutissime iocosis literis mi Tranquille liceat uti rnosti enim humanarum rerum inconstantiam,& aetatis, ac fortunae insidias impendentes , ut nihil certi in horam , ne dum in diem quisque sibi possit polliceri . Interim gaudia , ac voluptates, dum ii 'cet , praecipere non stupidi hominis esse puto: sed se ipsum , quod natura jubet amantis , & plane cognoscentis quid penitus in vata agen dum