Lampas, sive fax artium liberalium, hoc est thesaurus criticus, quem ex otiosa bibliothecarum custodia eruit, & foras prodire jussit Janus Gruterus. In eo infinitis locis theologorum, jurisconsultorum, medicorum, philosophorum, oratorum, historicorum

발행: 1751년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

P. G. PRO NOTARIO CARACIOLO INSIGNI.

EPISTOLA LXXVII.

Historia cujusdam hominis, qui nudus leonem aggressit, sauciavitque: Constantiam ejus , di prudentiam in arduis Germania rebus gestis Iaudat. AGebat Tuneri in terra Africa Mercator quidam Italus , qui ut cupidis mos est negotiatoribus,constituit ad rem augendam in mediterranea proficisci.Αdhibet sibi Comites, conscendunt equos, & iter arripiunt. jamque in deserta perveniunt, cum interdiu fit illis obviam per ῆlitudinem horribilis, & cruentus leo , vulneribus tardior , lento se proripiens gradu , & jam moribundo similis . Secedunt equites aliquantulum de via . Fera autem sic male habita , ne respiciens quidem

tecta sese agebat: illi vero, quo tenderent urgere equos properantiuS,

vix ad lapidis jactum processerant, ecce homo quidam nudus , nihil

habens velatum, procera statura toto hirtus corpore cruento in dextera pugione, impexo capillo, barba inculta , atrocibus oculis, min

ci vultu: substiterunt admirabundi, ac si in pejorem feram incidissent. Qtiibus prior ille, vidistisne, inquit, leonem hic aliquem vulneratum p vidimus, inquiunt, nec longe abest, jam jam quantum conjicimus moriturus . Tu ne igitur vulnera iti quid tibi cum illo 3 ultus sum , inquir) mortem germani Fratris, quem hic truculentus leo jam annum ab hine in proxima j lva niiserabiliter dilaniaverat, aggrelsius tum in spelunca jacentem , tribus vulneribus confodi , nec possum non mirari, quod adhuc vivat. male , inquiunt, vivit, si adhue vivit. Tu vero si vis illum consequi, perge qua te stillae sanguinis perduxerint . Sed quaesio , quid tantum tu homo solus, & nudus uno pugione praestare potuisti Quibus ille , audacia omnino opus fuit, attamen vos monitos velim, nihil homine nudo suapte natura leoni quantumvis magnanimo fieri formidabilius . Hoc enim viso , praeserti tepente invasus , stupet illico , ac torpet, nec ese explicat, sed quasi conficiendum praebet . Adeo nihiI eit in natura tam ferox , quod non serocius aliquid aliud patiatur. hactenus de historia . Tu vero vir in-sgnis nuda animi simplicitate , nudo pectore sic te in rebus magnis

nuperrime in Germania gessisti, ut tot feros leones , inter quos versaiatus es , non eX paveris : qui ramen genium tuum venerati plane didi-eerunt tibi nec constantiam,nec prudentiam circa ardua defuisse.Vale.

P. G. TRANQ UILLO SUO S.

EPISTOLA L XXVIII.

Curandum docet in Literis ab ineptorum hominum. Non possum mi Tranquille non ridere obsi uram nonnullorum diligentiam , utque verius loquar , infelicem quandam in literis mendicitatem ; qui ut aliquid sapere videantur , plane desipiunt, nu-

382쪽

PETRI GRAVINAE

salia quaedam, de frivola ingerentes, uirile nullum ingenii opera Pretium consequantur. Quoties morosius disputant, ac si de archa Dis Philosoplitae, deque summa rei literariae sit quae stio, haec scili-ezr nomina jucundus, & adolescens per u scribenda esse , & adeo adverbium media acuta pronunciandum, atque alia id genus, quae quidem tametsi non penitus respuenda exiitimo , tantum tamen opera in illis insumere , inanem, stultumque laborem puto; cum contra si sa-Pςrent, rimari conarentur altiora : veluti si metricum aliquid in manuS sumpserint, servet ne figuram suam, plenum ne sit, & grave Car men , an Profluens, & canorum : absolvat ne quod proposuerit, sit ne

ςX Se genitum , an subdititium , redundet ne , an intra suum alveum Se contineat. Si vero solutum, atque oratorium quid expederit, con stet ne luis numeris, num apposita emanent omnia , num vis in rebus, num sit in translationibus modestia , sint ne accersita muIta , an spon te currentia , fucata an candida , num verba rebus consonent, sint ne

aliqua nimis inculcata , & ociosa , num aliqpa desiderentur deniquω praeititerit ne quod prosellus est. In his igitur judicium scribentis e ini-- net, in his consilium excellit , in his erudita censura dignoscitur, atque in huiuimodi rebus pensitandis , a Iiisque non parum multis boni

Poctae , Oratorisque dignitas absolvitur . Tu vero, Tranquille, quan doquidem non parvam in re literaria spem de te concitasti, noli quaeso hos graegarios aemulari: qui si veteres illos assequerentur , scirent non modo aut horum , quos enarrandos susceperint explicare mystς-ria , sed etiam recentioribus censoriam , quam dicunt, virgulam p P DCre, δὲ unc vero inopes rerum secta i muscas tantummodo didicς-rum et di cum Jonium mare attentare non audeant in lutulentis lacunis volutantur , ex quibus si casu aliquo emerserint, veluti Oceanum

emensi gloriantur. Quod si quis me roget , an ego Censor novus haec impleam, haec praestem p dieam illud Horatianum , Fungor vico OtlS acutum , Reddere quae serrum Malet, ex sors ipsa secandi. Vale.

P. G. TRAN UILLO SUO S.

EPISTOLA L XXIX.

De vestis mutatione eo suadente facta pluribu4 agit. D Iu fateor, dubitavi deberem, ne homo senex de tua potissimum, mi Tranquille , qui me nimium diligis voluntate , vestem mu lare , di in postremo aetatis , ne penitus me destituam cultiore indumento conspectior in publicum progredi. Diu inquam an id ipsum facerem in incerto fui: nisi enim extremum vitae actum circa omnem te vitatis suspicionem absolverim , cum sint tot censores hodie, quot ho mines , in sexcentas facile calumnias incurram , abs te igitur pene per sua ius tamen substiti, & in utramque partem ita mecum saepe disserui. peccem ne ergo in publica , vulgares ineptias subditurus 3 Qui totus ob aetatem , de studium a sola pendere prudentia, oicar Pe itisse praesidium a vestitu putii modo per fora , porticuS , theatra colu

383쪽

nuiniori toga indutus , qui una tantum opinione subnixus ingenii, digito monstrabar , repente in oculos hominum prodiero undulata veste

suffultus maeulosae tegmine Lyncis p Quid quod nonnulli qui sibi nobiliores, sapientioresque , caeteris videntur , si quos videant in aetate praesertim praecipitata circa vestitum , cultumque eorporis morosio res elevant, irricient, a sic runtque quemlibet seniorem modo sensibus vigeat sati, ornatum , satisque decorum servare , si pannosus naturae ineommodis resistat et nisi illustribus majorum suorum imaginibus urgeatur . Caepi ruritis alia quaedam altius me cuin cogitare, quasi lenectuti, nec minus mihi patrocinaturus . At est senectus ipsa natura tristis, exanguis, sui negligens, multis saepe despecta , externi omnino indigens ad jumenti, quod ratio communis , ac praesens vivendi consuetudo non repudiet. Decet enim potius hominem juvenem circa augendi ingenii cultum , colendique munus animi occupatum , quique ad prudentiae maturitatem nititur , sui corporis, suique ornatus negligentiorem fieri . Quandoquidem juventa ipsa per se florida satis habeat ornamenti, si cum aetatis flore virtutis etiam decoramenta conjunxerit. Senex vero, qui mei itis omnino, ac pietate sit gravis, eo prodire debet insignior, quo majoris prudentiae existimationem retinet: ne scilicet illa senilis gravitas, atque majestas, aut incuria , aut avariistia , aut egestate sordescat, nescio enim quomodo venerandam grandioris aetatis aut horitatem , veluti quodam concentu , vestitus etiam dignitas comitatur. Poteram hiS esse contentuS, ut tibi morem gererem, sed haec alia ex abundanti luccurrerunt e nos in ea incidisse tempora,

in quibus si velimus laceros illos , ac doliares liceat ita Io qui) & se mi,

nudos philosophos agere , a puerorum turbis undique concursantibus,& sputis , & colaphis , & calcibus impeteremur . Haee siquidem dies aliam vitam affert, ut est apud comicum , alios mores postulat, neque illud tibi est incognitum, temporibus serviendum . Sed quid mihi cum tetrica philosophia r cujus tametsi saepe ingressus adorem sacraria, none j iis tamen, se a poetice sacris sum initiatus : hanc enim profiteor, hanc sector, hanc veluti antiquiorem sapientiam veneror , huic me penitusae vovi, dc mancipavi, unde bonarum rerum omnium cognitio ad

mortales defluxit . Est quidem salubris Philosophia , severa tamen,& superciliosa , Poetica vero hilaris & jocunda r illa barbam nutriri jubet , haec poni. Philosophia saepe Principes insectatur, Poetica adsectatur : illa praescribit, haec lubscribit: illa coetus hominum fugit,haee ad se trahit: illa plerumque sordida , haec semper nitida, denique multa quae Philosophia reiicit, Poetica amplectitur: decebit igitur non

ineptum poetam, licet senem,circumspectior vestis, dc eleganti forma habitus compositior , praesertim sacris ordinibus, clarisque viris usiar patus . Nam nostratium nobilium sententiae satis responsum puto alapientibus, eum ad prini e ene nobilem, qui ex virtute ,& suo censu vivit , nulla mercenariae vitae labe 1ord da ius. Vicisti igitur mi Tranquille,& mihi iam quod intenderas persuasisti. Itaque in tuam lentenisti aim Don motio pedibus , scd toto corpore, totoque animo, ac nova etiam veste ornat tis venio . Adde praeterea tot, quae ipsam nova I vestem iecuta luiri commoda . Nemo me ita indulum magnorum pro

cerum

384쪽

νη PETRI G R A VINAE

eerum ianitor repellit, audiunt illico admissum libentius Principes,& blandiuntur: sciscitantur externi homines quinam sim: cedunt e via qui prius obstabant: equites, peditesque me respiciunt, bler Pant . Sa

lutabam antea , nunc resalutor sic intra eadem moenia Cum multis viis

vendum est . Vicisti igitur , inquam, mi Tranquille, M perluas iniequantumque video, is fortunae s ut spero in & vitae cursius sequetur, ut nec te unquam hoc suasisse, nec me assensisse poenitendum putem .

Vale .

P. G. TRANQ UILLO SUO.

EPISTOLA LXXX.

Literas ejus Virorum Principum in eum benevolentiam, Acernitanumque secessum cum laude commemorat.

ERras, Tranquille , si eredis desiderium tui alia posse ratione leniri , quam tuarum literarum tam dulcium frequentia , & elegantia et quod cum tam facile praestes , incredibile dictu est , quanta nos omnes amantissimos tui jucunditate perfundas , ita ut te absentem In tuis liceris audiamus pariter, & videamus . Tu interim in isto Acerniano veluti Amphitheatro, de tuorum Principum indulgentia,& loci ge nio fruere . Quodque in montes secesseris, boni consuler Nam qui Nereidas tibi hie conciliaveris , Napaearum istic, & Dryadum favore auctior factus ad nos ornatiorque redieris. Vale ex Neap. XI. Cal. Iulias.

P. G. TRANQ UILLO SUO S.

EPISTOLA LXXXI.

Carolo creato Imperatore Neapolitanorum laetitiam, Leonisque Pontificis Μaximi laudes complectitur. Eo stoliditatis Rana olim eredula devenit,si fabulatores attendimus, ut facile adduci potuerit intumescens aequare tauri magnitudine in posse: intumuit, dirupta est, & risum movit . Jam videS quorsum tendat apologus, si audeam tecum praesertim scribendi felicitate contendere, cujus prudentia nihil exponit temere , elegantia nunquam ostendit. Tuam igitur , ut potero imitabor diligentiam , si non licet, aemulari: atque ita quae hic apud nos post laetissimum novi Caesaris Nuntium acta sint accipe . Ubi auditum est, de per literas cognitum Carolum Regem Caesarem creatum , tota haec Civitas repente, ut ne ri in hujusmodi alacritatibus assolet ad varia significandae laetitiae commenta erecta est . Indictis itaque statim feriis Praeses cum omnibus ordinibus ad Aedem maximam accessit Deo optimo Maximo gratulatum ; ibi de more divinis honoribus habitis, multorum dierum supplicationes decretae sunt . Longus deinceps per vias impluviatorum Sacerdotum hymnos canentium ordo, totaque Civitas, ut est in omne, Disiti sed by

385쪽

EPISTOLAE. 7

ingenitae hilaritatis genus profusa , discursibus, canticis, tripudiis, laetis clamoribus exultabat. Cymbala in triviis, organa in Templis, aedispositae in quinque Urbis sessionibus dextrae, sinistraeque tibiae Doricum Nomon modulabantur , tintinnabulorum sonitus , & tonitrua bellica , omneque fulminantium genus coelum replebant . Nocturni per Urbem ignes instar ardentium Pyramidum diem redere , noctiique per umbram flammarum longi per Coelum albescere tractus, speculae omnes facibus , tectorum culmina, turritaeque arces laternis flammeis

coronabantur . Quid quaeris p nihil quod publicam laetitiam exprimeret omissum est . Diceres eo tempore novum inter nos, Ac coelic las magnae cujusdam benevolentiae initum foedus e Diceres mutatum

anni tempus, de ex mense Quintili Aprilem factum, adeo festa fronde

per urbem virebant omnia . Invitati postea a Preside per nomenesat res in Regiam condicto die Regni Proceres , qui aderant, dc totius nobilitatis primores viri , ac primariae foeminae ad regales choreas , regalemque interdiu merendam more majorum celebrandam. Surgit in parte quadam Regiae , quae orientem spectat, Aula imminens portui multitudinis capacissima erecta , testudinata , di eminenti quadratura conspicua r haec ex omni latere amplis auleis contecta est , omne pavimentum stratoriis pictisque tapetibus constratum, factus in hanc au. Iam magnus nobilium omnium ordinum concursus, implentur cunei, Praeses trabeatus in solio , Proceres purpuratis , & interlitis auro Clamydibus insignes, majoribus hinc inde sueselliis consederunt. Princi . pes foemine gemmis avryque fulgentes nativa forma conspicuae sua orchestra continebantur. Surgebant utrinque oppositi tibicinum eonis cinentes chori. Praesto adiunt selecta tripudiantium paria viginti. Tripudiavit primus ad tibias cum Praesidis Uxore Marchio Piseariensis mira eum venustate . Tripudiavit deinde Comes Μursantinus cum Bisiniana ad numerum insigni terr caeteri per intervalla subsecuti. Facta postmodum tripudiandi pausa , ecce tibi plurimis concinentibus tubis , dc veluti ut ad militaris pompae sonitum arrectis omnium animis centumquinquaginta distophori praecinti, singulique singula ampla ex auro, & argento sublatis brachiis gestantes vasa , in quibus auia rata extabant sigilla e fa caro varie industrieque confecta , ii longo per aulam ordine gravi , & convivali incessu in gyrum spatiabantur. Vas primum honoris causa Praesidi oblatum est , alia deinceps aliis, polirema vero ut in his celebritatibus consuetudo iam tenuit, populariter ac festiviter direpta , atque hic fuit merendae finis . Ludi post haec apparabuntur xystici, hastatorumque equitum cataphractorum concursus , & varia belli si inulacra: nec defuerunt ut audio ) nobilisi simi iuvenes, qui etiam Trojam luserint . Qualis autem fortuna tantam Iaetitiam secutura sit, sola declarabit dies: neque enim haec tam magna sine numine divum eveniunt . Mira tamen spes est bonorum omnium sub benigno Principe, cujus juvenilis aetas , de clemens inge. nium mite imperium pollicentur : moderante praesertim habenas i lius Christianae Reipublicae beatissimo Leone Decimo Pont. Ma X., quo nemo unquam in bonos indulgentior in terris Dei opt. vicem tenuit: sub cujus amplissimo principatu tot apparuerint commoda , ejus ho-nitam

386쪽

go . PETRI GR A VINAE

nitatem , eumque divinitus creatum testantia , tot inter se mortalium per novum orbem terrarum antea nobis incognitum commertia , tot novarum e locis remotissimis rerum importationes,Indicae etiam beI- tuae, ac Pereginae merces nunc primum post Romanorum illud Imperium Romam deductae , ingenuae omnes artes restitutae , tot, statuae

veterum insignes quasi ab inferis refossae , disciplinae liberaIes ad sum.

Inum evectae, elegantiores musae suis premiis honestatae, tot linguarum genera in unam veluti urbem conclusa , summorum authorum

libri diutillime intermortui in lucem , & vitam redditi, auctus sacrorum Flaminum senatus , sancti viri coelo consecrati, Roma instaurata, Principatus Ecclesiae propagatus, jura ampliata, Reges , ac Principes terrae facti obsequentissimi,novusque postremo sub ejus Auspiciis Caesar . Denique hic noster coelestis Leo non nisi publicam, ac diuturnam felicitatem confirmaverit. Sed ego aliquanto longius processi, quam par erat, tanti Pontificis raptus magnitudine e qui sibi Iuculentam historiam , non obscuram epistolam exposcit , suaeque Romae publicis gaudiis tanto haec nostra minora , quanto majori dignitate Urbs Roma alias Urbes , & Leo Pont. Μax. Reliquos Orbis Principes excellit. Bene Vale.

EPISTOLA L XXXII.

Acceptis ejus literis de pluteo mittendo, & de carminibus sermonem habet. BInas tuas literas, sero licet mihi redditas,cum eleganti deplorantis pastoris carmine legi perlibenter . Accepi etiam syngrapham, di quae tua mirifica cautio est , addis quoque instructionem plutei sin

incommodo transmittendi: denique nihil praetermittis, & ut a junt omnem lapidem tollis: ex qua quidem, ut tecum liberius loquar, curiositate offensiunculam , ne mentiar, quandam accepi , ubi primum sensi mihi abs te occasionem alicujus ostendendae industriae , & pietatis erga te meae . Ergo nudus si displacet , mittendus erat a Gravin Pluteus ad Salicetum , qui omnia circumspicit , cui omnia officia debentur Sed una tantum cogitatione statim me solatus sum , quod cum tu vir prudentissimus intelligere id fieri posse ; eavisti mihi potius , quam tibi, ne amicus , & literarum studiosus, & fere septuagenarius in tantam imprudentiam inciderem . Navigavi ego aliquando quamvis non Oceanum, novi Nautarum sordes, negligentiam, vexa tionem habebis , ut spero , illesium pluteum, nec injucundum , & tiabi omni ex parte , ni fallor , morem gestum dixeris . De carminibus autem novis ad nos mittendis, & quae publicam venam non sapiant, tantum abest ut nos ostendas , ut etiam tibi hoc nomine cumulatissimam gratiam habeamus. Quis videre gemmas recuset Quis audire

loquentes Musas fastidiat Tu tamen poetam illum insignem , &Μe- coenati jure acceptissimum admonueris r Finem illum, & principium

carm

387쪽

earminis insequentis, Amore infami, quo ad sensum ad rIpam referatur , collisio tamen illa aures verberat: caetera vero sunt ejusmodi, ut ,

paulo selicius Daphnis ille Virgilianus fuerit deploratus. Vale. P. G. SALICET O.

EPISTOLA LXXXIII.

Panni a se accepti, Epicedit, literarumque ejus est Iaudator. Longe pretiosior pannus fuit hic posterior, quem ad me misisti,& quo vel in summo magistratu constitutus cuperem exornari, adeo cum purpura certat antiqua , & quidem dibapha . Iampridem nihil legi plenius epicedio illo et in quo inventio, elocutio, di numerus paribus virtutibus certant. Utraqte autem ode encoiniastice ad Leonem Maximum & paraenetice ad amicum , jure ad lyram , dc quidem Venusinam possunt concini , unique ob dignitatis , & elegantiae similitudinem author tantum tribui. Unde tibi ob tale munus non vulgares a me aguntur gratiae et cum alioqui tibi non parum gratulatus 1im , quod formosis limam epistolam tuam veluti sponsam omni ex parte conspicuam , nobilissimo comitatu decoratam ad nos miseris. Tu vero vive in ista luce nostri memor . Vale.

g p ISTOLA L XXXIV.

Gratulatur illi, quod vivat, vitaeque agendae morem insinuat.DIu nos habuit attonitos, & acerbius afflixit falsius quidam de tuo interitu continens rumor. Sed quicquid illud fuit, re postmodum cognita , quod tibi ad honor s, ac vitae incrementum accesserit, Omnes bonarum literarum studiosi maxime gratulamur . Cogitabamus enim an equam vera de te rescire licuisset, quid cassis, & natura soleant afferre, quantumque contra nos liceat perditis praesertim temporibus, gladiorum impunitati: ut jam ad vim lyderum referri debete videatur , quod intra moenia passim caedantur homines , extra vero a crassatoribus non d ripiantur modo , sed crudelis lime truciadentur : nihilque aut parum posse praestare prudentiam in tam comis muni veluti laborantis naturae perturbatione , facile ergo creditum

est duod fieri potuisset: Siquidem & summos homines a canibus aliis quando discerptos , & ossifraga si Diis placet ) iupervolante ridiculo quodam genere mortis, ac infinitis pene casibus abimptos legimus: ut jam beneficii loco esse possit, manibus quoquomodo hominum Interfici . Dolebamus praeterea tantam doctrinae jacturam factam ellerquodque summum aetatis nostrae philosophum tam immature nobis ereptum, nonnisi maximum infelicitatis nostrae argumentum posteri

388쪽

ε2 PETRI GRAVI MAE

judicassent. Adde quod plures tui similes non frequenter gignit natu ra , neque excolit industria, quem unum nostris temporibus extitisso miraculo adscribimus. Sed ad te de tuis Iaudibus parcius: iam bene habet. VanuS evanuit rumor , omnia sunt nobis integra , di meliora . Vivit in Patria Augustinus , & quidem communi bonorum omnium Voro vivit: Felicius tamen tecum agetur in posterum , modo memineris, si tuae vitae modum metiaris, te supra peripateticum vivere , si

gloriam nominis, supra philosophum , si animi divitias, supra hominem , utque solemus aliquando ad bonam retinendam valetudinem relictis lautioribus cibis , simplicioribus uti, se tibi non despero ad ho- nam servandam fortunam cupiditas quandoque incesserit, intermisse tuo dogmate inter stoleos non ut transfuga, sed tanquam hospes aliquandiu stoicari. Vale .

Ad Iaudandam ejus uxorem incitatur. LUsi nuper quasi decuriam quandam epigrammaton in gratiam

principis foeminae Beatricis Appianae uxoris tuae pudicissimae rquod existimavi ejus corporis atque animi fortunaeque dignitatem tanti esse , ut gravit limi cujusque elogium ne dum meas nugas in sui praeconium excitaret. Accedit ad hoc, quod cum jam pridem in vestram cliunt clam concesserim , nec minus tibi quam patri non injucundus sim velirarum laudum perpetuus usque ad calumniam buccinator, nolui committere ut haec tua Beatrix , quae cantatissima esse debet, incantata mihi praeteriretur. Cumque sit illa Hethruriae suae , ubi nata est decus, curavi ob hoc, ut non latine modo, sed etiam Hethrusce suas ipsa dotes agnosceret, hoc tantum nomine , ut tu Princeps jam imperio maturus, & ad omnem virtutem natuS, haec pauca tanquam praeludia quaedam legitimi fortasse, ac serii futuri cantus accipias . Vale tanta a uetiis con juge felicissime.

P. G. LUDOVICO COELIO VIRO ERUDITISSIMO.

EPISTOLA L XX XVI.

Illi , cujus lucubrationes commendat, se devovet. CElebritas tui nominis tuaque in re litteraria amplitudo faciunt, ut tametsi de facie te non novimus , tibi tamen abunde illa omni animi bona contigisse putemus , quibus summos aliquos viros a natu ra , & studio honestatos esse , & legimus, Jc audivimus , neque hujus rei argu n enta aliunde oportet stimete , quam ex tuis lectionibus antiis quis , qu1bus nihil hac nostra tempestate , pace multorum dixerimis , legi quicquam plenius, eruditius, luculentius: ut saepe de illis in

coetu

389쪽

EPISTOLAE. 23

coetu doctorum virorum libere pronunciaverim, sicuti ipse Caesar Ui cecomes nunc totus tuus, Olim meus, non minori nobilitate ingenii quam generi, excellens, locupletissimus testis esse potest nullum opus literarium annos ab hinc lexcentos elaboratum fuisse praestantius, quoci non tantum ingratiam tuam , quam in mei iudicii siueeritatem dictum velim . Cum igitur certo iam scias me tui esse observantissi-.mum , rem mihi non parum gratam feceris , si aliquid iniunxeris, quo mea haec in te observantia insignior fiat. Dummodo intelligas te meam PotiuS a me agi, quam tuam. Siquidem a Ludovico Coelio diligi , dc in suis haberi nil aliud est, nisi quadam laurea , & quod longe

optabilius esse debet, immortalitate donari. Vale.

P. G. INCLYTO CESARI VICE COMI TI. S.

EPISTOLA LXXXVII.

ornatissimarum ejus literarum desiderio flagrat. SI ad honorum gradus , ut speramus, sic te evexerit fortuna, ut tu te ipsum Cactar ad facundiae fastigium ex , ut isti , selieissime tecum esse actum putabimus d adeo enim in scribendo implesκ ames numeros elegantiae , ac venuitatis, ut dum tuas literas legimus , nihil in illis desideremus . erunt certe aliqua eX parte aesiderium tui, te- ue nobis praesente in reddiderunt, quodque citra adulationem dictum sit, Os meum licet edentatum, dum Pronunciarentur lacere concinnius et ut mihi non legendi semel, sed saepe illas relegendi munus rogatues amici injunxerint. Scribe igitur quaeso aet nos treque uter , ut frequenti ainciamur laetitia . Meum tamen consiliunia fuerit tecum brevitate uti, cum plane sentiam ubertate , & elegantia orationis me tibi longe imparem , charitate vero animi non inferiorem . Vale.

P. G. EGIDIO AUGUSTINIANI ORDINIS MODERATORI S. P. D.

EPISTOLA L XXXVIII.

Gratiam penes illum Suessano Philosopho conciliat. NIsi tibi Suessanus hic noster Philosbphus notus esset,& jampridem inspectus, pluribus tecum agerem . Liber homo est, & qui saepe mavult amicum quam dictum perdere , non ut opinor , offendendi animo, sed jocandi potius, aut disserendi. id autem hinc colligi po test , quod cum Gigant eum nescio quid meditctur , vel non prospicit

ejus exitum , Vel non perhorrescit, nec joco enim, nec serio laedenda sunt numina . Tibi vero Augultiniani ordinis Principi video ab homi ne magis erudito quam provido impositam fuisse ob tui decoris obseravantiam, necessitatem quandam , ut quem forte jure veteris amicitiae

non oderis, videri velis squae tua cautio est tanquam inimicunia,L a dc odi L

390쪽

34 PETRI GRAVINAE

dc odisse , & insectari: ut qui tuae, tuorumque dignitati deesse non debeas. quod quidem magnopere probandum puto , si modo tu quem affligere potes , incolumem pro tua benignitate servaveris r quando tibi liberum est antidotum vulneri indere , aut venenum . Utrum ver te facturum speremus , nihil facilius judicare . nam cum tu omnium fere liberalium disciplinarum arcem teneas , non committra, ut is, quem ex totius Italiae consensu omnes philosophiae studios summum peripateticum admiramur, te saeviente, aliquod incommodum patiatur. Docti enim ut inquit ille Arrius doctos amabunt, si erunt docti: cum alioqui multa nujuscemodi in hominum vita suboriri so leant, quae non minus ridendo , quam seriendo eludi, ac dilui possunt. Vale.

FRATER EGIDIUS PETRO GRAVI NM.

EPISTOLA LXXXIX.

Cum Consalvo Duce laude collatum ad concilium vocat.

B Ellum Gallorum in Italia peritur : Romae Ecclesiae Synodus habetur : dc abest a bello Coi, salvus , dc a Synodo Petrus Gravina, quam bene sine Consalvo bellum , iam sine Gravina Synodus habebitur . Tu itaque accede , quod illi non licuit et aut te Laterano deessela concilio, illum Ravennae , & Hilpanis coactum dicemus. Alterum svoluntati, alterum necessitati tribuetur , ut intelligas Hispanos in Italia non vicisse, sed Consalvum, cum absente Consalvo victi sint et nec Romam eloquentia floruisse , sed Gravi nam, quo illa absente, aut muta , aut certe balbutiens atque inepta esse videatur. Vale.

EPISTOLA XC.

ConsaIvi Dccis cum Iaude mentione facta ad concilium non veniendi rationem attexit.

IN hoe potissimum tuae lepidissimae literae , vir magne , me deIectarunt, quod seriis jocosa facetissime miscuisti , quodque veluti seurram adibuisti regali convivior cum post honorificam summi, &invicti Consalvi Ducis mentionem , me statim, nominatimque summiseris, quin etiam s si diis placetὶ pene contuleris: ut nisi amor in me tuus jam diu esset, spectatissimus, non aliter ea collatione mederi risum putarem, quam siculex elephanto, musca Aquilae , formica leoni iungeretur . Sed amoris ratio te vir optime ad hoc impulit. Nam cum tu tantum Ducem colas atque suspicias , sciasque eundem mihi esse loco numinis , non dubitasti me illi tanquam asseclam , fidissimumque stipatorem adjungere. illud profecto fateor abs te decenti admiratione dictum, a bello Gallico Cotis alvum Ducem abesse , illius

SEARCH

MENU NAVIGATION