장음표시 사용
371쪽
EPISTOLAE. 6sredit faeiam enim ut intelligas , quem tibi perpetuo clientem devinxisti, nec in ossieiosum, nec ingratum unquam futurum . Vale . -- mi memora
Illi de honore gratulatur, suadetque ut Romam repetat. DEbebatur tibi jam pridem haec nova dignitas, quae te secedentem ad Belgas usque prosecuta est , neque enim tui animi vigor, ac magnitudo, tot virium dotes, tuae illustris familiae decus, tanta de te expectatio , tot obnoxiorum Vota poterant intra minora subsellia contineri . Evadendum tibi igitur fuit altius , utpote qui semper ita fueris animatus , ut contra impositum pondus instar palmae resurgeres . Proinde felix tibi, faustusque si novus hie oblatus honos, quem non modo ex omnium , qui te norint sententia impleturus es, sed exornaturus. Interim te ipsum serva , & Romam tuam repete, meque tibi nunc gratulantem hac Spe fovere ne graveris, ut me inter tuos habiturus sis . Uale ex Neapoli quarto nonas Iulias . M. D. XVII.
In ejus dignitatem est gratulatio. O Laetum nuncium , o factum bene, o dignitatem bene collocatam et quando in te uno ita exornato tot apparuerunt bona, Lemnis Pont. Max. prudentia , publica Urbis Romae gratulatio , spes virtutis confirmata , gentilitium ValIensis Familiae incrementum , tot obnoxiorum fiducia , denique optabilia omnia . Ego vero mi Princeps tantum istae tuae novae dignitati gratulationis adhibeo, quantum expectare potes , & debes ab animo tui jam pridem amantistimo, observantistimoque. Vale ex Neapoli Quarto Nonas Iulias M.D.XVII. P. G. E G I D I O.
Habitas coram viris gravissimis ab Ambrosio Disputationes laudat . Non potui me continere, quam tibi per literas significarem, si quid apud nos contigerit memorabile, quod, etiam ad tuam gloriam accedat: nam qui tui sunt ordinis , tuaque sub potestate vi-I vunt,
372쪽
εs PETRI GRAVINAEvunt, quique te ducem sequuntur, & veluti omnium virtutum exemplar intuentur , si quid agunt, quod animo , & ingenio tuo respondae, digni sunt cum summa tuarum virtutum praedicatione qui celebrentur, dc hi, qui eos celebrant, non parum boni nominis assequuntur, si alienae gloriae non modo non invidere , sed etiam favere censeantur. Pridie Idus Iulias in aede Divi Augustini pleno ut a junt theatro , ac toto choro quovis hominum ordine resertissimo Ambrosius noster pulpitum ascendit , centumque innixus titulis per maximas quasque disciplinas commeantibus per septem, vel octo horas felici 1-sime disputavit. Pulchrum erat videre veluti quendam statarium militem suis fretum viribus , nec loco unquam cedentem , nec hostes Iicet ferocissimos formidantem e sed qui aut illorum ictus clupeo impenetrabiIi exciperet, aut molli quodam fe Xu eluderet: dc qui cum centies sere acriter impeteretur, restiterit ad finem usque certaminis invictus , delectabat praeterea spectatores quamvis in aestu diei serventillimo , mira docti hominis in resumendis adversariorum argumentis memoriae felicitas, in solvendis erudita facilitas , ut longe aptius semper ipse objecta colligeret, quam objicerentur . Supervenit mediae disputationi Praeses eum Cardinali Borgia suscepit occasionem Ambrosius repetendi argumenta omnia Pariensis cujusdam ex his, qui Scorum sequuntur , quique tunc forte in certamen descenderat , quaeque ille suscitaverat: postremo quidquid ipse deciderat, tant cum admiratione sui, ut per horam visus per salebrosa , atque aspera loca iter facere, nunquam ad lapidem ostenderit . Exornabat ,& condiebat haec omnia hominis humanitas , urbanitas , patientia , ut qui
De molesto quidem joco aliquem laederet , sed singulos honorifico
compellaret. Nolui fraudate amicum testimonio me qualicumque,apud te praesertim , cui praeclara ingenia tanquam praesidi placere maxime concupiscunt, cumque ab eo certamine adeo gloriosus abjerit, ut illum iudicaverint omnes , dc tua henevolentia dignum , & sibi, ac Patriae non parvum eo die ornamentum attulisie . Vale .
Illius est laudator . A Uctoritas nominis tui, quae ex singulari & generis, & doctrinae& probitatis dignitate proficiscitur, adeo late patet , ut non modo nos qui non longe absumus abs te, sed remotis limos quosqueia, vel ipsos Belgas , & Morinos extremos hominum , qui nobis hodie imperitant, ad te amandum, venerandumque provocaverit. Habet ut nosti egregia virtus hanc vim , ut etiam incognitos conciliet sibi: nee patiatur de te silentium fieri, quin omnium voces, plausus acclamationes excitet. Montanus hic noster , quem tua sibi benignitas perpetuo aevinxit, testis mihi est locupletissimus nullum se unquam m
373쪽
eum habuisse congressum , in quo tu nobis ; & honorifiei de te servi nis exordium, & perorationem non dederis : immo etiam certamen non proposueris, uter nostrum de te cumulatius loqueretur, ubi quidem fateor me a Montano tanquam juniore impetu quodam saepe fuisse victum , copia tamen , di voluntate semper victorem extitisse. Habebis igitur patritiae insignis perpetuum me tuarum laudum nos buccinatorem modo, sed defensolem et speroque aliquando fore, ut tibi coram hunc mei animi affectum non sine cummuni voluptates m declaraturus. Vale, & Gravinae tuo interim praescribe, impera, & quiequid laboris haec mea sufferre potuerit canicies injunge . Ite. rum vale Neapoli Quarto calend. Sextileis .
Laudatum a Prospero Columnio hominem ardet videre . JAmpridem devinxit me sibi Prosperi Columnae Romani Ducis exiscellens virtus , cujus apud me aut horitas tanta est , ut singula ejus verba singulas Sanctiones putem . Hic igitur ad quem salutandunta, semper aditus patet ejus enim conspectu , ac facie digna quidem imperio laetor maxime , ut qui illos veteres , & morum , & sermonum gravitate, ac prudentia repraesentet de te quacunque oblata Oceatione ita onorifice loquitur , ac sentit, ita omni ex parte Principem te consumatum describit, ut mihi animo ac re desiderium excitaverit tui vilendi, salutandi, atque adorandi: ut pote qui videar extremum vitae actum in aetate jam inclinata fortunatissime absoluturus , si te, quod non defore , ante videro, quam e vita discesserim . Nosti enim quos aculeos habeat summae virtutis opinio . Interim Princeps optime te ipsum tibi , ac tuis bonisque omnibus, ac Reipublieae Clitiitianae incolumem servato. Multa quidem vel insperata afferre solet ipsa
dies: nec Solem post ingentes pluvias desperandum est. Me vero columnium Clientem , ac per hoc etiam tuum , Obsecro inter tuos adianumeres, meamque in te abservantiam benigne suscipias. Vale.Neap. Quarto Cal. Decembreis.
P. G. HIERONYMO SIRINO REGULARI S.
Itineris gratia usurus est viatico , commendat ejus Literas. L Iteras tuas non modo gemmeas, sed etiam salutares legi, relegi ea aviditate, ut visus sim thesaurum insperatum refodisse, & siquid est omni thesauro praestantius , tantam rerum copiam , tantam vim, tantam in amico admonendo, curando, servando, charitatem inspexi. Utar viatico ex animi tui sententia , quo me in itinere,
374쪽
quod restat, obeundo prosequeris; meque ipsis in colligam , cautusquet quoad fieri poterit videro ne ad lapidem ostendam . Interim epist
lae tuae ornatissimae,gravissimaeque hoc meum Iaconismon non aliter assurrexerit, quam solet occurrenti praetoriae , instructaeque navi cymba piscatoria vela summittere , remosque inhibere . Vale.
Illius excusationi laudem retribuit. SCribis Deiphobe humanissime non sine poenitentia, ac pudor
te perdoluisse , quod orta nuperrime inter nos de Catonibus contentiuncula ut enim Censorinum , ego vero Uticensem praeferebam visus es & amico, & seniori, dc homini alicujus in te litteraria opinionis aerius institisse, quam decorum pateretur . Unde plane collii , gitur, tibi consilium Lisse , si quid inde offensiunculae contraxerim, quod forte male me tunc habuisset, per litteras omnino diluere : dc veluti adli bito mulso, si quid in stomacho amarulentum resedisset,
edulcare . Laudo singuIarem humanitatem tuam , bonitatem admiror, quippe qui tantum mihi tribuendum censeas , ut in hona etiam tua causa cedendum putaveris : cum illud noveris epigrammaticum, qui velit ingenio cedere rarus erit. Sed esto, fuerim ego ut certe fui in tumultuario illo Sermone, quae senum natura esse solet, aliquant morosior . Quid abs te , quaeso, dictum fuit non concinne, no modeste, non scite , non reverenter, non vere ρ Ut ingenue fatear ,
me plurimum tibi debere ; qui , quod maxime decuit, nec de gradu quod a junt dejici passus es , nec me colluctantem, stustraque leni-Ies vires tecum ut validiote periclitantem prostratum volueris: Sed miro temperamento incolumem servasti, dc paris gIoriae consortem
dimisisti, ut quem semper, & dilexeris, & laudibus cumulaveris. Quod si tibi inter loquendum visus sum concitatior , hoc praecavebam mihi, ne tuo acumine , tua facundia , & rerum copia , quibus excellis, imbecillitatem meam penitus obrueres . Vide igitur quo res ipsa reciderit, ut non modo nihil habeam a me , & reterendam Putem et per quem si non pari ingenii se licitate , attamen non impari voluntate intellecturam spero omnino posteritatem Deiphobum meum , insignem quidem virum , praeter iuris scientiam , etiam notitiam antiquitatis, & morum praecepta, & humaniores literas, dc dicendi elegantiam, dc in amicitia fidelitatem , atque constantiam tenuisse. Vale. P. G.
375쪽
Laudatis ejus Literis , hominem culpat , quod Neapo Iitanum Pontificem Romam revocet , rogatque ut a praeposito desista t corum plura dicturus. EXhibuit mihi etiam legendas , quas abs te proxime literas acceis pit noster Neapolitanus Antistes amantissimus tui: nam ubi prior illas mira aviditate perlegit , ad me conversus utpote ad eum a quo non penitus aversas amoeniores musas arbitretur Ecce tibi, inquit, Charites, Sc Veneres in scribendo nostri Romani Thamyrae oculatissimi et cujus ego consuetudinis suavitate , & ingenii elegantia , sic assuevi in meo Quirinali dum Romae sum frui , ut summorum regum felicitatis fastigium . Eil ut nosti ad unguem factus homo , suae ipsum
literae representabunt . Arripui Perquam libenter, & legi, atque audientibus nonnullis patritiis viris , relegi non sine magna ipsius Principis , aliorumque. omnium , qui aderant voluptate. Quid quaeris 3
Tuis ornatissimis Literis , illi diei, qui tunc genialis in domo Pontificia agebatur , album ne mentiar , quem dicunt calculum adjecisti. Viius es non tam ad Principem amicum scribere , quam apud eundem, veluti forensem causam luculenter agere , ea siquidem scribendi vi, eo ornatu, iis colo. ibus Iacobo religioso viro patrocinaris , ut statim quod optabas, per sua ieris . Proinde non possum tibi amieo veteri non maxime gratulari: quippe cui in ea late jam inclinata contigerit, dc sensus vegetiores tervare , Ac nihil habere hactenus, quod senectutem tuam incuses. Quin eo prudentiae, atque eruditionis pervenisti, ut veras cumulatasque animi divitias te adsecutum putem . Sed habeo post haec aliquid , quod tecum expostulem , quando nimium mihi videris amator tui, qui dum rem tuam agas , dum tuo stomacho ut a junt inservias , aut parum, aut nihil amicis indulges : nam cum nee velis , nec possis per tuas litteras insiciari, quin ab hoc nostro
Pontifice, de patriae, & propinquis. & amicis. α obnoxiis, & denique ossicio dignitatis , quam sustinet, aliquid dandum fuerit, hunc
tamen postreino ita revocare contendis , ita urges, his rationibus ad Romam tuam repetendam adducis, & cogis, ut animadverterim, Principem jam persuasum de reditu ante destinatum tempus cogitate .
Sed quae s malum invidia est Ut qui te per tot annos fere contubernalem continenter habuerit, non patiaris nobis etiam , quibus dc sol ipse sua debet lumina , paucorum saltem mensium moram impartire Sine igitur , quaesio, aliquantisper eodem conspectu iisdem sermon bus, eadem gratia , charitate, beneficentia , ijsdem heroicis certo virtutibus, quibus tu merito captus es, di nos etiam, qui capti sumus in dies magis capi, foveri, instrui, exornari, feliciores fieri. Non enim te hominem vere civilem , non Musarum amatorem, de nique
376쪽
nique Romanum dixerim , nisi nos amicos in tuorum commodorum Participatum admiseris. Sed haec omnia brevi , ut spero , tecum coram Romae , non morosius , sed jucundius . Vale .
CARDINALIS VALTERANUS PETRO GRAVINAE . S.
Sui laudatori pro literis laudem rependit , eique , Nepotique ejus gratiam promittit. SAlve mi suavissime Gravina . Tanta est vis eloquentiae tuae , ut cum tuas de me Iiteras lego, pene alius mihi ipse videar . Unde
sit ut desinam mirari mutatos animos , mutataS formas aliquorum Vel cantu , vel sono illustrium poetarum et Sc tamen verear, ne si suas Plumao repetant singulae aves , tanquam Cornicula nudata furtivis coloribus risum moveam prudentioribus et Quare te per amicitiam nostram oro , atque obtestor, ne me hoc falso gaudio duci patiaris. Sed virum non sane malum , neque in suavem amicum , & hominem qui multa viderim , multa legerim , multa passus sum appelles. Ita me ipsium recognoscam , meique nunquam obliviscar, quam veram sapientiam majores Eine voluerunt . Feram nihilominus verum , & soliis
dum fructum ex tua jucundissima epistola , non quia talis ipse sim , qualem tua charitas , & doctrina describit , sed quia laudatissimo viro pro tali placuerim . Nam quod tibi, Nepotuloque tuo petis, tam laeto animo pollicemur quocumque loco futuri simus, ut ultro tibi debere velimus, qui nos tali judicio ejusmodi eiunxeris , a quibus boni aliquid sperari pollit, in quo certe salute comite per Dei omnip tentis benignitatem , dc Columnensium Heroum tutelam , quantum praestari poterit, nihil a nobis desiderari patiemur . Tuas literas aviis dissime legimus , atque repositas saepius resumpsimus quin pari affecturescribamus: quanquam nihil ad illas, sed velut anter inter olores . Bene vale , & nos ut faeis P ama : hisque bonis , si quae tu nobis sunt, pro tuis utere . Fundis XI. Februarii MDXIX.
Animum illius, epistolasque commendat. P Rinceps amplissime salve. Visus sum tibi, quantum ex iis conjicio , quae postremo ad me rescripsisti, nimius laudator tui, eaque tibi tribuere , quae tu nec agnoscis, neque assumis , mihique dote pronunciandi, atque censendi deinceps modum quendam praescribis , quo decorum utriusque laudantis, scilicet atque Iaudati verius concinniusque processerit.Laudo singularem modestiam tuam Princeps
amplissime et prudentiam admiror , quippe qui mavis pulcherrima tin
377쪽
ornamentorum frui conscientia, quam inanibus preeoniis elevari. Egone , quem non modo non erigiavi, sed ne adumbravi quidem nimius in te describendo fuer m Te solum te item cito, te appello bene enim se novit ipsa virtus te judicem constituo, quod si renuis, ad tuas ipsas, quibus rei pondeo , literas provoco , ipsae mihi patroc nantur, ipsae me infra dignitatem tuam non nimium tametsi verum laudato. iem ostendunt, quibus nihil unquam legi exactius, nihil gravius, elegantius , prudentius : & quae mihi visae sunt tuum verum icona mulisio expressius, multoque similius attulisse : cui ego non aliter assiugo, de pareo , ac me sit bmitto , quam Numini: vel quia meipsum cohibes a fervore animi in te mei, uti cymba piscatoria , quae cum fecerit vela , si in medio mari praetoriae navi, aut onerariae preciosis limis mercibus instructistimae occurrerit non sublato clamore solum illam falutat, ac reveretur , sed illi & vela submittit, inhibetque remos , clavum ipsum ad majoris , ac imperantis nutum directura . Vale .
Laudatis ejus epistolis , historiae conscribendae censet idoneum . I Roniam in causa jam posita Socraticam praetendis. Nosti enirn Socratem illum irona habitum esse , ut qui cum sciret fere omnia , se tamen nihil scire semper asseveraverit, idem tu praestas quoties in scribendo te deprimis , & nihil aut parum ingenio posse consequi
exilii mari contendis. Sed tuta junt laterem lavas, nunquam perstateris . Nam cum te norimus virum plurimo rerum usu, insigni prudentia, doctrina non mediocri, gravi iudicio , varia tametsi honesta semper in rebus seriis fortuna , constanti animo , aetate matura , vita eleganti ilima , scribendi figura exacta , atque magnifica , cumquela..ec omnia tecum habeas praesidia , historia scribere, nec velle debebis nec poteris 3 Mitto alia , quae scribis, quae cum aliquid ponderis, quia abs te ex industria inculcata sunt, habere videantur , nihil tamen urgent. Quid quod non ego solus de te decerno Sed quicumque tuas literas legunt, legunt autem plurimi, statim idem sentiunt: ubi
enim res expendunt , α verba , ubi densae brevitatis numeros animadvertunt , ubi nitidae orationis delectum considerant, te uno consensu tuopte ingenio ad histor am scribendam natum esse pronunciant:
quando etiam jocose affirmant te intra paucillimos dies luculentissimis tuis ad me literis legitimam sere historiam conscripsisse , aut saltem ut ab aliis scribi possit quali quosdam commentarios concinnasse . Quid me igitur prohibes de te idem sentire , quod omnes sentiunt Quid flagitas tuas ad me literas supprimi ρ eum i im sint in manibus
tot virorum clarorum , di sexcenta earum exempla per literato rurria
coetus devolutar in qua quidem re non ego tibi, qui haec non ambis,
sed mihi penitus indulsi , utpote quem per tuas gravissimas literas in illustri gradu collocaveris . Siquidem ad me undique concurritur, &
378쪽
ut elegantiam in scribendo tuam admirentur , & ut aliquid de rebus praetentibus seriis , ac imperatoriis cognoscant . Quod te per meam in te veterem pietatem obsecro , & obtestor , ut mihi permittas deinceps ita de te loqui, ita sentire, ita seribere nec idcirco a rescribendo Permittas: sed cures, ut frequenter tuas legam , neque committa S, ussiquem semel exornasti, quasi consilii poenitue it, neglectum relinquas . Vale.
De sua apud illum occasione se purgat,curaturus est ut ltipendium illi debitum reddatur. Montane salve . Talem me finxit natura , & ratio confirmavit , ut in conciliandis amicis , nec cito desistam , nec temere incipiam . Te semper dilexi unice, atque ita diligendum putavi , ut nemo tibi esset inimicus , quem ego quoque hostis ioco non esset Ia habiturus . Quis ergo tibi renunciavit his me favisse , qui-hua cum diu tumultuaris p Primum cui favebit ille, qui sibi favere non potest 3 Deinde qui si iam sanae mentis amico veteri novum praeposuerit 3 Postremo quis homo civilis, si ex parva favilla magnum conflatum viderit incendium aliquid adlaturum mali, si modo postit non restinguat ρ Dolui, fateor , cum illis te oro re ioculari , & nugatoria in iracundiam incidisse tam gravem , ut perpetuas Antonianas, seu na vis Nigrinas intonueris. Deevit certe hominem humanitatis professorem humanius egi sic , & comoediam potius quam tragoediam concinnasse , nihilque existimare antiquius , quam ab omnibus amari, tuti si simum, de quibus bene meritus sis , ne beneficium semel collocatum deperiret. Quod autem tibi debeant stipendium , nunc primum per tuaS lit cras cognovi, curatur iis quantum in me ipso fuerit, ut tibi persolvatur. Neque enim possent oppidani illi in te esse iv jurii, quin me etiam offenderent, cujus testimonio erga te conducendum in primis usi sunt. Tu vero in causa noli malos oratores imitari, qui boni judicii, atque consilii inopes non adversarios modo , quibus cum litiis gant, sed etiam judices ipsos quos conciliare sibi debent , nim s odii morositate malevolos efficiunt. Vale .
Consiliarius ejus patrocinio vult foveri . ITa tibi contingat mi Princeps diutissime vivere , uti jam suppuduit fortunam egisse tecum acerbiuscule : b evique futura tibi est indulgentillima , nosti vices rerum nihilque esse vel ab opinione velab
379쪽
ab hominum spe tam remotum , quod aliquando temporum varietas,& occasio non asserat. Serva te modo , ut facis e qui tametsi omnia pro te singulari prudentia circumspicias , nec eorum, quae acciderunt nuperrime ossicio defueris, contende tamen deincepε quantum poteS, ut quos abs te rerum mutatio alienavit, tibi confidere incipiant. Multa enim , quae non videntur vel ratione persuaderi posse , necessitate vincuntur , quotiesque hoc contigit, ut quem quis acerrime oderat, eundem postea imperare desideraverit. Ridebis: at non est hoc dare velle consilium Plincipi consultissimo, quem oracula consulerent; sed nolle dissimulare, quod sentio, quod expecto, & ut magis rideas, quod fere manibus tango . Ego vero nec abs te literas , quibus mihi respondeas, nec quicquam aliud , quod ambitiosus ostentem, nec ulla praemia , si vera de tet auguratus fuerim requiro , sed tantummodo ut magnitudo, ac dignitas tua meam in se perpetuam observantiam benigno, quo solet animo suscipiat. Vale. Neap. XIII. Cal. Iunias.
Suo ejus valetudini consilio prospicit. V Eterum rerum observatio non modo bene dicendi, sed etiam recte ac salubriter vivendi rationem, modumque constituit . Secedebant Romani Principes aestivo tempore in montes: maritima plana , & ae liuosa fugitabant loca : quod etiam hodie vos magni Flamines usitare consuevistis . Audivi ego praesens abs te , Fundos toto vertente anno tibi nec molestos, nee insalubres esse , tibique aliqua ex
parte id ipsum videri forte tribuendum senectuti jam ref igescenti: quod cum non sine ratione dictum sit quid enim sine ratione tu unquam loqueris tamen est aliquid ulterius pensitandum , Fundos esese aestuolissimos , senes vero aliquando , ob naturae infirmitatem, relaxationemque fieri aestu nimio dissente ricos, ne dum edacitate, quae in te eadere non potest : novi enim tuae vitae inculpatissimae sobristatem , ac victus castigatissimi temperamentum. Dixeris fortasse, jam ne tu etiam audes supra crepidam ρ quid ni audeam 3 dummodo intelligas haec qualiacumque ex meo in te amore meaque observantia
proficisti: nullas enim habet latebras verus amor. Quid quod saepolocorum mutatio profuit, si cum ratione fiat delige tibi oppidunia frigidius , post solstitium praesertim quod imminet , in quo trimestre tibi ocium pares , & in utramque ut ajunt aurem conquiescas et satis enim amplum Theatrum fuerit ubi tu consederis. Tu vero squae tua
benignitas est ) ignosce si quid saluti tuae aliquanto cupidius prospicimus, & optamus. Vale. Neap. IIII. Idus Iunii. ΚP. G. Di iti
380쪽
Selini Turcarum Imperatoris Facinus immane recenset. Condonamus quaedem vitia Principibus, praeter avaritiam , &crudelitatem. Quid enim humano generi perniciosius, quam a Varus , ac sanguinarius Princeps a cujus siti , & rabie nihil tutum nihil seeurum elle positi Audio in Setino Turcarum Imperatore , qui
hodie hoe tempore ex Principibus totius orbis Terrarum censetur ma- imus , imperatorias omnes inesse virtutes , mansuetudinem tantum
desiderari r quod recens declarat exemplum . De peribat hic formosissimam Puellam ut ajebant Graeculam mirae venustatis , in quaia sibi nimium infra tot rerum gestarum gloriam indulgebat, ita ut tanquam jam factus decolor, & uxorius male audiret: suboluit nescio quid de hujusmodi rumoribus Principi : Secum statim consultat, seque ipsum colligit, indicit convivium, ductores bellicos admittit, iam a
cumbit , jam relaxat animum jocatur interim , denique praesenti laetitiae Se accommoda tr utique magis prodigiosam hominis naturamia stupeas neque enim se largius invitaverat, ne restaret calumniae locus ) post quam exempta fames epulis , mensiaeque remotae, hilari fronU, jocundo affatu , atque amor abundo similis jubet ipsam puellam coram deduci . Ecce tibi illa ut erat aetate , forma , proceritate, incessu , verecundia supra opinionem omnium conspicua , ad genua Imperatoris aecedit, eonvertit illico in se cunctorum oculos, expectantium quidem laetiora . MuIcebat interim Imperator collum puellae , dc ad convivas , ecquid vobis inquit de hac ipsa , an amplexibus nostris indigna collaudant omnes raram pulchritudinem, & Principi ignoscunt. Expectabat misera suavium , de muneraicum subito furens barbarus, immeritam , de nihil tale suspicantem stricto pugion trasverberat. Iam solutus sum inquiens eo nexu , quo me non solvi posse credidistis. Stupor statim , dc moeror consecutus . o ferum hinminem , di vere barbarum r non fuit haec furiosa fortitudo , sed impatientia et non est hoc se ipsum vincere , sed succumberes quod si fortis esse , de haberi cupis , arride potius, alloquere , assuesce , dc abstine. Qui enim sibi, ne peccet necessitatem imponit, tunc maxime peccat, cum arbitrium peccandi non animi voluntate, sed fortunae necessitate abrumpit. Haee aut te virum insignem si ab aliis perlata sunt, ut veriora putaveris effeci; sin autem , habui omnino quae scri