장음표시 사용
361쪽
dum Di . Fuit olim mihi collis iste Minturnensis iueundissimus , nee pollem unquam oblivisci, quae habuerim isthic laxamenta animi, quibus maxime iuvenilis aetas mea tune assici, & capi potuit. Caeterum praeter haec dici non pi est , quantum mihi loci genius arrideat, variusque ille tot rerum amabilis undequaque prospectus meis oculis lenocinetur, ut non parum abs te dissentiam , qui oppidum Sirio ardente, eo quod ventosum est, damnandum putes: tanquam Iiberum non
sit nimios natus, vel hoc tempore varia Iocorum mutatione non exiscipere , vel certe moderari .. Sed non sum ego adversus te praesertim istius opeidi defendendi patrocinium suscepturus, quando etiam summis Regibus olim adeo placuit, ut ex oppidani S quam plurimos equestri decoraverint dignitate: ex quorum familiis adhuc supersint qui malint esurire , quam fodere. Αmo igitur elegantiam tui carminis, sententiam insectore nec imprecationem tuam timeo, quandoquidem mihi sum conscius isthic olim commoranti, nihil intentatum reliqui Lse, quo minus vel in media iuventa fierem herniosus e & tamen benignitate loci, ac eoeli ita servatus sum, ut vel ad hoc aevi , quod vitae extremum est , sic fidos testes experiar , ut nihil minus ab illis quam perfidiam timeam . Vide tu quantum te ipsum geras, neque in loci. naturam reiicias, quod tibi imputari possit. Vale IIII. Cal. Sext. a Neapoli.
De suo vivendi more tota est, plura coram est dictimis. SAEpe mecum cogitavi, quae tandem stribere decrevi, ut imparais
tum te non offendere me deberem ne haec in adventum tuum dis-
ferre , & coram consilium meum proloqui. Vicit scribendi ratio , ut spatium scilicet tibi daretur, diutius cogitandi, mecumque deliberandi , quid facto mihi potius quam tibi opus esset ad dignitatem meam ad finem usque vitae servandam . Ego Tranquille , nihil enim ieeum dissimulabo , in hoc meo ad NeapoIim regressiu, factus sum longo ambitiosior quam antea r multis quidem de causis, quas supprimam,
ne te obtundam . Statuique mea in domo , licet conductitia, quod reliquum est , vivere , & mori, ne videar tam male , & inconsiderato mihi consuluisse , ut nisi in amici domo permanerem , in extrema senecta non haberem tuguriolum , quo tegi possem. Visam omnino Principem Minturias: nam iii huc Calendis Sept. illum adventurum Ilia terae Suardini mihi nunciant. Nunquam tamen adduci potero, ut addicar . Nihil enim turpius puto sene famulante, atque mendico . Quicinquid mihi est supellectilis apud aliquem deponam , quod totum tu
deinceps receptum curaveris . Ego Neapolim repetens, vel Surrentum
concessero, vel in alium secessum , dummodo apud vos non sim , nulla indignatione commotus , sed justa causa ut intelliges , ubp una erimus , malo enim aliqua vitae necessaria penitus Omittere , quam particulam
362쪽
eiculam dignitatis , atque existimationis , quam mihi videor asseeutus in hoc tantillo fortasse vitae spatio perdere . Tibi adhuc juveni plana sunt omnia r di si ve Romam cum Vespasiano puero iturus es, sive in hoc tuo amoeno octo Neapoli commoraturus peculium augebis , sa mam non penitus deprimes. Multa siquidem isthaec tua iuvenilis aetas sufferre potest , quae mea senectus exhorreat necesse est Coram pluisra , & omnia jucundiora. Vale. Idibus Augusti a Neapoli.
P. G. T R A N Q U ILLO SUO S.' EPISTOLA XLV.
Literis ejus amico redditis suadet in scribendo diligentiam : judicio Casaenovae de suo Phalaetio delectatur, ut Surrentum concedat Viri Principis reditum sciscitatur. inspira: ressime animum , salva res est. Castigatas amico literas
tuas reddidi: ut ne minimae quidem ea lumniae relictus sit locus. An putas , me adco honoris tui incuriosum , quem mecum hahes communem , ut si literae tuae, vel obsignatissimae in manus meas
perveniant, quas ad quemlibet latine scribas, non resignentur statim a me , ac diligenter excutiantur 3 Ingenue igitur fatebor, ut ex desiderio tuo loquar, illas mihi qualescumque admodum placuisse: quascum relegeris, istam sollieitudinem in gaudium converteS. Tu ver nimium ambitiosus factus es , qui minima quadam verrucula tam acriter commoveris. Quod autem celeri calamo aliquando scribas , quae excribere non cures, in hoc tu negligentiam meam potius quam diligentiam aemularis r quippe qui malim, quod non probo , de ingenii fama interim periclitari, quam exeribendi tedio a mei. Aetas tua vegetior , ac Iaboriosior aliud poseit, mea autem scribendi , ac dicendi exercitatio perlongiorem aetatem ad eam facilitatem pervenit . ut vel somnians aliquando in ea , quae probari possint incurram. Tibi curiosius circumspicienda sunt omnia, quem adhuc juvenilis aetas non potest ab omni errandi suspitione vendicare . Tametsi in eo cursu te videam, ut me non modo brevi consequaris, sed quod Certe cupio , & aequum esse censeo, antecedas . Non displicuit mihi Casaenovae Phalaetium, vel eo nomine, quod meum illud carmen, visum est Poetae ingenioso non illepidum i quo quidem delectatus in illud extemporale non invenuste irruperet. Unde facile merare inci-
iam, quae feci hactenus , di quae s si vita suppetet facturus simis,ucem potius sortitura , quam tenebras. Tu quoque aliquid in isto secessu te dignum excuder meque certiorem facias , an Princeps noster Μinturnas sit rediturus: aliter enim ego hinc me nusquam promoVero , Sorrentum Drtasse secessurus, nisi sors aliud interim objecerit,
quod arrideat magis . Vale . Ter. Idus Augusti M. D. XXV.
363쪽
De vitae more , de Manni commendatione , de Philosophiae praeceptis , de ejus literae natura obiter pertractat.
N Ee mihi, delicato quidem homini, in animo erat scribere, nec
certum est scribendi argumentum , nisi hoc unum , quod nihil ago, nihil cupio et eo animo suscepturus quicquid obvenerit, ut hoc meum nihil agere non interturbetur . Brevi quantum conjicio erimus una , & tunc Comoedias agitabimus, de vitae reliquo quantum in nobis erit consultaturi. De me transacta sunt omnia, de te tibi erit ceriste aliquid cogitandum , quod si eadem fati benignitas te persequetur, nihil ut spero contigerit, quo fortunam incuses . Vale , & hunc Mannum , non equum intelligas ad rhedam, sed Praesectum Arei Minturianensi amantistimum tui redames: de te enim satis honorifice . loquitur , &sentit. Tu interim cura valetudinem, & me ipsum cum Carbone fortasse expectaveris. Tu mi Tranquille , si quid a me desideras, quod tibi praecipiam , vel e media Philosophia depromptum , Patere,& abstine . In diei crepusculo jam coenatus sine lucerna haec pauca .
Unde minus mirum tibi fuerit, si epistola non lucet XVIII. Cal. Sept. a Neapoli .
Consilium capturus in agendo , de viri Principis adventu Neapolim inquirit, Tranquillo de sapientia plaudit. JUod varie sentiam , varieque deliberem, muIta hona cupienti
imputabis, & qui cupiam omnibus, quae animo recursant, satisfacere . Nam cum promitto me multa facturum, consultatio potius dicenda est, quam certa constitutio. Quandoquidem in unum postea recidere soleo , quod ratio comprobat, ac faciendum suadet. Quorsum haec ρ Ut scias me Minturnas non esse venturum , si noster Princeps Neapolim advenerit. Hic parantur multa , quae ejus adventum promittere videntur. Sciscitabaris igitur tu de his omnibus , meque ipsum prae moveris: nihil enim plus odi, quam inanem , & injucundam peregrinationem . Dices, hui, tam cito Trajectum oppidum tibi ex animo evanuit 3 Immo nil magis cupio: si liceret mihi isthieliberius, ac diutius ociari et sed mos erit gerendus Principi , ne videar agrestis, & nimium mei juris : & quod maxime ad hominor, ingratus, spero tamen me nil eXecuturum , quo iure reprehendi possim . Tu interim felicissimus, qui inter Fabullos solus sapere videris r quibus jam persuasisti, te eum essse, qui cum tuto in tenebris quis micet, nec ali-H ter
364쪽
ter versutus de te existimo et cui talem inesse mentem sentio, ut solida gloria , quae sola ex virtute proficiscitur , frui velis. Vale , dc rescribe r nil enim temere aggrediar et nec te inscio aut ineonsulto , novum vitae consilium ineundum putavero XV. Calendas Septembris MD. V. a Neapoli.
P. G. TRANQUILLO GRAVINAE CANONICO NEAPOLITANO
Surrenti ubi agit, est laudatoria. CVm Salomone socio itineris iueundissimo perveni in Stabianum
emporium hora diei septima. Eodem die occasione oblata,& mira tranquillitate maris invitante, piscatoriam cymbam conscendi scal. morum quinque,atque ego ipse temonem tenens Vicum oppidum praciter vectus, ubi consistere destinaram,quia multum supererat diei,Surrentum delicias meas inter crepusculum, & primam facem delatus sum:ea quidem felicitate, qua solent, qui elegantiores musas neque aversas neque adversas hahent Inveni hospitium supra votum aptissimum hospidem hilarem,& Martium puerum meum gaudio exilientem.Hac Sirene dulcissima non utar modo , sed fruar et nec puto angulum quempiam
orbis terrarum a sole illustrari hoc ipso dulciorem . Invideo hujus loci incolis merito saepe gloriantibus, nihil esse hoc coelo , hac terra, hoc mari amoenius, salubrius , nihil aspectu, ac genio , & λrtuna loci suavius, suamque nobilitatem ita extollunt, ut asseverent originem aliunde non habere , sed quasi cum natura perpetuam fuisse, nec unquam nisi eum fine orbis defuturam . Di meream , si mihi haec omnia tamquam cuidam perdito amatori non facile persuadentur. Quid quaerisΘnihil video , nihil audio , nihil sentio nisi Iaude , & admiratione dignum e ut veniam in sententiam , Naturam hic se cupidius , quam alibi indulsisse . Vale, & meo etiam gaudio, quaei gaude. Ex Surrento XIIII. Cal. Novembris.
Militaria Avi ejus consilia latine reddita commemorat.
CUpiebas avi tui summi, ae singularis viri , cuius tu , & nomen ,& prudentiam , & dignitatem retines , consilia quaedam Pauca militaria vernacula lingua ab eo olim perscripta in latinam converti aut veluti pretiosae quaedam gemmae papyro diu involutae in auro Puro concinnius clauderentur . Haec ego ubi inspexi, digna quidem censui quae nitida latinitate donata in manus hominum venirent: iri
365쪽
quibus desiderio tuo fatisfacerem : Aurifices industrios imitatus, qui Gemmas quamvis natura lucidas, dum auro circundant , supposita tamen miniatula quadam tenui membranula reddunt illustriores. Quod si omni ex parte expectationi tuae non responderim , certe tanti Principis viri prudentiam, quae ad te derivata est , de in Obscuro non latuisse laetaberis, & obsequium meum laudabis. Vale. Anno 1 i lutis M. D. XXV. Cal. Novembris e Surrento amoeni sti min.
P. G. DOMITIO BRUSONIO AMICO OPTIMO SALUTEM.
Gratiarum actionem pro sui laude refert, eique , Consaeque ominatur fausta . JAm pridem aestus ille ambitionis, tametsi cum aetate erescere Q-let, apud me refrixit: ut juxta fere existimem me praedicari ab aliis , aut taceri. Verumtamen ita hoc tempore tuis literis, quibus nihil elegantius, ita tuo testimonio, quo nihil gravius, ita tuis laudibus , quibus nihil est jucundius hanc meam languentem senectutem excita ili , ut pene iuvenilem animum resumpserim , meque ipsun sen- selim veluti nova quadam honoris, & gloriae titillatione mirifico commoveri. Utinamque quicquid in me amice congeris non minus a judicio , quam a benevolentia proficiscatur tua , utcumque , unuS mihi Domitius Brusonius, etiam si desint caeteri Iaudatores , omnium itistar fuerit: cui tantum tribuendum esse censeo , ut si veram gloriam respexerim, ab eo ex animo laudari, quam a Principibus ditari fortunatius putem . Sed deesarasti mi Brusoni per tuas literas, verum illud esse , quod omnes boni sentiunt, neminem alterius , qui sua fretus, ac subnixus est , virtuti invidere. Vive igitur felicissitne cum Fabritio Consae Regulo laudatissimo: qui sui nominis memor, in omni virtut veteres aemu atur, hoc veluti auctarium quoddam suis ornamentis adjecturus, si Brusonium meum unice dilexerit. Vale. Quinto Non. Quitu. eX Nea P.
Declaratio est omeli in ipsum , Uxoremque .HAec aetas mea , non modo in dies magis ingravescens , sed jam praeceps, & caduca si mihi ita vires corporis confirmaret, ut vigorem adhuc animi non minuit, laetius mecum, & commodius ageretur. Nam & tibi Principi optimo presto essem, cui semper obsequi suminum mihi operae pretium foret, & praesentia tua excitatus , tuaque gratia adjutus , tum famae ac dignitati melius , tum ingenio prinpensitis consulerem. Sed homi ncs sumus et nobisque per hunc vitae H a cursum
366쪽
eursum progredi tantum , atque egredi, non autem regredi permissum est . Id vero mi Princeps, quod totum mihi est integrum ipse Praestabo et Te colam , te venerabor , de te semper honorifice loquar,& sentiam : tibi bona exoptabo , quaecumque virgula ut a junt) divina homini concedi pollini. Cum praesertim hoc tempore talis Heroina tibi connubio juncta sit, qua nihil audio quicquam inveniri posise formosius , nihil festivius, honestius , elegantius: & qualem illata Julia Pompeji non modo sibi cognominem , sed filiam exoptasset.
Neque tamen sospicor , mihi tam aversos Deos fore , ut vos aliquando non Visam, utriusque manum exosculaturus. Vivete interim se Iicistimi conjuges , & tam illustre genus propagate , vestraeque posteritati consulite , & meam senis excusationem aequis quaeso animis accipite . Valete .
Surrentina sede oblectatur, suaeque Iucubrationis meminit. ET terra , di mari uno die prospere me Surrentum appulisse , alteris meis literis tibi significa vi. His vero nihil aliud habeo, quod scribam, nisi quod irascor mihi, qui tam male seriatus , & consultus fuerim per tam longam aetatem , ut alibi quam hic vixerim et ubi secessum qi.endam visa est, & quasi ex composito , sectile Natura , ad omnes quibus humana mens oblectari possit voluptates. Nunc primum experior, quam dulce sit ovidianum illud . Vive tibi , he ne qui latuit, bene vixit, de intra
Fortunam cupiat quisque manere suam .
At hic Iatere ne ino potest , sed Deorum vitam aemulari, & cum rerum natura loqui, re immortalitate frui. Utinam mihi id felicitatis contigisset in vita , & nulla tamen mea turpi culpa, perpetuum mihi ac necessarium hic datum fuisset Exilium : ut etiam si voluissem , hinc abire non possem . At invitis, & nolentibus nulla voluptas est. Immo quoties potionem respuentibus, postquam hauserunt, quae secuta est sanitas, jucunditatem attulit Et si qua fuit saepe illata vis, omni postea libertate fuit carior Dices , cur non idem quod tu, multi sentiunt Quia multi ut Ciceronis verbis utar) morbo aliquo , .dc sensus stupore quemadmodum suavitatem cibi non sentiunt , sic verae voluptatis gustum non habent . Mea Surrentina lucubratio est in cursu
satis prospero & ni fallor bonis insentis placitura . Abii veretur
omnino citius , ni genius loci amoenissimus ad se oculos cogitationes , reliquos sensus , denique mentem ipsam traheret. Vale . P. G.
367쪽
Laudatis ejus litetis secessus sui amoenitatem , Amicorumque gratiam amplificat. CΑeperam susp cari nescio quid adversi , antequam tuas accepi Dsem: praeterierant enim octo dies, & tamen nihil abs te literarum, scis qui amant quam sint , dc suspitiosi , & morosi . Diis habeo gratiam , quod feliciter omnia , ut nujusce felicitatis Mula quoque sit particeps. Videntur tibi meae literae ut amanter scribis reterre
Surrentinam quandam amoenitatem : tuae vero cum lepidis carminibus , quod certe felicioris e t ingenii, sapiunt Neapolitanam dulcedinem: ut iam eo perveneris, quem cui vis ex elegantioribus Opponamus . In hoc amoenistimo secessu , cui plus suavitatis , mea quidem sententia , non potuit indulgere natura , ita fruor vita , ut nihil in vita ut a junt ) Μinerva aut mihi cogitare aut exequi contingat. Et genio pariter indulgeo , & ingenio ,&Branciis ,& Curialibus , & Ju. cicibus, & Amphoris ita jucundus, & carus, ut idem fere amor, qui me Neapoli complectitur , hucusque me Iequatur . Quod de hac mea hilari senectute tam bene sentias , spero id ipsum me ad finem usque vitae praestiturum . Uale .
Suae Iaudi respondet , in ejus literas j atur , aegre Surrento divellitur , in cuius laudem carmen offert legendum: Sollicitus est de Salomone sui reditu ,α Mula pro regressu .ESsem longior in seribendo , nisi tu mi Tranquille laudibus, quibus me cumulas , feceris breviorem et ne s orationem extende. rem , videar inflatus tumuisse . Iucundisi imae Iiterae tuae suis iocis lepidii simis tantum mihi moverunt risum, ut Surrenti nunquam νri ierim effusius , quandoquidem & tonstrinae, & apothecae me resonent. Spero me vobiscum Martinalia celebraturum . Nam dc revocat me vester amor , & Piacentina pensio . o dulce Coelum , quam vere Granata noster exclamat . Divellar hine mihi crede, invitissimus: Multum enim refert , sub quo Coelo vivas, de aliquid mediteris. Praeterea nosti illud . Carmina secessum , scribentis , & otia quaerunt. Lege igitur hoc carmen Surrentino genio dicatum , dixeris , ni fallor, nec senis esse desipientis , nec Coeli crassioris. Cupio ab eodem Salomone reduci , a quo deductus sum : nosti hominis hilaritatem , de fidem , dc benevolentiam in amicos non vulgarem . Mulam quae-
368쪽
so remitte bene soleatam . Tu interim vale . Nonis Novemb. ex
Caetera coram, quaedam adventui monita praemittit. ΡRidie Martinalia tecum fuero, si aliud non obvenerit: crastino die in Stabiano emporio pernoctavero . Si Martutius , qui navigaturus est ad vos, me praecesserit, sive sequetur , curabis mi Tranquille , ut ego sessius de via , & calida Iavari possim , & in lectialo he- ne strato requiescere . Multa ad vos offeram , quae confabulationes nostras adjuverint. Nihil putes dum vivimus , & sentimus quicquam esse dulcius securitate vitae , & ingenii dotibus frui possie , liberum omni ambitione , & cupiditate. O Poetas aeternos, o solos sapientes, quibus ad omnem virtutem, ad omnem quietem , id est vitae felicitatem instruimur . Si miser aliquis ex tetricis istis hoc audiet, dixerit me insipientem modo , sed miserrimo quoque miserioremia, cui tota vita tanquam aliud agenti elapsa sit: & qui nunquam se vi. xisse testabitur . Vale. VI. Idus Novemb. ex Surrento.
Sui Iaudatori gratus illum magni facit. Non tam laudari abs te pulcherrimum puto, quia laudandus es,
sit licet hoc primum , quam quod ita amicos laudas , ut neque clegantius de se , neque locupIetius testimonium desiderent. Dii boni quis cursus orationis, quis ductus , quis ornatus . Quibus quidem cli- .cendi virtutibus non acta solum forensia , quae fideliter, A accurate perscribis , sed tui Senatus gravissima quaeque decreta servata digni. late potes consequi . Tu vero non imprudenter, quis enim hoc tibi objecerit 3 Sed amanter ni mium , quem extollere cupiebas , depressisti r quippe qui adhibuisti carioso parieti pictae tectoria linguae , ut si quis velit expendere quem Iaudas , citra laudationem tuam nulla me laude dignum putet . Indulgeo tamen tuae in me benevolentiae rqui cum non videor paria facturus, nisi tibi in amore non respondero solum, sed te etiam vicero. Vale.
369쪽
MAgister, quem suspiei uni magistri salve . Misisti salem indigenti,
quo tu exuberas et sede cisale, illisque salibus, quibus magnus appares. Utinamque ut dono dedisti salis formulas, ita & dono dares quas in sacrario tui pectoris contines e quibus ego non cibum corporis , sed animi ac mentis penetralia condire m . Ut cumque, tibi gratias immortales habiturus sum , qui non modo falso munere mihi gustum exhilarasti , sed etiam instruxisti animum saluberrimo exemplo, dum me oblique admones , salem supra caetera condimenta haberi, & appeti debere. Vale , dc me amantillimum tui redama. Ex Aversa Idibus DecembriS.
Elegantem hominem laudat quaedam monet, eorum plura dicturus, Nympharam salutatione refert. ITa vivam , ut mirificam mihi voluptatem attulerunt binae literae tuae r quibus mihi persuasum est, te non modo elegantioribus musis jam acceptum, sed eum existere, a quo di fideliter , di prudenter , & Ornate de gravissi ina quaque re , ne dum jocosa certior fieri posti in . Sed heus tu , res eo devenit , ut tantum apud me possis, ut habita de te ratio vitae mihi propositum mutaverit: malim que mihi obesse , quam tibi non prodesse , quem Video a fortuna suprata omnium amorum fabulas amari et ut omnino piaculum me facturum arbitrarer, si tibi tam benignae sortis cursum interrumperem . Sed coram plenius Omnia , & apertius. Vale . Tibi Dryades , Hamadryades , Napaeae, denique horum locorum Nymphae omnes dicunt salutem : quam putant se perdidisse, nisi te incolumem viderint, & re. ducem . Vale , di me ama cum te tam fortunate amari permittam .
Ei gratulatur, quod pervenerit, de vitae ratione servanda commonet. MUltiplici voluptate affecerunt me literae tuae, & quod selici usus es navigatione, & quod nulla vexatus es nausea , & quod non sine
370쪽
sne elegantia scribis. Gratulor igitur non minus mihi quam tibi, quando ita profeceris, ut de te jure gloriari possim . Tu vero sub isto Coe.
Io sic te ipsum cures, ut ad nos habitior revertaris r ne ve committas, ut tua culpa quis aut Coeli , sub quo natus sum , malignitatem , aut sororum mearum avaritiam cavilletur. Utere insuper si sapis Ulyxeorum remigum industria, qui cera obturatis auribus noxios sirenum cantus evaserunt. Nam si te Siculae ac Erycinae puellae circumvene. rint , si blandis vocibus illexerint, si irretitum tenuerint, inter Thynnos qui hoc mense capiuntur, annumerari poteris . Expecto tuas literas longiores , te enim ipsum exacto Μense Μajo multo optatius . Vale ex Neapoli sexto Id. Μajas.
In valetudine stomachi ab illo revisendo apud SicuIos retardatur , Desiderio Capicii torquetur , Tranquilli reditum urget. UTinam Sicilia cui olim fuisse creditur esset continens I tecum
istas amoenitates , istos fontes , ista oliveta , ac vineta lustrarem . Sed nosti stomachi mei imbecillitatem , & quam sim importunus nauseator , ut etiam in portu mihi sit gravis sentina , mihi summus vertatur aer . NihiI tamen molestius fero , quam quod Capicio Patritio insigni caream, quem tota haec Civitas tametsi prope Italiam commorantem, ac si in ultima degeret Thule , ingenti desiderio requirit, nec diutius patietur absentem . Nos hic valemus omnes, sine te tamen incommodius, ac solicitius . Cogita jam de reditu atque ita
ut primam quamque optimam navigandi occasionem non omittas,at que eo magis, quod audio Turcas, infestare hoc nostrum mare r iat multum referat, quo tempore , quove navigio trasmittas . Circumspice igitur omnia diligenter. Et te tibi , ac nobis serva. Vale ex Neapoli XVII. Maii.
P. G. ANTONIO CAPICIO PATRITIONE A POLITANO SALUTEM.
Urget, ut redeat 3 illi se fatetur obstrictissimus ex iis , quae
accepit a Tranquillo. NEc tu aestus sieulos diutius ferre poteris , nec nos desideridm tui, ut jam plane experiamur , quid sit te viro insigni carere e unde tot nobis provenirent commoda, ut vix tanti esse putem , te Patriae meae adesse , & a nobis abesse . Multa mihi de te Tranquillus noster,& ea omnia tanti apud me ponderis , ut fatear me nulli hominum magis debere quam tibi. Tu modo patrone optime ad nos aliquando redi: