Narratio rerum gestarum Canonicorum Regularium in plures libros distributa, in qua, praeter eorum originem, antiquitatem, nomina, praecellentiam, habitum, reformationes in vniuersum praecipue, & perspicue recensetur reformatio eiusdem Ordinis Canonic

발행: 1622년

분량: 792페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

De eanonica s. Saluatoris Tononue , oblatam Papiensem Ecclesiam respuisset, demtim a Lucio Pontifi-

e. ce eius assine erat.n.Lucius ex Nobilissima, & Illustri Caccianimi corum Familia, fuit etiam Canonicus eiusdem Canonicae antiquissimae S. Mariae de Rhaeno,& S.Saluatoris Bononiensis,quas Canonicas auxit suis bonis,ut usque modo apud Vergatum in Bononie- si agro Pratum vocctur ei ua nomine,quod vulgo,corrupta dictione,dicitur Pratum Lucci, persuasitq, huiusmodi Canonicis obser. uare,prs ter Regulam D.Augustini, onili tutiones sub nomine Regulae Petri Damiani,quas in primis,& in capite,absque alia Regularis. r. supposita, Canonicis Portuensibus scripsit Palatiale secundo ap. probante9Praenestinus Episcopus inscius,& inuitus declaratus, ac domestico nobilium equorum cultu ad tuendam Dignitatis amplitudinem decoratus est, quem ille ita recepit,ut statim diuendi. tum pauperibus distribueret, modico,aut serine nullo,quod splendorem praeseserret,instrumeto contentus. Quotidie se moriturum memorabat,& in hac consideratione multas horas insumebat:proprijs manibus pauperibus cibos,& vestimenta etiam Episcopus ministrabat,& suppeditabat. prope mortem iam annorum centum,&decem raptus fuit in extasim,& post multum temporis reuersus in se laetitia gestiebat In ultima nocte suae vitae nouus, &inusitatus splendor apparuit, ut meridie solet lucere Sol stupore omnium circunstantium,qui usque ad Auroram diei sequentis perdurans,animam Sancti ad Coelum comitatus, in ipsa hora evanuit. Sexta die Febi uarij mortuus sepelitur a Sacerdotibus in sepulchro S.Agabiti Ciuitatis Praeneste in Campaniaeob vitae sanctitatem,& miracu- . lorum corruscationem ab Alcvandro III. inter Sanctos relatus est Anno Domini ii 19 Hic idem est, quem Carolus Sigonius in suo de Epist.Bonon.vocat Guarinum Guarinium, sed vera fide, prout parebit,de Fuschera iijssuit,& non de Guarinis. Reuerendissimus enim Noster Pater,& Prior Generalis Alphonsus Bauositis dignatus est mihi transirintere manu sua descriptum exemplar ex Do. mus,& Familiae Fuscheraris Scripturis Authenticis,ut nic inseram, huiusmodi. Transumptum ex Originali,& Authentico manu pr pria mei D. Alphonsi Bavos ij Prioris Generalis die s. Ian. Anni 16ai .videlicet. in libro scripto,in quo sunt depicta Insignia Romanorum Pontificum, & Cardinalium,quilibet asseruatur in Bibli theca Vaticana,primus Cardinalis, qui annotatur creatus a Lucio

352쪽

Papa II. Ne est, videlicet. Guarinus Episcopus Cardinalis Pramestinus Canonicus Regularis,Patria Bononiensis, Familia Fus heraria: quod ita esse Nos eiusdem Bibliothecae Custodes attestamur. Dieas. Aprilis. Anno Domini is 88. . Ego Adericus Uantidus Vaticanae Bibliothecae Custos. . Ego Marinus Ranaidus Vaticanae Bibliothecae Custos ita ine

i Collegium salpioru Archiuii Romanae Curiae uniuersis salutLi Notum facimus, & attestamur supradictos Dominos Federicu Vanaidum, ac Marinum Ranaidum esse Vaticanae Bibliothecae Custodes, eorum attestationibus ita subscriptis in ludicio, & extra fi

dem indubiam adhibitam fuisse,& adhiberi. In quorum fidem praesentes fieri,& per Collegam Nostrum subscribi mandauimus, sigilblsi. Nostri impressione communiri secimus. Datum Romae in Palatio Apostolico,& Camera Archiuij die vlt.ApriLI 188. Io.Maria Bucca Archiuij Romanae Curiae Scriptor.

Locus Sigiliu

Simulq. per suas gratissimas litteras certiorem secit originese huiusmodi excplaris apud Fuscherarios Nobilissimos,& Antiquissimos Bononienses Patricios extare:& admonitum voluit, ut nde, vulgo dictam,superiorem insererem ex originali sigillo magno rotundo, imaginibus SS. Petri,& Pauli munito transumptam:arden. tissimo enim reso,& Amore gloriae suae Sponsae Nostrae Congregationis incensus,ex animo eius communi utilitati gloriaeq. incubit, cuius laudes non est hic locus celebrandi. Non credendum igitur est libello Antiquo Nostro Sacrorum ossiciorum dicendorum ad Canonicorum B egularium laudes celebrandas, in quo Guarinius, vel de Guarinis scriptum fuit errore elicito ex conformitate nominis Guarini:cum multi in Ciuitate Bononia,tum veteres,tum noui homines hoc nomine apprilentur,prout constat in Archiuio Ciuitatis Bononiensis, & in libro Baptismi. Cherubinus Ghirudacius ebis..in Historia Bononiensi hunc de Fuscherarijs appellat contra Sigo Ginaririum,asseres,quod Anno Domini I I i.erexit Hospitalciquod nucS.Iob appellatur.vbi pauperes eo Hospitio, & mensa recipiebatur, k cura, prout etiam legitur in vita sua apud Canonicos Nostros .

Liber Quartus. B Sancti

353쪽

De canon. hinc a, oes. Iauat. Bonou. Sancti Saluaroris Bonciniense. Anno Irεt. Hildebrand. Crassus Ciuis Bononiensis,& Cancmum S. Mariae Rhaena nae Cardinalis ab genio tit.S. Eustachij creatur. Hic Thomae Cantuariensi Archi episcopo, quem in Anglia ab Henrico Rege crudeliter interfectum

Alexander III. propter miraculorum claritatem inter Sanctos retulerat Aram in aede Canonicali S. Saluatoris dicarat,quae cum mi.

nus honestum locum videretur tenere,iuuenes Angli, qui tum fre. quentes studiorum gratia Bononiae versabantur,insigniori alteram in parte de ipsa amplificata, struxerunt: quam cum erardus Episcopus priori amota consecrare abnuisset,Episcopus Mutinens id muneris Innocentii III. Pontificis mandato Prid.Non. Maij. An.

no Iacia. curauit. Anno Ia II. aedes S. Mariae Rhaenane a Canoniis

eis erecta ab Ugolino Card. Legato est consecrata, quae diruta vi bellorum est. Nam cum Ioannem Archiepiscopum Massaeus Uiee- comes Masaeum Bernatos ipsum Bononiae Imperio excepisset, ab utroque Ioannes Aulegius ita defecit,ut cuius Vrbis praefecturam vicariam.s susceperat,eius liberum sibi Imperium vendicauerit:quod

Bernatos serendum non arbitratus. Anno 13 39. bellum etiam grauissimum pro recuperanda Bononia mouit, quo bello cum maxima omnibus Ecclesijs subui banis detrimenta dedit, tum praecipue Castello ad Rhaenum excitato , ipsam S. Mariae Canonicam distur. bauit;vnde ipsi exacti Canonici in Urbem ad S Saluatoris domici. lium transtulerunt,eamq. in hodiernum usque diem obtinuerunt. Ea Canonica permultos post annos diruta mansit , donec restituta estivi modo cernitur, & in titulu viuu Prioratus redacta. Anno aut 34is. canonicos b.Mariae Rhsnanae, & S.Saluatoris, qui ad unum Franci lcum Ghiselerium Priore deuenerant, Canonicis S. Ambrosi j Eugu bini Regularib. illis quidem,sed diuersi Habitus,&O,

seruantis. a Greg.xil. probato ex Decreto Martini U. Nicolaus Albergatus Eps copulavit,qui S.,aluatoris nunc dicuntur. Haec ex Sigonio sere hic ad verbu transumpta,ut videant antiquissima Canonicae Rhaenanae Privilegia, quamuis Historiae series ante lata cern tur,quae tu interius extendetur. Quod si vero est simile, verum et sit,necdine est,dicamus,quando in obscuris quidem,& incompertis

rebus , quod verisimilius videtur ut est Regula Iuris in o. 9 id potissimum inspiciendum Nobis, atq. sequendum est. Deinde vero idem ligni licantiu Scocita ex eo, quod Nobilissuna Latera, nensis

354쪽

nensis Canonica,cuius Gelasius auctor suit,&illi praesuit,commuis ne cum Bononiensi nostra Domini Saluatoris, di nomen,& Sym. bolum habet. Siquidem ambae Domini Saluatoris titulo nuncupantur.Imaginem Domini Saluatoris ambae gerunt sinistra manu demissa reseratum librum continentem, ac dextera paulo elatiori bene populo dicentem. Ac de nomine quidem perspicuum est: Nam Canonica Domini Saluatoris Nostra luec etiam hodie vulgo nominatur. Dest mbolo autem in Ecclesia ipsa Domini Saluatoris suspiceatque illico quasi propria quaedam illius nota sese oculis tuis offerat insipicienda huiusmodi Saluatoris Imago, qua etiamnunc in litteris obsignandis,aut rebus notandis quibuscunque Canonici Monasteris huius Patres utuntur. Huc illud accedit; quod Rhaeaanar Canonicet huic Nostrae duas in Vrbe illustres Basilicas D. Potentianae Hadrianus,& D.Praxedis Anastasius uterque eiusdem nominis IV.Pont.M .una cum bouorum dimidia parte dono concesserunt, ut in Canonica disciplina, in Dei cultu per Rhamanos Canonicos instituerentur, regerenturque , tantum de Cardina- Iium Patrum titulis sibi in integrum reseruantes , ut ex ipsorum litteris,quas inserius explicabimus, facillime colligere licebit. Ad de vero,quod ex ipsis Rharnanis Canonicis Honorius, & Innocea. tius III. & Lucius u. Pontifices Maximi, purpurati Patres multi , plures etiam Episcopi, & Praesules alii s ut ex vetustissimo illorum Calendario intelligitur,& litterarum monimentis comprobatu ruac Patres innumeri thm lanctimonia , tum doctrina praestantes iaDei Ecclesia extitere. Nam,quod ad duos Pontifices illos attinet, licet ij ex Lateranensi Basilica ad Pontificatum prouecti dicantur, LOsdem tamen antea ex Rhaenana Bononiensi in Lateranensem Romanam transijsse Familiam permultis,& i iidem perspicuis,perq.euidentibus apud Nos constat documentis, &sane cum eiusdem O. nonici ordinis domus essent illi, iacilis tum inter eas trasitus fuit. At baec nimirum Lateranensis tam multa,tamq. illustria amoris,ac liberalitatis argument tituli,videlicet,signa. nationes, Dignitates, ossicia'. in Bononiensem Saluatorem, atque huius ad illa tram sitionesviiii magna ipsi cum Laturanea. quasi ab hac origine tra henti,necessitudo,& vinitas quaedam intercessisset, minime conuenire viderentur: quibus sine nominibus prima Rhaena nae Nostri Familiae moria ab Inpoccnuq. H. ab ipso vero Augustino. Ruς

B a Gelasio

355쪽

gelas

setis

celas

Gelasio Iure optimo prima nobis ducenda , & constituenda orcsi,nis videtur origo. Iam vero a prima Canonicar Rhenanae Institutionis memoria sub Anno salutis nostrae Ii 36. ex innocentij, Gualterij,& Henrici litteris ad . num v'. i ty. cum vnio facta est Canonicorum Nostrorum in Rhaenanae ipsius Mariae,& Saluatoris priuatis Bononiensibus Canoni is, sine Monasterijs antedicitis: viguit coistinuatio obseruantiae Canonicalis. Abhinc vero in uniuersa Congregatione perpetua Canonici ordinis successio, progressus. & incrementa ex multis Maximorum Pontificum . Sanctorum Antistitum,Sacrorum 4. Imperatorum,& prpsertim Federici primi Patris,& Henrici filij; quos ambos Canonicae suae Rhenanae parentes in Calendario maiores Canonici Nostri dixere, & Caroli V. litteris, Decretis,ac Privilegij sex Monasteriorum, Canonicarum, Domorum,Sacerdotiorumq. accessionibus quas uniones vocant 9quam plurimis; ex Constitutionibus,vel a Maioribus traditis, vel a Patribus Nostris deinceps rite promulgatis: ex publicis,ac priuatis contractibus,& documentis innumeris ex actibus quoque publicis,&annalium monimentis in hunc usque diem, quae facillime demonstrantur; & consequenter ex continuata hac, atque perpetua rerusuccessione antiquissima:& a Gelasio,seu ab Augustino ipso primo Canonici ordinis, ac Apostolicae institutionis redintegrandae a ctore,ac duce prosecta origo non ullo unquam tempore,ullove casu interrupta,aut intercisa linea cognoscituriEtenim si iugis,atque perpetua quingentorum & amplius annorum Canonicae Domini Saluatoris,sive Rhaenanae Familiae extitit hactenus memoria:cur noaeque antea a Gelasio quoq. iaminde, atq. adeo ab Augustino Patre,legis l. Latore ad annos septingentos extitisse,ac subinde temporis iniuria, vel scriptorum incuria intercidisse verisimiliter dicendum est' praesertim cum florentissimi, acceleberrimi populi, gen 'tes,Nationes,Vrbes,Regna, imperia. Religiones quoque, sectae, ri'tus,coeremoniae, ac sacra idem fere calamitatis experta sint: quae omnia interiectu temporis, pestilentijs, diluuijs, conflagratio nibus, bellis, excidijs, euersionibus, ipsaque i quae omnia au seri , vetustate confecta, consumpta, alq. deleta penitus interijs

se omnium Gentium litterae, ac monimenta testantur: nunc ve

ro perpetui successus ipsius seriem, Ordinemque iaminde a prin 'cipio , idest a prima ipse memoria petitum reteximus. Nam s

356쪽

nonicam Nostram extitisse Familiam: nulla tamen in iiij sui, atque progressus penes Nos in praesentia ante Innocentium II. sunt,reperiunturve litterarum monimenta, nimirum inccndio vide rebus humanis omnibus usu nonnunquam venire solere quotidie videmus bellove,aut direptione e medio sublata, atque con. - sumpta: quod ipsum verisimile hinc maxime esse videtur quod nullas prorsus non solum rei huius,sed ne alterius quidem generis cuiusuis literas ante hunc, nullave, quae in hac re nostra adducamus, prae manibus habeamus documenta,praeter illa,quae superius

tetigimus ex Sigonio, ita ut omnia simul ijsdem de causis interijsse s4b,

facile intelligamus.Verum id tamen tum facile,tum commode facturos nos putamus; nam non sol tim quae apud Nos, vel publice, vel priuate in singulos Annos,&Menses facta sunt; verum etiam , quae in singulos dies horas ne dixerim2 contingere, probatissimis Omnium generum scriptis squod larte nemo quispiam alius Claustralium lautem dest,rebusq; suis secerit,9ostendemus. Ex his omnibus elucet quantum ante tempus Innocentis II. fuerit Institu. Ian. Clio Canonicorum Regularium in Rhamana Ecclesia. Relarmauit enim Innocentius, ergo post Institutionem Bessirmatio: & ne dicas posIe re rmari cito post Institutionem; ergo tamen etiam tu, quisque id dicas, asseuerabis viguisse primam obseruantiam Regularem per multa tempora, & paulatim decreuisse, ut resormatione indigeret. paulatim enim terra consumitur,& lapis: & mons cades defluit:& prius Virgines dormitauerui, quam dormierint,& prius motus pes fere fuit David, quam effusi gressus . Primum ergo dicendum,quod eo existimationis, &Sanctitatis Ordinem Canoni- D. Laicum reduxerat D. Augustinus, ut quam plures ex suis Clericis ad Episcopatum deligeretur,& Ordo Canonicus per Aphrycam propagaretur, constructis praesertim Monasterijs a Barnaba in Agro Victoriano i a Seuero in Ecclesia Melleuitana; &a Possidonio in stare. Calainensi. Cum vero Gensericus V uandalorum Rex Arrianus P d. Aphrycam subiugasset, maxima strage Catholicorum, & Clerico. Ge erarum ructa, plures Augustini Discipuli cum Gelatio Neapolim primum,deinde Romam venerunt,& a Leone Papa humaniter ut ui ις 'ximus excepti,in Ecclesia Lateranensi, iuxta exemplum primoru lericorum, Canonicum ordinem erexerunt, diutissim est per

357쪽

, De canonica Modia,O S.Ialuatoris Bononia,

successores floruerunt.Ex his multi ob eorum praestratiam in Pon n. .1. tifices Maximos electi sunt, inter quos,mortuo Helice III. renun

G las ciatus est Gelasius,qui dedicatis Ecclesios S. Euphemiae martiri in Ciuitate Tiburtina, atque S S.Nicandro,& Eleutherio in Via Lauicana, & S. Mariae in Via Laurentina in possessione Chrispi, millia. rio 1 o. ab Urbe, in his Canonicum ordinem locauit, alijsq; Iocis ampliauit, & Privilegijs decorauit. Innocentius igitur Pontifex δ' se Maximus eius nominis it. Ecclesiam S. Mariae prope Rharnum flumen ab Vrbe Bononia ad duo passuum millia distantem suo Pri

uilegio communiendam curat: Statuens, ut ordo Canonicus,secundum B. Augultini Regulam,ibi antea institutus, in perpetuum inuiolabilis existate bona quarcunque di praesentia, & futura iusto quouis titulo adepta illaesa permaneant; a Decimis bonorum suis

vel manibus, vel lumptibus cultorum . necnon animantium quarumcunque soluendis immunis sit. & Clericos,Laicosqi homines a saeculo in Collegium suum admittere Regulari Disciplina instutuendos libere valeat,per litteras suas sub datum Pisis 6.Cal. Sept. Anno ab Incarnato Dei Verbo ii 36. Pontifuero septimo sub nu. mero primo notatas, quas perspicuitatis causa ad Verbum hic subij cere placuit. Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei Dilectis filijs Guidoni Priori,& fratribus in Ecclesia B. Mariae de Rhaeno Regularem vitam professis tam prpsentibus,quam futuris in perpetuum. Quoties illud a Nobis petitur,quod rationi,& honestati noscia tur conuenire, animo Nos decet libenti concedere, & petentium desiderijs congruum impertiri suffragium: proinde dilecti in D mino filii vestris rationabilibus postulationibus elementer anouumus,& Ecclesiam B. Mariae, in qua Diuino vacatis seruitio, Ap stolicae Sedis Privilegio communi reus: Statuentes,ut ordo CanOnicus,qui secundum B. Augustini Regulam i n vestra Ecclesia noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus ibidem inuiolabiliter obseruetur. Praeterea qin unque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum eadem Ecclesia iuste, & Canonice possidet, qua cunque etiam in futurum concessione Pontificum, largitione Re- gum, Principum,oblatione fidelium Auchs iustis modis, pra stante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisq; Successorubus,& illibata permaneant. Porio, quia iuxta Sacra: bcripturae t

stimo

358쪽

., ' o Liber duartus. i. 8stimonium.Decimae sunt tributa egentium animarum,& religio- is personae, quae de aliorum et mosynis, seu beneficijs solent vivere,de rebus suis non debent molestias sustinere,decernimus. vi de laboribus, quos propriis manibus,aut sumptibus colitis.vel etiam de nutrimentis vestris nullas a vobis decimas exigere, vel suscipere audeat. Liceat etiam Vobis Clericos, siue Laicos a saeculo fugietes dummodo nulli conditioni reneantur obnoxij, 9 ad convc sionem suscipere, & iuxta Canonicae Institutionis Regulam in ve .stio Collegio retinere. Nullus ergo hominum eandem Ecclesiam audeat temere per turbare,vel eius possessiones auferre,aut ablatas retinere,minuere,seu quibuslibet molestijs fatigare,sed omnia integre conseruentur eorum,pro quorum sustentatione.& gubernatione concessa sunt usibus profutura, salua nimirum Dioecesani Episcopi debita reuerentia. Si qua igitur in posterum Ecclcsiastica, cularisve persona hanc nostrae Constitutionis paginam scies

contra eam temere venire tentaverit,secundo,tertiove commonita, sit non reatum suum congrua satisnetione correxerit,potestatis,

honorisq; sui Dignitate careat, reamq; se Diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a Sacratissimo corpore, ac sanguine Dei, ac Domini Redemptoris Nostri lesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. unctis aut cm eidem loco sua iura seruantibus sit Pax Domini Nostri te. sv c hristi, quatenus, ct hic fructus bonae actionis percipiant, &apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Amen.

Amen. Amen.

hgo innocentius Catholicae Ecclesiae Episcopus. Dat.Pisis per manum Aymerici S.I .E. Diaconi Cardinalis , &Cancellarij, 6. Cal. Sept. lniaict. I . incarn.Dominicae, Anno II 36. Pont. Domini Innocent ij inpar u.Anno septimo. Gualterius Rauennatis Ecclesiae Archiepiscopus similiter . vi innocentius Pontifex. anonicum in cadem Ecclesia ordinem secundum Regulam D. Augustini institutum confirmat, ac diu ante sua tempora Canonici ordinis tenorem viguiise testatur, di Canonicos itidem, ac pluribus etiam Privilegijs donat per suas litteras cereis bullis de more munitas sub datum Bononiae Anno Dominicae Incat nationis Ir36. Mense Februario sub numero a. notatas, quaa item hic cadcm de causa subicctas ad vel buni voluiiuuia

359쪽

In nomine Sanctae,& Indi uiduae Trinitatis. Gualterius Dei gratia Sanctae Rauennatis Ecclesiae Arelaiepiscopus seruus seruorum Dei licet indignus: dilectis filijs Guidoni Pi lori,& fratribus in E elesia b. Mariae, quae iuxta Rhaenum sita est,Diuino seruitio manci. patis tam prassentibus,quam suturis in perpetuum. Ecclesiasticae sollicitudinis pietas Nos iugiter admonet,ut religiosas personas, atque Religionem Deo placitam studeamus m dis omnibus augendo diligere,& diligendo propagare. Nunquam enim obsequium Deo gratum impenditur, nisi ex radice esuritatis procedat,& a Religionis puritate undique custodiatur.Proinde dilecti in Domino filij vestris petitionibus elementer annuentes, Ecclesiam S. Mariae iuxta Rhaenum positam,vel si quam aliam aedificaueritis,uel acquisieritis,in qua vacatis,vel vacabitis Diuino officio, Sanctae Rauennatis Ecclesiae Matris nostrae Metropolitanae, nostraeq; Privilegio decrevimus muniendos. Vt igitur locorum vestrorum quies per Dei gratiam tranquilla, & tuta persistat, statuimus, ut praedictae Ecclesiae cum suis rebus, tam mobilibus, quam

immobilibus iuste sibi pertinetibus in omnibus, & per omnia sint

Iiberae ab omni conditione,atque seruitio,seu tributo,iam Mona chorum,uel etiam Clericorum,quam Laicorum . vel alicuius tam paruae,quam magnae personae Dominio, prater Episcopale ius. Insuper vobis, vestrisq; Succetaribus perpetualiter concedimus, ut hoc, quod modo ad ius,sive de iure nostrae S. Rauennatis Ecclesie

habetis,vel detinetis, seu in futurum iuste acquisituri estis , siue a quibuscunque alijs,quomodocunque vobis, aut vestris succesibrbbus aliquid iuste obuenerit, siue quod a Nostra Episcopali Ecclesia seu ab alijs Ecclesijs,vel personis tam Ocricorum,quam Laic rum habetis,ac detine tis,uel in antea iuste acquisieritis in decimis, scilicet, in Primitiis, & in alijs quibustunq. fidelium Oblationibus

tam vivorum,quam defunctorum,terras quoque, Vineas,&Oliveta,Sylvas cum pratis,piscationes, paludes,aquas cum omnibus usibu Siearum colonos,vel inquilinos, Dominicatum, di Ordinatum,

diuisum,& indiuisum,cultum,& incultum, omnia, & ex omnibus cum uniuersis usibus suis tam fructistra,quam infructifera,in Montanis denique,& in Planitijs,& ubicuque modo detinetis,uel quincunque iure habetis,aut in futurum habebitis,uel acquisieritis custi ipto,siue sine scripto.Hac autem omnia, licui superius legitur,

360쪽

t , - - Liber AEa nuro in ' svobis, vestri'. successoribus in eisdem Ecclesiis manetibus per huius Decreti paginam damus,concedimus,atque largimur, & ab olvinculo,siue dominio spraeter Epale Ius libera, vel absoluta ab olcontradicente homine esse praecipimus, &in perpetuum concedi. mus,atque firmamus.Vitae quoque Canonicae ordinem,quem professi estis,praesentis Privilegij auctoritate roboramus, sancientes, ut nemini inter vos professione exhibita liberum sit sine tua,vel eorum,qui post te in eodem regimine successerint,aut sine communi Congregationis licentia de Claustro discedere: quod si discesserit, vel commonitus redire contempserit; tibi, tuisq. successoribus facultas sit eiusmodi ubilibet a suis ossicijs interdicere r Interdictu trivero nullus Episcoporum. Abbatumve infra Nostrum Episcopatu suscipiat. Sane,Clericos saeculariter viventes ad conuersionem susciper nullius Episcopi,vel Praepositi Nostri Archiepiscopatusco tradictio vos inhibeate quoniam diu.Lapud vos Canonici ordinis

tenor,Domino praestante,viguerit. Porro sepulturas locorum vestrorum omitino liberas esse iubemus,ut eorum, qui se illic sepeliri deliberauerint,deuotioni,& cxtremae Voluntati nisi forte excommunicati sint9 nullus obsistat. Ordinationes clericorum , a quo malueritis Catholico Episcopo se stipere locorum vestrorum,fratribus permittimus:vel cum Episcopum non habet Bononiens Eccle. sia,vet,quem habuerit,constet non esse Catholicum. Laicorum et

Nostri Archiepiscopatus susceptionem ad disciplinae videlicet Regularis conuersionem, nisi forth legalibus conditionibus teneatur obnoxij,a nullo Vobis Episcopo permittimus interdici, vel Cleri.

corum tonsionem,qui Regulariter in loco vestro vivere per professionem deliberauerint. Fructuum autem vestrorum undecunq. ad uenientiu decimas, praeter Episcoporum, vel Episcopalium ministrorum contradictione, vobis cocedimus obtinendas; decernimus ergo,ut nulli holum liceat Ecclesias vestras temeth ullo mo perturbare, in earu possessiones auferre,vel ablatas retinere,minuere,vel

temerarijs vexationibus fatigare, sed ola integra conseruentur, &ab oi vinculo,& conditione,atq. tributo, sicut superius legitur, in perpetuum absoluantur.Si quis igit,Decreti huius tenore cognito, temere, quod absit contraire tentaverit, honoris, &ossicij lui periculum patiatur, aut excoicationis ultione plectatur, nisi praesumpsonem suam satisfactione correxerit. Amen. Amen.Amen.

Liber Quartus. C L E.

SEARCH

MENU NAVIGATION