D. Aurelii Augustini, ... Confessiones libri tredecim. Quibus nunc primùm est adiectus rerum , & verborum index

발행: 1588년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

11쪽

CAI'. IIII. O Vid es ergo Deus meu 3 Quid ros' o,

. dominus Deus ὶ Quis enim Dominus praeter dominum Z aut quis Deus prae er Deum nostrum 3t,ummc, aptaine, potenti iis me, omnipotemissime, miserico: dissiliae , Δ iustissime Decretissime,

- & praesentissime , pulcherrime de fortissime , stabilia & incomprehensibilis,

immutabilis mutans omnia , nunquam nouus nunquam vetus in nouans omnia,& in vetustatem perducens luperbos,&nesciunt: Semper agens, i cmptor quietus, collio. DS & non egen. ,porta in s & imples& lico tegens , cscans & muricus dia pol - ictis: quaeris curri n. iiii ecfri cibi, Linas Tec aei tua S,ZclaS S. secur L s cI, PCenrici te& non doles , iraso cris &::ra tui. IUS c S, OZera mutas incc muta S consi tum ,rccipis quod inucius,irc nunquam amittis. Nunquam inops,& gaudes lucris. Nunquam auaras, & v uras exigis. Supererogatur tibi , ut debeas , & quis habet quicquam non tuum Θ Reddis debita nulli debeas, donas debita nihil perdens. Et quid dicimus Deus meus, vita mea, dulcedo mea sanctat aut quid dicit aliquis cum de te dicit ZEt vae tacentibus de . te, quoniam loquaces muti sunt.

Orat

12쪽

Vis mihi dabir acquiescere in te

mihi dabit ut venias In cor augurii oc inebries illud ,ut obliviscar m da mea,& unum bonum meum amplectarte 3 Quid mihi es ξ Miserere , ut loquar. Quid tibi sum ipse , ut amari te iubeas a tame,& nisi faciam irascaris mihi,& mine

ris ingentes miserias Θ Parvane est ipsa miseria, si non amem teὶHei mihil Dic mihi per miserationes tuas domine Deus me', quid sis mihi. Dic anima mea ,salm tMa ego Ibm. Sic dic, ut audiam. Ecce aures cordis mei ante te Domine,aperi eas, & dic animae meae,salus tua sio sum. Curram post

vocem hanc,&. apprehendam te.Noli abscondere a me faciem tuam. Moriar, nemoriar, ut eam videam. Angusta est domus animae meae:quo venias ad eam , dilatetur abs te Ruinosa est,refice eam. Habet quae offendant oculos tuos, fateor, &scio. Sed quis mundabit eam Aut cui alteri praeter te clamabo λ occultis meis munda. me domine , σ ab alienis parce seruo

tuo. Credo,propter quod loqμρr- Domino pii i stu scis. Nonne tibi prolocutus sum ad- pruersum me delicta mea Deus meu S,&tu dimisisti impietatem cordis mei3N5 iudicio contedo tecum qui veritas es: & ego nolo fallere meipsum, ne mentiatur ini- ribl.quitas mea sibi. Non ergo iudicio con-

13쪽

ueris domine,dormiae quis γ' tinebitr Od omnia beneficia receperit a Deo, mi ipso conseruetur ab pso. C A P. VI.

SLd tamen sine me loqui apud miseri

cordiam tuam me Arram & cinerem. SHae me tamen loqui: quoniam ecce misericordia tua est, no homo irrithr meus cui loquor. Et tu sertasse irrides me, sed conuersus misereberis mei. Quid enita est quod volo dicere domine D us meus, nisi quia nescio unde venerim huc in

istam dico mortalem vitam, mortalem dicam vitam, an mortem vitalem, nescio Et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, is ut audiui a parcnt: bus carnis meae, ex quo & in qua tormasti me in tempore. Non enim ego memini. Exceperunt ergo me consolationes lactis humani. Nec mater mea rei nutrices meae,sibi ubera implebat, sed tu Doptine mihi dabas per eas alimentum insa tiae secundum institutionem tuam& diui iasusque ad fundum rerum dispositas , T qetia mihi dabas nolle amplius quam dabas, & nutrientibus me velle mihi dare quod illis dabas. Dare enim mihi per ordinatum asscctum volebant quo ex tς abundabant. Nam bonu erat cis bonum meum ex eis quod ex eis non ,sed per eas erat.Ex te quippe bona omnia Deus,& ex

Deo meo salus mihi uniuersa. Quo g

14쪽

animaduerti postmodum clampnte te mihi perhaec ipsaquς tribuis intus &

ris.Nam tunc fugere noram,&acquiesse re delectationibus: Flere autem ostensiones carnis mea: nihil amplius.Post hete,& SY 'ridere coepi dormiens primo,deinde vigilans. Hoc enim de m e milii indicatum

est, de credidi, quoniam sic videmus Malios infantes. Nam ista mea no memini. Et ecce paulatim sentiebam ubi essem, A 'voluntates meas volebam ostendere eis

per quos implerentur, & n poteram, quia illae intus erant:foris autem illi, nec ullo suo sensu valebant introire in animam meam. Itaque iactabam membra Sevoces, signa similia voluntatibus meis pauca quae poteram,qualia poteram.Non enim erant verisimilia. Et cum mihi non obtemperabatur, vel no intellecto, vel noobesset indignabar, non subditis maioribus,& liberis no seruientibus,& me de illis flendo vindicabam.Tales esse infantes didici,quos diciere potui,& me tale fuisse magis mihi ipsi indicauerunt no scientes, quam scIentes nutritores mei. Et ecce infantia mea olim mortua est,& ego vivo. Tu autem Domine , qui & semper vivis' nihil moritur in te,quoniam ante primordia ieculorum , & ante omne

quod vel ante dici potest, tu es , & Deus

es,Dominusque omnium,quae creasti .Et apud te rerum omnium instabiliuni stant causae, A rerum omnium muta . - - bilium

15쪽

bilium immutabiles manent origines: dc omnium irrationabi tum , dc tempor lium sempiternae vivunt rationes. Dic mihi supplici tuo Deus,& m c icors mi' sero tuo dic mihi utrum alicui iam aetat tuae mortuae successerit infantia mea, an illa cst qua egi intra v scera matris mea rNam & de illa mihi nonii: hil indicatum est, & praegnates ipse vidi foeminas.' id

-etin ante hanc dulcedo meas Deus meus

F uine alicubi aut aliquis 3 Nam quis mihi

dicat ista non habeo, nec pater,n c mater potuerunt, nec aliorum experimentum, nec memoria mea. An irrides me ista

quaerentem,teque de hoc quod noui laudari te a me iubes,& confitcri me tibi Confiteor tibi Domine caeli & terrae, laudem dicens tibi de primordiis N infantia mea, quae ncn memini, & dedisti ea homini ex aliis de se coniicere, Ac autoritati bus etiam muliercularum multa de se credere. Eram enim de vivebam etia isto, di signa quibus sensa mea nota aliis facerem, iam in fine infantiae quaerebam, Vnde hoc tale animat,nisi abs te Domin cὶ An quisquam se faciendi erit artifex, aut ulla vena trabitur aliunde , qua esse & viuere currat in nos, praeterquam quod tu facis nos Domine, cui esse &viuere non aliud atq; aliud est,quia summe esse, atq; summe viuere idipsum es Summus enim es αφon mutaris , neque peragitur in te ho-

iernus dies,& tamen in te Peragitur,qui

16쪽

LIBER P R I M v s. II in te sunt,& ista omnia. Non enim habe- rent vias trant eundi,nisi contineres ea .Et PsIO 1 quo iam avni tui non frient, Anacini tui hodicrnus diesὶ Et quam multi ia dies nostri,& patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt, & ex illo acceperunt modos,& vicu nque ex iterunt, dc transibunt adhuc ali j,& accipient, & utcunque existent.Tu autcm idem ipse es,& omnia crastina atque ultra , omniaque licsterna -

α xetro, hodie facies, hodie fecisti. Qid ad me si quis non intelligat Z Gaudeat &

ipse dicenti, Qui d est hoc ZGaudeat etiam sic,& amet non inuenieudo inuenire potius quam inueniendo non anu enue te.

Iofantiam quoque peccatis esse obnoxiam CAP. VII. I Xaudi Deus. Vae peccatis hominum. Et homo dicit haee,& misereris eius, quoniam tu fecisti esi, & peccatu non fecisti in eo. Quis me comoneat Peccati infantiae meae ὶ Quoniam nem mundus a pec- Iob to coram te, nec infans cuius es unius diei rui-ια super terram. Quis me commoneatὶ Anquilibet tantillus nunc paruulus , in quo video quod non memini de me Z id e so tunc peccabamὶ An quia uberibus ii tabam plorans Z Nam si nunc faciam, non quidem uberibus,sed escae cogruenti annis meis ita inhjans,deiidebor,at quet

17쪽

rέ co NpEssIONVM reprehendar iustissime. Tunc ergo reprehendenda facieba sed quia reprehendentem intelligere non poteram, nec mos reprehendi me, nec ratio sitiebat,Nam extirpamus & eiicimus ista, crescentes. Nee vidi quenquam scientem , cum aliquid purgat, bona proiicere. An pro tempore etiam illa bona eram flendo petere,etiam quod noxie daretur, indignari acriter no

subiectis hominibus liberis & maioribuς, hisque a quibus genitus est, multisque

praetera prudentioribus , non ad nutum voluntatis obtemperantibus scriendo nocere niti quantum potest, quia non obeditur imperiis quib' pernicio e obediretur 3 Ita imbecillitas membrotu infantilium iii noceps est: non animus infantiu . Vidi ego , & expertus sum Telantem paruulum, nodum loquebatur,& intuebatur pallidus amaro aspectu collactaneu ita u.

Quis hoc ignorat ξ Expiare se dicunt ista

Matres atque nutrices , nescio quibus remediis.Nisi vero & ista innocentia est, in fonte lactis ubertim manante atq, abundante opuletissimum,opis egentissimum,& illo adhuc uno alimento vita ducetem, consortem no pati. sed blande toleratur haec, non quia nulla, vel parua, sed quia talis accessa peritura sunt. Q d licet probes , tamen ferri aequo animo eadem ipsa non possunt,quando in aliquo anno fore deprehenduntur.Tu itaque domine

; eas meas , qui dedisti vitani infanti, de

18쪽

I Fc Tus, quod ita ut videmus instruxisti sensibus,cbmpegisti membris, fi gura decorasti, proniae eius uniuersitate atquci incolumitate omnes conatus animantis

insinuatit: iubes me laudare te in istis Meo fiteri tibi ct psallere nomini tuo altissime, Psyr. quia Deus es omnipotes & bonus, etiam si sola ista fecis es , quae nemo alius potest facere , nisi tu une , a quo est omnis inodu f;formosissime, qui formas omnia, α lege tua ordinas omnia. Hanc ergo aetatem Domine,qua me vixisse non memini , de qua aliis credidi. & quam me egisse ex abis infamibus con eci: quanquam ista multum fida coniectura sit, piget me annumerare huic vitae meae qua ego vivo in hoc saeculo. Quantum enim attinet ad obliuionis me et tenebras, par illi est,qua vixi in Matris utero.Quod o si in iniquitatis co epiussum dein peccatis me Psso mater mea In utero aluit, ubi oro te Deus eus, ubi Domine. ego seruus tuus, ubi aut quando innocens fui 3 Sed ecce omi to illud tempus, Et quid mihi iam cum eo est cuius nulla vestigia recolo; Descriptio pueritia. CAP. VIII.

Nonne ab in Doria huc pergens veni- in pueritiam, vel potius ipsa in me venit, & successit infantiae 3 Nee discessit illa, quo enim abiit Z Et tamen iam non crat. Non enim era infans qui 'on faxersed .

19쪽

sed iam puer loquens eram, & memini hoc, & unde loqui didicerim post aduerti. Noa enim docebant me maiores homines,prqbentes mihi verba certo aliquo

Oidine doctrinae , sicut paulo post lueras: sed ego ipse mente quam dedisti mihi

Deus meus, cum gemitibus , & vocibus vastis , variisque membrorum motibus edere vellem sensa cordis mei, ut voluntati pareretur;nec valerem, quae volebam omnia, nec quibus volebam omnibus prensabam memoria, cum ipsi appellabant rem aliquam,& cum secundum eam vocem corpus ad aliquid mouebant, videbam & tenebam hoc ab eis vocari rem illam , quod sonabant, cum eam vellent

ostendere. Hoc autem eos velle ex motu corporis aperiebatur, tanquam verbis naturalibus omnium gintium, quae fiunt vultu, dc nutu oculorum, caeterorumque membrorum alitu , & sonitu vocis indicante assectionem animit in petendis, habendis, reiiciendis, fugiendi sue rebus. Ita verba in variis sontentiis locis suis posita,& crebro audita,quarum rerum signa essunt , paulatim colligebam , meas que iam voluntates edomito in eis signis

ore,per haec enunciabam.Sic cum his, inter quos eram, voluntatum enunciand

rum signa communicaui, & vitae hum nae procellosam societatem altius ingre sus sum pendens ex parentum autoritate, ain aque maiorum hominum.

20쪽

CAPI XI. Eus Dciis meus quas ibi miserias ex-t 1 peucus sum & tu lificati Onco , quan- . do quidem inii u recte vivere puero id pro

Potriba ur ob emperare monentibus, ut

in hoc seculo florerem,& excellerem lin-nuosis ait: bus ad honorem hominum, &ta sis diuitias famulatibus. Inde ad scho- . las datus sum,ut discerem liter is , in quibus quid utilitatis esset, ignorabam mi-Lec: α tamen si segnis in discendo essem,

vapulabam .Laudabatur enim hoc a m ioribus. Et malit ante nos vitam istam agentes, praestruxerunt aerumnosas vias, P ar quas transure cogebamur, multiplicato labore & dolore filiis Adam. Inuenimus autem Domine , homines rogar. tcste, & didicii mis ab e s, se ietes te ut pO

ramus esse magnum aliquem , qui posses etiam non appirens tensibus n'ittis ex- audita cioa,& subuenire nobis. Nam puer coepi rogare te auxilium & refugium

meum , et in tuam inuocationem rumpebam nodos linguae meae: & rogabam te paruus non paruo affectu, nem schola vapularem. Et cum me non exaudiebas,

bantur a maioribus hominibus atque ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali ni H volebant, plagae meae , inagnum tunc,& graue malum meum. Eit ne quisquam Domine tam magnus animas p

SEARCH

MENU NAVIGATION