Consvltatio Parisii cvivsdam de controversia inter sanctitatem Pauli quinti & serenissimam Rempublicã Venetam. Ad virvm clarissimum Venetum.

발행: 1607년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

CONSULTATIO.

num ecclesiae catholicae qui omnium manibus terebatur, & secundu quem sinodi uniuersiales ipsae de controuersiis ecclesiasticis sententias ferebant. Sub hoc iure nata est serenissima res publica vestra christiana, catholica, sui iuris, libera: ab hoc alita,instituta, aucta , & summam dignitate merito consequuta ad eius presser iptumvixit& Italiae maximam partem Viventem vidit. Cum haec ita sint,innouida mihi est 3c instaurada codicis c nonum ecclesiae primitiuae memoria, &zt tenebris obliuionis quibus iamdiu se pulta fuit, excitada. Quod necesse est disceptanti mihi controuersiae capita

quae proposuisti: simul etii ut ex hac

restitutione fiant manifestatam quae erant in eo codice quam quae non Crant, quVque tamen vulgo solent illi

falso

22쪽

i CONSULTATIO. cupiditati & ambitioni quorundato, quasi ex authoritate factorum cano enum veteris ecclesiae. Neque enim existimare debemus sanctistimos& fa-pientissimos patres illos Veteres ecclesiam iure incerto, sine regularum& definitionum collectione certa rexisse, vel canones quibus illa regeretur habuisse sparsias,vagantes,nullius collectionis corpore coctussis, ut pro

libidine cuiuscuque licuisset per falsi

crime supposititios canones ecclesiae obtrudere, qui mos semper fuit ambitionis & cupiditatis humanae . quod libuisset authoritati ecclesiae uniuer sis tribuere. Postulant a nobis patres illi, ut de sua pietate dc prudentia potius ita sentiamus, voluisse illos ec clesiam habere corpus certum regu larum sui iuris', quas ex certis conciliis collegerint,&concilia certo ordi-

23쪽

l ne disposuerint, certoque & immul tabili numero canones illorum complexi sint,cui neque addi neq. detrahia quoquam posset, ut hoc quasi vallol & muro septum iuris corpus adueri sus falsi crimen undique tutum esset. l Neque tantum ut falsiam praeuenireti solebant veteres iura sua in certa cor-l pora colligere, sed etiam ut vim om-l nem iuribus extra collectiones publi-l ca authoritate factas vagantibus oci dispersis adimerent. Ob easdem causas Theodosius imperator Nouellat de confirmatione corporis suarumli Nouellarum , ait se in corpus uniust codicis constitutiones praecestarum

suorum redegisse: ne aliter nisi ex ipio codice ita iudicio proserrentur. Eandemi rationem & consilium sequutus Iustinianus codicem situ fiscit, constitutiones in multa volumi-

24쪽

rs CONSULTATIO.na dispersias in unum corpus colli gendo, quod ipse testatur l. vn. C. de emendatione codicis Iustiniani, unde iura extrauagantia posteritas appellauit quae non in corpore codicis, sed extra corpus diu agarentur, Vt Iustiniani verba ustirpem, quibus eodeloco usus est. Ea fuit primum, ante-q m componeretur codex Theodosianus, prouidentia de vigilantia patrum ecclesiae catholicae quae collectionem suam corpus codicis c nonum nucupauit, quemadmodum& imperatores corpus codicis constitutionum suarum dixerunt. Quare etiam in more habebat ecclesia alia iura quae illi obtrudebantur codice suo non comprehensa, Velut notha N. adulterina nulliusque authoritatis

reij cere, quod Gallicani episeopi fa

ctitarunt , teste acerrimo authorit

25쪽

tis romanae defensore Nicolao primo papa, qui in epistola quam ad illos scripsit relata in codicem Gratiani can. si romanorum distin. 19. haec illorum verba recenset, se ΠΤ am, inquit, quidam vestrumscrip e t haud illa decretalia prificorum poni cum in toto corpore codicis canonum thueniri descripta. Sed quis melius nos docuerit hanc mentem & prouidentiam ecclesiae catholicae quam eadem ipsa, quae cum conuenisset in cocilio Ca chedonensi, quod quatuor primorum Oecumenicorum postremis est, actione octaua cognoscens de controuersia mota de episse opatu,nonagesimum quintum &nonagesimum seXtum canones citat corporis sui canonici, & ex eorum iure de cotrouersia pronuntiat, cuiuy actionis Ο -

26쪽

18 CONSUL ΤATIO. dices dixerunt. Legantur hi canones Leontius reuerendus episcopus Magnisiae ex codice legit regulam nonagesimam quintam. Si quis episeop

vacans seuper ecclesiam vacantem semese

ipsium ini ciens fibripuerit sedem praeter

perfectum concilium , hunc expellendum esse, licet omnis populus quem arripuit, eum elegerit. Perfecta vero 1 'nodus ita est, cui intersm metropolitanus episcopus. Idem reuerendus Leontius ex eodem codice legit regulam nonagesimam sextam. Si quis epistopus omdinationem acceperit episcopatus S populo praeesse decretus non acquieuerit ordinationi, neque ei persuasum fuerit pro scisci ad ecclesiam sibi commissam sunc excommznicatu esse, donec coaritas acquiescat aut qAicquam de eo episcoporum prouinciae nodus perfecta definiat. Hi duo

canones reneriuntur hod te in conci-

27쪽

tiocheno, quod libro continetur, qui Vulgariter appellatione canonum apostolorum & cociliorum inscribitur, suntque illi duo canones, alter sextus decimus, alter septimus decimus concilij Antiocheni. Horum numerorum ope adiuti, & eo ordine quo canones illi collocati fuerunt in codice canonum antiquo, & illo quo reperiuntur hodie in concilio Antiocheno, nos Viam & ratio nem, si qua est,reperire debemus, qua codicem antiquum quo ecclesiatholica in concilio Calchedonenusia est,restituamus. Ita enim compositum codicem antiquum esse oportuit, ut canones illi duo, nempe sextus decimus, item septimus decimus concilij Antiocheni, reperiantur alter nonagesimus quintus, alter Veronagesimus sextus in serie canonu

28쪽

totius illius codicis antiqui. Quod ut fiat primum obseruandus nobis est ordo, quo collocata fuerunt concilia in codice antiquo initium a Niceno facientes. ini quidem ordo inuenitur hodie in locis quinque Veteris memoriae qui ad nostram usque

aetatem conseruati sunt. Primus locus reperitur in concilio Constantinopolitano in Trullo can. ubi hoc ordine recensentur. Co cilium Nicenum, Ancyranum, Neo caesariense, Gangresse, Antiochenum, Laodicense, Const antinopolitanum,

Ephesinum & Calchedonense, qubdactione octaua citat canoneS nonagesimum quintum &nonagesimum sextum huius codicis. Eodem ordine disponuntur in codice canonico Graec0 ecclesiae orientalis Luteti Parisiorum edito , diligentia Iohannis

29쪽

CONSULTATIO. ZI

I iiij Engolisinensis, qui post editio

nem quam cardinali Turnonio dicauerat, episcopus Meldensis factus

est. Codex autem ille graecu S per Omnia conuenit cum codice Photij lati ne latum apud nos edito, & sola lingua alter ab altero disteri. Hac eadem serie collocantur in codice moguntino qui editus est anno IJ2J. quemm Oguntinum codicem dicunt esse Veterem romanum ij qui recogno uerunt codice Gratiani iussu Grego-rjj i3 in praefatione recognitioni siuae

praefixa. Seruauit eum ordinem Po-tifex romanus Leo quartus in enumeratione quam facit horum conciliorum scribens ad episcopos Britanniae can. De libellis. distin. Io. Horum quinque testimoniorum tria prima feruntur ab ecclesia orientali, duo posteriora Roma nobis conseruauit

30쪽

locus occidentis omnium celeberrumus. Quare certissima sunt haec testimonia ab ecclesia uniuersa lata de ordine concilio tum in codice canonico quem in manibus habebat illa inconcilio Calchedonensi. Imo tanta fuit ecclesiae religio in compage

CorporiS canonum conseruanda , Ut cum ordinem temporis non seruas

set in collocatione conciliorum Ancyrani & Neocaesariensis quae Nicenum concilium posterius tempore sequuntur collectionis ordine,lectores monuerit ita factum propter reueretiam quae debetur Niceno, quod primum omnium Cecumenicum ipsis celebrauit. Quod siuum consilium praefixum est in iiijs conciliorum Ancyrani & Neocaesarielisis insicriptione quae etiamnum in codicibus graecis seruata est, cuius inscriptionis ra-

SEARCH

MENU NAVIGATION