Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

4 CONFESSIONvM quo refundis, quidquid impleto caelo &terra restat ex te3 An non opus habes, ut a quoquam contineatis qui contines omnia, quouiam quae imples,continendo imples Non enim vasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur, non effunderis. Et cum effunderis super nos, non tu iaces,sed crigis nos; nec tu dissiparis , sed colligis nos. Sed qui imples omnia, te toto imples omniaZα. An quia non possunt te totum capere omnia,partem tuicapiunt,& eamdem partem simul omnia capiunt An singulas singula, & maiores maiora, minores minora capiunt Z Ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor 3 Anubique totus es, di res nulla te totum capit

Deus omnibus donat, nihil amittens. V ID es ergo,Deus meusZQuid rogo, nisi Dominus Deus Quis

cnim Deus, praeter Dominum ἰ aut quis Deus inraeter Deum nostrum ΘSumine, optime potentissime, omnipotentissime, mi

22쪽

D. AUGUSTINI LIB. I. F

sericordissime & iustissime jecretissime depraesentissime, pulcherrime dc fortissime, stabilis & incomprehensibilis,immutabilis,mutans omniarnumquam nouuS,numquam vetus, innovans omnia, & in vetustatem perducens superbos, & nesciuiit: semper agens, semper quietus; colligens,& non egens; portans, & implens,& protegens a creans, & nutriens, & perficiens; quaerens cum nihil desit tibi.

i. Amas, nec aestuas: Zelas,& securus es: poenitet te,& non doles: irasceris, & tranquillus es: opera mutas, nec mutas consilium: recipis quod inuenis, numquam amittis.Numquam inops,&gaudes lucris. Nuinquam auarus,& usuras exigis: superem atur tibi, ut debeas: & quis habet quiaquam non tuum 3Reddis debita,nulli debens: donas debita, nihil perdens. Et quid dicimus, Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta λ Aut quid dicit aliquis, cum de te dicit Et vae tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt.

23쪽

Orat veniam admissorum, charitatem Dei.

r. v I s mihi dabit acquiescere in te ' Quis mihi dabit, ut venias in cor meum,& inebries illud, ut obliviscar mala

mea,&vnum bonum meum amplectar teZQuid mihi est Miserere, ut loquar. Quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me; &nisi faciam, irascaris mihi, & mineris ingentes miserias φ Pamane ipsa est, si non amem teὶ Hei mihi l Dic mihi per miserationes tuas, Domine Deus meus, quid sis mihi. Dic animae meae,Salus tua ego sum. Sic dic, ut audiam. Ecce aures cordis mei ante te Domine, aperi eas, & dic animae meae, Salus tua ego sum. Curram post vocem hanc, & apprehendam te. Noli abscondere a me faciem tuam. Moriar, nemoriar, Ut eam Videam. 1. Angusta est domus animae meae: quo venias ad cam,dilatetur abs te. Ruinosa est, refice eam. Habet quae offendant oculos

tuos, fateor & stio. Sed quis mundabit

24쪽

D. AUGUSTINI LIB. I. Team ΘAut cui alteri, praeter te,clamaboῖ Ab occultis meis munda me Domine, & abalienis parce seruo tuo. Credo, propter quod & loquor, Domine tu scis. 3. Nonne tibi prolocutus sum aduersumme delicta mea,Deus meus, & tu dimisisti impietatem cordis mei φ Non iudicio contendo tecum, qui Veritas es et & ego nolo fallere meipsum, ne mentiatur iniquitas mea sibi. Non ergo iudicio contendo i cum: quia si iniquitates obseruaueris D

mine, Domine quis sustinebit3C A P V T VI. God omnia bene ficia receperit a Deo, in ipso conseruetur ab ipso. - S D tamen sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram & cianerem. Sine me tamen loqui,quoniam e

ce misericordia tua est, non liomo irrisor meus,cui loquor. Et tu sortasse irrides me, sed conuersus misereberis mei. Quid eni inest quod volo dicere Domine Deus meus, nisi quia nescio unde venerim huc,in istam dicam mortalem vitam, an mortem Vita-

25쪽

lena,nescio. Et sit sceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut audiui a parentibus carnis meae, ex quo dc in qua formasti me in tempore : non enim ego memini. Exceperunt ergo me consolationes lactis humani. Nec mater mea,vel nu

trices meae sibi uber inplebant; sed tu

Domine mihi dabas per eas alimentum infantiae secundum institutionem tuam,& diuitias usque ad fundum rerum dispositas. Tu etiam mihi dabas nolle am- filius quam dabas;& nutrientibus me,vel-e mihi dare quod eis dabas : dare enim mihi per ordinatum affectum volebant,

quo ex te abundabant. Nam bonum erat eis bonum meum ex eis, quod non ex eis,

sed per eas erat. Ex te quippe bona omnia Deus, & ex Deo meo salus mihi uniuersa. Quod animaduerti postmodum, clamante te mihi per haec ipsa quae tribuis intus &foris. Nam tunc sugere noram, &acqui scere dele stationibus. Flere autem ostensiones carnis meae, nihil amplius. Pdst& ridere coepi, dormiens primo, deindevigilans. Hoc enim de me mihi indicatum

est, & credidi, quoniam sic videmus &

26쪽

alios infantes: nam ista mea non memini. 2. Et ecce paulatim sentiebam ubi essem:& voluntates meas volebam ostendere eis per quos implerentur, & non poteram; quia illae intus erant, foris autem illi: nec ullo suo sensu valebant introire in animam meam. Itaque iactabam membra & voces, signa similia voluntatibus meis,pauca quς poteram,qualia poteram: non enim erant verisii nilia. Et cum mihi non obtemperabatur, vel non intellecto, vel ne obesset, indignabar non subditis maioribus, & liberis non seruientibus, & me de illis flendo vindicabam.Tales esse infantes didici,quos discere potui;& me talem fuisse magis mihi ipsi indicauerunt nescientes , quam

scientes nutritores mei. Et ecce infantia mea olim mortua est, & ego vivo.Tu autem Domine,qui & semper vivis, & nihil

moritur in te:quoniam ante primordia saeculorum, & ante omne quod vel ante dici potest,tu es,& Deus es, Dominusque omnium quae creasti': & apud te rerum omnium instabilium stant causae: & rerum omnium mutabilium immutabiles m nent origines: & omnium irrationabilium

27쪽

& temporalium sempiternae vivunt rati nes. Dic mihi supplici tuo Deus & miscricors misero tuo ; dic mihi, utrum alicui iam aetati meae mortuae successerit infantia mea; an illa est quam egi intra viscera matris meaeῖNam & de illa mihi nonnihil indicatum est, & siegnantes ipse vidi s

minas.

3. Quid ante hanc etiam, dulcedo mea Deus meusἶ Fuine alicubi, aut aliquisὶ Nam quis mihi dicat ista, non habeor nec

pater nec mater potuerunt, nec aliorum experimentum, nec memoria mea. An irricies me ista quaerentem te, qui de hoc quod noui laudari te a me iubes, & con-hteri me tibi3 Confiteor tibi Domine caeli& terrae, laudem dicens tibi de primordijs& infantia mea, quae non memini: & dc- disti ea homini ex alijs de se conij cere, &auctoritatibus etiam muliercularum,multa de se credere. Eram enim , & vivebam etiam tunc; dc signa quibus sensa mea nota aliis facerem, iam in fine infantiae quaerebam . Unde hoc tale animat,nisi abs te Domineὶ An quisquam se faciendi erit artisex Aut ulla vena trahitur aliunde, qua esse &viuere

28쪽

viuere currat in nos, praeterquam quod tu facis nos Domine; cui esse & viuere, non aliud atque aliud est; quia summe esse, atque summe viuere, idipsum esὶ Summus enim es,&non mutaris: neque peragitur in te hodiernus dies,& tamen in te peragitur, quia in te sunt & ista omnia . Non cnim haberent vias transeundi, nisi contineres ea. Et quoniam anni tui non deficient,an- psi. ni tui hodiernus dies. Et quam multi iam dies nostri & patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt, & ex illo acceperunt modos,& utcumque extiterunt;&transibunt adhuc alij, & accipient, & vtcumque existentλTu autem idem ipse es,&Omnia crastina atque ultra, omniaque hesterna & retro, hodie facies, hodie fecisti. Quid ad me, si quis non intelligit Gaudeat & ipse, dicens: Quid est hoc λ Gaudeat etiam sic; & amst non inueniendo inuenire potius, quam inueniendo non

inuenire te.

29쪽

Infantiam quoque peccatis esse obnoxiam. r. I XΑvDi Deus. Vae peccatis homunum. Et homo dicit haec.& misereris eius: quoniam tu fecisti eum, & pe catum non fecisti in eo. Quis mihi com--αs, . memorat peccatum infantiae meae 3 Quoniam nemo mundus a peccato coram te;

, nec infans, cuius est unius diei vita super terram.Quis mihi commemorat/ An quilibet tantillus nunc paruulus,in quo video quod non memini de meZQuid ergo tunc . peccabam Z. An quia uberibus inhiabam plorans ZNam si nunc faciam, non quidem uberibus, sed escar congruenti annis meis ita inhians, deridebor atque reprehendar iustissime. Tunc ergo reprehendenda faciebam : sed qui eprehendentem intelligere non poteram, nec mos reprehendi me nec ratio sinebat. Nam & extirpamus &eij cimus ista crescentes. Nec vidi quemquam scientem, cum aliquid purgat, bona proij cere. An pro tempore etiam illa bona erant, stendo petere, etiam quod

noxiu

cto i

30쪽

D. AvGUSTINI LIB. I. I

noxie dareturΘ indignari acriter non sibi chis hominibus,liberis, & maioribus, his que a quibus genitus est Z multisque praeterea prudentioribus, non ad nutum v luntatis obteinperantibus, feriendo nocereniti quantum potest, quia non obeditur imperijs,quibus perniciose obessiretur Ita imbecillitas membrorum infantilium innocens est, non animus ii fantium. Vidi ego, & expertus sum gelantem paruulum; nondum loquebatur, & intuebatur palliadus amaro aspectu collactaneum suum.

a. Quis hoc ignorat Z Expiare se dicunt

ista matres atque nutrices , nescio quibus remedijs. Nisi vero & ista innocentia est, in fonte lactis ubertim manante atque bundante opulentissimum, opis egentillimum , & illo adhuc uno alimento vitam ducentem, consertem non pati. Sed bla de tolerantur haec;non quia nulla vel parua, sed quia aetatis accessu peritura sunt. Quod licet probes, tamen ferri aequo aniamo eadem ipsa non possent,quando in alia quo annosiore deprehenduntur.Tu itaque

Domine Deus meus, qui dedisti vitam infanti , & corpus, quod ita ut videmus instruxisti

SEARCH

MENU NAVIGATION