Diui Aurelij Augustini episcopi Hippon. Confessionum libri 13

발행: 1650년

분량: 614페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

struxisti sensibus, compegisti membris, si-gura decorasti,proque eius uniuersitate atque incolumitate omnes conatuS animantis insinuasti, iubes me laudare te in istis, νώι ,i, & confiteri tibi,& psallere nomini tuo Al- ' tissime: quia Deus es omnipotens & bonus, etiamsi sola ista secisses quae nemo alius potest facere nisi tu une, a quo est omnis modus; formosissime, qui formas

omnia, & lege tua ordinas omnia. 3. Hanc ergo aetatem Domine,qua me

vixisse non memini, de qua alijs credidi, vi quam me egisse ex alijs infantibus conieci; quamquam ista multum fida coniectura sit, piget me annumerare huic vitae meae qua vivo in hoc saeculo. ntum enim attinet ad obliuionis meae tenebras,so, par illi est qua vixi in matris utero. Q dsi & in iniquitate conceptus sum, & in

peccatis mater mea in utero me aluit, ubi Oro te Deus meus, ubi Domine ego seruus

32쪽

C A P VT VIII. D siriptio pueritia.

i. I ONNE ab infantia huc pergens Veni in pueritiam; vel potius ipsa in me venit, & successit infantiar Nec disces.st illa quis enim abijtλὶ & tamen iam non

erat. Non enim eram infans qui non farer, sed iam puer loquens eram e & memini

hoc; & unde loqui didicerim post aduerti.

Non enim docebant me maiores homunes, praebentes mihi verba certo aliquo ordine doetrinae sicut paulis pὀst litteras: sed ego ipse mente quam dedisti mihi Deus

meus, cum gemitibus & vocibus varijs,&Varijs membrorum motibus edere vellem sensa cordis mei,ut Molinitati pareretur;nec valerem quae volebam omnia; nec luibus volebam , omnia ' praestabam memoria; cum ipsi appellabant rem aliquam,& cum secundum eam vocem corpus ad aliquid mouebant, videbam,& tenebam hoc ab eis vocari rem illam,quod sonabant clim eam vellent ostendere. 2. Hoc autem eos velle,ex motu corporis

33쪽

ris aperiebatur; tamquam verbis natii ratibus omnium gentium, quae fiunt vultu &nutu oculorum, ceterorumque membrorum actu, & senitu vocis indicante assectionem animi in petendis,habendis, reij-ciendis,faciendisve rebus. Ita verba in varijs sententi js locis sitis posita, & crebro

audita, quarum rerum signa essent paulatim colligebam, measque iam voluntates, edomito in eis signis ore, per haec enunciabam, Sic cum his, inter quos eram, Voluntatum enuntiandarum signa communicaui,& vitet humanae procellosam soci tatem altius ingressus sum, pendens ex parentum auctoritate, nutuque maiorum hominum.

odium litterarum, ἔν amor lusus in pueris.

DRV Deus meus, quas ibi miserias expertus sum & ludificationes, quandoquidem recte vivere mihi puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc feculo florerem, & excellerem linguosis artibus ad honorem hominum,

34쪽

de falsas diuitias famulantibus. Inde ad scholam datus sumul discerem litteras, in quibus quid utilitatis esset,ignorabam muster; & tamen, si segnis in discendo essem,

vapulabam. Laudabatur enim hoc a ma- .ioribus: & multi ante nos vitam istam agentes praestruxerant aerumnosas vias, per quas transire cogebamur multiplicato

labore & dolore filiis Adam.

Inuenimus autem Domine homines rogantes te; & didicimus ab eis,sentienteste sui poteramus in esse magnum aliquem, qui posses, etiam non apparens sensibus nostris, exaudire nos & subuenire nobis. Nam puer coepi rogare te auxilium & r fugium meum; & in tuam inuocationem rumpebam nodos linguae meae: & rogabam te paruus, non paruo affectu, ne in schola vapularem. Et cum me non exaudiebas quod non erat ad insipientiam mihi ridebantur a maioribus hominibus,u's ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil volebant, plagae meae, magnum tunc & graue malum meum. Estne quis.

quam Domine tam magnus animus, prae

grandi affectu tibi cohaerens;estne inquam

B quis.

35쪽

quisquam Z Facit enim hoc quaedam etiam stoliditas. in Est ergo, qui tibi pie cohaerendo ita sit affectus granditer, ut eculeos& ungulas atque huiuscemodi varia to menta , pro quibus effugiendis tibi per

niuersas terras cum timore magno supplicatur, ita parui aestimet,irridens eos qui haec acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri ridebant tormenta quibus pueri a magistris affligebamur Non enim aut minus ea metuebamus, aut minus te de his euadendis deprecabamur; α peccabamus tamen minus scribendo, aut legendo,aut cogitando de litteris,quam exigebatur a nobis. 3. Non enim deerat Domine memoria vel ingenium,quae nos habere voluisti pro illa aetate;sed delectabat nos satis ludere,&vindicabatur in nos ab eis qui talia utique

agebant. Sed maiorum nugae,negotia V cantur : puerorum autem talia cum sint, puniuntur a maioribus: & nemo miseratur pueros,vel illos,vel utrosque.Nisi vero approbet quisquam bonus rerum arbiter vapulasse me, qui ludebam pila puer, Meo ludo impediebar quo minus celeriter disce-

36쪽

discerem litteras, quibus maior deformius luderem. Haud aliud faciebat idem ipse a quo vapulabam : qui si in aliqua qua

stiuncula a conductore suo victus esset, magis bile atque inuidia torquebatur, quam ego cum in certamine pilae a collusore meo superabar.

I. Τ tamen peccabam Domine Deus, Vbordinator & creator omnium rerum naturalium, peccatorum autem tantum non ordinator. Domine Deus meus,

peccabam faciendo contra praecepta parentum & magistrorum illorum. Poteram enim postea bene uti litteris,quas volebant ut discerem quocumque animo illi mei. Non enim meliora eligens eram inobe diens,sed amore ludendi, amans in certaminibus stiperbas victorias,& scalpi au- ' a fraures meas falsis fabellis, quo prurirent ardentius, eadem curiositate magis magistque per oculos periculosa micante in .enacula ludosque maiorum , quos tamen

37쪽

2o - CONFESSIONUM

qui edunt, ea dignitate praediti excellunt, ut hoc paene omnes optent paruulis suis; quos tamen caedi libenter patiuntur, si spectaculis talibus impediantur a studi,quo eos ad talia edenda cupiunt peruenire. Via de ista Domine misericorditer, & liberanos iam inuocantes te ,libera etiam eos qui nondum te inuocant, ut invocent te, ocliberes eOS.

Puer morbo corripitur, reuascens

Baptismum dissert. I. 4 v DIDRAM enim ego adhuc puer uri de vita aeterna nobis promissa per humilitatem Filii tui Domini Dei nostri,

descendentis ad superbiam nostram; & s. gnabar iam signo crucis eius,& condiebarcius sale, iam inde ab utero matriS mea quae multum sperauit in te. Vidisti Do-i mine, cum adhuc puer ellem, & quodam die pressus stomachi dolore,repente ς stu Iem paene moriturus. Vidisti Deus meus,

quoniam custos meus iam eras,quo motu

animi & qua fide BUtismum Christi tuli

38쪽

Dei & Domini mei,flagitaui a pietate matris meae, & matris omnium nostrum Ecclesiae tuae. Et conturbata mater carnis meae, quoniam & scrupiternam salutem meam charius parturiebat corde casto in fide tua, iam curaret festinabunda, ut S cramentis salutaribus initiarer & abluere te Domine Iesu confitens in remissionein peccatorum, nisi statim recreatus essem. Dilata est itaque mundatio mea;quasi necesse esset ut adhuc sordidarer, si viderem; nquia videlicet post lauacrum illud maior re periculosior in Erdibus delictorum reatus foret.

2. Ita iam credebam, & illa, & omnis domus, nisi pater solus ε, qui tamen non

euicit in me ius maternae pietatis,quo minus in Christum crederem, sicut ille nondum crediderat. Nam illa satagebat, ut tu mihi pater esses Deus meus potius quam ille; & in hoc adiuvabas eam ut superaret virum, cui melior seruiebat:ciuia & in hoc tibi, utique id iubenti, seruieoat. Rogo te Deus meus, vellem scire si tu etiam velles, quo consilio dilatus sum ne tunc baptiZarer: utrum bono meo mihi, quasi laxata

s , sint

39쪽

11 CONFESSIONvM sint lora peccandi,an non laxata sint. Vnde ergo etiam nunc de alijs atque alijs s nat undique in auribus nostris,Sine illum, faciat quod vult;nondum en im baptizatus est: & tamen in salutem corporis non dicimus, Sine, vulneretur amplius; nondum enim sanatus estZ Quanto ergo melius, ut cito sanarer, & id ageretur. mecum me Ium meaque diligentia, ut recepta salus animae meae tuta esset tutela tua,qui dedis.ses eam l Melici vero. Sed quot & quanti fluctus impendere tentationum post pue- .ritiam videbantur: nouerat eos iam illa mater,& terram magis per eos, unde postea formarer, quam ipsam iam essgiem committere volebat.

Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus rebatur bene.

r. π N ipsa tamen pueritia de qua mihi

mini, quam de adolescentia metuebatur) non amabam litteras, & me in eas urgeri oderam: & urgebar tamen, dc bene mihi fiebat, nec faciebam ego bene s non enim

40쪽

D. AUGUSTINI LIB. I.

enim discerem, nisi cogerer. Nemo enim inuitus bene facit,etiamsi bonum est quod facit. Nec qui me urgebant,benefaciebant; sed bene mihi fiebat abs te Deus meus. Illi enim non intuebantur,quo referrem quod me discere cogebant, praeterquam ad c tiandas insatiabiles cupiditates copiosae inopiae, & ignominiosae gloriae. 2. Tu vero, cui numerati sunt capilli capitis hostri, errore omnium , qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad utilita-rma meam; meo autem, qui discere nolebam,utebaris ad poenam meam; quia plecti non eram indignus tantillus puer, α tantus peccator. Ita de non benefacientibus tu benefaciebas mihi; & de peccante meipso, iuste retribuebasi mihi. Iussisti enim,& sic est, ut poena sita sibi sit omnis inordinaxus animus

V ID autem erat causae cur Graeca

litteras oderam, quibus puerulus imbuepar, ne nunc quidem mihi satis ex-B plora se

SEARCH

MENU NAVIGATION