Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A mota in Hebræos ÿgyptiorum persecutione usque ad Moysis obitum

발행: 1760년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

341쪽

328 HISTORI R. ductus est. An autem ea diviso ex Graecis repetenda sit, vel a Latinis, ignoratur Putamus tamen, Hugonem a S, Caro Dominicanum , qui obiit anno I 262. vel I 263. omnium primum certa adscripsisse in Bibliis capita, ut Concordantias Latinas, a se digestas, comm diores redderet . Ferunt tandem, Robertum Stephanum in sua Bibliorum editione annia 343. distinxisse Textum Ter numeratos Ue sculos, uti modo obtinet. Editiones sane Bibliorum & Coneordantiarum saeculi decimi- quinti & alterius ineuntis, nulla praeserunt inversiculis oeconomiam . 'Mossis VI In Genesi Israelitarum animos ad Dei eo dium Legem , in quatuor reliquis Pentatheuchi Li- inscriben- bris mox tradendam , praeparaturus ΜoyseS , cis Penta- non vulgari atque consueta praefatione raeΠ-

νε σευ dum sibi censuit; sed excelsam statim de N minis potentia ideam populo ingerit , dum

ipsum Caeli & Terrae, omniumque Creatura rum , Verbo tantum prolato, atquq unico V luntatis nutu Conditorem describit,; quibus simul omnem penitus de Mundi aeternitate opinionem abolet, atque JEgyptios omnesque alios Idololatras , cultum Astris , Elementis, Vilioribusque creaturis impendentes, fugi ilat. Nec ceteras Dei praerogativas omittit. Quid enim conducibilius ad Providentiam Dei astruendam , quam Noe, Abraham i , Isaaci , Iacobi, Iosephi gesta Z Quid ipsius Iustitiam commendat magis , quam Diluvii , & Sodomae , Gomorraeque historia P Genealogiis deducendis , ac maxime Sethi ante Diluvium, & Semi

342쪽

mi post Diluvium insistit; inos enim Patres Judaei' habuerunt; illos Salvator,' in quem

Iudaeorum vota collimabant , generis auctores fuerat habiturus . Post relatam hominum dispersionem occasone Turris Babelicae , iuunam familiam Phaleg & Heber l, i storiam co- , git; versoque ad Abrahamum Hebraeorum p rentem stylo , magnificas promissiones ipsi faetas a Deo de suturo Liberatore, ex illius genere mittendo , deque Chanaan itide eiusdem posteris asserenda , inculcat ; quo sane nihil erat aptius confirmandis , atque in spem erigendis animis illorum , qui in 'eius regionis expeditionem progrediebantur . Potissima L

gislatoris cura in eo versatur , ut occasionem innovandarum vel/.constituendarum Legum

aperiat, uti Sabbati , & Circumcisionis. Veteres inter se Gentium simultates , a sua deductas origine, pandit . Maledictio Noemi in Chanaan prolata adducitur , ut causa terram, ab illius posteris occupatam Israelitis tradendi . Moabitarum 'Ammonitarumque , populi Dei nunquam non hostium, crepundia parum honesta manifestantur . Iura primoris natu Iacobo asseruntur; cui ante & post ortum fame

promissiones, excluso Esau. Idumaeorum a ctore, narrantur. His itaque argumentis Moysem adductum putamus , ut suas Leges a Ge

VII. Quo autem Libri Μolaici, quemadmo- p dum & tota Scriptura , ceteris omnibus Libris praeponantur, illud Primum occurrit , ' quod auctoritati scilicet Deum habeant Auctorem', qui abdιta

343쪽

quaeque & obscura scribenti pandebat, certis Iero assertisque aliorum rφlaetione ., aut propia industria & experientia cognitis, divinam talelere aeque ac falli . nesciam , auctoritatem Conciliabat . Uςrum , quando res agenda cum illis esset, quibus nulla est hujus divinae auctoritatis ratio, adhuc Pgniatheuchum omnium ScriptoruM Opexibus praestare, luculentissime ostenderemus. Moyses enim omnium Scriptorum , in quorum extat memoria, superat aetatem. Exploratum autem est, dum quaeritur de rebus a nostro aevo remotissimis, illi auctori majorem steri fidem, . qui ceteris est Antiquior , cum rerum v nos eii magis perspecta esse potuerit . Accedit, , quod in Moyse omnes vexitatis notae reperiantux . Vir . enim . eximii erat . ingenii , rerum peritissimus, sapientia etiam & consilio eo usque cumulatusi, ux his animi sui dotibus, undique. Mius scripta. redundent. Nihil ergo ibium scri psisse ceniendum est , . quod . explor tum penitesque compertum non. haberet. Esto, potuisset populo rudi pro suo arbitrio quaedam Amponexe , ex iis potissimum, quae ipsit praesentes non aspexerant , yel gliunde perspecta non haberent, , , ne tamen nisi, vera id eret , fecit instaei probitatis M atque genuini. candoris vi tus , cuius in omnibus gestis suis minime fucatae documenta i monstravit Si , humanii ali-

. quid ad aquas contradictionis ii passus est , m lentio rem non invesrit S i quod etiam in resereodis fratris sui Aaronis, atque sororis Ma-

- .i .... viae,erroribus observat. Filii loco a Regis . IE-

.gypti filia assiimptus , quo honorum diviti

344쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI . 33 Irumque non pervenisset, si tantam Aulae spem sponte non respuisset , ut de suorum fratrum calamitatibus partem consequeretur Z Quibus prosecto fratribus iuvandis adeo institit , ut Regis ira in se concitata.sibi demum fuga consulendum fuerit . Toto eo 4ο. annorum spatio, quo in deserto peregrinatum est, multum a populo querelarum, obloquutionum, injuri rum sustinuit invicta patientia , atque mira condonandi facilitate. Iple de se tanquam de alieno in sua narratione verba facit ; vel si aliquando se prodat, ideam tamen exhibet hominis ,. velut latescere volentis. Uixit omnis hypocrisis & superbiae expers ; obiit nullis dignitatis insignibus suae familiae relictis. Si impostor fuisset , impostoremne Deus tot prodigiorum coram aegyptiis, Hebraeisque patrat Tum , gloria ornare voluisset Si quid forte veritati non consonum protulisset , siluissentne Israelitae, quorum honori , nomini , propenationi tot tantaque contraria recensuit r Eius praeterea narrationes ita inter se mutuo connectuntur, gravitate adeo & prudentia cohaerent , talesque veritatis & ingenuitatis chara- Et eres praeseserunt , ut omnem doli , menda. ciique suspicionem amoveant. Nihil turbidum, aequivocum nihil in ejus scriptis deprehenditur ς procul ambages, atque de industria quaesitae digressiones, quibus subdoli Scriptores aliquando lectores suos longe a ueritate abducunt; quo facilius insinuare salsa, atque mendacium , facile alioqui in simplici & aperta

marratione prodendum, incautis supponere valeant .

345쪽

si quid esset in ejus historia falsi , & repu-

gnantis, statim sentiretur . Deum suae. dumtaxat vocis imperio Mundum creasse , nulla' adducta ratione , nulla prolata auctoritate , asserit . Prodigia supra, captum thominum simplici stylo, ac velutio tranquillo ac securo vultu describit Ultro quidem fatemur , in ejus historia plura extra suum locum , di temporum seriem vagari; sed haec sunt potissimum genuini Scriptoris indicia ; quippe qui omnium, oculis. explorata ac comperta narranS, non eam

adulitatem rebus exponendis affert, quῖm Auctor vel non synchronus, vel aliud quam Veritatem prae oculis habens. Porro si quis dolo aliquo malo. mendacium sive . supposititium opus t obtrudere voluisset, illene consilior suo incautus adeo providisset ut ea , in dpeciem repugnantia Libro suo inserens, fraudem suam proderet 8 Qui tantum valuisset ingenio , .ut Pentatheuchum procuderet , ille. sane : errori

tam crasso. impar fuisset. λ . . . . . ' a

etoia VIII. Priores tantummodo Genesis historia iistis O, qu ut ue. per se repsum . Moyses scire non teres Pi poterat, aliquam forte inducant dissicultatem; triarcha, quae tamen imminuitur , quan& penitus iob conse m litur; si meminerimus , eorum X, quae ante &ta. Disia post Diluvium gesta sunt , traditionem primna Penim rum hominum diu viventium' ratione habita, rheuehi . Moysi satis recentem fuisse. Μathusala enim

re,eiatio. vixit cum Adamo armos, 2 . Semus cum Mathusala Ioo. Isaacus cum Semo Io. Iacobus

cum Isaaco rao: Ephraim & Μanasses, Jos,

346쪽

UI MUSQUE TESTAMENTI. 333phi filii, cum Jacobo et . Μoyses tandem fit horum Josephi consuetudine satis longa uti potuit , cum a morte Josephi usque ad ortum

Moysis anni dumtaxat 64. intercesserint. , bre . e sane pro ea etate . spatium. Hinc servatas in familiis earum rerum memorias Moyses facile colligere potuit. Ad haec , . rerum ante. gestarum scripturas & monumenta jam tunc extitisse aliqua, exactus annorum, quibus Patriarchae Vixerunt , computus, si non demonstrat, saltem innuit , quorum si quidquam vel apud iEgyptios, vel apud Hebraeos servabatur, Μοyses profecto prae ceteris norat . Demum quae a Moyse referuntur ,, ea sunt, ut 1acile in hominum memoriam conser Uarentur,

Mundi creatio, Adae lapsus, DiIuvium Noe, Turris Babel, Nembrodi Imperium . Ex his tamen perperam quis colligeret, eliminatam a nobis divinam Pentatheuchi revelationem . Futura enim Moyses praedixit, praeterita etiam oculis hominum nunquam visa recensuit ; quae quidem utraque nonnisi Deo revelante sciri Poterant . Mundi creationem exempli causa exhibet, cui hominum nemo adfuit, ne ipse quidem Adam, cum nonnisii post cetera a Deo sexta die creatus fuerit . Hebraeorum ae fide defectionem a , Μestiae ,, sive magni 'Prophetae adventum b , Josue vidiorias c , futuram singularum Tribuum sortem d) , aliaque multa, quae post illius obitum adamussim

347쪽

Nulia auis liquitas

Penta

rheuehum superat a Chaldaeoinquitas

334 His TORIAIX. Qui mundum pluries innovatum volunt, & ante Adamum homines extitisse , aliasque praeter eas, quas ex Moysis Libris novimus , Imperiorum & Religionum vices , ab tatesque praeteriisse opinantur, de suis sibi cogitationibus plaudant. Systemata, hypotheses, aerae, methodi, nisi solidis argumentis fulciantur , eadem sicilitate, qua eriguntur, e iam prosternuntur. In novis inventis, in regionibus recens detectis, in artibus post a flugnata per Μoysem tempora excogitatis , suae novitatis characteres Μundus undique profert

Firmiora ceteris monumenta, marmora, num

mi , aedificia , inscriptiones, singula omnia

Mundum non diu antea conditum ostendunt. orientales scribendis Historiis prae occidentalibus ineubuisse videntur . Inter eos Vero qui antiquitate se maximer jactant, Chaldaei sunt, AEgyptii, & Sinae . X. Chaldaei juxta Diodorum siculum observationes astronomicas annorum 47 aooo. apud se habere . comminiscebantur. Cicero illas rest ingit ad 47oooo. Berosus vero, & Critodemus ad Aa ooo. Sed Epigenes vicissim ad 72oooo. extendit a . Verum Cicero portentosam hanc vetustatem stultitiae, vanitatis, &imprudentiae condemnat. Aristoteles, indagandae veritatis gratia, ad Callisthenem tunc temporis cum Alexandro Magno versantem, literas dedit, ut si quid eertioris ea de re deprehendere posset , rescriberet . Callisthenes '

348쪽

UTRsUE UE ' ESTAilENT1. 33ue observatibfles annorum 19o3. ab exordio Μ narchi Chaldaeorum usque' ad Alexandrum remist: ου . Haec eirca annum Mundi 3676.

contigere 'i' porro si huic armorum numero

subtrahas ai nos: tyo3. anflum 'Mundi i 7 .habebis; circa quod tempus & Ttirris Babel,& Chaldaei' Regniis Nembrodum sundamenta docata sunt. Quare Chaldaeorum observationibuς Moysis historia longe est praserenda. XI. IEgyptii suum ipsorum 1mperium a Diis AEnpti primum, a Semideis deinde seu Heroibus , mm 'Πεab hominibus' seu Regibus postremo gestum

tuebantur θ . Drerum & Semideorum Rea reform n gno 342oI. annos tribuebant ; Regum vero ' 'Imperio, post Menem usque ad Ne anebum, ab Artaxersi ocho Persarum Rege, undeviginti annis ante Alexandri Μagni Monarchiam, depulsum, 2324. annos statuebant. A Nactanebo autem usque ad Christum 34o. cir- eiter anni effluxerunt . Ita fit, ut ab initio AEgyptiae Monarchiae ad salvatoris ortum 36863. anni supputentur; quod quidem ab omnibus respuitur. Dicunt aliqui, methodum , quam veteres YEgyptii in supputando suorum Principum Imperio servabant, Chronologiae ipsorum augendae, & primorum Regum annis multiplicandis , confluxisse . Asserit Palaephatus , Regum suorum imperium dierum, non annorum suppuratione 1gyptios metiri solitos sui

Manetho, Eratosthen. ,

349쪽

se . a Rexenti'res aegyptii facile pro diebus

annos posuere'. Tradit Diodorus, antiquitus AEgyptiorum annum uno tantum mense,. Iuκta

Lunae periodum, constitisti ρὶ, . Auctor est Censorinus , annum AEgyptium primo. duobus dumtaxat mensibus aequauet,.reformatum deinde regnante Pisone ad quatuor x postremo ad duodecim reductum e . Hac ratione incredibilis AEgyptiarum Dynastra uin , vetustas ad ae-- quam mensuram reduci potest. Volunt, exempli causa ,: Helion , Vulcani filium , regnasse 4477. annis Si annis dies substituas, regnum illius ad I a. annos, 3.. menses, & q. dies, restringes . Si vero pro singulis annis singulos menses intelligere mavis, Regnum illius ad annos 373. & mensem unum limitatum habebis; quod pro diuturna veterum bominum vita incredibile non est . . AEgyptiρ- XII. Ad Dynastias aegyptiorum quod spe- ctat, certum est, non omnes esse successivas, Σὸb iis ' plurea collaterales , ut plerique Reges suc-iὸrata que numerati, coaevi fuerint, in sua singuli AEgypti. regione imperantes. Quare Regum il-Iorum catalogi septem nomina praeserunt, juxta septem regiones, in quibus erant Dynastiae ; his scilicet, Memphis, Diogpolis, Thanis , S thron, Elephantina, & Gis. Si igitur hae Dynastiae una post aliam collocentur, facile intelligitur , incredibilem illis vetustatem pontribui. , quam 'nunquam habuere . Ad haec ,

alii

O Diodor. Sicul. l. I.

350쪽

mstrusoeg TESTAMENTI, 337 . alii AEgyptiorum Dynastias contrahunt, alii praecidunt, alii omnino reiiciunt. Hinc quae de aegyptiorum vetustate praedicantur, ince ta omnino fune- Si quid autem certi constet,

illud hauriendum a Libris Mosaicis, qui aegyptios a Chan Noe filio , S a Μegraim filio apsius Chami, egressos ostendunt a . Ua

xo, qui circa annum ab Urbe condita 7oo. scribebat, aegyptiorum Regno et Icio. annos tribuit . Si autem annis Mundi 3936. in quos annus ab urbe condita 7oo. incidit, detrahas annoS 2ICO. pervenies ad annum Mundi i 856. Atque adeo AEgyptiorum Regnum dispersione Gentium a Μoyse indicata recentius est . Nec ab eo ceteri Scriptores abludunt b , asisgnantes eidem Regno: annos I 663. usque ad captam aegyptum per Cambissem anno Μundi 3483, Retrogrediendo enim ad annum 182O. Venitur et qui quidem eadem dispersione est posteri os XIII. Sinae etiam magnam ostentant anti

quitatem . Uerum ipsis fatentibus historia quae Regem Fohi superat, fabulosa est. Fabulosa Pariter sunt, quae de ipso Fohi, ej usque suc

cessoribus tradunt. Quando autem illa ceu certa compertaque haberentur, non idcirco tamen causa excideremus. Cum enim Folii annis 233 a. ante Christum regnaverit, Sinarum Imperium non posset extendi ultra annum

marum vetustas , Maria

esset af

l. a. c. I a. n. 18. & 27. . ... in Annal.

SEARCH

MENU NAVIGATION