장음표시 사용
321쪽
ρM H et Aatque Angelorum satellitio comitante descend rit, ibique Legem illis inter fumum & flammas montem occupantes, tradiderit, sed & in montibus Seir & Pharan manifestum se se e hibuerit , ' Populum suum ibi ceu . Magister optimis imbuens doctrinis, adinstar. vero Μ tris sinu complectens, ac tandem tanquam
Bbnbdictis' XII, Rubenis benedictio paucis clauditur :Ruben. Utvsit , ait, Ruben , m . non moriatur , etsipamus in numero . Quasi dicat : Excidat ex animo injuria ab eo Patri, violato thalamo , irrogara, ordinemque suum inter ceteras Triabus conservet ; sed posteritate in Israele fi renti , in eriminis poenam, non fruatur. Benedictio . XIII. . Rogat Deum, ut Tribum Iuda exau-Jμή - diat, excipiatque supplicum vota & sacrificia, ac bellicis eorum expeditionibus faveat ; quae in Davide potissimum completa conspiciuntur. is XIV. Gratulatur Levi singularem Urim &ibbi. Thummim praerogativam, summo Sacerdoti ex
ea Tribu collatum ; extollit Levitarum. sortia udinem , qua per media agmina discurrentes . . obvium quemcumque, quamvis arctiori sanguia . nis vineulo coniunctum , trucidarunt. Docet munus illorum esse , ut non modo majori , quam ceteros, studio Legem servare, sed & a. i. Populo servandam curare, ac praeterea Altari thymiama & hostias imponere. Versus tandem ad Deum, illum orat, ut virtutem illius Tria,' bus suo prosequatur favore, munera ab ea illi' oblata suscipiat, & arrogantiam eorum , qui ei adversantur, coerceat. . XV.
322쪽
UTRiusQUE TESTAMSim. 8O9XU Benjaminum Deo dilectum praedicat , praedicitque futurum , ut securus in sua sorte Versetur, Dei alis humerisque protectus . Uulgo haec de Templo, in sorte Benjamini a Sa
lomone aedificato , explicantur .
XVI. Omnium bonorum plenitudinem in rienω cito Josephi montibus, collibusque collocatam asse V Lrit; nec immerito quidem e nam Tribus E ι--phraim & Manassis, qui genus suum eA Jψsς φε=aim /pho ducebant, in tradita sibi hereditate, mon' Manassis. aibus vini, olei, frumenti, omniumque fructuum feracibus fruebantur. Optat deinde Moyses, ut in caput Iosephi, qui est Nazavius inter fratres, descendat illius benedictio, qui sibi in Rubo ad Horeb apparuit. Porro N sr, vel Neetir in Aula Regum Orientalium erat Praesectus a Rege secundus to quod
sane Iosephum, a Pharaone omnibus p latum maxime decet . Comparat tandem Josephum quidem Tauro, de cujus pulchritudine grandia profecto sentiebant Veteres ; frequentissimas vero Ephraim, & Manassis Tribus, RhinocerotiS cornibus, . quae prae taurinis solidi ra sunt , di ad impetendum penetrandumque
XUII. Pandit diversa Zabulon & Issachar Bhisiaictio
studia: quorum alter, loci opportunitate ille- Zabtilonctus , maria ad negotiationem excurreret; al- lis ter vero se quietum intra regionem & tenim char. ria sua cohiberet, otium & soli culturam maritimis Zabulonis itineribus praeferens . o Inter benedicendum subjunxit : Populos vocabunt ad
323쪽
inundationem maris quasi lac fugent , th Duror absconditos arenarum a) . Porro verba haec ad unam tantum Zabulonis Tribum pertinere crederentur , quae occasione suorum itunerum , alienigenas, ut secum Ierosolymam ad Μontem Sion venirent, invitabat, ingentesque ex ea navigatione comparabat divitias. V lunt tamen nonnulli, arenarum thesauros indi. Care metalla , quae e montium visceribus effoderentur . Alii certant pro Muricibus, quorum celebre fuit nomen ex purpura , quaeque non longe a Tyro piscatu apprehendebantur . Sunt tandem, qui praeferant arenas vitreas, ex
quibus hodie pariter ingens est in ea regione
commercium . Cum mercatores inre excurrentes , forte sub olla nitrosum quemdam lapidem collocassent, contigit ut idem ipse lapis igne candescens liquaret arenam ex littore circa Tyrum desumptam, produceretque liquorem pellucidum, qui in vitrum coaluit. A Ptolemaide ad usque Tyrum , quo se se extendebant Tribus, quarum benedictiones expendimuS, arena vitreis operibus aptissima est b).Bρη-dictio XVIII. Moyses eo potissimum nomine ce-Gσα. Iebrat Tribum Gad, quod sepulcrum suum intra illius sortem contineat. Vidit principatum suum, quod in parte sua Dinoν esset repostus . Cum autem id historiae veritati repugnare vi deatur, serenti, Moysem sepultum fuisse apud montem Abarim, sive Nebo, in regione Ru-
324쪽
UTRIUSQUE TESTAMENTI. 81Rhenitica situm, aliqui idcirco textum ka interpretantur , ut insinuetur, benedictionem Gadi nihil aliud continere, quam gratulationem ei factam, quod primitias victoriarum ab He.hraeis relatarum trans Iordanem , a Moyse ,
Populi Principe & Legislatore, sibi postulave.
rint, impetrarintque. Laudat etiam Gaditas , quod pomaeria suae Tribus dilataverint, quod.Ve , ceu Leo, post captam praedam requieve rint; quae ad victorias Iephte non incongrue
XIX. Dan comparat Leonis catulo, qui ea Ben dictis Basanitide prosilit , excurritque longius praeo Dan. dam quaesiturus. His coloribus exhibere facile uoluit Sampsonem, aut Danitas illos, qui ex sua portione egressi, Urbem Lais ad extremam oram Chanaanitidis constitutam occuparunt XX. Nephtali abundantiam esseri , praedicitaque illum Mare & Meridiem possessurum . Hereditas hujus Tribus definiebatur ad orientem Iordane , ad Septemtrionem Libano , ad Occidentem Tribu Aser, ad Meridiem quamdam Zabulonis parte . di Mari Genesareth, si,ve Tiberiadis. Eo forte Moysis verba speNa
XXI. Fausta tandem adprecans Aser : PuL Bon/dictiochra , inquit , florentique posteritate- beatus sit , Aser. fratribu que carus , ac diυes oleo . Uerba autem his adjecta : Ferrum aes calceamentum ejus: committunt inter sese Interpretes. Aliis hic exprimitur bellicum Aseritarum genium s... U im a Jud. xv III.
325쪽
olim enim milites calceis; sive ocreis metallo ornatis munitisque utebantur. Quidam , prio ribus utcumque accedentes , hunc senium Praeferunt : Aser conteret pedibus, contemnetque instrumenta omnia bellica , ferrum , aes . Referunt tandem hoc nonnulli ad agriculturae labores , quibus addicti Aseritae, calcea aere vel ferro munirent. De Aser vaticinantis haec post rem a sunt verba :. Sicat dies iuventutis tuae , ita oe fenectus tua. Praedicitne constantem invariatamque rerum seriem Z An potius optat , . ut ea felicitas , qua ab exordio fruebatur , ad finem usque perseveret Si posteriorem interpretationem eligis, innuitur facile infortunium eius Tribus, quod inter primas captivitatemi Teglaiphalassaris , Assyriorum Regis, experta
misHictis . Absolutis singularum Tribuum bene ibisti. Is dicti0nibus, sermonem ad totum Israelem Μον ablis se S Vertit, illique securitatem , opulentiam , victorias, omnia denique bona ex eo promit- it , auguraturque , quod Deus illorum protector Caelum aeque ac Terram moderetur, deque omnibus ad libitum disponat
326쪽
Obitus Μο is . Dissidium inter S. . Michaelemm daemonitim de illius septil3ura.
I. D Io benedictionum ossicio absoluto, Moy- Avuo . 1 . se e campestribus Μoabiticis ad Iorda- ΜυuD1
. nem, e regione Ierichuntis , monte Abarim, 2333. sive Nebo , aut Phasga divinis. iussionibus anteChri. obsequens , ascendit, nemine facile comitan-stum te ,i cumque e , vertice illius totam late Te I447. i ram, quae Hebraeis submittenda erat, Deo in- - dicante prospexisset, obiit iubaente Domino, vel obit ut habet Hebraeus , in incula Domini sa). H rum autem verborum duplex assertur explicatio Altera hujusmodi est o Mortuus est ad imperium, quod ipsi fecerat Deus illis verbis: Ascende in montem , o morere b . Altera vero et Mortuus est, converso ore ad os Domini , qui osculo animam servi sui excepit. His tamen minime adoptamus narratiunculam ex apocrypho Libro , inscripto , Musis Assumptio, desumptam . Deus mandaverat Angelo Gabrieli, ut animam Moysis educeret. Amovente autem a se illud munus Gabriele, amovente deinde etiam Michaele & Linghiele , utpote qui, cum praeceptorem habuissent Moysem , talia Magistro rependere indignum sibi rebantur , propius factus est Samael , princeps Daemonum, cui & nomen Angelus mortis, ut
327쪽
3r4 Hrs To κ't a animam illam a corpore sevocaret . Sed aspe- pectus illius fulgore repulsus, recedere coactus est . Quare Deus ipse spiritum Moysis per osculum suum extraxit . Haec fabulae auctor . Mortui cadaver Dominus Angelorum ministerio condidit in quadam valle regionis Μoabiticae , e regione Phegor. Funeri autem Imperatoris sui ducendo 3o. solidos dies insumpserunt Israelitae ad montis radices . Porro centum & viginti annos agebat Moyses , cum evivis sublatus est , nee in aetate ita longaeva ut oculis Mis, aut ori dentes exciderant. Haec sacra Scriptura de Moysis morte & sepul
I. Cum tamen quae hactenus narrata sunt, veluti tropum & alle oriam nonnulli acciperent , cumque illius sepulcrum lateret , idemque una cum Elia in Transfiguratione Jesu Christi apparuisset, ac tandem de cadavere ipsius S. Michael cum Diabolo alterca.etus fuisset a , ideo de obitu & sepultura Moysis non una fuit Scriptorum sententja . Plures iane illum obiisse censent ; non ita tamen ceteri . Scribit Josephus , Moysem , postquam supremo amplexu Josue & Eleaetarum summum Sacerdotem excepisset, cum adhuc illos alloqueretur, a nube subito superveniente circumdatum in vallem quamdam suis se ablatum; in sacris tamen voluminibus scripsisse se mortuum, veritum, ne propter ex l- dentem ejus virtutem a Deo raptum praedic
rem b θ. Quidam illum obiisse non negantes,
328쪽
UTRIUSQUE TESTAMENTI. 3is revixisse deinde , ac in Canum translatum , asinfirmant . Alii tandem vivum adhuc eodem raptum scripsere ca). Sed illius mors & sepultura nimis aperte exhibentur in Deuteronomio , cuius proinde verba nulla ambiguitate eludi possunt. Obitum Μoysis ad diem septimam mensis Adar, qui anni sacri duodecimus est, consisnant Hebraei . Josephus tamen primam ejuidem mensis diem praeferre voluit . Decurrebat annus o. ex quo pedem ex fgypto populus eduxerat. III. Ouae dissidii fuerit causa inter Michaelem & daemonem de Μoysis - cadavere , diu multumque disputatum est. Autumarunt non. nulli , obstitisse daemonem , ne in sepulcrum ejus cadaver inferretur , utpote indignum tanto honore, quippe qui iEgyptum necasset . Aliis visum est, conatum fume daemonem, ut solemni & publico honore cadaver inferretur sepulturae , quo scilicet locum frequentantes Hebraei incauti in Idololatriam prolaberentur. Quidam tandem altercationem illam ex eo rein perunt, quod alio plane, ac ceteri homines , exitu sublatum credant, historiam ingererites, quam supra ex Μoysis Assumptione exposub
IU. Tradit Scriptura, nemini ad id usque temporis innotuisse locum, quo Moysis corpus
sepulturae mandatum est . Hornius autem
in hanc rem scribit, anno Christi Io 35. 8astores quosdam Maronitas in monte Abarim quamdam cryptam nactos fuisse , cui ignotis
Vide Calmetum in Denti xxx Iv. s.
329쪽
is HIs TORIAeharacteribus addebatur inscriptio , a viris peritis ita postea interpretata et Mostses semus Dei. Eius rei fama totum Orientem in se convertit , ac viros doctos in diversa distraxit. Jechonias autem, vir inter Iudaeos doctus, scripto libro contendit, alterius Moysis sepulcrum illud habendum esse, pluribus, quam Μoyses Legislator , saeculis recentioris. Ita concepta ad faustum illud nuncium spes evanuit. Haec Hornius a) ; de qua tamen historia Bartoloc-cius dubius haeret ancepsque . U. Post narratam mortem & sepulturam Moysis, describit Scriptura dotes, quibus vir ille amplissimus inter ceteros Prophetas distinguebatur. Prima est, quod Deus facie ad faciem illum nosset y quod quidem signum est amoris Dei in illum singularis; quae enim ardentius amamus, conspicimus attentius. Altera praerogativa ex prodigiis ab eo factis desumitur. Nihil profecto illis vel sublimius , vel certius y coram duabus inimicis gentibus, Hebraeis scilicet & AEgyptiis , edita sunt , quae
proinde nolentes volentesque illorum veritati attestari coguntur. Sunt autem non rara, non obscura, non momento transeuntia, non in relevi , aut levi de causa facta . Sed inter tot tantaque prodigia illud utique recensendum , ingens viri modestia, mentis demissio, vacuus pecuniae cupiditate animus, aequitas, pietas, fides , Zelus . Sacri Scriptores illum ubique praedicant, quos inter Iesus filius Siraeh illum
330쪽
Deo aeque ac hominibus dilectum appellat a). Neque minus gloriosa de Moyse testatus Salvator noster, voluit, ut suae Transfigurationitina cum Elia adesset, asseruitque in ejus Libris de se sermonem fieri b ). Reipsa quidem quantus quantus est Pentat heuchus vaticinia& figuras Iesu Christi, ejusque Ecclesiae prae
VI. Illud autem Moyses non per aenigma ised claris perspicuisque verbis de Iesu Christo Mosiis d. vaticinatus est : Prophetam de gente tua cI de I DCAri- fratribus tuis, fictit me, fuscitabit tibi Dominus so υHLDeus tuus ; ipsum audies c) Judaei, qui eum ciniam . Jesu Christo vixerunt , Μestiam hic designari ultro fatebantur ; id tantum contendentes increduli ejus aetatis , Iesum scilicet non esse Christum , sive Messiam d) . Judaei recentiores testimonium illum ad Josue , vel ad Jeremiam , aut ad aliquem alium ex Prophetis detorquent . Sed quisnam Princeps iste, aut Pro- . . Pheta Μoysi prorsus aequalis, perinde ac Μον- ses audiendus, qui non secus ac ille in se uno Sacerdotis , Legislatoris , Regis , Iudicis , &Prophetae munera conciliet ρ Nullus profecto invenietur, nisi in Iesu Christo quaeratur , de quo divinus Pater , ad vaticinium illud Mosaicum utique respiciens , tribus Apostolis in monte constitutis et Hic es , ait , Filius meus dilectus ; ipsum audite e ) . Demus tandem Hebraeis a Ecclix Lv. I. AEL ILI. 22. v II.