Josephi Antonii Weissenbach ... De arte critica ac maxime illa, quæ doctrinam, traditionem, disciplinam, historiam Ecclesiæ retractat, liber unus. In usum ecclesiasticorum, qui in foro suo nolint obiter versari. Cum tabulis duabus

발행: 1794년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

1 24 Capus VII.

' auctorum mentem , quot . modis rationis iudicium exercere in vocibus licet. Nam Oportet saltem Iingine, qua scriptum, editumve codicem legit, Naturam expendere , planeque assequi posse , cumineidit in aliquem locum implexum atque Obscurum. Quod fiet nunquam, nisi natales sive Vocabulorum, sive adagiorum teneat: sciat fabulas, virque aenigmata cognata: Vitia , Virtutes, discrimina stili non tantum universe, sed etiam ex piasHarum , aetatum, personarum , ordinum habeat in numerato. Quae omnia cum est assecutus, quod paucissimis contingit, enimvero non aget minutum et triobolarem criticum qui mos est Grammaticorum ut ferat suffragium de germana Pronuntiatione, aut orthographia; sed possit majoribus de rebus citra dubitationem statuere; Via delicet. I. Quid auctor reapse illis verbis voluerit: . I. utrum oratio ejus sit sincera, an quodam glossemate interpolata:

3 an Verba sana, an Vero corrupta rψ. an possint emendari, admittantque mediciis

nam r

. qua ietate ejus liber sit perscriptus:

6. an sui sermonis fuerit sat gnarus, elegan disertus, seque argumento rebusque ipsis, ut decebat , accomodarit:. 7. denique cujus auctoris sit liber anonymus,

vel pseudonymus i

Diuitia m

132쪽

Cognitio Grammatices, sive δε peritia lingure ete. Ias

8. quae quidem maximam partem ex notitia stili cujusque pendet; quando in dirimendis controversiis fere samillam hic ducit. Est autem idipsum ingentis usus, quodquo singularem facultatem memoriae et perspicae ostendit. Qui enim in tanta copia Scriptorum haec omnia continuo discernit, debet profecto considerasse verba secundum suam vim interis

nam, secundum rationem Originis suae, secundum consuetudinem, moremque iaculorum, schol rum ; imo artium, scientiarumque singularum; quando diversissima est acceptio ejusdem verbi, sensum alium atque alium sumentis non solum a loco, et tempore, sed etiam ipsa persona, ac sine proposito. Ab istis imparatus non solum abstineat manum a censura, sed discat potius, quam doceat; 'reputans cum animo suo, judicium anceps ac incertum calamitatem importare litteris: et esse Ionge deterius Vocem secus accipere, ac prorsus non intelligere. Quomodo Vero, qui ad unguem non tenet Vnde ham

poteltatem omnem Verborum, laltem an pla potius δερ-

lectione supplere hane utcumque potest 3 Respon-: et e

deo absque ambagibus: oportet instructissimum 'esse veteribus Grammaticis; videlicet notis is β

133쪽

ia 6 Capus VIL

IANO GUIL ELMo , vel Guillelmis, 'io, in Antiquario a ubi verba obsoleta, ac formulae insolentes

explicantur. - 1

PHILIPPO PAREO in Loico crifieo; quod utinam ordinatius nisset conscriptum. Sed maxime FESTO POMPEIO, et UERRIO FLACCO danctorum rani attono, ut editi sunt in Quis Delphini. Imperator JUSTINIANUS, cum induxisset in animum imperii legibus consulere, neque nesciret, verbis non probe intellectis res eis subjectas perpetuo fluctuare, ut nemo judicum per inscia 'tiam de fortunis et Vita hominum decerneret, juL. st suis Direastis peculiarem Drusum de Verhoum fgniscatione inserere. Quo factum est, ut nemo diligentius Iureconsultis servaret proprietatem Ve borum : ponereturque in laudibus eorum, si deperdita haec injuria temporum omnino fuisset, potuisse ex solis legibus, legumque peritis restia tui . Id ipsum addidit animos egregiis viris ut post lucem litteris illatam tales commentarios etiam in modum Lexieorum emitterent, sicut fece-Tunt operae ingenti pretio FRANcISCUS HOFFΜANNUS Commentario de verbis

Puris etc.

. Ex vero dixit CUI AC IUS . Iuriseonsultos verborum perlintiores esse, quam Grammatieos. Sed vide CAROLuM. Dux ERuM de Lalinitate veterum Pureconsullorum.

134쪽

Cognitio Grammatius, sive deperitia linguet ate. Ia7

BARNABAS BRIssOΝIUS de Formulis, et solaniabus populi Romani verbis Libris octo φ . IOANNEs CALvixus sKalil) in Lexuo Paridiso. IOANNEs GOTTLIEB HRINEcCIUs in Dictionario Puridies , in quo Barnaba Brissonii opus de Hamborum An cationa prasantissimum in meliorem

ordinem redactum, et pluribus accessionibus Io - pistatum traditur θι. Halae I 3. Mitto alios his priores, ac posteriores inec enim opus est omnes percensere. Neque omitti debent , qui differentias V cum explicarunt; videlicet HIERONYMus CINGULARIUS Tractatu de vocum proprietatibus, sine terminorum disserentiis. HENRICUS BEBELIUS Commentariis da abusona Latina lingua. S1MON VEREPRUS Libro LII. Exercitationum, quo explicantur dictionum ahquot disserentis ex Gram- matteorum libris. BERNARDUS WIDEΜANNus de Proprietate et of ferentiis Latini sermonis. MICHAeL ScΗNEIDERUs in Disserentiis vomm nomnullarum etc.

Quos non ideo appellavi, quod legendos pu

tem. Nam in argumento hoc obiter versantur,

ac phrasibus haerent potius, quam disserentiis; de

Ηorum est optima editio facundum recensionem Franella Caroli Conradi fol. Halae ea Lissa I 3I. Addi potest ejusdem Lexieon e uris, , e de veνhorum . qua ad jus pertinent igni otione Libri novenduim ex editione Oamnis Grainan uteri DL Franeos ad ruenum 1683.

135쪽

quibus nunc sermo est. Major enituit cum Avoso sit ΡoPΜ Y Libris IV. de Di Direntiis Verborum, qui consuli debent ex editione Ioannis Christiani Messeriali in id Di radae et Lipsae I 769. Curatior est

enim haec ac plenior ex aucrariis aliorum. No tandum est autem , usum Popmae apud scriptores Ecclesiasticos, praesertim a iaculo Vl. non esse in eo, ut germanam significationem ab his intentani assequare. Nam fere nullam disserentiarum raationem habuerunt , et verbis usi sunt longe aliis ter , quam Veteres linguae periti; si pauculos excipias , lectione subactos stiloque politiores. ΡΟ-tius ergo Disserentiae his serviunt, qui assueti auctoribus classicis putant, lapsa latinitate sensu eodem usurpari Voces, phrasesque. Quod cum a profanis sit neglectum , quanto minus ab Eccleo fasticis speretur, qui verba rebus accomodabant

. novataque religione necesse habebant universa novare ΤAccedunt illi, qui scripserunt de locutionibus

ambiguis. In talibus extricandis cum excellant Jurisperiti politiores GOTHOFRBDus , REGIUs, GENTILIS, BYNSΚΕRΗΟΕΚ etc.; tamen id non faciunt instituto, justisque libris, verum aliud agendo. Suscepit ergo hane provinciam JOAN NRA FREDEMCUs RΚιZIus, qui apud Batavossam a litterarum floruit haud vulgari. Inseriptio operis sic habet: De ambiguis , mediis, et contrariis, sive da fgni atione verborum, ac phrastum amb/gus

136쪽

gestio Grammatices, e de peritia linguae etc. I 29

ordine litterarum ostenditur, quae sint ambiguit tes, et quomodo possint caveri. Quod autem spectat barbaras voces, ad

manum habendi sunt CAROLUS DUFRENIUS CANGIUS , cuius est no-

t1ssimum Glossarium ad scriptores mediar, eo. insina Latinitatis Ru risus I 73 3. seqq. sex voluminibus formae maxima.

MARTINUS MARTINI Us , qui scripsit Lexicon m IOIogicum , in quo Latina , et a Latinis alictor

lus usurpatet cum pura tum barbara voces Drιginrbus explicantur ete. Aniselodami ITOI. duobus voIuminibus forma maximet.

Quod autem scriptores Ecclesiasticos Graecos, spectat, reliquorum industriam longi si1- . me superarunt IOANNES CASPARLA SUIC Rus in ThesauPO E

scriptores medioe, et infina Graetatis Gracie, et Latine

- Haec editio , . Maurinis donge praestat priori ipsius, auctoris i liabetque insignes accessiones. - ouibusda in lo i, hinitium horiim est Eustac I spE . MANNI inti .rium Archaistocum contiuens latino - barbis a,

137쪽

σeeensito, et aucto a Samuele Patrusi, et Guisis reo nung Londini I7s . forma quarta. c. mendata Probe noVi, esse quosdam, qui facto in doctrina processu, indignum ducunt ad tales libros identidem recurrere. Horum me plane miseret; . imo non eorum, sed operae potius, quam hactenus litteris impenderunt. Etiam doctissimi, quorum vel memoriam , Vel scientiam in his rebus

Plurima , effugiunt, nunquam judicant se facere contra dignitatem, si Lexica Critica consulant. Oblito, vel ignaro non est turpe petere lucem,et' quaerere magistrum ; verum illud dedecus habet,

ste teterrimam notam, quod assequi te solo minime possis ne ab alio quidem discere Velle per ignaviam , fastidium, tumorem. Celeberrimus Vir, DIOΝYS, Us GOTHoFREDUS , cujus tanta sunt merita in hoc genus literarum: quique Gram- 'maticos Veteres in corpus unum redegit, suis notis adjectis, ex vero pronuntiat, qui haec prae i sidia negligerent, exponere se omnium ludibriis. Cujus dictum firmatur plurimorum exemplo, qui hac sola de causa prolapsi, etiam aliis illuserunt graviter: atque ipsi sibi multum detraxerunt de existimatione, laboribus aliis parta. cum enim purgare se impensius vellent, citra sucum Vero minime possent, eausantes omnia, et quod res

erat, unum' prementes, verterunt risum in cachinnos , ae maculam ex magna maximam fecerunt. φ

Ciuitia

138쪽

Genitio Grammatieer,sive deperitia linguoe etc. I 3x

Ratum est ergo, et positum Mitra dubitatio. nem, rei crit;cae pretesidium maximum in Gramismatica esse , ac ceteris paribus peritissimos cujusvis linguae de libro ejusdem sermonis expeditius longe , certiusque iudicare. . Nec intercedat hic quisquam, et vociferetur, in verbis esse totam Grammaticen ' in Critica vero sana, dignaque homine Theologo de ipsis rebus ac sententiis agi. Ut enim nil dicam , in omni Theosogia saepissime summam in vocibus esse . neque rarius has. Cum necti neeesaria junctione , quam tu mihi retia vel sententiam nisi sermone explicabis, ne di- eam definies 3 Non latuit hoe beatum ALGusTi-NUM, qui inter Theologos veluti sol quidam emi-Cat, lumenque maximum fundit. Cum enim in 'opere dὰ doctrina Chrisiana huc venisset, ut more Philosophorum penetraret intima , quae pertinent ad docendum, principii loeo ponit, inter homunes nee verba sine rebus, nec res sine verbis valexe ; quandoquidem sit ita comparatum natura, ut doctrina quaelibet vel rerum sit, vel Verborum; res Vero nunquam aliter nisi per verba eognoscantur. Quod maxime in Theologia habet locum. 'Hare enim innumera complectitur , quae nemo eX se ipsis novit,' nemo oquiis, aliove sensu potest usurpare. Ut ergo subeant animos discentium, et rite pereipiantur, signis est opus. Quibus autem signis, praeterquam his, quae Verba appella

mus 3 Nisi tu, mirabilis Doctor, ac plane inau I a ditus,

- . s.

139쪽

ditus, Theologiam non voce Vis tradere, sed

nutibus. Muisa Quae eum sint verissima, non ideo suscipiam

aiisti. et eaulam eorum , quI abeunt m Oppolitum, haerent-

Iauuiuori que ita in Verbis, quasi omne negotium his soli, absolveretur. Non est id , mihi crede, cognoscere antiquitatem, verum idioma ejus ; quia tractatione perpetua Grammatices implicant se tri- . eis aliis , huc minime facientibus , dimittunt propositum, ac cortice contenti, parum, ne dicam nihil , veri fructus percipiunt, loquaces , imperios, in sententia contumaces, ac per illam imi potentiam ana mi Omnibus graves. Dolendum enim Vero , artem praeclahissimam se degenera se, ut in minutiis persequendis terat tempus: conatu magno nil agat: et quando inanibus litigiis eonis tumelias addit furiose , etiam moribus noceat ma-

jorem in modum. Quem abusum damnarunt ipsi Gentiles. Inter alios SENECA 'sola 88. qua est una ex praecipuis. Ubi quidem cum Va- ria' versasset de superfluis ac inutilibus, quae sunt in omni genere litterarum, de Antiquariis ita conqueritur et Plus stire velis, quam si satis, im

temperantia genus est. Quid quod ista liberalium am

tium consectatio molestos , verbosos, intempsivos, Mi placentes facite et ideo non discentes necessaria, quia supervacua didicerunt. Quatuor millia sororum D . dimus Gram licus scripsit, miser f tam multa fusem exa ligusti In his libris de patria Homeri quaeritur ean Aia da AEneae matro vara et in his libidinos, An oram,

140쪽

Cognitio Grammat res, sive deperitia linguor ete. I 33

creon, an ebriosior vixerit: in his an Sappho publica fuerit , et otia quae erant dediscenda , s scires. I nune, at Iongam esse vitam negat Quae cum de prima dixiΩset insania, quae est in rebus, ad alteram verborum transit. Ipsi quque sapientiam professos notat ad syllabarum disinctio iem , et eo unctionem, ad pro ostionum proprietates descenderunt: et Invidero Grammatisis, invidere Geometris. . Quidquid in illarum artibus supervacuum erat, transusere in suam. Ne effectum es, ut diligentius scirent loqui, quam vivere. Audi, quantum mali Deiat nimia subtilitas, et quam infesta veritati sit. Denique ostendit, quousque Veniatur hac prurigine dimicandi de minutiis, et singularem quamque Op1nionem affe- fandi; ut postremo vel in maximis rebus jam nihil habeant explorati. Protagoras ait, de omnire in utramque partem di putari posse ex aquo et et da hac ipsa, an omnis res in utramque partem diisut bilis sit. Nosphanes ait, ex his , quae videntur esse, nihil magis esse, suam aeon esse. Parmenides ait, ex his, quae videntur, nihil esse in viiiversum. Zenon Eleates omnia negotia de negotio dejecit; ait, nihiι esse. Circa eadem fera Pyrrhonii versantur et Aligariei,

et Eretrici , et Academisi ; qui novam induxerunt f

pientiam nihil scire. Hac omnia , in illum supervacuum sudιorum liberalium gregem conjioe. II, mihi

Ron profuturam scientiam tradunt ' hi Ipem omnis Itientiae eripiunt. Satius es supervaem scire. quam

nihil. Issi non prorβrunt Lmen, per quod a. ies diriagatur ad uerum . sit oculos mihi es diunt. N μοι

SEARCH

MENU NAVIGATION