Josephi Antonii Weissenbach ... De arte critica ac maxime illa, quæ doctrinam, traditionem, disciplinam, historiam Ecclesiæ retractat, liber unus. In usum ecclesiasticorum, qui in foro suo nolint obiter versari. Cum tabulis duabus

발행: 1794년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

α34 Caput XIII. . .

Quo alludens Lunsvicus MOLINI Us charactrerum Moralium pag. I 68. hunc fastum ita perfricuit: In scriptis. antiquorum recansendis , ubi deploratum , μιιoquuntur, cujusdam Tragoedi Iocum in integrum restituit, videtur sibi aegrum vaIetudinis conclamatae e moritis faucibus eripuisse, ae vita, sanitati reddidisse. Quod ut minime imminuit existimationem ipsius artis, tamen eum, qui causa duarum correctio, Tum circumspicit se petulanter, possit modestiam docere. Docebit autem, si cogitet, quod supra dixi, quemadmodum in aliis , ita hic ingenio, usu, judicio, plus saepe valere ipsam fortunam. Monita κο- Sed est aliud multo majus , cur Velim quem-

cessaria as- . . . r

perare , nee propter successum prosperum in eorrigendo efferre se insolentius. Ni enim id faciat. profecto unacum supercilio audaciam sumet: ae

quamprimum suo judicio curatius quid potuit,

vel planius' scribi, reclamantibus omnibus libris, legibusque temperantiae ipsis perruptis: Ego vero, dicet, ita legam : μί flatuo : Non aliter deinceps a pres: quod corrigo nunc in modum: ita dispungor deIendum hoc penitus, ac spongia inducendum: miror id neminem advertisse: insaniunt, qui haerent veteri lectioni, quaeque alia sunt per jactantiam et temeritatem incredibilem a multis effutita. Ita aperie tur corruptioni latissima via : somnia ipsa obre dentur, ac conjecturae quaevis non, ut mos est,

in subjectum spatium, vel marginem, Verum ipsam seriem sermonis. inierentur. Quod malo suo

242쪽

Cognitio dexteritatit in resiluendo ete. 23s

suo sederunt quidam minime indocti, non regulis inventa, Verum inventis regulas aptantes: jubentes legem, dantes superba imperia, sua omnia certa, explorata, luce clariora habentes. Dehuerunt autem cordatis, et prudentibus tanto majus Iudibrium, quanto satius sapuissent exemplo prio-xum, in hoc negotio tum maxime lapsoruna, cum putabant acu se rem tetigisse. Nempe praecavendum huic malo ; quem enim occupavit, ab hoe frustra speres depellere. Sed neque in cem tamen cum tali descendam quovis modo ; quia

facerem irrito conatu , praeclusaque spe omni emendationis. Nam cum nullo jure in hos invehatur, qui sentiunt aliter; pos quam legem nostrae artis violavit ex destinato, ageretur in rabiem, si eum quis diceret in errore deprehensum. Porro superiorem cautionem de modestia.

quam velim adhiberi ab aliis, primus servabo; ac , quamvis liceret correctionum exempla proferre, quas olim, dum Patres legebam, suspi. cione attigi, et post inveni, a peritis dudum Probatas, non committam, ut in his paginis ite-

Tum legantur.

Quod autem spectat licentiam in eqrrigendo, quam quidam incredibilem arrogabant, quando ab ista quoque tantisper digressus sum , nequit sat inculcari, ut qui sumunt sibi hoc negotium , identidem cogitent, rationem finis habendam, et duplicis quidem. Primus est, ut non tam spe ciem sequintur, quam Veritatem: aut si hanc Duu

243쪽

236 Caput XIII. Cognitio Laeleritatis ete.

non possunt, saltem metum nobis curamque exiis mant, scripturam codicis retinendo, ut acceperunt. Hac fidelitate nee hilum auctor deperdit: et ipsis , si quid probabile habent ex conjectura, licebit semper vel ponere ad marginem , Vel PO-stremo versui in morem notarum subjicere. Sic salva omnia sunt utraque ex parte. Utcunque res expenditur, neque Critico plus dare nos decet, . nec Criticum exigere a nobis. Tantum ex lata lege et aequitatis, et consilii elucet. Quare praecipui editores , modo error non esset manifestus, servandam sibi in recensendo semper existimarunt. Secundus est, ut quidquid corrigitur, ad divinum honorem , hominumque utilitatem referatur. Quod fieri nunquam potest, si corrector affectus in potestate non habet: si tollit clamores,

si alios jam imposturae, jam socordiae, jam

ignorantiae accusat: et ob unicam voculam inimia

citias suscipit cum omnibus , qui secus sentiunt. Quid enim juvat auctores a nobis emendari , si hac de causa ipsi depravemur 7 An satius est torulere vitia ex aliorum libris, quam mentibus propriis 2 Nemo sanus hoc dixerit; quia ratio et et religio cuivis dictant, quod legimus inter opera sancti BERNARDI : Unicuique liber es sua coninscientiar et ad hunc librum discutiendum, et emenda dum omnes alii sibri facti sunt. Libro posteriora da conscientia; cujus auctorem non habeo compertum.

244쪽

Cognitio editionum.

Si placeret, non dico compendiaria, sed prae- compendia

ceps Via, poteram hac partem magnam re eipiendi degularum duobus Verbis absolvere. Et satis erat U' W-- monuisse : Cura, ut ejus habeas optimam editionem,

ad quem legendum aecedis. Nam editor ejusmodi non

perfunctorie versatur in negotio suo; sed cum defer-

tur ad dispellem Iocum, cujus debet explicata ratio ab

arte Critica peti, admonet diligenter, facitque omnia, tit inde lictorem expediat. Hac inquam cautione sola tam de isto, quam quatuor superioribus capitibus transactum erat brevissime: ac licebat desultorium in m nrem ad sequentia transire quamplurima praetervectis. ' Si enim jam sua aetate Vir. clarissimus PETRus DANIEL HUETIUs existimavit, Criticae artis necessitatem tantam non , esse; quod Veteres praecipuos qua sacros, qua

Proianos curate editos, imo illustratos, habeamus quanto magis hodie videatur carere nos illa posse Τ Uerum enimvero, praeterquam, quod

omnia inesse editionibus optimis, uon eit uniVer-

Ie verum, editores multi vocantur Optimi, non

tanquam .eX merito, propter praeliantiam ipsius. operae ;. sed comparatione deteriorum , qui non sunt feliciter in eodem negotio versati. Necesse

est igitur sacere delectum inter editiones : positO

que omni studio partium , cui cum critica nus-

quam

is Huetianis num. 23.

245쪽

quam conVenit, sateri ingenue, quid sit in singulis probandum, quid improbandum. Juniores,

ut valeant ingenio, ac facultate reminiscendi, ta-

men usum discernendi non habent: et amplissimo in argumento non sunt pares tot rebus sine duce versandis. Accedit, quod est cognata huic aetati incogitantia; qua fit, ut, cum magno studio

serantur ad legendum, hoc minorem prudentiam' adhibeant, et operis summa contenti ceterorum modicam habeant rationem Sic autem necesse est evenire, ut, quod primo se obtulit, arripiant . pro comperto, temporisque summo dispendio te-

rant diutius vitiosas editiones ; harumque causa

nec cogitantes et sibi faciant fucum, et aliis.

Monita, quae spectant primas, et medias

editiones. ''Editionum Veteres primasque editiones in coelum laudiridis ς ε bus vehunt. Et vero merentur fidem, sive Grae 'aad 't eoruin hae sint, sive Latinorum. Nam inter ty

porum incunabula exceptae e probis codicibus reddunt veram imaginem auctorum suorum; ut recte videantur facere praefecti Bibliothecarum , qui impendio has servant, ac cura nihilo minoia re, qua in scriptos libros. Ρossunt enim in raritatate tanta illorum vices supplere. Neque tamen de omnibus ejusmodi typis hoc Velim intelligi. Et quis alius inducat iii animum; quando inte

dum vel testem non habet, vel videt sibi opponi

tendi ad

omnes.

Ciuitia

246쪽

Cognitio editionum. 239

rationem, cur ne potuerit quidem id fieri 2 Videtur mihi extra dubium, editores quosdam , cum haberent copiam trium, Vel quatuor codi eum, praecipue hoc usos , qui haberet litteras extantes, ilectuque facillimus. esset. Quod si ceteros consuluerunt, tunc est factum , cum incidistent in locum Obscurum. RI cI ARDUS Staios, diribitor

acerrimus harum rerum, et qui nunquam se patitur impediri religione adversum reliquos sentiendi Tomo I. Bibliothecae critica cap. I7. contentius inficiatur contra Cliv EUM, manuscripta Optime esse initio expressa. NOrat autem et nostro

Saeculo, et superiore prolata praestantiora; quae . essent in edendo secuti expertissimi homines successu optato Sie nempe restituti sunt multi auctorum , et faciem aliam induerunt, qua possint tandem agnosci. Ego qui hac de re sum persuasus, exemplum de meo proferam. Alii alia habebunt, ' , ut cuique suppeditat propria experientia. S. ΡA-ὸ CIANI editionem primam curavit Ioannes Titius,Briocensis Episcopus Parisiis Is 38. sed e codice tam praVo , ut saepius divinatione nulla venias ad tolerabilem sententiam in auctore, cujus omnia xedolent elegantiam. . Certe cum primum legerem, abieci non semel, desperata tot locorum correctione. Accessi post Ioannem Fridericum GrOncivium, qui ιibro observatorum in Scriptores Καυ- fassicos cap. 8. se torquet vehementer, quo possit Eslicere, ut quaedam recipiant significationem planiorem. Frustra fuit; vix enim eruditus non υ vidit

247쪽

vidit editionem, a. Petro Galesinio, et Paulo Manutio aunis sex supra viginti post Tuium Romae factam. Quamquam nec ibi sunt omnia emacu-

lata: et servatum hoc est Eminentissimo d'Aguirre, qui dum collegit Coneilia Hispania, ex Bibliotheca

Vaticana protraxit codicem nongentorum , ac amplius annorum; 'e quo cum esset eleganti chara- . Here, emendati sunt ducenti, et plures loci in tam tenui volumine, quod impressum forma maxima vix redhibeat septem paginas. In tanto numero erratorum pauca repraesento. Ex paraenes ad ' Paenitentiam. Iaetatur. pariter dolet pro laetatur, imo pariter dolet. incuriis . - incurvis. retrani - retractatis.

AEthna, et Lisaniculus - ΙΕthna Siculus.

Scola vestiti Α - stola vestiet.

. . . .

Ex Disolis ad Sympronianum. Secundum phygas te b secundum i Phrygas te

et Graecus Blastus - et Graecus, et Blastus. et de Catholico nomine - et hoc de Catholico no

mine.

quomodo admirantibus - quoquomodo adjuran-

- tib . - .

nullus intus nullus inventus. habet. debet. idonei non fuerint ' -- idonei nerunt. ubi . a - ubique. . Omnia

Ciuitia

248쪽

omnia nuneupatur obedientiam per obeditionem

et qui num Babylonium Tiathytenis possidentur

nocere '

nisi quia ut

pro omnium nuncupatur. -- inobedientiam.

per dicto audientiam.

- varietate.

- Tyathirensis.

, possideamur. 'r . - nosse te.

Tunc decundis quidem -- Tu ne secundis quidem. litteris i . litteris. b. . Mox inteU vocem VIRGILII, his positam , voces sm omissa sunt. atqui ego :

Sanctisi Patribus ullis .

palam sere fi Episcopus impatiens

partes in unum A

secuti foetus .

i ut namque. m f- paleam auferreo, it - episcopatus impatiens. , - renatum. colligo. , in medio eorum, με. - partes omnes in unum.

- Id quam taps fiat inter exscribendum, supra adaesaul.

249쪽

Proculcari Potui Si eulus

a ra.

id pro inculcari.

- posui. - si quibus.

quisque miserabilis / - ut quisque miserabilis. Sed est plus quam satis mendorum in tam exili, quam .pulchro libello. : Hurg possem ostendere in editionibus tenuissini opustuli ad Virginem sapsam,

quae Mauriri emendarunt in editione AMBROSII, cui hoe olim tribuebatur. H

Deus avo Deeus alterum in primis Editionibus est, quod produnt majorem diligentiam, quam 'quae illas sunt consecutae. Curatores typorum neque pretio. neque labori parcebant, ut Venirent omnia quam integerrima ad lucem. Nam et ipsi coluere litteras, et correctoritamsint usi non petitis e triavio, ut hodie solet. Quidam illorum erant m gna eruditione , ipsaque seientia Veterum linguarum instructi. Ita DANIEL BOMBERGI Us, qui VENETIis Polyglotis excudit, Hebraicam calleia hat exacte, et aliis multis tradςbat maxima laude.ERH Rous RATDOLT disciplinis Mathematicis studebat. JoDocus BADIUS, quem Ascensium dicunt, fuit teste Erasmo inter doctissimos homines, aeritiss. graecum sermonem docuit. IOANNEsopon1Nos eundem Basileae, FRANcISCUS RAPHELEssius Leidae Hebraeum profitebatur. HIER NYΜuΜ COΜΜΕLINUM dicunt virum quam gravem, tam doctum. MAΝuTIORUM, STEPHANORUM, PLANTINORUM , MORE IORUM notissima

ac varia est sive industria sive doctrina. Adde vi

250쪽

roa clarissimos, ' qui, sive . pretio inducti, . sve studio publicae rei, locabant operam in typo emendando. Ita JOANNES ANTONIUS '

in Schweinhemii, ac Pannaretii: FRANCisc JuNTA,. celebris Mathematicus in Juntiana cognatorum suorum: HADul ANUA TURNEBUs in

regia Parisina et Siciis'UNDUs GKLENIUS , et DRA DRR1Vs ERA NUS in Frobenti: TΗgono Rus in Episcopii, et aliorum: FRIDERICUS SYLBUR- oi us in Wechelii. et Commetini: DAvID U6Musi Lius in Welseri '' ossicinis eorrigebant. Vide mannis Conradi Aelineri Theatrum eruditorum Correctorum; nam habet illorum integram cent riam; quamquam, quod ridiculum est, minime . omnium correctam. Verbo dicam, munus hoe in tanto honore tunc nit, in quanto nunc con- temptu. - , Tertio , ac praecipue a Protestantibus, lauda- meas Deo tur in primis Editionibus, quod nondum natis de Fide controversiis et di idio religionum. causa se

non Iuberat, cur Pars alterutra in excudendo fraudem admitteret. De his ergo nunquam dicas, quod de ceteris audimus totiese' quadam interpo a i

Episeopus Alertensis apud Corsos. Quae habet insigne Pinin , quod ast ustis Augustanae... Commodum quoque hie tonsules Moannis Caroli Bequiruola Disertaιionem Epotiruam de sua Frpographia superiorum temporum ud hodiernum romparato 4. Haias madebωνgie 37ao: quique fuit primo laudandus. Michadlis marteatru Annules Fraographicus, quos Semma sus, aliiqua Pluroa supplementis ad hanc diem maximia auX.runt.

SEARCH

MENU NAVIGATION