Josephi Antonii Weissenbach ... De arte critica ac maxime illa, quæ doctrinam, traditionem, disciplinam, historiam Ecclesiæ retractat, liber unus. In usum ecclesiasticorum, qui in foro suo nolint obiter versari. Cum tabulis duabus

발행: 1794년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ara Caput XII. Cognitio votum, etc.

rationem , festinationem, ceteramque incuriam,

praecipue vero iliunitalem Vocum ac literarum, . similitudinem ductuum ac compendiorum corrupta innumera esse: alia trajecta: neque pauca , quae interdum inter eandem Vocem repetitam legeban-

omissa. . Exempla dedi, quae obvia habebam; quod si quis errata, quae leguntur ad mensam in

sacris coetibus, notaret: vel tabulas mendorum,

quae solent libris subjici, percurreret, nae hic brevi. ylvam ingentem collegerit; ubi interdum nec ipse, nec alii possint risum continere. . iam sunt, monstrosa quaedam , ae praeter omnium exspecta tionem. Habebam talia in numerato; sed per decursum aetatis perierunt cum ceteris.

φ Puta voces initio positas, do quibus Paulo ante.

Exempla Graeea consulto non addidi, cumit opter ignaros linguae ejus, tum causa ipsarum

perarum, quas nolim infensas habere, haec illis obtrudendo. Facturus id edem malo meo; quod pro veteribus nova, pro alienis sua reponerent ;ut jam non menda, sed menda mendorum i haberemus. DIarographia Graeca BERNARDI de Mox Fauc ON, et GuilleImi tanteri Syntagma de ratio

mendandi Graecos auctoω hoc onere dudum me levarunt,

232쪽

CAPUT XIII.

Cognitio dexteritatis in restituendo senten, locosve noecros sanando.

T Tniverse dicendum est, qui velit his ulceribus

mederi, debere eum et ingenio Valere et usu. Certe in praecipiendo utramque haec paginam faciunt. Et ingenium quidem posco in antecessum; aliquem usum docent haec ipsa, quae causis subiajecimus, exempla mendorum. Nam vides iisdem modis , quibus est peccatum , additione , ablatione, transpostione, extensione , contractione, disinctione, . copulatione , mutatione librum emendari. Nune Praecipue hortor. Primo, ne quid mutetur, quod non res ipsa, Bdu a. series sermonis, natura linguae, mens scriptoris, familiaris huic stilus, postulat. - Secundo, si quid mutatur, corruptionis ansa cum lari vi addatur. Hac detecta consilium emendandi faci- alumilius admittetur. . . . . Tertio, habeatur ratio Veterum codicum, -- .inusque suspectorum: cumque hi desunt, veterum icitationum, ac Versionum. Ab harum lectione nemo prudens abit longius: ac recte est dictum a CHRISTOPHORO AUGUSTO HEUΜANNO m Com- .mantationa de Arta Critica g. XXIII: Minus mihi .

precare videntur, qui artis criticae expertes manu-

seriptis codicibus tanquam Icopulis adsiarrescunt quam istin ingenio plus justo indiagente nec, quo eundum est,.; ce rationis judicio eunt , sed, qua data porta, - α P quarto,

et eautes Narias in emendando, an max me

233쪽

aas caput XIII.

quarto, nunquam temerario ausu suspectum locum aggredere, illotisque manibus contrecta. Secus eVeniet, ut eligas, quodcunque speciem 'verisimilitudinis offert. Festinatio , et inconsiderantia , ut in ceteris, sic maxime hic et anceps et prae- sceps est vel apud. expertos; quanto magis rudio. . :res Hi certe quidvis invertent, et mutabunt hae e ' lsola de causa , quod putent a nemine intellectum , liri, quod non ipsi intellexissent. Ita olim libra- rii fecerunt, de quibus Episosa 28. nunc TI. - . Luciniam quaeritur HiERONYΜUS : Scribunt, non quos , iinveniunt, sed quod intelligunt: et, dum alienos emrores emendare nituntur, ostend-t suos. Quinto, ne sis adeo meticulosus, ut te putes

nisi fultum codicibus posse nihil in emendando. majoribus tam parum animi fuisset: si damnassent omnem con)ecturam: si nimium dedissent . manuscriptis: si nescissent, ipsos errare , qui pria

mo scribunt, at scriptione iterata accedere nova errata; tam praeclari libri, quos restitutos vide - mus tritosque omnium manibus, jac.rent in . te

nebris, neque lectorem inVenirent. t s: Sexto, variantibus lectionibus , ipsisque chia irograph;s instructum , cum caret ope regularum, ineque est subactus usu linguae, haec parum juVa- , bunt; contra illi, qui sit versatus in auctoribus, ieotis abit nullo labore vitiata multa notare, quae- , plani reponere. Praesidium critices non solum in obscuro facem praefert, sed etiam certis legibus . rutinet communem temeritatem , quod minus arriia

234쪽

coenisis dextarisatis In resiluendo ete. 227

serit, ex ingenio emendandi. Quo ipso discemuntur indicia vera a genere divinandi, quod nititur libidine sola vel arbitratu Dum ergo imbutus regulis , aut auffori familiaris ss, ne tenta emendationem. Satius est legere, ut Vulgo solet. 'Septimo, postquam cognitionem regularum, et auctorum hausisti, persuasum habe , in restituendo loco ingenium pluris esse, quam veterem scri-

pturam; quia hujus omnis auctoritas nonnisi a fide, peritiaque librarii est. Octavo. Quid vero si consentiunt codiees Τ ΡΟΩ

sunt enimvero et in mendo consentire. Quare GRR4

vius, MANUTIUS, alii, qui scriptis veterum ma num medicam admOVerunt, conjecturam maxime

probabilem, ac eruditam, cum seriem sermonis nessit, praeferunt omnibus suis membranis : Do vamque lectionem tuentur invitis cultoribus ma

nuscriptorum; quos inter sui id admoneam in i loco ) etiam ipsi fuerunt constanter.

Nono ubi satis apparet, esse quaedam omissa, ne quaeso te , sive ingenium jam , sive regulas, sive usum adhibe in consilium. Ad omnia haec ineas. sum confugitur; praesertim cum nil superest, quod indicet lacunam : et vocum junctione sunt deleta universa vestigia. Fort,sse enim non paucula, sed multa desunt i ae evulsa pagina fuit in codice , ex quo tuus est exscriptus. Decimo eurri quaedam propria nomἱna sve locorum, sive personarum sunt labem passa, et qui

P a dem

235쪽

aa8 Caput XIII.

dem eam, ut ratio cognoscendi non suppetat ex historiis; vel propter utrorumque Obscuritatem, Vel, quod deterius, pluralitatem squa fit ut poΩsnt quatuor et quinque habere locum haud incommode). tum apage quaeso cum tua qualibet

eruditionet Nihil inde praesidii ad talia exscul- decimo si adsit suspicio Glossematis, quod tam superiori, quam sequenti sermoni pulchre

Congruat, rursum est curta omnis suppellex Critica; ut sit longe satius cum ea domi se continere. Tantum enim abest, ut judicibus harum rerum satisfacias, ut nee tibi, si rem ex aequo expendere Velis. Quare et hic habet locum, quod toties, praecipue vero in sacris , dici solet: Quadi Deus ignorare nos voIuit, libenter utique nesciamus.

Duodeeimo. Sed neque quid tentes ex ingenio, eum possunt duae diversae lectiones sic contendere, ut neutra superet alteram intenti sensus probabilitate. Tum enim si consulas omnem perspica-eiam, Omnemque usum sive proprium, sive alienum , essicies unice, ut probes utramque: ac per hoc ipsum, optione nulla relicta, possis ad ne tram dicere illud amatoris

Deeimo tertio si theus in eodicibus est sic expressus, ut putes , librarios, quod legere et intelligere nequirent, nialuisse quidvis, quam nihil, scribere, ab hoc pariter abstineto. Ni forte scri- .

236쪽

Cognitio dixteritatis in restituendo ete.' pluram in membrana videre, et ex dubiis ductibus eruere liceat, quid pepererit vitiosam lectionem. Certe sic apparet facilius , quid dividi, jungi, disorqueri, pro compendio accipi, duplicari, inUerti, misceri potuerit. Secus pro arbitrio statues , ac secundum libertatem ; utique sumptam , non acceptam. Serviet tibi, cui debebas ipse servire: et corruptio tollenda pariet noVam corruptionem, tanto pejorem ; quia illo ex genere, quod sibi arrogat jus, inductumque in possessionem praecludit locum examini ulteriori. Haec de praesidiis , et cautionibus in corrigendo; ex quibus aequissimis exurget sane moderatio , quae est caput in negotio castigationum universo. Nam limites statuit, qui neutri parti plus justo indulgent utque multum det perspicaciae, imo primas deferat, tamen modum ponit: neque sinit Criticum bonis horis abuti, cum est rea desperata quid reponendi.

Priusquam aggrederis correctionem, confidera-- primo Ioco, an adynt verba aliena, qua si sim, et ex-brarius e margine eo immisit. Sunt a tem, si νοῦ . minime hue faciunt: et potuerunt ob eonditi nem sue a Uritim, ut dixi, sine. leatore odoram adscribi.

Ratio

237쪽

Mam Ratio est, quia corrigere velle, quod sit prosem:.-' sus tollendum, non est sani hominis, minus in-ε ε - μ' telligentis , ae eruditi. Unde vero id possis eruere, fuse dixi Capite undecimo hujus operis ; scilicet:

Ex data ratione, cur hoc diceret auctor rEx explicata mente, vel Vocabulo: Ex addito, quod omissum videbatur: Ex ostentata eruditione.

Nam si desunt in libro antiquoi si videntur frigida r si non cohaerent eum ceteris: si abeunt ab indole stil1, vel habent inanem repetitionem: si absunt commodissime: s demum prioribus di . Iucidiora quidem, sed minus antiqua sunt, Praebent diiunde indicium adjectionis iactae.

cum autem liquet, non in Glossemate, verum ipso sermone faciendam emendationem, debes prius ab aliis doctioribus rescire, an Iocus reipsa

laboret mendo; an solum disscilior sis intes.

' . ιectu, eetera sonus. -ἰ o. Nam in tali siquid sumeres tibi consulto nemine, nil distares ab hoc, qui nomen Medici . t RV . usurpans, sed carens intima scientia , invaderet sanam partem ingesta potione: vel aliquod integerrimum membrum igni serroque vexaret. Saepe quid videtur nec locum nec speciem veri habere, quod ab alio alioque inspectum, collatumque cum ceteris aut vetere Grammatica illustratum , non praYς , verum brevitςr, obsture, barbare, vel ad imita in

Diuitiasti Go lo

238쪽

Cognitio dexteritatis in re lituendo etc. 23 I

imitationem Graecorum dictum apparet. ' Hac de causa itentidem admonent Critici, debere eum qui velit codicem emendare, non solum Grammatica, sed etiam litteris aliis esse sic imbutum, ut harum ope, interdum juncta, possit Venire in cognitio- inem mendorum. Quoties nec Theologus, nec Philosophus, nec Historicus videt auctoris mentem putatque librarium errasse graviter in describendo ; cum ecce Iureconsultus intervenit, et ex sententia legis cujusdam continuo pronuntiat, V

risiimam esse lectionem 7 Sed certus de mendo, vi te accingas rectius ad sollendum, debes personam auctoris induerer ac tecum intentius cogitare, quid habuerit in animo, quove spectarit id Ioci,

Mens enim posita ob oculos: tum priora se- δε- oua .

quentibus collata: ac maxime quaedam alibi lcri' eo uu/, bis

pia, Acilius ostendent, quid luxatum, coalitum, se νμω omissum, additum sit. Quodsi apparet origo mali, Drs alio non opus, quam Verbo , syllaba, parenthesi reponere sententiam desideratam. Praeelare dixit LUcΑs FRUTERI Us Ver milium Libro ncap. II. Hoc ego emendationis genus esse proesentissimum judico, re optimum, quod ex jso auctore Oaa ritatem aceipiti, et vigorem.

239쪽

Si porro alii supra sudarunt, et faciunt fidem,

- neque editam neque scriptam lectionem usquam Uariare, sed codices mirifice eonsentire in vetere mendo, ne negotium tibi inane facessus ;sed potius secundum prudentiam reputes, esse aliud, quid debuerit auctor Icribere; aliud, quid scripserit rei a.

D redum Cum enim errare sit omnium, tum maxime

auctis. illorum , qui jam sint alicub1 in errore deprehensi. Nil pronius, quam deficere in uno, qui multis

intendunt. Labuntur memoria, aberrant animo, et ab his avertuntur, quae proposita habuerunt.

Supra laudavi sopita VIL Regula Io. LEONEM

L Band a pag. I 26. et pag. I 62. JOANNEM GEORGIUΜ SCHELΗoRNIUΜ in Amoenitatibus Litterariis Tomo V. Mitto ceteros, qui aliquem classicum universe culparunt. Ut enim iniqui in eum fuerint, tamen Vestigando in quaedam inciderant, quae non sunt extra culpam.

240쪽

Cognitio dexteritatis in restituendo etc. 233 Si ergo reipsa sit lapsus auctor, tum fines osseti transgrediare, et stilo confodias sanissimuni

locum; imo auctores non illos qui erant, statuas, verum ut esse debebant, obtrudas. V

Cum vero ver disseilem Ioeum feliciter ae supra spem plane emenda si, nil inde arrogantior

evadas, aut circumspicias te magnopere. Nec enim est tanti corrigere assectum locum, nodoris

Phus decernendus. MARcUs ANTON ius Muste ς' - - 1Us, in hoc genere versatissimus , Libro IX. variarum Lemonum cap. II. ex vero scripsit: Incredebile f

dictu es, quam pusilla menda quantas tenebras intεν dum etiam erudiissimis hominibus objiciant; ut quod muIta interdum saecula summos viros Iatuit, id posea ,

indieatum, ves pueri, primis litteris imbuti, ossequi debuio videantur. Similia Iam scripsit lLibro VIII. cap. 4. Vides , saepe casu offerri aenigmatis solutionem: neqne tam ingenii ac doctrinae, quam eventus improvisi hoc opus esse. , Modestia neminem tam decet, quam eruditum: et Medicis magnopere Vertimus vitio, si ob unum alterumve morbo liberatum se ita jactent, quasi desperatus fuisset aeger: nullusque Podalirius potuisset hunc ad Valetudinem revocare. Recte enim utor simi

litudine ista; quando ipsi critici solenne habent

profiteri, se loca auctorum sanare , persanare, ac quae sunt commatis hujus complura alia.

SEARCH

MENU NAVIGATION