Observationes medicinales de febribus intermittentibus et qua ratione eisdem medendum sit

발행: 1792년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Febris intermittens Phthisi pulmonali simillima. Phthisicis similes videri possunt , qui febre intermititente aut diu laborabunt aut ObSCuro modo torpent . quoniam per eam corporis Vires dilapsae et carnes ex e sae sunt . Magis adhuc , ubi aliquantum ex febre sive medicinae sive naturae beneficio Suppressum est ; sic , ut ea neque omnino erumpat, neque aegros ex toto dimittat, maxime vero ubi initio Coniunctas accessiones.

habebat . Quod si postremo aliquis Medicus torpentem talem aegrum sine originis cognitione accipiat; posset illi facile videri , quasi prior febris alicui visceri labem

reliquisset, ob quam univerSum corpus Contabescat . Attamen quod febris intermittens subsit , scire licet si urina turbida evenit et sedimentum lateri trito simile praecipitat, si multus sudor Olen S erumpit , si amarum os est. si muco plenae fauces sunt, si aeger Cibos nauseat . Talia enim omnino habere phthisici non consue

scunt .

Quod si vero quotidiana talis qui ciem febris sit:

haec rectius hecticam referre posses. Distinguitur nihilominus praeter ea signa , quae Supra Comprehensa Sunt per calorem si is magis exardescit et diutius trahit; quam quidem ob hecticam febrim con Suescit . Saepe etiam ubi febris mane accedit , cum contra hectica Vesperi succreScat. Haec vulgaria sunt, et ab unoquoque facile cognoscuntur. At ubi morbus nullas febris intermittentis notas retinuit, at phthisin mentitur ; magis utique et cognituet curatu difficilis erit, veluti protinus iungam .

AEGROTUS LVII l. Anno 1 s 3. medio mense Aprili

Virginem 24. annorum aegram accepi; quae a longo iam tempore emarcuit, et cutis colorem decoremque amisit; erat eius facies pallida et aliquantum flava; oculorum palpebrae mane et pedes vesperi circum malleolos tumidi: respiratio anhelosa, quae angusta et difficilis evenit,acgra ubi corpus movit; in omni pectoris ambitu dolor

102쪽

erat ; mane maximeque vesperi tussis , arteriarum pulsus parvus et frequen8; hora tertia post meridiem membra inhorruerunt indeque corpUS incaluit , et noctu insu. davit, maximeque circa pectUs et cervicem: neque sudor, veluti a febre intermittente assuevit , olebat: neque aegra cibos nauseabat , sed eosdem Supra consuetudinem desiderabat; neque urina rubra neque turbida evenit: neque sedimentum deposuit; Sed tenuis, limpida, et straminei coloris mansit. Huc acceSSit, quod huius aegrae soror tabe pulmonali ex rincta fuerat, et quod eius item pater continenter

pus iussiendo reddiderat. Ob quae facile videri potuit; quasi phthisis pulmonalis in ista quidem familia haereditari una vitium esset et indeque haec ipsa aegra eandem labem accepiSSet. Causae autem originem quaesiturus relatum accepi , istam quidem aegram a superiore mense Septembri mor-hum Sentire , posteaquam corpus , quod saltu et ira ante vehementer accenderat, bibendo multam aquam frigidam subito refrigerasset . inde febrim initio quidem continenter e X arsis Se , progressu vero temporis ordinato modo remisisse per certa intervalla; minus vero feliciter eam a Medico tum prosecutam utique fuisse, quod eX ea aegra

hucusque et marceret et torperet .

Cum vero morbi indolem Curatius pervestigassem, febrim intermittentem sub hac tabis figura latere maxime e X his novi , quod talis causa antecessit , quae febrim intermittentem excitare consuescit; quod morbus iuxta suum initium certis temporibus intendebatur ; quod in istis intensionibus aegra cibos nausea verat, et tum urinam Cras Sam emiserat, quae sedimentum lateri trito simile praecipitaverat . hegram vero ideo adhuc aerumnose habere, quoniam ob defectum corticis per uviani qua dam febris intermittentis reliquiae intus remanserunt ,

quae Carnes et vires hucusque consumserant . Ob quas rationes multum corticem peruvian una praestiti, qui protinus morbum cohibuit. Deinde consului, ut aegra istud auxilium diu continuaret: quod cum e Xem plum fuisset, prior corporis decor rediit, et ipse sanguis menstruus, qui quatuor menses intus retentus erat, iterum liberaliter profluxit .

103쪽

Febrii intermittens ut continua . Saepe febris intermittens quasi continua est; scilicet cum accessiones vel protrahuntur , Vel ipsae coniunguntur: Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die revertitur , ex octo Gutem et quadraginta horis fere sex et triginta per accessiones occupiat interdum etiam vel minus vel plus neque ex toto in remissione desistit ;Sed tantum levitis est. Id genus plerique Medici copellant . Vel cum vix ulla relinquit tempora remissionum; sic, tit aliquantiam quidem mi Πuatur ex febre , nihilominus tamen quaedam reliquiae rem atreant, donec citera aceessio accedat: ae Saepe Glliae Uix quicquam aut nihil remittunt , sed ita , Ut co e e continuant . Vel denique ubi accessiones confunduntur; Sic, ut notari neque tempora earum rieque Natia possint, a).

Talem quoque SYDΕΝΗAM descripsit b) ctim praemature mense Iulio υ. g. intermittentes autumnales in grediuntur atque increbrescia Πt, ΠΟΠ Stati m geniatniam t9pum induant quod intermittentibus υernis quidem solenne est ) sed continuas febres ita per Omnia imitantur , ut , nisi castigatissimo utrasque examine trutinave ris , ab invicem discriminari Hon possint , at retuso paulisper constitutionis impetu, et iroenata et)i iam in typum regularem migrant , atque exeutite autumno, latet aiabiecta intermittentes se eSIe , Via ales ab iPitio reapse fuerunt , palam fatentiar, Sive quartanae illae fuerint , si De tertianae : quod si non diligenter advertimus , cum m ΠΩ aegrorum nostrorum malo medicantes holliancinabimur , dum huiusmodi iebres Vliae ex intermittentium numero sunt, pro coΠtitruiS, Ueris et genuinis habeantur c). per commune id febrium genus anno 3749. IIoguntiae erat, multaque civium millia prehendit, ne circum

104쪽

in agris colonos numerem; accessiones potissimum tertianas habuit, nonnunquam quotidianaS, quartanas nullas di

Solet initio talis febris et aegrum et Medicum te tarere, etsi non plus peri Culi habeat , quam quae in certos circuitus distincta est, dummodo morbi ratio quam primum cogno Scatur. Secus, aut aegrum cito iugulat, aut

lente inveterando extinguit , veluti proximo libro di

Quare plurimum interest nosse , continua ne an intermittens tulis febris sit, scilicet a qua notitia rectum auxilium peti debet. Itaque si calor modo aliquantum remittit, modo iterum intenditur; si citius et cum primis diebus multus sudor sine causa manifesta et absque profectu et umpit; si talis sudor febrim intermittentem olet ; si vultus magis quam intra continentem febrim as suevit, flavus est; si amarum os est, et dentes glabri et sordidae fauces sunt; si minoris notae Signa, quae superiore capite ΙV. Comprehensa sunt, adsunt; Si autumno post servidam aestatem febris prehendit; si popularis talis morbus est, isque postremo in intermissiones exiit; si simili tempore multi alii homines febrim intermittentem distinctam habent; magis adhuc si febrium intensiones tertium diem servant; maxime vero si urina turbida evenit, et sedimentum lateri trito simile praecipitat; scire licet, febrim. etsi in calore continuet, nihilominus ad intermittentes pertinere . uus inter febres praecipua tertiana est, ex bile, sive nimia sive corrupta, quam fervida mense Augusto tempestas vitiaverat; subnavi enim et levi quasi aurigine

tincti aegri sunt, os amarum habent, vomere de Siderant, Carnes atque ova nauseant, Saepe bilem Supra, saepe infra e XCutiunt; perinde ac multi alii homines ob ter. tianam exquisitam consuescunt, veruntiive est , quod veteres olim medici dixerunt, a bile tertianam eSse. Igitur qilocunque tempore aliquantum ex tali febre minutum erit, statim vomitorium medicamentum dari

debet, quod vitiatam bilem eiiciat. Ρost talem enim Purgationem tempora remissionum fiunt liberaliora et febris in certos circuitus distinguitur. Neque magna cor-

105쪽

poris infirmitas , neque frequens animi deliquium terrere

quemquam debet; hic enim vomitorium Causae partem demendo amissas vires restituit . In his vero iterum ratione utendum est: lene enim vomitorium sufficit ad bilem, quae hic per se facile movetur, e X pellendam, deinde aqua calida superim bibenda et fortius pharmacum nocet, quoniam posset nimium concutere, Sicque ue-grorum vires vehementer convellere. Contra vero si neglecta ista medicamentum vomitorium exhibendi opportunitas fuerit, vix remissionem morbus ostendet, Sed in calore continuat . Intra istum calorem saepe bilis infra secedit per putridum alvi pro-suvium , quod aegri vires maxime conterit . Nihilominus et nunc etiam vomitorio opus est, quod bilem, quae superest , per os eiiciat: Sic enim alvus clauditur. Post ubi venter vel per se vel per remedium satis Purgatus erit, cortex per uvian US , quo tempore calor aut ex toto aut aliquantum in remissione destiterit , clari , ipsaque febris per eas rationes Submoveri debet, per quas huic succurri posse supra posui ia) . Quod si vero febris, veluti intra primos potissim un1 dies consuescit, eXardere continuete oportebit utique communibus interea remediis refrigerantibus puta et sanguinis missione ) occurrere ; usque dum ipsa aliquantum remiserit, aut talia indicia. manifeStet, per quae, quod intermittens Sit, 'con Stet . Id modo serius, modo ocius obtinet, prout vel plus vel minus materiae intus mansit, vel recte vel sinistre initio occursum fuerit. Nonnunquam natura ipsa Vel emendando materiam vel aliquam eius portionem e X pellendo , sebrim in accessiones ordinat . Inde communis illa et vulgi et nonnullorum Medicorum opinio utique provenit, per quam sibi persuade-hant , quasi continua febris in intermittentem converti

posset,

Cuius item sententiae A. C. CELSUS b) fuerat, dum lantae febres sine tilla remissione corPus tenent i ac Leque

106쪽

cibo , neque lalii remedio Iocus est. In hoc casu Medici

chira esse debet, ut morbum mutet, fortasse enim curationi opportunior fiet . Saepe igitur ex aqua frigida , cui oleum sic adiectum , corPus eius pertri clandum est, quoniam interdum sic eυenit, ut horror oriatur et fatinitium noυi motus , exque eo cum magis coipias inca-Iuit, sequatur etiam remisSio. Id vanum est, neque nisi aut ignorantia aut dolo a quibusdam hodie statuitur. Contra Vero posse ex inter-miitcnte continuam fieri, e X perientia saepe docuit: scilicet ubi aut mala vivendi ratio aut calida remedia incendium alebant . Et profecto est ista quidem febris et percommunis et epidemicorum morborum princeps . Haec illa continua est , quae , ut SYDEN HAM scripsit , in intermittentem abit, et ipsa saepe ex intermittente fit a) . Primaria naturae febris b) , ob id qnod caeteris et frequentius occurrat, et cum veterum Medicorum effatis, quae ipsi de Crisi reliquerunt, potissimum conveniat . Iahac ipsa FRACASTORIUS e ) , omnem dierum criticorum rarionem collocavi e . Hanc que omnium saepissime sive perfecta sive imperfecta Crisi , vario modo, diversoque tempore modo paribus modo imparibus diebus, modo ocius modo Serius iudicatam fuisse vidi . Saepe etiam Crisi omnino caruisse , prout vomitorio medicamento et cortice peruviano diversim occursum fuit. Credibile est , similem polycrati et Ρythodori apud HIpPOCRATEM febrim fuisse ci), atque eam quam paulo magis supra descripsit e ) ; namque hae exacerbatae fuerunt , febribus quidem in totiam non intermittentibus, sed quae iuxta natarae febris tertianae morem exacer-

Id magis per hoc constat , quod istae febres non intra breve tempus , intra quod conti uuae exitum haberesion Sue Scunt, finem acceperunt , sed tardius quemadmodum intermittentes trahere consuescunt, desierunt: iu-

107쪽

Io 3 dicabantum autem q&ibus inter hos brevissimae essent, circa vigesimum diem ; plurimis circa quadragerim tim . multis circa Octogesimum a) . Utique quo nium HlpΡΟ- CRATES neque corticem peruvianum neque par ei auxilium habebat , quod potuisset febrim citius excutere : ob quem defectum debebat morbi emtum ab ipso naturaeheneficio exspectare, plebis hodie in modum haec ubi tali morbo tentatur . utribusdam neq&e sic , sed vago modis, et circa iudicationem desciebant ; horum Gutem plut mis febres rurasus non multum templiS intermittenteS Te ersae sunt: ex qua recidiva scire licet, priorum febrim e X intermittentium genere fuisse. Ex recidiυis autem in iisdem circui tibiis iudicabantiar. Mialtis vero USO DUm prodiacehiantiar, tit sub hyemem aegrotarent: Similiter ac Intermittente exquisita laborantibus contingere consuescit . Atque istas quidem febres Cortex per uvianus tollit etiam continuas, quas συγξ σκύς olim appellabant , et continuas remittentes hodie nominat: quoniam eae , etsi enim continenter exardescant, nihilominus per se intermittentes sunt; utique quae eo poti Ssimum tempore accedunt , quo exquisitae intermittentes communes esse consuescunt . id experientia in ipsis curationibus saepissime docuit .

Ego non alias continuas febres quarum profecto plurimas agitavi ) quam ex intermittentium indole cognovi : quae res facile ab unoquoque deprehendi potest maximeque sub morbi exitia. Cuius item rei experientium

habuit RICHARDUS MORTON et FRANCISCUS TOR

TI. Ob quae existimo, duo tantum febrium genera esse alterum intermittentium, alterum continentium.

AEGROTUS LIX. Anno die septima Iunii feravida tempestate Iuvenis 23. annorum, macer et Sanguine plenus , protinus Vires et edendi desiderium amisit; torpuit, totoque corpore lassitudinem Sensit, no Ctu graviorem Somnum , altero die vehementem calorem habuit, sitim magnam et inquietudines; intentae arteriae sunt, et totum corpus quasi fatigatum est accessit iuxta Hypochondrium sinistrum dolor , qui totum deinde pectuε

108쪽

occupavit . et laboriosum spiritum esse cit; retracti oculi sunt, et facta facies livida est: urina vero tenuis atque limpida mansit. Missus e vena iterumque missus sanguis est; qui si avam aquam ut bilem habuit, et praestita refrigerantia auxilia sunt: secutus vomitus biliosus est; noctu delirium ; tertio die vehemens ardor , intra quem extractus iterum e vena sanguis est: post, narium haemorrhagia, bilis item vomitus continuavit , et inquietudo . Media nocte multus Sudor e X universo corpore erupit; qui die quarto latius aliquod remissionis spatium relinquit, intra quod oblatum vomitorium est, quod multam rursum bi

Proxima nocte maior infirmitas , sequente die quinto vehemens calor, intentus lateris atque praecordiorum dolor cum multa animi inquietudine et corporis iactatione. Inter haec urina tenui S, qualis ante fuerat, continuavit: deindeque multus iterum sudor erupit, febrim intermittentem Olens et aliquod remissionis spatium die leXto reliquit. Ob talem sudorem , et quoniam exacerbationes cetatum tempus servas Se Videbantur , Corticem peruvianum

medicinae dedi , qui febrim quam proxime delevit, et

aegrum die nono integrum restituit.

AEGROTUS LX. Anno 1 ς 3. initio mensis Martii

vidua paupercula 38 annos nata morbo caduco e X COnsuetudine assecta iterum convelli coepit, deinde extus friguit, intus calor simul vehementer inarsit; cum siti In explebili et spirandi difficultate . Ob quae sanguinem e vena misit , et potum calidum liberaliter bibit, sicque aliquantum eVenit, et rectius spiravit quidem , at aridam tussim retinuit ; ob quam ei molles herbas ex aqua coctas praestiti adiecto o XJ melle et nitro . Ρroxima nocte maior infirmitas erat, deliriumqne. Altera die mens quidem constitit. at facta Summa corpo- ais fatigatio est; frigus in extremis partibus, magna SitIS, fauces aridae , arteriarum pulsus exilis deliquium animi,

urina tenuis . Sicque morbus continuavit sine ulla remissione .

Post quintum diem morbus alterno veluti circuitu

109쪽

modo intendi videbatur , modo demitti , intraque istas

acce88iones arteriarum pulsus magis plenus evenit , et sudor olens erupit: manente tenui limpidaque urina. Tandem die octavo facta urina turbida est, et sedimentum lateri trito simile , quemadmodum a febre intermittente deposuit.

Ob quas notas corticem per uvianum liberaliter obtuli , qui aegram intra breve tempus sanam effecit, quae paulo ante diem fere egit e X tremum . De qua quidem febrium specie sic iudico , Contiaruam eam esse , Ob id quod vitiata materia febris fomes ) vel exuberat, Vel acrior est, vel alicui potissim avisceri plurima inhaeret. Contra vero intermittere , atque in certos circuitus distingui , ubi talis materi ei vel minus

adest, vel ipsa universum corpus mitius habet . Ipsamque continuam , quae est , deinde in certos circuitus e X-plicare Se , quando aliqua eiusdem materi ei portio cocta motaque Sive per vomitum sive per alvi profluvium, sive per sudorem , Sive per ulcera abscessit . illud aestate potissimum anno 1 s R. vidi, qua tem pestate magnus calor cum fui S Set , febris continua popularis exstiterat . Initio frigus erat , secutuS calor est, qui continenter quatriduum exarsit; intra istum caloriem nausea erat, sitis , facies flava et vomendi desiderium , urina

item rubra et tra Sparen S.

Quinto die ulcera iuxta Oris labia maximeque secundum nares eruperunt , protinusque ex his febris ipsa in calore remisit , atque in certos circuitus distingit se; urinaque turbida evenit, atque sedimentum lateri trito simile praecipitavit, deinde, ut perfectum pus est , et

sanata ulcera sunt, febris ipsa ex toto desiit. Quotquot autem e X his corticem peruvianum ad confirmandam bonam valetudinem imposterum assum Serunt, tuti manserunt, qui non a 8Sum Serunt , non multum temporis post in tertianam exquisitam reciderunt, cuius accessiones alicui priorum re Sponderunt. Atque talis quidem continuae febris eum intermittente communis conditio est. At continens febris quam vocant, diversae indolia est, Propterea quod diversas causaa ha

110쪽

Io6het: ob que eas ViX curari Onem a cortice peruvians recipit . Nihilominus pote St etiam haec suam ab intermittentis materia, Si eXcessit, aut cum Olio quopiam vit oconvenit, originem habere . Talem morbum anno I sq. a media hyeme in verusque vidi. Initio frigus erat, deinde calor continens, vomendi desiderium , aphthae supra linguam et fauces Circum , nonnunqUam tussis Sput Em tenax trahens: inter haec saepe sudor , febrim intermittentem Olens , absque levamine; deliri Cm vel 14. Vel 18. dierum; nulla neque augusta neque laboriosa respiratio; morbi exitus die et r. absque crisi manifesta : a medio morbo ad eius exitum usque urina turbida evenit et sedimentum lateri trito simile deposuit; quae certissima fere febris intermittentis

nota e St.

Inter haec multi alii homines eodem anni tempore, ulcera iuxta labia , alii ambustiones ad manus, alii ad

pedes eX morbo acceperunt; quae quidem eruptiones vix ad alium morbum quam ad intermittentem pertinent. Ob quam rationem iudico, superiorem febrim continentem eΣcitatam quidem ab intermittentis materie fuisse, in eo autem solam disserentiam Constitisse , quod quoniam vitii causa eXuberaverat, morbus in certos circuitus non eXplicuerit Se .

Illud proximo exemplo latius patebit. AEGROFUS LXI. inno 1 s6. mense Augusto, Vir

4 . annorum , quemadmodum e X febre intermittente ci- hos nauseabat, Sitim, Vultum Subflavum, OS amarum,

et sordidas fauces habebat , ob quae vomitorium medi- Camentum a Ssumsit, quod, ut multam bilem excussit, hominem integrum restituit. Ρore 6. dies reversa similis infirmitas est; ob quam alvus pharmaco submota est , quae decem itibus multa putrida emisit: finitaque ista purgatione febris in certos circuitus tertio quoque die explicuit se .

Igitur cortice peruviano tunc succurrendum eSSe putavi . At praeter opinionem et absque manifesta ratione ista febris quatuordecim dies in calore continenter e Xarasit , intra quem aeger phreniticorum more continuo deliravit . Ob quam causam sanguinis missione et refrigerantibus auxiliis occurἶum e4t.

SEARCH

MENU NAVIGATION