장음표시 사용
71쪽
Acilius dolor capitis , si Ocb is intermittens est. Nune ad eas febres veniam, quae incertae Sunt, et
sub mendaci alterius cuiuSpiam affectionis larva latenda ob quam et difficulter cognoscuntur , et possunt Medicum facile fallere . Hae quoniam magna et communia ordinatae febris signa non retinent , debet per paucas et parvas notas diiudicari, saepe per tales, quae nullius fere momenti esse videntur. Aliam enim eX hoc, aliam ex illo signo, aliam quoque ex singulari aliquo indicio dignosces: quemadmodum unam quamqUe SUO loco ponam. primo de ea dicam , quae est in partibus , deinde ad illam descendam, quae in totis corporibus est. Orsus ab hac quae solum caput occupat. Haec vel totum caput , vel aliquam eius partem prehendit, et caeterum corpus liberum relinquit, inque eo loco vehementem dolorem excitat. Cum iisto dolore
72쪽
alii non frigent, non calent , non Sudant, oibos non nauseant , urinam quidem rubram at sine sedimento emittunt: alii calorem , sitim, deinde Sudorem, sordidas fauces nauseamque habent, atque Urinam cra Ssam, quae sedimentum lateri trito simile praecipitat, reddunt. Do lor ipse per certos circuitus, ut quaeque febris intermittens modo occupat, modo iterum dimittit, eum do lorem cortice per uviano medicare convenit. At ubi idem Certa accessionum tempora non servat, sed modo breviora, modo longi Ora spatia intermittit, debet utique per sudorem , per Urinae Sedimentum perque caeteras notas distingui, per quas febrim ipsam nosci posse supra diximUS.
Talem febrim VAN S IETEN topicam appellavit
a), et ipsa non infrequens est. Veroque magime simile est, eam aliquando per con Sen Sum e Sse , quando corrupta bilis in ventriculo residet: aliquando etiam sine tali bile , ubi materia chronica sive fomus uni tantum capitis pari inest, in qua miasma febrile cum fomite
AEGROTUS XXV. Anno 1 4s mense Iunio virgo
annorum acutum in Sinistra capitis parte dolorem habuit , qui hora nona matutina incepit, et post quartam vespertinam desiit, sicque per certos circuitus. Rediis inter accessiones temporibus requies erat , et noctu
Intra istum dolorem sinister oculus multum protuberabat , cum rubore et lacrymis . Arteria autem angularis iuxta affectum oculum ut et caeterae universi corporis Omnes arteriae neque celerius neque frequentius quam cum integra valetudine pulsabant . Neque frigus ante neque intra dolorem calor, neque sitis , neqUe secutus Sudor est, neque urina quemadmodum ab aegroto homine; etiam cibos aegra, si ita per dolorem licuisset, Commedere potuisset, ipsae quoque cum secretiones tum eXCretiones nullo neque accessionum neque intermissionum tempore defecerunt, sed , quemadmodum sanis corpori bus convenit, continuarunt. Η:lic aegrae, quo tempore requ es erat, multum corticem per uvianum prae Stiti, qui quam proxime dolarem e XCUSSit.. commem. in Foer cave 7 7.
73쪽
Similis dolor mense J lato anni t i; et eandem capitis partem quinque dies affecit , iterumque post assumtuna
corticem decessit. Similiter acutus cervicis dolor qui iuvenem V e Speri quasi per certum circuitum prehendit , et mane dimisit,
promptam a Cortice peruviano Curationem recepit. Neque medicamenta purgantia multa, empla Stra Vesicatoria , Venae sectiones , hJrudinesve , diversaque alia remedia , quae diversi medici proposuerunt , virum duasque mulieres iiiverunt, ubi tali capitis dolore tentabantur: iuvit autem quantocius cortex per uvianus , quem post haec obtuli. Nonnunquam cum tali capitis dolore urina sedimentum lateri trito simile praecipitat; perinde ac in febribus, quae toti corpori inhaerent.
AEGROTUS XXVI. Anno 1 si Vir fortis et magni
animi extremo dolore e X cruciabatur , qui per certa tem pora accessit, sinistramque Capitis partem hora octava matutina occupavit, post Secundam pomeridianam iterum dimisit, deindeque noctem liberam reliquit. Intra istum tormentum Sini Ster oculus intumuit, rub. rum Colorem accepit, et multas lacrymas emisit: nihil autem ex pulsu vel iuXta Carpum temporave aut secundum affectum oculum in arteria angulari mutatum est . Nullus etiam neque Calor neque sitis neque sudor aderat : valuit etiam edendi desiderium ; at vero urina se .
dimentum lateri trito simile praecipitavit . Huic, quoniam suus eum medicus pharmaco ante purgaverat , protinus corticem peruvianum , quo tempore dolor non pressit , obtuli: sicque eundem quam proxime ad integritatem perduXi .
AEGROTUS XXVII. Nonnunquam talis dolor , ut
aliae quaedam febres, continuat, neque per intervalla intermittit, sed per tempora e Xasperatur. Anno et die 3 o Augusti viro do' annos nato, quasi ex febre intermitatente ciborum naUS ea erat, calor , OS Amarum, noctu
plurimuς Sudor, et Urina rubra, qua sedimentum lateri trito simile praecipitavit . Ob quae praestitum medicamentum vomitorium est; quod ut plurimam bilem e X cussit, multum et ex calo re et e X sudore minuit . post haec ortus veso eri iuxta utrumque nervum Orbitalem superiorem acu tua dolor egi,
74쪽
qui hora quinta Vesperi incepit, et totani nocte im eo'- tintiavit, interdiu vero aliquantum remisit. Sicque per
Huius doloris impatiens aeger ex consilio quoniam id ab unoquoque facile acceperat ) sibi venam iuxta
pedem bis secari et nuchae emplastrum vesicatorium im poni caputque cataplasmate foveri iussit , medicamentum item narcoticum saepe asSum sit, Omnia Sine pro . sectu . Eum triduo post cortex per uvianus sanum reddidit. Talis quidem febris propterea quod dolor certum circuitum servat, facile ab unoquoque intelligitur . At tibi non servat , sed contra confugis acceSSionibus continuat, aut vago modo in Cedit, aut incerto tempore in istenditur, distacilis cognitu est. Ubi id obtinet, debet morbus per eas notas, quas Superiore libro posui, nosci.
Febris intermittens Cari causa . Nonnim qltam in longis icbribus contingit , aliquo sonat o demergi per periodos , quod quidem sae e evenit in quotidianis febribus , et hemitrita cis , nonnunqua ut etiam quartanis a). Id viris plethoricis atque iuvenibus, et his qui iuniores sunt, pueris nempe obesis item, si quidem febre tentantur , contingit.
At nonnunqnam etiam curus sive in prima sive iaalia quapiam febris intermittentis accessione prehendit , aegrosque nisi protinus succurritur , quam proxime e X-
TORTl proposuit , huic vitio qua ratione obveniri debeat , quos GOTTLl EB M ERI OF ci) recte secutus est.
Non infrequens iste affectus anno potissimum i 4'et anno I so hic locorum fuit, qua tempestate febris intermittens popularis erat; ex his aegris eos, tantum memorabo, quos ipse curavi, subiiciamque quid in istius morbi curatione observando attigerim .
75쪽
AEGROTUS XXVIII. Anno 1 is die I 6. Octobris
vir annos natu S robusti corporis habitus, OS Qmarum, ciborum nauseam, Sitim, et vagum saepe sudorem accepit , sensum item repletionis etiam post paucos cibos . ΕΚ a Ssumto protinus medicamento vomitorio bene habuit; altero die e Xigua febris venit, tertio requies . At quarto die adeo Vehemens Circa horam quintam veS- pertinam febris accessit , ut eχtremas eius furias deliriaque componere neque larga sanguinis missio potuerit ,
neque multum nitriam; neque per noctem Satis continere
hominem tres Viri valuerint . Secutus postero die Carus est, qui aegrum quinque et viginti horis omni adeo sensu priVavit , ut is neque parata ex foliis Tabaci et
sale gemma enemata , neque admota naribus fortia odoramenta , neque indita acria medicamenta , neque etiam applicata emplastra vesicantia quidquam perceperit. Sexto die mens rediit, ideoque intra breve spatium, quod supererat, unaquaque hora corticis per uviani drachmam aegro praestiti; sicque quam proxime bonam valetudinem restitui . Similiter sutorem unum et mercenarium alterum . quos Carus ex febre tertiana sub finem aestatis anni I prehenderat, promte adhibitus cortex per uvianus eripuit . In eo autem omnis salutis cardo vertitur , ut medio inter accessiones tempore quam plurimum corticis osse ratur: id est, tantum . quantum par est, febri protinus excutiendae. Hic enim breve spatium est, intra quod si non omnino occurritur, aeger eXtinguitur. Neque debet humorum Sive Coctio , sive evacuatio exspectari. Ad id enim non satis temporis patet .
Non solum ad febrim, quae incipit, quasi ob cruditatem materiae Carus accedit; sed et ad eam , quae diu insedit, et nullam periculi suspicionem Ostendit. Ita duos viros, qui febrim interimittentem per annum
traxerant, postremo Carus corripuit ; horumque alterum et*, alterum Ig. horis profundo somno demersos detinuit, ex quo medicamentorum vi erepti cum fuissent, citius adhibito cortice per uviano convaluerunt . Tutius est, febrim, ubi haec alterius cuiuspiam morbi curationem non promittit, protinus expellere maXi
76쪽
naeque si aeger sanguine abundat, aut senilis aetas est , aut aquosi humores exuberant .
AEGROTUS XX lX. Anno 1 s 3 die 1 et Iunii vir soannos natu S, crassu Ν, praepinguis, Phlegmaticus et Vo.ra X , intra primam febris tertianae accessionem nimium dormivit, altera accessione inexpugnabilem paene dormiendi necessitatem habuit. Quare, quoniam metuebam, ne pro Xime Carus superveniret, duplicata corticis per u viani portione febrim citius excussi , et hominem tutum praestiti . Et profecto in tali febrium circumstantia festinare iuvat. Est enim incertum id , quod proxima accessione futurum est . Alia enim febris citius in primis accessionibus necat; alia post multos circuitus , quo tempore periculum longius abesse Credimus, iugulat. En
AEGROTUS XXX. Anno 1 9 vir 38 annorum se
bre intermittente laborabat , quam periculo va Cuam medicus putabat. Is tertia accessione lethargicus evenit, neque potuit eum quisquam sive fricando sive scalpendo sive vellicando Sive acribus en ematibus, sive emplastris vesicatoriis excitares contra vero intra multum calorem atque sudorem e X piravit . Similiter Carus mulierem decimo febris die extinxit: alteram Octava accessio praeter omnem exspectationem delevit . Credibile est , hos ita succubuisse , quoniam cocta per febrim materia translata in cerebrum e St .
perpetuum igitur non est, quod olim HIPpOCRATES a dixit, febris intermittens quod absque Perigulo sit.
Febris intermittens Ophthalmia. Si a febre intermittente oculus inflammatur is nullatnnisi a cortice per uviano medelam admittit . AEGROTUS XXXI. Medio autumno anni IT O mulier ψῆ annorum febre intermittente exquisita laborabat quae post aliquos circuitus sponte decessit . post dexter Oculus subito dolere , rubere, inflammari atque tendi coepit, ob quae missus e vena sanguis est, praestita
a I De morb. popuI. Lib. I. Scct. I.
77쪽
potio antiphlogistica decoctumque refrigeraus et fomentum calidum , vapor item aquae tepidae ad laesum oculum; omnia sine profectu: Crevit enim tumor Circum , palpebras claudens , inque oculo id quod album esse ue-bet , atro sanguineiSUssu Sum e St. Cum his aegra os amarum habuit et urinam crassam cum sedimento lateri trito simili , ut in ipsa febre emisit, Ob quae et quoniam iste quidem affectus proxime post febrim incepit quasi eo translatus fomes fuis Set , reiecto omni prioris curationis apparatu multum Corticem per uvianum praestiti , qui oculum biduo post integrum effecit .
Similem Ophthalmiam MORTON a narrat, verum
Febris interniittens, quae pleuritidem mentitiar. Nonia unquam acutus dolor lateris ex febre inferini fatente est; isque per cercos circuitus et prehendit et di mittit. Hic qaoniam certum circuitum servat , debet utique ut quaeque febris intermittens cortice per uviano expelli . Talem dolorem tertianae , nonnunquant etiam quartanae
supervenire FERNELLIUS 5 ) et qui eius scriptis holas adiecit author c ) reliquerunt , et RICARDUS AIORI OM
d ), quod nullam nisi a cortice per uviano curationem admittat . Id magis adhuc per labet constat , quod nonnunquam idem dolor latus subito relinquit, atque in oris labia coniicit se , eademque exulcerat , qualem e Xit uni multae
febres intermittentes Sume te con Sue Scunt.
AEGROTUS XXXII. Anno 1 AD die Maii vir
so. annorum atque ob malam nimium bibendi consuetudinem , vitiati corporis habitus horruit deinde incaluit, simul et acutum in sinistro latere dolorem accepit , o D quem mis Sus e vena sanguis praestitaque talia auxilia sunt , qualia pleuri eicis convenire dicuntur . Finita ac .es H
78쪽
sPone , quae diem traxerat, multus sudor olens erupit, tirinaque sed mentum lateri trito simile praecipitavit . Deinde per diem te qui e S erat. Altera accessione ulcerari labia coeperunt, 'ad quae versa morbi materia cum fuisset , ea latus dolore vacuum et hominem febris e X pertem reliquit. Utique febris fomes in latere residebat, ibidemque naiasma cum eo convenit, et febrim excitavit: febris ipsa fomitem movit, eundemque in labia transtulit ex his abscessurum At ubi talis morbus in dolore atque calore ContinUBt, neque per certa tempora intermittit, difficulter cogno
Is anno I O. et multos Moguntiae cives prehendit , aliquosque ex his , maxime ille qui laesos an igpulmones habebant aut vitiati caeterum corporis habitus crant, extin Xit . Alii etiam robusti homines vel in vitae discrimen inciderunt , vel oppressi sunt ob id quod corticem peru Vianum non acceperunt, sed communibus tantum auxiliis usi sunt . Nonnulli naturae beneficio evenerunt. Multi posteaquam morbus diu traxit et deposita Pleuritidis larva in certos circuitus distinxit se, Sanati
Hic morbi, qualis ea tempestate fuerit faciem paucis describam. Initio fligus erat, deinde calor continuus ad morbi exitum usque . Cum it Sa accessione ortu S acu tus magis in sinistro quam in dextro latere dolor est :sitis magna, nausea, et saepe vomendi desiderium ; 2C- cessit delirium, ubi aegri oculos, veluti somnum capturi clauserunt; intraque idem delirium iterum vigiles evenerunt. Arteriarum pulsus frequens et celer erat: maximeque quo tempore intentu se bris est. Continuus per confusas Dbrium accessiones Calor erat: ipsaeque exaeerbatione S magis quotidie quam tertio die nunquam quarto advenerunt : intraque istas exacerbationes ferox delirium, aestus, Corpori S agitatio , inquietudo, atque praecordi O-IUm angustiae aegros agitabant. Inter haec acutus lateris dolor, ut coepit, continuavit, neque in febrium remi S-Sione quicquam inclinavit se . per istum dolorem tussis vehementer ursit; quae modo nulla, modo pauca, modo etiam multa sputa, sive alba, Sive sanguine tincta traxit eadenaque modo protinus ab ipso morbi in itio eduXit,
modo tradius, post quintum scilicet diem emollica est ;
79쪽
modo etiam horum omnino nihil . Neque Item melius
habuere; qui multa, quam qui pauca sputa reddidere. Etenim ipsa quoque expectoratio nec quicquam profecit . Supervenit tertio nota nunquam etiam altero , nonnunquam quarto ) die largum alvi profluvium , quod multa
aquosa , putrida , cadaver olentia tres aut quinque dies , nonnunquana longi Ore tempus infra traxit , atque aegrum
per imbecillum reliquit. Vixque aliquis istius alvi fluxus
norum , post febrim quartanam quam diu tra Xerat , aurigine tinctus est. Deinde febris expers bene habuit , et cibos vehementer desideravit. Non multum post temporis die 4. Ianuarii acutum in sinistro latere dolorem accepir, cum frigore et magno deinde calore ue tussis etiam acerba pressit. Accessit vesperi delirium, intraque id aeger corpus inquietum habuit, et quaquaversum proiecit . Ob quae missus protinus e vena Sanguis iterumque missus est; et prae Stita medicamenta refrigerantia sunt , fumenta item emollientia Supra affectam partem . Nihilo minus ex dolore atque delicio nec quicquam intra noctem
Erupit altero die plurimus sudor olens ; mens rediit, urina sedimentum lateri trito simile praecipitavit ; lingua
sordida erat . ciborum nauSea, et dentes glutinosi; quem admodum post febris intermittentis accessionem. Inter haec et Calor magnu8, et multa sitis, et acutus dolor, ut ante coeperunt, continuarunt . Accessit largum alvi profluvium, quod multa putrida, cadaver olentia quiniaque dies excussit et aegrum per imbecillum reliquit. Ob quae signa , quoniam ea febri intermittenti pro pria esse videbantur et febris ipsa non diu ante cessit , corticem per uvianu ni per minutas portiones breves in tet caloris remissiones praestiti ad dua S uncia S usque. Hic nec quicquam movit: etenim mansit idem acutus lateris dolor, mansit acerba tussis, quae nihil em ilitacst, accessit idem maior calor vesperi, eadem noc tu de Aliria fuere, inquietudo eadem, praecordiorum an Xietas mane similis sudor, deinde urina crassa; post rectior mens, intercessit largum alvi profluvium, quod aegri animum Saepe depres Sit, atque vires vehementer convulsit. Ad exitum quinti diui clausa alvus est; nono die
80쪽
post quinque corticis unciae , aeger omnis doloris , ca inris , atque Sitis eXpers convaluit, noctu quievit urinam limpidam emisit, cibos desideravit; deindeque vires omnino recuperavit .
Multi proximo vere, quo tempore popularis iste morbus evenit, similiter decubuere: et siquidem horum alicui ulcera iuxta oris labia eruperunt, is protinus doloris , etiam qui vehementer in latere pressit, eXpers
At peior morbus vere anni I set. erat, quoniam is nulla febris intermittentis indicia habuit , sed in calore uti coepit, etiam absque remissione continuavit. Initium cum frigore et acuto lateris dolore erat, quem Calor urens excepit simul et nausea , accessit sitis cum magno frigidam bibendi desiderio ; quam ubi aegri biberunt , protin US eandem vomitu reiecere: lingua arida evenit, tussis acerba et spiritus difficilis: vigiliae, delirium qile ferox mentem exagitabant . Inter haec saepe sudor erupit. Supervenit altero tertiove die putii dum alvi profluvium, quod per multos dies trahens aegros malit me imbecillos effecit. Cum his praecordiorum angustiae , inquietus animus et corporis agitatio aegros saepe e Xerce hant. Sputa alii multa vel alba vel russa vel coerulea vel sanguine tincta liberaliter eiecere : alii nihil horum , sed inani tussiendi necessitate vexabantur . Arteriarum pulsus 1 equens , e Xilis, saepe inaequalis erat; nonnunquana ipse defecit. Et ubi aliquantum quidem morbus inclinavit Se, nonnihil ex delirio atque sudore minutum est nec quicquam Vero mens e X toto constitit .
AEGROTUS XXXIV. Anno i sa. vir 4o. annorum die i6. Aprilis post comesationes , potum atque iram noctu inhorruit; si naul et acutum in latere dolorem accepit, Cum summo calore, siti inexplebili, magna spirandi difficultate e t atroci tussi. Supervenit altero die largum alvi profluvium , quod multa putrida excussit , et Corporis Vires Vehementer contrivit . Accessit pertinax deliri una cum vigiliis , lingua aspera evenit , dentes sicci et Vo X clango des . Cum istum quidem aegrum tertio die accepissem , protinus sanguinem e vena iterum qne et altero item die misi; Iulapia amisto melle et nitro atque decocta emollientia imperavi, quae liberaliter biberet: impcsitaque