장음표시 사용
91쪽
quies, quae corticem Peruvianum admittat. At incassum: quidquid enim aeger absumsit , idem maXimos inter cruciatus protinus supra eXCU.Sit; imo etsi enim ventriculus omnino vacuus erat, nihilominus ut aeger caput vel excitavit vel leviter movit, Vomitus Vehementer pressit . Horribile visus spectaculum lQuare aegri reclinatum corpus et stipitis instar imis motum multis Vestimentis Operui, Scilicet ut his excite
tur sudor. Qui quemadmodum SYDEN HAM statuit, alia
quam vitiatae materiei partem Versus CX ternam corporis
superficiei expellat: deinde, ubi id successit, medica.
mentum sudorificum adieci , admisto opto. Composito ita aliquantisper vomitu, corticis peruviani quidquam cum opto commiscui, et progressu tem poris, quo longior requies Secuta eSt, eo plus corticis
obtuli , donec iuxta undecimum diem intra quod tempus ex quinque corticis unciis, quas aeger tanto cum labore assumserat, duas fere intus retinuit urina transparenS eVenit, etiam Vomitus desiit. Ut vero aeger etiamnum vel caput levavit, vel ius- eulum accepit, iterum Vomuit . Ob quam rationem ut cubaret , imperaVi, usque dum urina tenuis , a quosa eaque quam plurina a proflueret, Scilicet ex quo urinae pro-suvio , quemadmodum supra diximus, nosse licet, febrim longius propulsam esse . Quae cum proxime talia
evenisset, aeger tutus Surrexit, Vomitus eXpers. Ita aeger duos menseS Sanum sustinuit se , post
quos , cum omni edendi luXuri ei subscripsisset, in eundem morbum incidit, ex quo iterum eadem cura similitique labore extraximus eum. Deinde magis sapiens diaetam Observavit, et longo post tempore corticem peruvianum continuavit: quae medicina universum hominis corpus et magis pingue et magis torosum, ipsam etiam Vocem, ubi cantare tentabat, magis gravem effecit, quam
quidem ipsa ante istum morbum fuerant .
92쪽
Febris intermittens sub dolore colico late s :Similiter febris intermittentis mi asina , si in intestinorum ipsam substantiam praecipitat se, acutum in eis dolorem eX citat, quem Colicum vocant .
AEGROTUS XLVII. Anno 1 M. die et . Augusti mulier 38. annorum Spongiosi corporis habitus et nervo. rum maxime mobilium, acutum in imo ventre dolorem accepit, qui aegram vehementer excruciavit, pulsum de bilem et frequentem effecit, abdomen inflavit, nauSeam, mictus , et Saepe Vomitum e X citavit, animi item deliquia. Inter haec sanguis menStruus erupit; minore quidem , quam oportebat copia . Qisare protinus potum calidum ex mollibus herbis adiecto melle praestiti: fomenta supra ventrem imperavi, et en emata saepe indi iussi , quae cum multa stercora mucumque subtra Xissent, aliquantum levaminis attulerunt. Deinde decoctum purgans exhibui, quod , ducendo multas Dece S , profecit . Reversum vero idem tormentum est, ut statuto tempore, finitoque isto circuitu multus sudor erupit, febrim intermittentem Olens : urina item turbida evenit , et Sedimentum lateri trito simile praecipitavit, quae febrium intermittentium notae Sunt. Ob quas missis caeteris re mediis aegrae duas corticis per uviani uncias obtuli, quae
triduo morbum e X cu Sserunt .
Deinde mulier , quoniam tutam se existimabat, tem Pestati, quae eo tempore et frigida et humida incidit, liberaliter tradidit se : et, quaecunque etiam digestu dinficilia voluit, comedit; sicque in eundem morbum recidit, quem item cortice per uviano submovi. Quotie Scunque demum imposterum ita relapsa est , relapsa autem est ter ob ciborum incontinentiam ) toties adhibito cor. tice per uviano evenit.
93쪽
Febris intermittens υeluti Cholera . potest etiam febris intermittentis miasma siquidem circum piae cordia figitur, inque eo loco cum bile sive nimia sive vitiata confluxit, continuum, ut in cholera, vomitum simul et alvi profluvium excitare , qui nequd cum accessione incipit, neque finita febre desinit, selut coepit, continuat, etiam inanis cum hostio est: nulla enim in remissione requies est. Quare, ' quoniam certas febris intermittentis nutas morbus non habet, poteSt utique vel pro stomachi vel intestinorum vitio haberi , ob que id non rectum auxilium ferri . uare plurimum interest, vitii causam diiudicate atque ubi cognita haec suerit , quam plurimum corticeni peruu ianuim offerre . Scilicet , ut istius quidem auxilii tanta post vomitum portio intus remaneat , quanta satis est ad vomitum contihendu hi et alvum supprimendam. Vix autem in his vomitorium sine noxa assumitur squoniam illud vomitum vehementer intendit; parsque sanitatis est, Vomitum esse suppressum. uod si vero discussa febre deinde certa indicia suis persint, quae, quod vitiata bilis in tug remansit, signi fi feent qualia vero haec sunt, si os amarum adhuc est, si sitis urget , si nausea superest, si caput dolet, si magna corporis infirmitas etiam post assumptum multum corticem peruvianum , qui potuit febrisii excutere, remanet ) utique medicamentum vomitorium non Sine cauSRdatur, et tuto offertur, deindeque , si quies facta est, cortice per uviano continuari debet, donec integra valetudo consistat: Iere autem febrim intermittentein ista in Cholerarii esse , nOSci per ea signa potest, quae superiore capit QIV. comprehensa Sunt .
AEGROTUS XLVIII. Anno mense Iulio Demina annos 44. nata paupercula S. dies vomitu et alvi deiectionibus continenter veXabatur; cuin summo calore ἐsiti ingenti , pingua arida, fuscaque, aurium tinnitu est animi saepe deliquio . Intra haec urina nonnunquam turbida EVenit , ex
94쪽
yo. edarientum lateri trito simile praecipitavit, sudor etiam
multus erupit , qui febrim intermitte lateria olebat . Ipsa quoque aegra retulit, Sibi intra istum morbum vere esse, veluti olim fuerat, Cum febre intermittente laborasset. Quare et hic corticem peruvianum obtuli , qui et vomitum et alvi fluxum composuit, aegramque quam proxime integram praestitit. Alia foemina eadem tempestate similiter laborabat, similiter per corticem per uvianum convaluit.
AEGROTUS XLIX. Anno 1 s . die Id. Martii foemina 28. annorum procera Et sortis ex vehementi dolore
colico, qui subito occupavit, exitiose habuit: erat ei vomendi saepe desiderium , summa corporis infirmitas, dolor membrorum, facies pallida et virescens, cavi oculi, nasus acuminatus frigidusque , oris labia livida , spiritus frigidus, respiratio densa, arteriarum pulsus exilis atque frequens, sudor frigidus tenaXque supra cutim, et animi saepe deliquium . Vere quemadmodum his, qui accepto
post decocta narcotica et indita saepe en amata cum multa putrida infra descendissent , aliquantum levaminis secutum est . Die 3 o. omnis dolor desiit; urina turbida evenit, cum sedimento lateri trito simili, quasi ex febre intermittente; supervenit universi corporis aurigo . Deinde febris ipsa in certos circuitus distinxit se . post haec purgata prius alvo omnem curationem cortice Peruviano prompte absolvi
Febris intermittens , quae Arthritidem mcntitur.
Hucusque de febre intermittente dixi, quae uni tantum corporis parti inhaeret, nunc ad eam veniam , quae totis corporibus inest. Incipiam ab hac, quae in articulos praecipitat se, in iisdemque acutum dolorem e Xcitat, qui ut alteram partem dimittit, alteram ite*m prehendit, Arthritidis vagae instar. 'emini, anno 1749. aegrum curasses me , qui vagum
Per omnia membra dolorem intra ipsam febrim habuit ;eundemque deinde sub finem acceasionis et mediis diebus iterum amisit.
95쪽
Ita non raro quidem accidit; talisque dolor, propterea quod certum circuitum habet, facile ab unoquoque cognoscitur, et ut ipsa febris intermittens cortice .peruvian o eXcutitur. At ubi continhus dolor est , nec ulla fere febris intermittentis indicia retinuit, posset is utique pro vera arthrit1 de haberi , et sic curationem fallere- AEGROTUS L. Anno I s3. vir 38. annos natus p Oasteaquam nocte I 2. Iulii levibus tantum vestimentis vela. tus frigidiori aeri subito comisit se, prius horrorem, deinde dolorem in cervice atque humeris accepit, a quo veluti a ducentarum librarum pondere premebatur continuum inter calorem. Ρaulo post dolor locum deseruit, et modo Crura, modo pedes , modo manus, modo digitos prehendit , modo etiam collum, atque inter scapularia, eX qua parte difficilem respirationem effecit , modo novam sedem dimittens, iterum aliquam ex antiquis occupavit, vago petuniversa corporis membra Cruciatu
Interea autem temporis sudor febrim intermittentem olens erupit; altero tertioque die urina turbida eveniecum sedi meeto lateri trito simili, quod matulam albis sordibus induit. Ob quam causam , quemadmodum ob febrim intermittentem quarto die alvum pharmaco subduxi, deinde que febrim quae post purgationem in certum diem oris dinemque restituit se in simul et articulorum tormentum cortice per uviano quam proXime eXcussi. Similiter mulier a male habuit, e cuius altero pedain manum , exque altera manu in pedem dolor cruciatim ascenderat, descenderatque. Νeque verum est, quod
SYDΕΝΗAM h ) dixit, esse tales dolores , si quidem Post
febres intermittentes supersunt, sc Orbuticos , ex eo, quod assumtus nimius cortex peruvianus est, iisdemque medi- Camentis antis Corbuticis occurri debere. Ρotest contra is,
etiam qui post febrim remansit, cortice peruvia a. tuto tolli. te AEGROrcu LXXXm.
96쪽
Tebris intermittens sub passionis hystericae larvae.
Febrium autem intermittentium nulla cognitu diffacssior est, quam quae passionis hystericae larvam induit et siquidem cum ista quidem mulierum assectio, propterea quod ipsa miras saepe atque alienas diversarum aegrota istionum figuras admittit ; per se satis fallax est, potest utique talis febris , ubi similes notas recepit, Medico vehementer illudere. Id rectius e Xemplis quam longo sermone docebo. AEGROTUS LI. Anno 1 48- die Io. Octobris mulier 34. annorum , quae paSSioni hystericae Subiecta erat, subito male habuit; praecordiorum anxietates accepit, difficilem respirarionem, vocem praeceptam, spasmos in abdomine et borborygmos , Colli strangulationem, terroreS, phantasiam depravatam, horripilationes vagas, animi εaepe d eliquium, arteriarum pulsum eXilem atque fre
Assectionem utique hystericam hanc esse ratus , spiritu cornu cervi , atque tinctura castorei occurri, adiecto laudano liquido, quae aliquantum profecisse videbantur. Secuta namque requies est, mens rediit, et postero die urina tenuis et limpida evenit . At tertio die similis insultus prehendit; finitaque ac- Cessione multus sudor foetens eX universo corpore erupit; quarto , quo die urina sedimentum lateri trito simile deposuit, alvum pharmaco purgavi; ob id, quod morbus has quidem febris notar recepit. Quinto similis accessio tanquam per Certum circuitum rediit; quam proximo die ut febrim intermittentem cortice peruviano eXCUSSi. ΡOst aliquot deinde annos aegram , cum simili vitio assecta esset, promptius sanam praestiti, propterea quod per istam notitiam causae Origo me non fefellit. Verumque est, quod olim A. C. CELSUS dixit a ) cum par
scientia sit , titiliorem tamen Medicum esse amicum ,
AEGROTUS LII. Anno v s3. die a g. Februarii virgo oo. annorum, quae , quod mulieres aiebant , olim saepsa γ Lib. I.
97쪽
ex utero male habebat, subiict praecordiorum, anxietates accepit, dolorem colicum, borborJgmos , VOmit Um, Spiritum praeceptum, animi saepe deliquium, e Xilem arteriarum pulsum, et frigus in e X tremis corporis partibus. Ob quae aegrae corpus pannis laneis fricari, et v stimentis calefactis circumdari iussi, potumqUe aromat . Cum, qui calorem e Xcitare possit, praestiti: spiritumite ni cornu corvi adiecto laudano liquido . His nihil emendatum est, accessere vigiliae , urina tenuis et aquosa
CVenit; nonnunquam etiam accenSUS Vagus calor est. Sic.
que aliquandiu . post urina sedimentum lateri trito simile deposuit, et ipse morbus in certos circuitus distingui coepit , finitaque accessione multus sudor erupit febrim intermittentem Olens, et os amarLm factum e St. Querare alvum pharmaco purgavi, et forte excitatas in ventre turbas medicamento pare gorico vesperi compu- suis, po Stremo morbum ipSum Cortice per uviano submovi .
AEGROTUS LIII. Anno 1 s3. die δ. Maii foemina
annorum, ex con Suetudine hysterica , Subito ex utero , quod aiunt, praecordiorum anxietates, habuit, tormina, arteriarum debilem pulsum , nullum Calorem , Sudorem frigidum, nonnunquam urinam tenuem et aqUOSam, inter haec acerbam tussim cum sputo flavo, nonnunquam viridi, et gravi sic ut phthysica suo marito visa
Castorei tincturam , spiritumque cornu cervi, admisto laudano liquido medicinae dedi, potui vero decoctum pectorale cum Tydro melle et syrupo papaveris albi. post aliquod tempus e sum bis fatigata est, o S 3m sertam accepit et urinam , quae sedimentum lateri trito simile deposuit, emisit . Ob quas febris intermittentis notas alvum pharmaco subduxi, deinde corticem per uvia num praestiti; quae medicina primo tussim delevit, post
prompte omnem morbum e XCus Sit .
AEGROTUS Ll V. Anno 1 s et . die Septembris
mulier 38. annorum triduo post partum an X leta S prae Cordiorum accepit, spiritum difficilem, atque pavores, quae mala a lacte, quod advenire debebat, e S Se videbantua. Post aliquot dies similis anxietas ., terror Pannicus, . et colli strangulatio prehenderunt, cum tenui et aqUnsa
siria a ἰ quae certa hystericae passi0nis indicia dicuntur.
98쪽
Interea autem lochiorum fluxus satis liberaliter eonti.
Quare aquam chamae meli arte misi aeque , cum eXtra-eto croci , laudano liquido, nitro , lapidibusque cancro-Yum medicinae dedi , adiecto syrupo radicum quinque aperientium . Scilicet ut per haec et inordinatos motus componerem , et lochiorum fluxum liberaliorem efficerem . et ne lac ab acido, quod fortassis subesset, coagulare. tur. Sicque puerpera aliquandiu bene habuit. Deinde vero similes quidem terrores, at magis tamen horrifici modo aequalibus, modo inaequalibus temporibus revenerunt: lochiis nihilominus continenter pro .
suentibus . Inter haec aegra carnes nauseare , os amarum ille cipere, multo sudore, qui febrim intermittentem olebat, saepe immadescere , et nonnunquam urinam cum sedimento lateri trito simili emittere . Ρer ista indicia, et quoniam prior medicina non pro' fecerat, cum novissem intermittentem hic latere , corticem peruuiarum exhibui, qui protinus iuvit et aegram tutam praestitit. Et profecto, etsi quidem frequens mulierum morbus hysterica passio sit, non tamen is adeo communis est , ac quidem vulgus sibi facile persuadet ; quod , ut milli ea rem aut ventre dolere, aut animo linqui , aut alio quo piam incerto modo aegrotare videt, affectum ex uteri vitio esse statuit. Sed saepe febris intermittens istius ve-
Quare, ubi in his corteX peruvianus interdum profecit, cum ideo profecisse suspicor; quoniam febris intermittens uterinae affectionis larvam admiserat, ob quam rationem existimo eos Medicinae pro sessores, quos inter
princeps SYDEN HAM erat, opinione falsos fuisse , quieorticem per uvianum tanquam potissimum auxilium omnibus hystericis mulieribus in universum proposuere . Hos enim saepe medendo imitatus sum, neque unquam . ni Si ubi febris suberat, curatio successit. Praestant vectiones In rheda, et ferri pulvis; salubrior nonnunquam grata mentis eXcitatio est; saepe etiam confert consuetas olim
excretiones, si recte fieri liceat, iterum expedire.
99쪽
Febris intermittens sub convulsione lateus . pueri atque plethorici homines, ubi febre intermitatente tentantur, convulsionibus Obno X ii sunt, iterumque ut calor remittit, liberantur . Id minus terret: magis vero ubi convulsiones per certos quidem circuitus prehendunt, at nulla tamen febris intermittentis suspicio est . AEGROTUS: LV. Anno i 8. Virginis I 8. annorum universum Corpus misere nec minus mire convellebatur. Oris namque labia , nariumque pinni atque oculorum palpebrae continenter nictitabant: brachia item et manus cruraque atque pedes et horum omnes digiti convulsivo motu subsiliebantia totus etiam truncus alternatim attollebatur, deprimebaturques neque ullum universi corporis membrum erat, quod non titubaret. Incipiebat autem iste cruciatus hora quarta promeridiana , et ad horam quartam matutinam usque continuabat. Inde duodecim horas requies erat: intra quam aegra perimbecilla decubuit . Nullum autem cum accessione frigus , nullus calor, sitivnulla erat : neque ipse etiam arteriarum pulsus alius intra convulsiones quam per requiem erat, sed semper idem , debilis nempe permansit. Atque tales quidem accessiones novem ordinato circuitu reversae Sunt, Statutoque temporis puncto , veluti horologium et inceperunt et finierunt. Ego decima die consultus Ut aegram accepi, morbi curationem, propterea quod is certum circuitum habebat cortice per uviano intra triduum absolvi.
AEGROTUS LVI. Anno 1 si . die et6. Maii puella I 8
annorum subito Stuporem accepit, deinde omnem et brachii et pedis dextri sensum amisit, quasi aps plectica . Igitur in praecipiti quoniam periculum videbatur ,
missus protinus e vena sanguis est . Istam sanguinis missionem secutus morbuS caducus est. Altero die cum morbus in remissione desiisset, at-vum pharmaco purgavi , tertio idem morbus caducus tan, quam certo circuitu reversus est, intraque eum ortu8 Calor est, OS amarum evenit , erupit sudor febrim olen8;
secuta urina turbida cum sedimento lateri trito simili esto
100쪽
liis indiciis febrim intermittentem sub ista Epileps sto
Iarva latere Cum cognovi S Sem, Omnem curationem corticu per uviano absolvi , qui aegram intra exiguum tempus integram praestitit .
An quemadmodum ΗIppOCRATES a 3 voluit, con
vulsio in febre fens sedat febtim eadem die aut pas tera, aut tertia, si υero temyus , in quo incepit , transgredimetur , et non desinat, malum est . profecto triduum transgressus iste morbus erat; neque tamen ideo medelam difficulter admisit . De qua quidem re sic iudicio , esse istas convulsiones, propterea quod febris intermittentis miasma vel in nervos ipsos vel in horum principia potissimum inclinavit se ; quos tam diu ita vexat , donec ipsa aut mediciis nae aut corporis beneficio inde depellatur, quam sententiam proXimum exemplum confirmare videtur. AEGROTUS LVII. Autumno anni I7ς 3. virum annos 3 o. natum alterno die ut certo circuitu morbus caducus prehendit, absque ulla alia febris nota . Quoniam iste vero cruciatVs ordinato te ore , quemadmodum febris intermittens accedere consuevit i utique cortice per uviano
Superato morbo caduco ortus in sinistro cruore acutus dolor est, post tota ista corporis pars ad extremus usque pedis digitos paralitica evenit, et omnem c rnem amisit. Utique qu0niana vitiata materia , quae caput dimisit, in nervos Sacros praecipitavit se . Igitur , quoniam noXa ex febre intermittente vene etat, similiter Cortex peruvianus conveniebat. Eum vero aeger, ut summopere metuebat, Vehementer repudiavit uare frictionibus et fomentis et acribus rebus externis ac scarrificati'nibus cucurbitulisque atque vesica toriis emplastris occursum est ; quae quoniam nihil pra, fecerunt, aeger morbum tempori et suae p/tientiae reli,quit. Longum deinde post tempus omnis cruris et sensi-hilitas et caro et vigor et integra partis facultas absque adhibito quopiam auxilio revenerunt. Naturae utique beneficio , quae noXiam materiam tarde submovit. Sic enim aςpe profectus tempore e Xpletur. g Coae. ρra not. Stat. I. idem lib. de ιμ d. t.