Laurentii Bellini Opuscula aliquot Ad Archibaldum Pitcarnium Professorem Lugduno-Batavum

발행: 1695년

분량: 257페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

contrahunt, id quod e sua cavitate eXprimunt, non in superiorem longitudinem trudi potest intestinorum non decorum, sed solum in inferiorem Quum autem haec caecorum fabrica pertineat ad derivationem, Ze separationem chyli, nempe ad ipsum fundamentum conservationis animalium manifestum est intestina caeca non minoris esse facienda, quam canales aeris, qui ipse nihil aliud agit in animalibus, quam tendere ad eorundem conservationem. Primum igitur canalium genus, quod continetur in animalibus, constituit illo , qui ex altera tant imParte patent, .sunt canales aeris,4 intestina caecari canales autem utrinque patentes sunt canales omnes alii, quantum saltem ipse viderim: hi rediguntur ad duas summas classes figurarum , nempe vel sunt cylindrici, vel conicia seu quod idem est , vel latera oppossita superfi- Cierum , a quibus continentur: sunt aequidistantia vel concurrunt, si producantur , Versus orificium angustius. Dico igitur, solum spectata hac habitudine externa in quibuscunque descriptis canalibus , ex expositis statim innotescere certo , ad quas partes debeat esse fluxus intra ipsos.

Et primo in caecis, quum unica solum Par Pateat, supponatur intra

ipsos debere dari fluxum manifestum est fluxum Liquid influentis non

posse esse nisi ab illa parte, quae patet Versus imperviam quia vero in hoc fluxu Liquidum patitur resistentias superius expositaS hinc necessarium erit , ut vel Liquidum influxurum sit ex se ipso praeditum tanta vi, quae superet resistentias occurrenteS; Vel ut immissarium canalis in struatur machina, quae influxuro Liquido Vim communicet necessariam pro superandis resistentiis, si Liquidum ex se ipso eadem careret: vii Liquidum majoris sit violentiae, quam quae non solum fieri possit ab oc cursibus canalis vertim sit etiam major vi, qua cohaeret sibi ipsi, &suis partibus tota fabrica canalis tum operae pretium erit ad immissarium constituere machinam, non quae addat momentum influxuro Liquido, sed quae minuat momentum enim illud influxuri Liquidi, quum it ma jus momento, quo cohaerent partes canalis, influxu suo totum canalem

disjiceret quod per Laryngem factum, ad immissarium asperae arteriae, ut exposit; in superius. Quoties igitur, tibi subjiciatur oculis canalis ali quis caecus, considera immissarium ejus & Observa diligenter, an quicquam machinae ad illum invenias: si illa adsit, statim intelliges absque ullius alius rei perquisitione, Liquidum influxurum aut majoris es momenti, quam par est, ad hoc ut canali caecus non divellatur per influxum ejus aut minoris, quam quod ex se ipso lassiciat superandis

resistentiis occursuum Willam machinam pertinere ad alterutrum praestandum, nempe pertinere ad augendum, Vel minuendum momentum influxuri Liquidi si autem nulla machina occurrat certu eris, Liquidum influere ex se ipso, vel momento gravitatis, vel momento difluxus,

quod posset superare resistentias occursuum; sed non canalem divelle-

162쪽

re, totam ejus longitudinem ad usque occlusum terminum implere ex se ipso. Intelliges pariter, sit ejusmodi canalis sit contractili , cujusmodi sunt canales omnes omnium animalium , per illud ipsum orificium, quod prilis fuerat immissarium, deplendum esse in tum temporis immissarium abire in emis starium ex quo demum deduces illud generale, in canalibus caecis fluxum Liquid esse veluti aestum quendam mempe fluxum, & refluxum ita ut neque fluxus neque refluxus possint esse continui; sed inter duos quosque refluxus mediusfit unus fluxus; inter duos fluxus unus refluxus; seu quod idem est, deduces Liquidum per canales caecos alterne influere, atque effluere. Objiciatur jam non canalis caecus, sed utrinque patenS, sive sit cylindricus, sive conicus eadem conssiderabis, an scilicet ad summos ter minos, ad quos hiat, positum sit maChinae quicquam, ex ea machinae positione intelliges Liquidum influxurum esse aut tanti momenti, ut minui debeat, aut tam infirmi, ut augeri Atque ut etiam hoc ipsum intelligas, nempe an Liquidum sit momenti validioris, aut debilioris; primo peritus sis rerum Mechanicarum ac tum seca, observa diligenter totam machinae fabricam ex motibus etenim Ju Mechanice demonstratis intelliges , an motus illius machinae addant momentum Liquido influxuro an vero aliquid ab ipso detrahant atque ita rem totam perspectissimam facies. Sic ex iisdem Mechanicis, ta orica Laryngi certo deducitur, ejusdem Laryngi Opera non augeri momentum aeris, sed minui atque insuper fieri, ut intra datum tempuS, non Uaecunque quantitas aeris in pulmonem derivetur, sed solum certa quaedam. Ultra haec si detur canalis conicus, vel cylindricus diVisuSin ramOS, ut superitis & ad truncum nulla adsit machina Sc tam truncus, quam summi ramuli hient intra idem Liquidum; statim certo pronunciabis liquidum illud non fluere a trunco VerSu ramulos; sed a ramuli verSi i truncum. Si etenim supponatur canalis ille replendus Liquido, intra quod est; quum totum Liquidum sit sibi ipsi aequabile, eodem momento nititur ex

orificio trunci versus ramOS, ac nititur ex Orificii ramorum VerSu truncum adeoque hoc de nomine poterit utrinque Liquidum admittere,&repleri per truncos, per ramo eodem tempore sed quia Liquidum, quod subit canalem per ramOS, quo magiSagitur VerSd Struncum, in eo ampliores canales ducitur, sive conici sint, sive cylindric , hoc est minorem resistentiam patitur igitur si utrinque Liquidum innuat , de per truncum scilicet, per ramos Liquidum per ramoSinfluens, te minorem semper resistentiam patiens, majori momento fluet verSti truncum, quam Liquidum fluens a trunco versu ramulos, quod scilicet Occurrit majoribus semper resistentiis . unde ad locum illum intra canalem, ad quem ad mutuum occursum Venient parteS Liquidi, quae ab OppOii US Orificiis canalis utrinque patentis in ipsum canalem influxerant , abri ur

163쪽

momentuna Liquidi, quod influxit per ramulos, majus momento Liquidi, quod influxit per truncum unde hoc ab illo urgebitur trudetur repelletur versus orificium, ex quo influxerat seu fiet fluxus per canalem non e trunco in ramulos, sed in truncum e ramulis perductum ad usque Liquidum circunfusum, excitato per breve tempUS duraturo aestu,quiescent omnia, tam scilicet circunfusum Liquidum, quana liquidum contentum in universo canali sive truncum, sive ramo minores, sive minores ad usque ultimos spectes si vero idem canalis non sit intra Liquidum, quo implendus est tibi autem offeratur, Mnihil machinae ad orificium majus occurrat statim intelliges similiter undecunque demum derivari debeat Liquidum , quo implendus est)fieri non posse, ut Liquidum illud fluat a trunco versiis ramulos , ut exemplo jam demonstrato patet quare in genere dato ramos illo canali sine machina ad orificium trunci, semper illud certo pronunciabis, atque constitueS,Liquidum per ejusmodi canalem fluere non posse a trunco in ramOS, nisi ad truncum detur Liquidum , quod suo momento superare possit O- tam resistentiam ramorum Canalem constituentium si ejusmodi Liquidum ad illud orificium non occurrat, Occurrat autem aliud Liquidum intra ramulos certo pronunciabiS, atque constitues, intra illum canalem fluere Liquidum illud, quod ad ramulos invenis fluxum in illo

canali esse a ramulis verSti truncum, non conUerso.

Canalem cylindricum non ramosum, L nulla machina ad alterutrum

orificiorum instructum, in animalibus adhuc nullum deprehendi matur quidem in ipsorum multis longissima longitudo intes morum in quacunque sui parte ejusdem amplitudinis; sed ad ipsorum principium datur machina Ventriculi , cujus vis superat resistentiam intestinorum, & intra ipsorum cavitatem trudit cibum praeparatum . Datur in summis arteriis protractio cylindrica landularum inflexa inspiram, aut plicata, aut intexta in reticulare opus, aut si quid ex his non absimile sed ad earum productionum cylindricarum principium praesto est impetus sanguinis cylindri resistentiam superans, per totam ejus longitudinem

sanguinem eunde agens.Quum igitur ex superioribus contractio canalis cylindrici non ramosi ex aequo versu utrunque Orificium trudat contentum

Uiquidum quoties occurris in quolibet animali alicui canali cylindri-Co non ramo , Observa ad quam ejus partem sit machina, Liquidum intra canalem illum a loco machinae derivari certo pronuncia-to; iugum per canalem illum esse a loco machinae versu orificium

oppositum sed Mistud alterum , quod est admirabile quiddam , intra hujusmodi canales cylindricos non ramosos eadem facultate , qua fit flu-Xu a machina in oppositum orificium, fieri poli e refluxum ab orificio in machinam, Vel versus machmam: si prohibeatur etfluxus Liquidi, postquam zozu canalis inpletu est refluxus ille vel minima quacunque

164쪽

que facultate canalem introrsum urgente excitari poterit:&si Liquidum illud fuerit maxime solutum, refluxus excitabitur per minima undaS, quae X tendentit per totam longitudinem cylindri ad usque locum machinae sed hujusmodi undae non sunt hic explicandae ulterius sed pertinent ad altissima illa mysteria nervorum, in quibus quantum latet irae in quae penetravit quam nullus Jam igitur ad motum Bilis.

PROPOSITIO XXX.

Bilis non fuit a trunco sus ramos, sed econ Perso. Otum jam est alterum genus animalium dari, in quibus adest folliculus fellis; alterum, in quibus abest.

In omnibus per totam extetisionem canalium Biliserorum intra jecur circumponitur capsula, ut appellant ecoris, quae nihil aliud est , quam musculus. Hic musculus non extenditur ad truncum canalis Biliseri, qui extra jecur est sed ipsi advolvi ad illum ejus terminum incipit, ad quem idem

canalis jecur subit unde totu truncus, extra jecur positus, nudus est ab

illo involucro musculi. Ultra haec ad orificium illius trunci non solum nulla datur machina intro agens, sed datur valvula. in intestina ducens, quae impedit, ne in illum truncum agatur quicquid intra ipsum ex inte-Binis agi tentaret quae valvula est obliqua insertio ductus Biliferi min- testina. Dico igitur his positis, ex demonstratis patere pluribus denomianibus, in animalibus vesticula selli carentibus fel non a trunco canalis hepatici in ramos suos, seu intra jecur fluere; sed ex jecore, & ramis in truncum canalis hepatici. Quoniam enim in ejusmodi animalibus, canales ducentes Bilem non demerguntur toti in ullo Liquid , quod ex se ipso posset influere in eosdem canales; Liquidum, quod continent, derivari non potest ab intestinis quum valvula impediat,&nulla detur machina inter valvulam, & finem ductus hepatici, quae Liquidum, undecunque velis deducendum,demum agi possit in ramos ejusdeductus ac denique intra r mos ejusdeductus occurrit Bilis illa igitur Bili non habetur a trunco adeoque habetur a ramis, Min eos agi non potest a trunco,quum desit machina. igitur habetur a summis ramis, ad quos proinde aderit instrumentum ipsam separans,eaque derivankintra canales Biliferos.Insuper quum superius oste- sum sit,eo majorem esse necessitatem machinae ad orificium trunci,quum Liquidum

165쪽

qtiidum agendum est a trunco Versus ramos, quo Liquidum est viscidius. Bilis autem est Liquidum maxime viscid . igitur si fluere debuisset a trunco versus ramos, muli magis necessaria fuisset machina , hoc est necessataria fuisset machina majori vi truden a trunco VerSu ramos tamen ad orificium trunci Biliseri non sollim non datur machina istaec majoris vis trudentis; sed datur omninci nulla insuper non solum non datur machina ad initium trunci Biliferi versus ramo agenS; sed totu truncus ductus hepatici, hoc est tota portio ductus Biliseri , quae extra jecur est, ad usque intestina, nullum habet advolutum musculam , qui caeteroquin urgere posset Bilem versus jecur, si initium fluxus elus esset a trunco in ramos, atque ulteriuSPer totam longitudinem ramorum, qui musculus negatur trunco extra jecur Posito, Conceditur ramis omnibus per

jecur dispersis; qui equidem non solvim non urget Bilem a trunco verslis jecur, immo resistit cuicunque facultati , quae influxum tentaret a trunco in ramos; e converso promovet Liquidum aramiS verSu truncum, seu facit ad faciliorem fluxum ejus ex superius demonstratis quod Consilio plane Divino factum est Propter lentorem Bilis, quae scilicet facilius substitisset, licet fluens ab angustioribus canalibus in ampliores nisi membranis contractilibuS suorum canalium adjunctus emet verus musculus, quo illae contrahuntur per contractionem superadditam, qua fit validior contractio naturali membranarum quare patet item a trunco in ramos fluere non posse; quia desunt , quae adesse deberent, si eo fluxu flueret quia adsunt, quae non deberent adesse. Ex viscida autem natura Bilis,' additione huju musculi, quo ostenditur, quam facile illa subsistere posset etiam in naturali statu, statim intelligitur quam facile illa substitura sit, si fiat aliquanto crassio , seu lentior; ut si ab ipsa auferatur spiritus, aut humiditas aquea percal Orem,aut quamcunque aliam assectionem non naturalem ipsi. Et ex his intelligitur subito, cur tam facile ac tam frequenter in solliculo fellis lapidescat in canalibus suis per jecur dispersis quemadmodum frequentissime factum deprehenditur secando cadaVera plurimorum hominum diverso morborum genere confectorum. Et non absimili a fonte petendus est unus ex modisi plurimi etenim Sc illi sunt, quemadmodum in morbis singulis, quos jamdiu in lucem emisimus producendi morbum regium, sive id eritiam, si crassior nempe ita fiat Bilis, ut subsistat, atque ita influxum ejus e Glandulis in canale Bilis impediat. Ex quo fit, ut quae continue separatur in Glandulis, non derivetur ex eisdem in canales Bilis; sed refluat separata quidem a sanguine, sed ista cum eodem hoc est

non cohaerens cum partibus sanguinis, ut cohaerebat priuS; sed neque , deducta extra spatium, intra quod .partes sanguinis 5 partes Bilis non cohaerente cum sanguine continebantur continentur sed haec

obiter quare in animalibus solliculo sellis carentibus patet fluxum Bilis

166쪽

lis non esse e trunco in ramos, sed e converso in animalibus autem Vestica fellis instrusiis nulla datur machina similiter ad principium trunci; sed quia datur solliculus ad summam canalis istici, asserere cuique obvium est solliculum illum esse machinam, quam quaerimus, ieri ut vis solliculi agat Bilem perductum isticum in ductum hepaticum, ex ductu hepatico in ramos ejus ainc quid id rerum sit videamus Oportet. Primo autem observandus est diligenter possitus , quo se habet longitudo canalis istic ad longitudinem ductus hepatici ille enim positu rem totam Xplicat, atque continet Longitudo igitur ductus istici ad longitudinem hepatici, non est perpendicularis, sed obliquari

ita quidem obliqua, ut angulum cum illo ductu contineat acutum quidem ad parte jecoris obtusum ad partes intestinorum. Dico igitur

prim ex tota hac positione debuisse innotescere cuicunque observatori, fluxum Bilis naturalem esse e vessicula in intestinari non e vessicula in jecur. Dico autem cuicunque observatori, non autem Observatori perito rerum Mechanicarum, perito motuum passim enim extra Orpus animalium, etiam apud agrestes homine Occurrunt incilia, occurrunt rivi, occurrunt majora flumina in majora confluenti quae singula si observes ad confluentes suas; observabis Eneam perquam fluit profluens illius fluminis majoris esse obliquam ad profluentem minoris sed ita obliquam ut angulus acutus respiciat fontes ejusdem majoris fluminis obtusus respiciat ostia. Quod si evidentius observare velis expecta postquam flumina subsederint, Marenarum pulvinaria suis locis se stiterint, laquae paucissimae sint quantitatis, videbis profluentem minoris suminis profluentem majori confluere in communem alveum ad inaequales angulos ita ut major angulus respiciat ostia, minor fontes majoris fluminis.Quaero jam demonstrationem hujus facti Quaero cur profluens minoris fluminis alveum majoris subitura, non formet cum longitudine ejusdem fluminis, aut rectos angulos, aut ita Obliquo , ut acutum vertat ad ostia, obtusum ad fontes majoris fluminis; sed se constituat in possitione huic plane contraria; assero eodem modo, quo rem demonstrabis in fluminibus confluentibus, demonstraturum me in confluentibus duobus ductibus istico, hepatico debere fieri, ut fluxus devolvatur in illam partem hepatici, quae est inter confluxum Mintestina non illam, quae est inter confluxum δε jecur. Sed mittamus haec tirem deducamus ex demonstratis nostris. Esto igitur, fluat Bilis e folliculo fellis per ductum isticum ad usque ductum hepaticum; sed sit in illa possitione ductus isticus cum ductu hepatico, quam exposuimus i tu Bisis perducta intra ductum hepaticum premitur per directionem ad eundem ductum obliquam, hoc est se habet eodem modo , quo se habent sphaerae Fig. V. quare truditur non a confluxu versiis jecur,sed a

confluxu versiis intestina . Unde neque in animalibus vessica sellis instrum

167쪽

structis ex ejus vessiculae observatione nihil deducitur, faciens ad ostentadendum Bilem fluere a trunco Versus ramOS; immo e converso ex illa obliqua positione ductus istici ad ductum hepaticum, qua fit, ut respiciat obtuso angulo intestina,acuto jecur, evincitur quantacunque demum fingere velis in solliculo fessis vim se contrahendi, Vel quamcunque aliam virtutem extrinsecam ipsi velis adjungere; fit, inquam, semper ab

illa positione ductus istic , ut Bilis perdudia in hepaticum obliquam illam pressionem patiatur, qua fit, ut Bilis debeat devolvi versus intestina, non versti jecur dummodo canalis hepaticus supponatur conicuS, ipsius pars amplior pertineat ad intestina, ad jecur pars angustior si ero conicum esse nolis, S ponas cylindricum ex demonstrati pariter intelliges ficti etiam redigendo rem ad momenta per plana inclinata, Sc perpendiculum momentum, quo Bilis nititur perducta in ductum hepaticum per suam directionem , per quam influit in eundem duillum, de quae respicit intestina ad obtusum angulum esse maju momento, quo nititur per quascunque alias lineas, quae ducantur a puncto confluxus utriusque canalis in illud latus ductus hepatici, in quod incidit linea directionis per ductum isticum produecta, quousque Occurrat ad oppositas partes cum ductu hepatico quare Liquidum, seu Bilis

devolvetur tota verSUS Obtusum angulum, hoc est devolvetur versus intestina, non vero VerSd jecur. Et si velis aliquam portiunculam ejus

aliquando trudi posse versus jecur cogita jam omne illud resistentiarum genus, quod ab ipsa superandum est 4 videbis tam minimum esse

momentum refluxus, ut ne ad tantillum quidem spatii intra jecur promoveri possit quare patet ex his omnibus, tam in animalibus essica fellis instructis, quam in iis, quae ipsa carent, fluxum non esse a trunco in ramos, sed e converso ex his deducitur insuper atque ex demonstratis, cur ad orificium trunci non adsint valvulae aut aliquid simile,

aut refluxum aut extrusionem impediens . neutrum enim exigebant

Liquida, te viscida Bilis natura, ut in superioribus demonstravimus. Patet insuper, qua fallacia decepti sint, qui statuerunt,in statuunt fluxum Bilis esse e distu hepatico in ramos sumunt enim illi siphonem aliquo Liquido plenum, ipsit usque fistulam agunt intra ductus hepatici

orificium δε agendo embolum observant contentum Liquidum intra siphonem non sollam excurrere per omnes ramos Bilisero jecoris sed trajici in venas in Or. circuire totum corpus cum sanguine. Sed

quid est iste sipho, cujus Liquidum per vim adigitur intra canales Bilifero: nihil equidem aliud , quam illa ipsa machina, quae deest, 'uam

necessariam ostendimus, ad hoc ut Liquidum Bilis flueret e trunco in ramos. Quod si per hujusmodi siphones arguendus est motus naturalis Liquidorum in corporibus animalium expecta tantisper te ego tibi constituam animal, cujus Liquida moveantur inverso plane ordine, quo

168쪽

revera ipsa moventur. Apta etenim exempli gratia singulis summis ramulis arteriarum siphones similles deinde embolum age quum nulta obstent valvulae per longitudinem arteriarum Liquidum contentum intra siphonem agam per eandem arteriarum longitudinem , quocunque

licebit, de ex ejus di siphonis vi deducam, motum sanguiniSper arte-1iam naturalem esse, quemcunque voluero, licet monstro similem sed apage haec Interim ex his illud ulteritis deducito, eadem de causa, quast, ut per longitudinem arteriarum nullae debuerint esse valvulae renu- Num sanguinis versus cor impedientes, factum pariter, ut nullae debuerint constitui valvulae per ramos Biliseros refluxum ejus impedientes a ramis majoribus versus minores, verum de his omnibus, ubi non solum de motu Bilis, sed

169쪽

DU FERMENTIS,

Ermentorum sermentationum plena sunt omni utraque non solii haec nomina, sed illa etiam, quae per se nomina significantur tam in usu sunt, ut nihil jam sive in corporibus, si V extra Corpora animalium fieri constituatur, nisi aliquod Fermentum sit id, quod facit; illud facere appellandum sit fermenta

re, vel per fermentationem produci. Incredibile autem est, quam parum constet de hac ipsa re, quam tam communem naturae asserunt a tam familiarem, nempe

quam parum constet, quid sit hoc fermentare, quid fermentatio, quid Fermentum; inuo pacto operetur, quum fermenta seu quum per fer mentationem facit aliquid Qea super re tot am prostant volumina, ut vel ea ipsa ex se solis possint implere quamcunque magnificam bibliothecam. Dicam hic de iis solum, quae ad animal pertinent quum id solum sit rei praesentis. In animalibus igitur jam satis communiter constituunt in quacunque Operatione , in quacunque ipsorum parte debeat separari liquidum a liquido, Vel corpus a corpore)necessarium esse aliud corpus, quod massae illi corporum separandorum admisceatur intime ita scilicet ut partes minimae corporis miscendi sese adigant singulae inter duas quasque parte massae separandae atque ita faciant, ut duae quaeque partes, inter quas sese adigunt, divellantur ab invicem, seu a sua priori cohaesione tollantur atque ita massa illa am soluta dicatur; diversa corpora , ex quibus componebatur, dicantur separata in constituunt nullam separationem esse possibilem in corporibus animalium, nisi corpus illud miscendum detur quod adhuc est magis admirabile, pro separatione uniuscujusque Corporis necessariun ta sit peculiare Fermentum suum ita ut verbi gratia in renibus detur Fermentum suum separans urinam a sanguine; suum in jecore ab eodem sanguine sejungens et suum in testibus , suum in cerebro , in pancreate, in Glandulis salivae suum denique suum diversum in singulis partibus, in quibus fit separatio aliqua corporis a corpore. AdmiratuS sum ego semper hanc libertatem ponendi tot Feri nix primo quidem quia

apud

170쪽

apud neminem hactenus vidi eorundem necessitatem demonstratam. Secundo quia minus scientiarum legibus convenire judicabam Fermentum ponere, antequam scias, quid sit Fermentum adhibere, seu quid sit sermentatio fermentationem autem ignotam esse vel illa ipsa multiplicitas librorum certissimo argumento sit,& naturam ipsius adhuc latere in tenebris quos equidem libro dum legis, continere vix risum possis, aut stomachum quum Videas scriptores illos sermentationis nomen fingere aut explicare ad arbitrium de re ipsa nihil solicitos ac deinde aliorum opiniones impugnare semper ludentes in nomine, non

pro re decertantes Terti autem illud mihi visum semper est admirabile, videtur adhuc, qua demum ratione fiat, ut Chymici, qui horum Fermentorum, fermentationum sunt constantissimi vindices, non solum credant; sed omnino se certo jactent, dari in rerum natura Fermentum Generale, ut ipsi appellant, quo scilicet natura utatur ad solvenda omnia inde vero veniente ad explicationem solutionum, quae fieri debent in corporibus animalium, non permittunt naturae, ut ipsa utatur hoc suo Fermento Generali, uno atque eodem Fermento producat solutiones omnes sed in tantam pauperiem naturam adigunt, ut ne dicam omneS, sed ne.quidem unam, aut alteram soluti nem possit eodem Fermento perficere; sed unaquaeque solutio exigat Fermentum suum peculiare diversum a Fermento alterius solutionis; ita ut si in unoquoque animalium corpore fiant centum solutiones diversae, centum diversa ermenta necessaria sint . Quum autem cognitio hujus rei non sold faciat ad eram intelligentiam animalis, sed maximae sit utilitatis in usu edico hinc constitui, non solum ut operationes animalis exponerem, sed etiam ut sanitati MVitae hominum pro spicerem, ea de hisce ermentis hic exponere, quae Venerunt hactenus in mentem, quae aut Videntia, aut Videntiae proxima judico. Quae etiam ut faciliora sint, nihil habeant obscuritatis, praemittam aliquid, ad fermentandi rationem seu sermentationis naturam miniis dubie intelligendam maxime, quantili arbitror, faciens.

SEARCH

MENU NAVIGATION