장음표시 사용
191쪽
obesse, aut prodessi imissio Sanguinis an utrunque possit contingere saliquando in hac aut illa regione hac aut illa tempestate anni, hoc
aut illo corpore&c. Et quum in ejusmodi inquisiitionem Venire constituerem, non solum ut rei certus fierem Vertim ut etiam, postquam invenissem, rem in utilitatem hominum converterem tu sanitati reparandae, aut conservandae missionem Sanguinis aptarem statim me ita gerere debere sentiebam in administratione rei, ut primo quidem scientifico more procederem , hoc est materiam omnem excluderem impedimenta quaelibet, tanquam non essent. non considerarem denique Mathematico more me plane gererem, essentiam rei solum perpenderem, hoc est motum Sanguinis considerarem in suo persediistimo statu, in quo scilicet fuse dixerim, essentiae est maxime particepS, abia trahendo, ut dicitur, ab omnibus impedimentis, o rebus externis hac autem ratione e me libentius gerere volui, qudd viam inibam non
solum Mathematicis omnibus tritam; verum quia illa ipsa est, quam aperit nobis,i sternit in scientiarum prosequutione 4 explicatione, earundem investigator summus Aristoteles, quum ille nihil magis Clamet, quam scientiam esse quiddam aeternum, generale, abstractum, quod stare non possit cum singularibus, quod nihil habeat cum materia conjunctum, quod nulla impedimenta curet, quod nihil mutabile comprehendat, quod sit semper constans sibi ipsi .semper unum in eadem sua unitate,' eodem se habendi modo semper e necessitate persistens. Haec autem quum meditabar videbam, etiamsi rem ipsam attingerem, hanc abstractam inveniendi iam me ducere non posse ad convertendam missionem Sanguinis in usum hominum neque etenim usus iste, abstractum quicquam est immo est abstracto quiddam plane contrarium, quum sit cum materia coniundium; conjunctu cum hominibus singularibus quibus mittendus est aut non mittenduS Sanguis conjunctum denique cum mille conditionibus, quibus fit, ut quod in abstracto, ut loquuntur, verum esse posset veniendo deinde ad rem physicam, ad Tem Corpoream, ad materiam, seu ut dicunt, in concreto falsum aut modo Verum, modo falsum esse possit quia tamen videbam Mechanicos omnes in his ipsis angustiis egi positos, quotie de corporibus motibus eorundem in genere loquuntur; ab iis se expedire constituendo quasdam leges, quosdam ratiocinandi modos, quibus fit, ut scientifice pariter dignoscas, quando id, quod in abstrasto verum
est, sit falsum in concreto D quae conditiones addendae sint, vel tollendae Vel mutandae, ad hoc ut, quod verum est in abstracto, sit etiam in Concreto Verum meditabar, an iisdem illis legibus .iisdem rati cinandi modis uti possem, ad hoc ut quemadmodum Mechanici faciunt aptando concretis demonstrationes abstractas, evincere possem etiam in concreto verum esse id de missione Sanguinis, quod in abstracto de-
192쪽
monstravissem ac demum studio diuturno,in labore equidem incredibili mihi visus fui rem ita disponere, ut .veritas abstracta missionis
Sanguinis scientifice innotesceret Minutatis aptis conditionibus, scientifice pariter innotesceret verita ejusdem concreta. Ut igitur abstra stam demonstrationem conficerem , hoc est ipsam essentiam Sanguinis fluentis in suo, quantum fieri potest, perfectissimo statu supponerem, constituerem oportuit, ut illum Sanguinem, in fluxu positum considerarem in illo fluxu positum, qui in ipso Sanguine persectissimus est, seu ipsi Sanguini maxime naturalis quum Sanguis in fluxum agatur per
Vim cordis, arteriarum, venarum, omnium facultatum , hosce canales circumprimentium supponerem Sanguinem oportuit fluentem eo fluxu, quo fluere debet naturaliter, urgentibus singulis expositis facultatibus eoque magis, qud in quocunque alio fluendi genere, velocitate, impetu motu , nisu in eundem , non solum non fuisset Sanguini
maxime naturalis; sed nullo modo detorminari potuisset quantitas, vel gradus ejusdem impetus est enim impetus quiddam, quod suscipit magisl minus , ut loquuntur: singulis quasi punctis temporis in singulis hominibus mutari potest, prout animo corpore agitantur diversimode. de propterea si ab hac mutatione non abstrahamus, .certum gradum impetus Sanguinis semper constantem constituamus certum quiddam de fluxu Sanguinis nunquam habebimus seu quod idem est , fluxus Sanguinis ad scientiae leges redigi non potest , nisi determinetur impetus ejus. Hinc factum est, ut propositionibu missionis Sanguinis adderem conditionem, qua fit, ut consideretur Sangui non incerto quocunque fluxu fluens; sed ita fluens, ut sive mittatur aliqua portio eius, sive non mittatur semper constent eodem modo Vires, hoc est Sanguis eodem impetu fluat, in fluxu se habeat. Quia ver hujusmodi conditionihil quidem ossicit veritati rei abstracto modo consideratae abstracte enim demonstrare est per intellectum ita aliquid fingere, ut ex hypothesi, quam ponis , necessario sequi Ostendas, quod sequuturum ex illa hypothesi assirma. sed quia deinde tota doctrina missionis Sanguinis alio ducenda est atque aptanda fluxu physico Sanguinis, illi scilicet fluxui,
qui re vera fit in corporibus, quando aut mittitur Sanguis, aut ipse totum corpus non se habent naturaliter hinc Videndum , an id , quod invenissemus, ad missionem Sanguinis pertinens in abstracto, posset convenire cum missione Sanguinis in concreto tum praecipue , quum neque Sanguis, neque corpus, ecquo mittitur, naturaliter se habent, in morbis nempe aut si fieri potest, ut per conditionum mutationem, additionem, aut subtractionem aliquid certi in concreto demonstrari posset de militione Sanguinis ex iis, quae de eadem demonstrata fuissent in abstracto: visum demum est illud posse fieri, si conditione observentur, quae in hac propositione proponuntur. Ex quibus sic expositis patet
193쪽
te hujus XI propositionis necessitas in tractatu nostro De Missione Sau-guinis, quam necessaria fuerit conditio virium in singulis propositionibus ejusdem operis quae etsi exponere non debuissem ii ad rerum peritos solum respicere debuissem, quibus haec notissima sunt, puerilia, & tyrunculis etiam quibuslibet obvia, & perspectissima quia tamen etiam ad alius generis homines mihi respiciendum est haec de ratione methodi, de necessitate hujus propositionis, & necessitate illius conditionis in propositionibus praecedentibus addere non ab re judicavi; quibus consultum reor cujuscunque generis geniis abunde Et jam pro- Possitionis parte expono luculentiuS.
Dato maximo tempore, quo quis tu naturali flatu sine limenti fultisne
mimere potest, in Uenire maximam quantitatem Sanguinis, quae in satus iliter naturali mitti potes ne laesione miriumet de data maxima quantitate perspirationis , quae in naturali flatu Angulis diebus fit , eandem maximam quantitatem mittendi Sanguinis iuetenire: et eandem reperire, data moima coni Omptione Sanguinis, quae naturaliter se habente corpore , fit diebus Angulis per operationes 9 quomodo dignosci supponatur virium fio.
'R 'hi hi prim fronte videntur ostendenda quatuor,
quorum ultimum it Mus dignoscendi laesiones virium; 3 in tribus singulis reliquis contineri tres diversos modos inveniendi quantitatem maximam ejus Saragdinis, qui mitti possit sine virium laesione adeoque in propositione contineri partes quatuor re ipsa tamen propositio non continet, nisi partes duas quarum altera est hic ipse cognoscendi laesiones virium modus ad unicam alteram rediguntur illi, qui tres prim aspectu videntur modi inveniendi maximam illam quantitatem mittendi Sanguinis sine risione virium. Primo igitur ostendamus, tres illos modos inveniendi maximam quantitatem mittendi Sanguinis sine laesione virium unicum esse quod patet facile hunc in modum. Nemini dubium est per operationes, nempe per motuS, in quOS Veniunt Parte omnes animalis, dum operatur, absumi in dato tempore, puta intra diei spatium, aliquid ejus quod proinde, supposita aequabilitate floperationum diebus singulis persiistente semper eadem, tam quoad durationem, quam quoad vim in singulis diebus eadem erit semper,
194쪽
nempe diebus singulis ejusdem quantitatis. quia ver haec quantitas, quae absumitur, non abit in nihilum sed ducitur extra corpus, vehit in halitum aut fumum vaporanS Sc Xtra corpu agitur per Vim On- caloris solius, sed omnium aliorum motuum ab aliis caussis provenientium M per eorundem motuum vim divellitur a quibuscunque partibus, ex quibus corpus constituitur, S Veluti deteritur in minima moles, quale illae, quae fumum aut halitum constituunt; ducitur extra corpus, quasi in fumum aut halitum ex universa superficie ejus perforamina cutis, quae pori dicuntur : hujusmodi fumus est, quem Perspirationem insensilem nuncupant, vel absolute Perspirationem . igitur
id, quod singulis diebus perspirat, est illud ipsum, quod singulis die-hus absumitur per operationes quare altero ipsorum noto, Cognoscetur
alterum perspiratio erit singulis diebus ejusdem quantitatis; si illud, quod absumitur in corporibus per operationeS, sit similiter e)usdein quantitatis & corpus semper perseveret in naturali habitudine. Et si ex nota quantitate perspirationis, quae singuli diebus fit in naturali statu, deduci posset maxima quantitas Sanguinis, qui mitti possit sine laesione virium eadem quantitas mittendi Sanguini sine laesione virium in notesceret ex nota quantitate consumptionis, quae fit diebus singulis per erationes r quum illud, quod consumitur per operationes, te illud, quod perspirat, sint idem ejusdem molis Ulterius quoniam operetur animal oportet continue hoc est saltem in aliquibus partibus continue moveatur, hoc est continue abluimatur quantum fieri potest, semper in eodem statu perfectionis conservetur, hoc est Continue repareetur id, quod continue absumitur hinc ad la est necessitas sumendi alimenti, ut multo fusius exponitur in nostro libro De Villo Contra fili, cujus summa capita hic jam addidimus .fit ex his, ut tanta quantitate alimenti indigeat animal singulis diebus, quanta est illa quantitas, quae singulis diebus absumitur, hoc est perspirat unde etiam hoc quarto modo re proponi potuisset, nempe data maxima quantitate alimenti, qua quis diebus singulis uti cogitur, ad hoc ut conservetur sine laesione virium, invenire maximam quantitatem mittendi Sanguinis sine eadem laesione & hic quartus proponendi modus in idem recidisssiet, quoad rei summam, cum duobus hactenu expositiS. Quia ero non quaelibet absumptio vires eum in modum laedit, quo per Medicorum consensum fit, ut triae dicanthiu sed requiritur certa quaedam consumptio, quae vires ad sensum maxime laedat, hoc est maxime minuat; S per totum illum tractum temporis, quo ire continue quidem minuuntur; sed non perveniunt ad illum summum gradum, qui solus vera laesio virium dicitur hinc fit, ut animal dicatur semper persistere in naturali statu, constare viribus etiam per totum illud tempus, quo vires revera minuuntur sed non adhuc redactae sunt ad illum summum ter-
195쪽
minum diminutionis, quem appellant Medici Primum recessum a sanitate, vel Veram laesionem Virium, vel Principium morbos se habitudinis constituentes interim animal per totum tempUS , quo Vires diminutae sunt ad usque laestionem veram, perstitisse semper in Latitudine, ut appellant, sanitatis , de illa diminutione virium nihil soliciti, nisi quando redacta est ad tantum gradum, qui dici debeat non naturali setimorbosus hinc fit, ut ad hoc ut animal in naturali statu virium persistere dicatur Medicorum acceptissimo more sumendo pro naturali statu Virium omnem Latitudinem sanitatis, ut appellant, necessarium non sit, ut sumat alimentum, eoque reficiat id, quod absumptum est, ab ipso statim tempore, quo vires decrescere incipiunt a summo suo gradu sed bene, naturaliter Vivere poterit, Constans naturalibus Viribus, absque eoquod alimento reficiatur, hoc est absque eoquod cibum sumat per totum illud tempus, quod insumendum est ad excurrendam totam latitudinem sanitatis, hoc est per totum illud tempus, quod necessarium est operationibus animalis, ad hoc ut continue magiSac magis absumendo ipsum animal, ejusdem animalis vires a summo ipsarum gradu semper magis ac magi declinare cogant, quousque deductae sint
ad illum imum atque ultimum, qui est terminus latitudinis sanitatis,&principium habitudinis morbos, Sit igitur notum tempus, quo quis
absque alimenti sumptione naturaliter ViVere potest naturaliter, inquam, non quia Vires semper in eodem gradu persistant; sed quia Eiacet continue minuantur minuuntur tamen juxta illam numerorum seriem , intra quam vires illae dicuntur semper naturales δε supponature cognitione hujus temporis deduci posse, quae quantitas Sanguinis mitti possit sine laesione virium . Dico hanc cognitionem temporiS, qua quis naturaliter vivere potest sine sumptione alimenti, in idem recidere cum cognitione perspirationis, aut ejuS, quod absumitur in corpore per operationes. Supponatur etenim qui persistere sine alimenti sumptione posse, absque eoquod veniat extra latitudinem naturalem virium per triduum exempli gratia supponere autem possumu quamcunque quantitatem temporis, prodigio similia sunt, quae de jejuniis naturalibus circunferuntur a Medicis 6 no suo loco exponemus, quid contingat canibus, si mori cogantur fame singulis igitur diebus absumetur aliquid ejus quare si noveris, quantum absumatur diebus singulis noveris quantum absumptum fuerit diedu tribus quare perinde erit conssiderare tempus, quo quis in jejunio potest persistere absque laesione Virium, ac conssiderare, quantum diebu singuli absumat; sive singulis diebus jejunii eandem quantitatem absumi velis, sive diversam dummodo hoc ipsum noveris, num quantitas, quae absumitur diebus singulis , diversa sit, an eadem . quare ex hi Omnibus patet, tres illas partes propositi is esse tres quidem proponendi inodos sed quoad rem
196쪽
ipsam in idem recidere, atque esse unum Midem. Ostendendum igitur
Jam ex ordine, ex dato tempore maXimo, quo quis naturaliter vivere
potest absque cibi seu alimenti sumptione vel ex data maxima quantitate perspirationis vel maxima quantitate consumptionis, quae fit diebus singulis in corporibus animalium, in naturali constantia virium persiistentium, deduci posse quantitatem maximam mittendi Sanguinis viribus sit militer non laesiis, seu viribus persistentibus intra expositam latitudinem sanitatis sed de hac ipsa latitudine .laesione virium exposito Medicorum more accepta pauca aliqua priuS. Quum universam
hanc missionem Sanguinis nostram instituerimus, ut constaret aliquid certi de missione ejus non nobis solis, aut paucis aliquot nostri genii, sed Medicis omnibus cujuscunque ordinis, num scilicet illa semper noceat, aut semper juvet aut aliquando juvare possit, aliquando nocere δε qui volunt illam nocere semper , nihil aliud clament, quam hoCipsum, per missionem Sanguinis vires laedi, vires e suo naturali statu tolli hinc ut omnem dubitationem excluderemus, & omnem subterfugii aditum praecluderemus, determinandum constituimus, & sumendum statum virium naturalem in eo sensu, quia communi Medicorum consensu statuitur naturalis .sumpta hac ipsa eorum positione, rem deducere .siquidem facta ejusmodi positione , demonstrationes evincerent, semper vires a naturali statu recedere per missionem Sanguinis, hoc est semper deducerent animal necessari in illum ultimum gradum latitudinis sanitatis, qui jam non naturalis status est, sed finis ejus , principium aegritudinis, sive status non naturalis tunc consecta esset res,in missio Sanguinis, saltem quantum ad Vire pertinet, semper noceret si vero e converso demonstrationes ostenderent, facta illa suppositione latitudinis virium naturalium fieri posse, ut Sanguinis missio non deduceret vires extra illam latitudinem, sed contineret easdem intra latitudinem sanitatis tum Verum non esset Sanguinis missionem nocere, eoquod a naturali statu ire removeat, & in morbosum usque reducat si aliquo alio de nomine illa missio Sanguinis, intra latitudinem naturalem persistentibus Viribus, prodesse posset; non solum non deducet animal extra naturalem statum, sed ipsi aliis illis de nominibus profutura esset. Nos igitur, ut quasi ad hominem argueremus, vel ex ipsis Medicorum positionibus , qui missionem Sanguinis improbant, deduceremus, illam prodesse aliquando debere in illa positione virium naturalium, sed latitudinem habentium illam positionem elegimus, quae non solum faceret ad rem in abstracto conficiendam , sed etiam in concreto in posset esse eadem in re praesenti cum hypothesi communi Medicorum ponentium latitudinem sanitatis adeoque primorem demonstrabimus in hac ipsa positione vulgari Medicorum deinde rem evincemus, posita illa abstracta positione virium, juxta quam universam
197쪽
sam Nostravi Missionem Sanguinis scripsimus. Caeterhim ut habeatur certa quaedam cognitio, ad quem usque terminum Virium redigi possit animal, hoc est ad quam usque imminutam quantitatem Sanguinis absque nece sitate alimenti absque eoquod veniat in imbecillitatem virium, quae ab operationibus illum cohibeat; est altioris operae, inde re tota missionis Sanguinis multo validius evincitur ' de hac mox aliquid indicabimus. Interim rem evincamus in assiimpia Medicorum possitione,
in ea scilicet, juxta quam etiam demonstrationes Nontrae issionis auguinis sibi constant
Dato maximo tempore, quo quis sine alimenti sumptisue di vere potest sue
laesione virium, inm nire maximam quantitatem Sanguinis, quo pariter sine laesione virium mitti possit
It datum tempus,quo quis sine alimentos cum constantia naturali virium potest vivere; sit illud triduu exempli gratia;& notum sit quantu perspiret diebus stagulis illius tridui, sive aequaliter iiive inaequaliter per stagulos perspiret quum ex Staticis jam notu sit, perspirari diebus singulis libras sex circiter pone hunc numerum, vel quemlibet alium minorem, eundem aut diversum singulis illius tridui diebus ad arbitrium nos ponamus interim hunc ipsum librarum sex. hic enim aut ille numerus nihil facit ad demonstrationis vim. Universa igitur perspiratio ad finem tridui erit librarum octodecim. quum haec universia quantitas perspirationi sit id , quod in corpore absumitur intra triduum,' quod a totidem libris Sanguinis reparandum est. igitur quantitas universi Sanguinis per triduum illud erit imminuta per octodecim libras sed per totum ilhid triduum cum tota illa diminutione octodecim librarum Sanguinis supponitur ille , in quo fit haec diminutio, in naturali constantia virium persistere. igitur hac re hunc inmodum supposta, more scilicet Medicorum, potest minui quantitas Sanguinis intra triduum ad usque octodecim libras , antequam diminutio Sanguinis eundem illum, in quo Sanguis minuitur, in laestionem virium perducat. Esto jam in non ad finem tridui, sed ad finem exempli gratia primi die educito Sanguinem ab hoc ipso corpore, quod adhuc per duos dies absque laetione virium posset persistere in aliment , 4bsumere
198쪽
sumere duodecim adhuc litras Sanguinis, antequam in aestione virium veniret; si educit non' libras duodecim, sed educito uncias aliquot; educito libram unam educito etiam alteram non sothim non veniet in laestionem virium per ejusmodi eductionem; sed supererit adhuc alius sesquidies, per quem viribus constare poterit absque alimenti sumptione. Sed non simas illum me alimenti sumptione vivereri verum post Sanguinis missionem reficit jusculis, aut quacunque re, quae videatur aptior jam novae vires addentur, quibus set, ut missio Sanguinis non solum non redigat biduum, quod vivere ille poterat sime alimento, ad solum sesquidiem; sed multo ultra biduum tempus illud protrahat: si interina missio Sanguinis alio de nomine possit uvare dabitur missio Sanguinis,
quae non solum Vires a naturali statu non rediget in non naturalem vertim eas validiores reddet, .alii de nominibus juvare poterit, quorum gratia sciens Medicus eandem missionem Sanguini instituere potuerit sed ex tota Milymne Sanguinis Nostra patet, supposita ea ipsa con- stantia virium naturalium, latitudinem sanitatis constituentium, mill aliis de nominibus missionem Sanguinis prodesse persistente igitur in ea positione, cum qua tota Mi ssio Sanguinis Nostra stare potest, ex dato tempore, quo qui sine alimento Vivere in naturali statu Iesum pota test, deducimus, Sanguinem mitti posse non solum ita ut non tollatur latitudo virium naturalis,Verum ut eadem augeatur Maliis de nominibus eadem missio prosit. Sex patet, quae possit esse quantitas maxima illius missionis, quae scilicet tanta est, quanta est diminutio Sanguinis, quae fieret per totum illud tempus in illo corpore, quod sine alimento persistere potest per datum illud tempus in naturali constantia virium, ad usque summum gradum diminutionis virium, qui naturalem earum latitudinem claudit. Quare patet, quod proposuimus δε quum alii duo- casus de quantitate perspirationis, Sc quantitate consumptionis in idem recidant patet universa propositio. supponatur secundo persectissimus ille status virium caeteroquin semper aequabilis, semper idem, qualem assinopsimus in universa doctrina nostra De Missione Sanguiuis, inualem supponat oportet, quicunque scientinc rem velit instituere sed sit ille mutandus per missonem Sanguinis , hoc est sit redigendus ad ire infirmiores seu minores perfectissimo illo gradu, qui aut utiquam datur, aut quum datur, durat per brevissimum spatium temporis vides, quid inde statim fiat statim sit transitus ad hypothesim Vulgatam Medicorum, nempe ad latitudinem finitatis, seu Virium naturali latitudine se habentium unde res recidit eod in Sc in naturali statu res manifesta est, que hypotesicin . . abstracto stii ponatur, sive in communi acceptione Medicorum in con
Hactenus consideratus est Sanguis sola quantitate mutatus, Vitiatus
199쪽
nempe in quantitate solum quum autem in morbis non detur sola im becillitas virium, proveniens a Parva quantitate Sanguinis; sed dentur multo plures alii a Vitiata qualitate ejus provenientes hinc, quod reliquum est propossitionis undecimae, spectat ad hanc ipsam habitudinem Sanguinis, in qua scilicet vitiata est elus qualitas de hac super re hoc primo loco itenditur.
Tenibus aptissimum ad deducendam vim, qua in ut m naturalam circuitum agitur Sanguis est tempus somni.
Ujus de succedentium propositionum contemplatio nosolum est jucundissima scitu, vertim est stagularis utilitatis, S latissime patet tam per naturalem , qua Pernon naturale habitudinem animalis; Mest fundamentum certissimum missionis Saguinis,quae in morbis administrari tuto potest; Mostendit, ad quas vires respi-- ciendum siti in eiusmodi missione; quanta cum fallacia has ab aliis viribus non distinguant plerique tu proinde, quicunque es, qui adhuc ireSObtrudis, easque frangi per quamcunque missionem Sanguinis asseris de hisce nostri cogita diligenter, antequam constituas, fieri non posse, ut Sanguinis missio aliquando juvet me si praeceps rapiaris in temere conceptam opinionem, male consulas nomini tuo;& aut ridiculus audias, aut illud, quod dicere nolo qualis Antronius ille raniseca, atque anicolari palustri plane, plane junceuS; arundineus veritis, ex earum nempe rerum genere, per qua primlim innotuit, quas auriculas haberet Midas aut alter ille pulmonem ruptus vento phygmographus, qui gerris suis ii quid inseruit boni, meum est; si
quid autem mali, quod est pars maxima, aut meum est ab ipso corruptum, aut totum suo penu, solis cottabi S. bullis Crepantibus referatissimo te hos hic ego commemoro, Ut sciant a me non neglectas ipsorum scriptiunculas , sed tacui Te, taciturum, 'lia me eorum pudet ac miseret Mittamus igitur hos Universa Vita animalium constat vigia 'ia δε somno duabus scilicet affectionibus , tanta ab invicem distantia dissitis , ac tam vere contrariis , ut nihil magis . Somnus quiddam languidum invalidum , caducum , her , enerveci Vigilia vividum quiddam , vegetum alacre, agile tota robur vigilia est, agit, jacta-
200쪽
jaestat i , inquies , modo loquitur qui vigilat, mod currit , levat Pol adera, meditatur in foro, in venatione est, denique quid non ξ e contra respice dormientem jacet ille stratus toto corpore, nihil sentit, nihil movet si quid cogitat, somniare est; quod quum cogitat, nec scit quidem se cogitare; sed & illud cogitare per somnium est quoddam cogitare languidum, evanidum , nec sibi constans, nihil suis cohaerens PartibuS, nihil concludens arripe manum ejus, .leva levari illa patitur ressistentiae impos permitte suae libertati, ut videas, an se sustineat, postquam levasti; statim illa ex se ruit: move per lintea huc illuc statim obsequitur pone in hac possitione poni permittit ab illa dimove nihil repugnat 4 quod de unica manu loquimur, id ecte
ipso nosti verum esse in omnibus partibus ita ut corpus animaliS dormienti videatur veluti cereum quiddam, aut ex molli quacunque materia compactum adeo ad quamcunque figuram traduci se Patitur, absque eoquod quicquam contranitatur traducenti Unde autem illa tanta motuum diversitas in vigilante, ac tam continui an non ab iis instrumenti motuum, quos musculos dicimus an non autem iidem musculi etiam in dormiente dantur ξ Pone igitur eundem hominem modo dormientem, modo vigilantem in utroque statu suis musculis instruitur sed quum vigilat, musculi in suam contractionem superadditam veniunt quum dormit, in illam contractionem superadditam non eniunt musculi. iii autem qnum dormit ille sit de circuitu SanguinisΘdatur ille quidem . licet enim alii musculi , ut ita dicam, dormiant: non dormit cor, musculi pectoris, qui ad circuitum Sanguinis omnes spectant. Inter igitur hos duos status ejusdem hominis, Omnum,&vigiliam, hoc intercedit discriminis, quod musculi omnes per contractionem superadditam contrahuntur in vigilia in somno soli musculi certo
facientes ad circuitum Sanguinis. Ex his autem primo conficitur, Vires universi corporis, nempe Vires musculorum omnium, nempe ire , quibus circumprimuntur ab extrinseco canales Sanguinis, non esse necessarias ad eundem circuitum Sanguinis quum enim in somno circuitus ille detur musculi corporis contractione superaddita per somnula non contrahantur datur igitur tempus de faelo, nempe tempus somni, quo datur circuitus Sanguini absque viribus externe circumprimentibus, provenientibus a contractione superaddita musculorum ab externa superficie canalium nitentium introrsum, dum illa contractione contrahuntur quum in non pauci animalibus, ne excepto quidem homine, pars major aut dimidia vitae somno transigatur fit ex his interim, ut in iis, qui hunc somnum dormiunt per totius vitae semis patium, agati in circuitum Sanguinem suum sine ope virium generalium totius corporis Ulterius Vero determinanda res atque deducendum,
qui status dici debeat Sanguini magis naturalis, quantum ad Vim, qua agitur