장음표시 사용
101쪽
9O Co N v I v Iuri vix Carmeliticum. Sed quale quale est, boni consuletis. Animus certe purus est, sparhin lautum est convivium. Ti. Adeo non est muta tua domus, ut non laltim parietes, sed& cyathus loquatur aliquid. Eκ. Quid tibi loquitur Z Ii. Nemo nise a seipso laeditur. Eu. Cyathus patrocinatur Vino.
Nam vulgus febrim aut capitis gravedinem e potu contractas imputare solet vino , cum ipsi sibi malum accerserint Il est, iis ilia immodice bibendo. Soph. Neus Graece loquitur, Eνοινω
Ucratae. ei ληυε ια. EM. Admonet non esse tutum Sacerdotibus aut
regum famulis indulgere vino, quod vinum fere transserat in linguam quicquid latebat in corde. So. Apud AEgyptios
olim nefas erat sacerdotibus bibere vinum, cum nondum illis mortales sua committerent arcana. EM. Nunc licet quidem omnibus bibere vinum ; an expediat nescio So. Eulali, quid libelli profers e crumenat perquam elegans videtur, nam foris etiam totus aureus est. Eviat. Sed idem intus plus quam gemmeus est. Sunt Epistolae Paulinae, quas ut unicas delicias meas semper mecum circumsero, quas ideol resero, quod ex occasone sermonis tui venit in mentem ocus quidam qui me nuper diu torsit, nec adhuc satis sibi x COr.6.ra. facit animus. Is est in Epistolis prioris ad Corinthios capi re sexto, Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: Oyriia
mihi liceni, sed ego sub nullim redigar potesarem. Primit m si' Stoicis credimus, nihil est utile. quod non idem honestum. quomodo igitur Paulus distinguit id quod licet ab eo quod expedit ' Certe scortari aue inebr ari non Iicet: quomodo igitur licent omnia i quod si Paulus decerto genere rerum loquitur, quarum omnium vult esse licentiam , non possum satis ex ipso loci tenore divinare quodam si illud genus. Εκ iis quae moX huic loco subjicuntur conjicere licet eum loqui de ciborum delectu. Quidam enim abstinebant ab hest, i .i idolothytis, quidam a cibis per Nosen interdictis. Et
διε s rvcψ- de idolothytis agit capite octavo. Rursus cap. IO. Velut
q.ψ-ty ' explicans hujus loci sententiam , ait, Omnia mihi licenx, sed non omnia expediunt: Omnia mihi licent, sed non omnia ad cant. Nemo quo uam est quaerat. sed quod alter ius. Omne qηod in macello venit, manducate. Hoc quod hic subjicit Paulus, congruere videtur cum eo quod supra di Nerat, Esca ventri, venter escis 3 ct huηc e has desi ver Deus. Quod autem respexit hic etiam ad Judaicum ciborum do. letium, indicat clausula decimi cap. Sine sensione olore δε- diu geηribim ex Ecclesiae Dei , sic t ego per omnia, omMi
102쪽
RELIGIO sublaut DIυi fiant. Nam quod ait gentibus, pertinere videtur ad Iaraothytum; quod ait ncis, reserri videtur ad delectum Citiorum 3 quod ait Ecelesta Dei, pertinet ad infirmos ex utraque genre collectos. Licebat igitur vesci quibuslibet cibis, M omnia munda mκndis. Verhm incidit casus, ut non experiar. Quod omnia licebant, libertatis erat Evangeli-Cae e seacharitas ubique spectat quid conducat ad saluten Provi mi, eoque frequenter abstinet ia 1 licitis, malens o seCunctare commodo proximi quam sua uti libertate. Sed hic mihi geminus obstrepit strupulus. Primum, quod in sermonis contextu nihil praecedat aut sequatur quod cum hoc sensu cohaereat. Nam objurgarat Corinthios, quod essent seditiosi , quod scortationibus, adulteriis, atque etiam incessis impuri, quod litigarent apud Judices impios. Cum his qui cohaeret , Omnia mihi licent , sed non o nia expediunt ' Et in his quae sequuntur redit ad causam impudicitiae, quam repetierat M ante, intermisso negotio litium. Cor- pu autem , inquit, non fornicationi sed Domino, o Dominus corpori. Vertim hunc quoque scrupulum postum utcunque cliae utere , quod paulo superilis in catalogo vitiorum meminisset M idololatriae, Nolite errare, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri. Porro esus idolothytorum vergebat ad speciem idololatriae. Et ideo mox subdit, Esca ventri, se venter escis; fgnificans, pro necessitate Corporis, pro tempore licere vesci quibuslibet, nisi aliud suaserit charitas proximi : sed impudicitiam semper ia ubique detestandam esse. Quod vescimur necessitatis est, quae tolletur in resurrectione mortuorum : qudd libidinamur, malitiae est. Sed alterum scrupulum non queo dissolvere, quomodo ad haec quadret illud, Se i ego sob nullius redigar potestatem. Ait enim sibi potestatem elle omnium, se amen in nullius potestate fore. Si is dicitur esse in potestate aliena qui , ne offendat, abstinet, idem capite nono de se praedicat , C m liber essem ab omnibus, Omnium me fer-vκmfeci, ut omnes lacrifacerem. Hoc, opinor, Offensus scrupulo, sanctus Ambrosius putat hunc esse germanum Apostoli sensum , ut viam praestruat illi quod ait capite nono, sibi quoque potestatem eise faciendi quod caeteri faciebant vel Apostoli vel Pseudapostoli, sumendi victum ab his quibus praedicabat Evangelium. Sed ab hoc, tametsi licebat, temperabat, quod sic expediret Corinthiis , quos de tam multis u insignibus vitiis objurgabat. Porro quisquiS accipit, fit quod immodo obnoxius ei a quo accipit, & ali
103쪽
, CONVI v Iuriquid decedit de vigore authoinatisEiquidem qui accipit, mi-ntis libere objurgat , qui dedit, non perinde seri objurgari ab eo cui benefecit. In hoc igitur Paulus abstinuit ab iis quae Iicebant, ut consuleret Apostolicae libertati, quam in hoc volebat nulli esse obnoxiam , ut libertiis, ac majore cum authoritate reprehenderet illorum vitia. Mihi sane non dis- . plicet Ambrosiana sententia. Attamen si quis mallet hunc Iocum ad cibos accommodare, mea sententia quod ait Paulus, Sed ego sab nullius redigar potesarem, sic accipi posset iTametsi nonnunquam abstineam a cibis immolatiliis , aut lege Yosaica vetitis, ut consulam saluti proximi ac profectui Evangelico; tamen animus meus liber est, qui scit sibi licere vesci cibis quibuni bet, pro necessitate corpusculi. At Pseud- apostoli conabantur noc persuadere, quosdam cibos per se impuros esse , nec abstinendum per occasionem, sed sem-Per ab his temperandum, tanquam natura malis, nec aliter quam abst nemus ab homicidio M adulterio. Hoc quibus erat persuasum , redacti erant sub alienam potestatem , iaexciderant ab Evangesica libortate. Solus, quod quidem meminerim, Theophylactus sententiam inducit ab his omnibus diversam ; Licet vesti quibuslibet eibis, sed non expedit immodice. Nam ex lu&u nascitur impudicitia. Hic sensus quanquam impius non est, tamen mihi non videtur hujus loci. germanus este. Ost di quae me torqueant: vestiae charitatis erit, me eX his scrupulis eXimere. EM. Nae tu probe tuo respondes nomini. Qui sic novit proponere qu istiones, non opus habet alio qui dissolvat. Sic enim proposuisti dubita- ionem tuam, ut ego dubitare desierun . Tametsi Paulus in
ca epistola quoniam multa simul decrevit agero sepe ab
uno argumento in aliud devolvitur, k rursum quod intermiserat, repetit. Ch.Nisi vererer ne vos mea loquacitare avocem a capiendo cibo, Κ s Crederem fas esse tam sacris col- . loquiis admiscere quicquam eX profanis authoribuS, p
ponerem M ipse quiddam, quod hodie legentem me non torsit, sed unice delectavit. Eu. Imo profanum dici non debet quicquid pium est, ia ad bonos mores conducens. Sacris quidem literis ubique prima debetur authoritas, sed tamen ego nonnunquam offendo quaedam vel dicta a veteribus, vel scripta ab ethnicis, etiam poetis, tam caste, tam sancte , tam divinitus, ut mihi non possim persuadere quin pectus illorum, clim illa scriberrat, numen aliquod bonum agitaverit. Et sortasse latilis se landit spiritus Christi, quam nos interpretamur. Et multi sunt in consortio Sanctorum,
104쪽
- RELIGIO su M. qui non sunt apud nos in Catalogo. Fateor affectum meum apud amicos 3 non possum legere librum Ciceronis de Sene-Gute, de Amicstia, de inficiis , de Tusculanis quaestionibus, quin aliquoties eXosculer codicem, ac ventrer sanctum illud pectus, afflatum coelesti numine., Contra, cum hos quosdam recentiores lego deRepublica, oeconomica, aut Ε-thica praecipientes, Deum immortalem l quam frigent prae illis i imo quam non videntur sentire quod scribunt i ut ego citius patiar perire totum ' Scotum cum aliquot sui similibus, quam libros unius Ciceronis aut Plutarchi : non quod illos in totum damnem , sed quod eκ his sentiam me reddi meliorem, cum eΣ illorum lectione surgam, nescio quomodo , frigidius affectus erga veram virtutem, sed irri-
ratior ad contentionem. Quare ne vererc, quicquid isthuc
est proponere. Ch. Cum plerique libri N. Tullii quos stripsit de Philosophia,divinitatis quiddam spirare videntur, tum ille quem Senex scripsit de Senectute plane mihi videtur ca κ νώοὸ-, quemadmodum Graecis est in proverbio. Eum hodie relegi, atque haec xerba, quoniam praecaeteris arridebant, edidici. uu si quis Deas mihi largiatur At ex hac aetate repuerascam, ct in cunis vagiam , vaIde recusem: nee vero velim quas decurso spatio a calce ad carceres revicari. uvid enim habet haec vita commodi 8 quid non pο- liks laboris p Sed non habeat sane, habet certe tamen aut satietatem aut molestiam. Non libet enim mihi deplorare vitam, qu Imulti, ex hi docti, saepe fecerunt. Nec me vixisse paeniteti quoniam ira vixi, ut frustra me natum non existimem. Et ex vita ista discedo,tanquam ex hospitio, non tanquam e domo. Commorandi enim natara diυm sorium n bis non habitan i, dedit. O praelaram illum die m, eam ad illud animarum conciliam caetκmque proficiscar , o cum ex hac turba j colluυione discedams Hactenus Cato. Quid ab homine Christiano dici potuit sanctius t Utinam talia essent colloquia monachorum omnia , vel cum iaci is virginibus, quale suit illud ethnici senis colloquium cum ethnicis adolescentibuS. Eu. Jam aliquis causabitur colloquium esse confictum a Cicerone. Lb. Ist- huc mea non magni refert, sive hoc laudis tribuatur Catoni, qui talia senserit dixeritque 3 sive Ciceroni, cujus animuS sententias tam divinas cogitatione complexus sit, cujus calamus res egregias pari facundia depinxerit. Quanquam equidem arbitror u Catonem, etiamsi non diXit eadem, tamen similia dicere solitum in colloquiis. Nec enim tam impudcnSerat M. Tullius, ut alium Caaonem finΣerit quam suerit ;
105쪽
Co N v I v Iu ΜΩ in dialogo parum meminerit decori, quod imprimis spectandum est in hoc scripti genere, pr sertim cum ejus
viri memoria recens adhuc hareret animis ejus aetatis hominum. N. Vehementer probabile est quod narras: sed dicam quid mihi venerit in mentem, re recitante. Saepe
numero mecum admiratus sum, Cum omnes optent longa vitatem , mortem eAhorreant, tamen vix quenquam
comperi tam felicem, non dico senem , sed provectioris
aratis hominem, quin rogatus,an, si detur,velit repuerascere, usurἰ s rer omnia iisdem bonis ac malis quae illi jam con- rigissent in vita, responderet idem quod Cato dicit : pra sertim si recolat animo quicquid annis retroactis seu triste seu latum obtigisset. Nam frequenter k suavium rerum recordatio vel cum pudore, vel cum conscientiae molestia conjuncta est, ut animus ab his etiam recolendis non mi-ntis abhorreat quam a tristibus. Id, opinor, nobis indicarunt sapientissmii poetae, qui scribunt tum demum animas capi desderio corporum relictorum, posteaquam eX amne Lethaeo longa biberint oblivia. Uraei. Est isthuc prosccto dignum admiratione , ia mihi quoque compertum in nonnullis. Verum illud quam mihi blandiebatur, Me me vixiste paenitet f At quotusquisq; Christianorum sc moderatur vitam suam, ut hujus senis vocem sibi postit usurparet Vulgus hominum existhnat se non frustra viyise , s per fas nefasque congestas divitias relinquant morientes. At Cato ideo non putat se frustra natum . quod integrum sanctum civem Prastiterit. Reipublicae, quod incorruptum magistratum; quod posteritati quoque Wrtutis K industriae sua monumenta reliquerir. Jam illo quid dici potuit divinius Disceri tan-qμam ex hospitio, non raηquam e doma. Hospitio tantisper uti licet donec hospes iubeat exire: e domo sua nullus facile Pellitur. Et tarnen hine quoque saepenumero propcllit vel ruina, vel incendium, vel alius casus quispiam. Ut horum nihili accidar, tamen senio collabens adificium admonet esse demigrandum. Νephal. Non minus elegans est quod apud Platonem loquitur Socrates, Animam humanam in hoe corpore vellit in praesidio positam ese, unde fas non sit discedere inju spui imperatoris , ηec diutiκs ih eo immorari quam visumst ei qui collocavit. Illud Ignificantius est in Platone , quod pro
domo dixerit praesidium: siquidem in domo tantum comm . ramur, in prmidio destinati sumus functioni quam nobis d Icgavit Imperator noster: non abludens a nostris literis, quae Vitam lic minis nunc militiam, nunc certamen esse dicunt.
106쪽
RELIGIosu MUran. At mihi quidem oratio Catonis pulchre congruere videtur cum oratione Pauli, qui scribens Corinthiis, C - . testem mansionem quam eX spectamus post hane vitam
Nam Κ qui ctvmin, inquit, in iac tabernaculo, ingemiscimus
gravati. Ne. Nec abludit a sermone Petri : Justum autem, inquit, arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo , suscitare vos in commonitione , eertin quod melox est depositio tabernaculi mei. Quid autem aliud clamat nobis Christus, quam ut sic vivamus ac vigilemus , tanquam illico morituri ;sic incumbamus honestis rebus, tanquam semper victuri
Jam illud clim audimus, O praeclarum diem I nonne videmur audire Paulum ipsum loquentem, Cupio diissolvi, O esse eam christo ῖ Ch. quam mices sunt qui tali animo
mortem exspectanti Ses in oratione Catonis, quanquam Praeclara est, tamen fiduciam aliquis taxare posset, ut ab arrogantia prosectam, quam multum oportet abesse ab homine Christiano. Proinde mihi nihil unquam legisse vid or apud Ethnicos quod aptitis quadret in hominum vere Chrmianum , quam quod Socrates, Paulo post bibiturusci curam. divit Critoni: An opera inquit) ncstra sit probaikrus Deus, nescio; certὸ sedulo coηαι simvs vr illi placeremus. M mihi tamen bona spes quod ille conarin nostros sit boni consultarin. Vir illa sc dissidit factis suis, ut tamen ob animr
Propensam voluntatem obtemperandi voluntati divinae, bo. nam spem conceperit fore ut Deus, pro sua bonitate, boni consulturus esset, quod studuisset bene vivere. M. Profecto mirandus animus in eo qui Christum ac Sacras literas non noverat. Proinde cum hujusmodi quadam lego de talibus viris, vix mihi tempero quin dicam, ' Sancte Socrates, ora ' sancte si pro nobis. Ch. At ipse mihi saepenumero non tempero , quin 'e , Or bene ominer sanctae animae Naronis, ia Flacci. M. At ego p ψ ' bit
quot vidi Christianos quam frigide morientest quidam cfidunt in his rebus quibus non eri fidendum ; quidam , ob conscientiam scelerum, scrupulos quibus indocti quidam
obstrepunt morituro, pene desperantes eAhalant animam. Ch. Nec mirum eos sc mori, qui per omnem vitam tanthiuphilosophati sunt in ceremonis. M. Quid isthuc verbi est
Ch. Dicam, sed illud etiam atque etiam praefatus, me non damnare, imo vehementer probare, Sacramenta ia ritus Ε -
clesiae ; sed quosdam vel improbos, vel superstitiosos, vel ut mollissime dicam) simplices ia indoctos, qui docent populum
107쪽
N pro m mruis lacriliis cia, vulgo Exequiae.
Co N v I v Iuritum hisce rebus fidere, praetermissis his quae nos verEred. dunt Christianos. M. Nondum satis intelligo, quorsum eas. Ch. Faxo ut intelligas. Si vulgus Christianorum spectes, nonne prora & puppis vitae illis in Ceremoniis es In Ba 'ptii ino, quanta religione repraesentantur prisci ritus Ecclesiae t Coinmoratur infans extra fores templi, peragitur eXorcismus, Peragitur Catechisinus, suscipiuntur vota, abjuratur Satanas cuin pompis ia voluptatibus suis 3 tandem ungi-rur, Consignatur, salitur, tingitur , datur negotium sula Ploribus, ut puerum curent instituendum. Illi dato nummo redimunt libertatem. Et jam puer Christianus dicitur, iaest aliquo modo. Nox rursus ungitur: tandem discit confiteri . lumit Eucharistiam, consuescit quiescere diebus sestis, audire sacrum, jejunare nonnunquam, abstinere a carnibuS. Et haec si servat, habetur absolute Christianus. Ducit uNO- rem, accedit aliud sacramentum: initiatur sacris, rursus ungitur Se consecratur, mutatur vestis, dicuntur preces. Atque
haec quidem omnia quod fiunt, probo et sed quod haec fiunt magis ex consuetudine quam ex animo, non probo: quod nihil aliud adhibetur ad Christianismum, vehementer impr bo. Siquidem magna pars hominum dum his fidit, nihilo secius interim per fas nefasque congerit opes, servit irae, servit libidini, servit Iivori, servit ambitioni , sic tandem venitur ad mortem. Hie rursus ceremoniae parate. Adhibetur consei ho semel atque iterum, additur unctio, datur Eucharistia ; adsunt cerei sacri, adest crux, adest aqua sacra , adhibentur indulgentiae; eApromitur, aut illic etiam emitur morienti diploma Pontificis, ordinantur a parentalia magnifice eelebranda ; fit rursus stipulatio solennis, adest qui clamet ad
aurem morientis, imo nonnunquam occidit ante tempus, si contingat, ut saepe fit, vocatior, aut bene potus. Haec ut recte adhibentur, prasertim quae nobis tradidit Ecclesiastica consuetudo; ita sunt alia quaedam reconditiora, quae nobis hoc praestant, ut cum alacritate spiritus, ut cum Christiana fiducia migremus hinc. Eu. Pie tu quidem ista vereque C cionaris, sed interim nullus admovet manum cibis. Caveat
quisque ne se fallat. Ego praedixi, nihil eX spectandum praeter secundas mensas, easq; rusticanas, ne quis sibi promittat bu Phasides aves, aut attagenas, aut Attica hellaria. Hac amoreto, puer, ia quod restat apponito. Videtis non copiae, sed inopiae nostrae cornu. Hic est proventus hortulorum quos vidi stis. Ne parcite, si quid arridet. DL Tanta varietas est, ut vel ipso recreemur aspectu. EM. Atqui ne plane Con- remnatis
108쪽
RELIGI osuri. 97temnatis frugalitatem meam , haec patina eX hilarasset larionem monachum Evangelicum , comitatum vel centun monachis illius seculi. Paulo vero atque Antonio, vel menstruus commeatus esse potuisset. Ti. Imo nec Petrus ille . .
Princeps Apostolorum fastidisset, opinor , ctim apud Simonem coriarium diversaretur. EM. Ιmo nec Paulus, Opinor, elim coactus egestate sutoriam nocturnis horis eXcrceret.
N. Debemus benignitati divinae. Sed ego malim esurire cum Petro ac Paulo, modo, quod deesset corporis alimoniae, a hundaret in dejicias animi. Eu. Imis discamus Paulo, serabundare, penuriam pati. Clim deerit, gratias agamus
Jesu Christo , vii nobis suppeditet& frugalitatis Fatientiae materiani. Clim supererit, gratias agamus illius munificentiae , qui nos sua liberalitate invitet ac provocet ad amorem sui: ac modice parceque fruentes iis quae largiter praebuit divina benignitas , pauperum memores stimus, quibus Deus deesse voluit quod nobis superest , ut utri Lque per alteros sit occasio virtutis. Siquidem nobis largitur, unde subvenientes egestati fraternae misericordiam ipsius promereamur illi nostra liberalitate recreati, gratias agant Deo pro bona mente nostra , nosque precibus suis illi commendent. Et recte venit in mentem. Heus, Pueri dic uxori, ut ex assis quae superant mittat Gud ullae nostrae. Est vicina, quaedam gravida, tenui fortuna, sed animo beatillima. Naritus nuper decessit, homo profusus k ignavus, qui nihil uMori reliquit praeter liberorum gregem. Ti. Matth.s.
Chr istus jussit dare omni perenti: id si facerem, intra mensem ipsi mihi mendicandum esset. EM. opinor Christum sentire de his qui petunt necessaria. Nam qui petunt, imo qui stagitant , vel eX torquent potius, magnas iammas quibus eX- struant ' camationes Lucullianas, aut, quod pejus est, ' coenatio quibus alant luxum ac libidhem suam , iis negare quod pe- Iocus est tunt eleemosyna est: imo rapina est largiri male usuris, vi cinnatur.
quad debebatur praesenti necessitati proximorum. Unde mi- Luς iii hi videntur viκ excusari posse a peccato capitali qui sumptibus immodicis aut exstruunt aut ornant monasteria seu multorum templa , cum interim tot viva Christi templa fame peri- literis celectitentur, nuditate horreant, rerumque necessariarum inopia brλ; a φλdiscrucientur. Cum essem apud Britannos , vidi tumbam divi ' Thomae gemmis innumeris summique pretii onustam, st Beekerti praeter alia miracula divitiarum. Ego malim ista quae super- casiuar. ssua sunt elargiri in usus pauperum , quam servare satrapis aliquando semel omnia direpturis, ac tumbam ornarestondi.
109쪽
ςS Co N v I v Iu M iin frondibus ac flosculis 3 id, opinor, gratius esset illi sanctissi-
taliae pM mo viro. Cum essem apud ' Insubres, vidi monasterium
P tufi, qui quoddam ordinis Carthusiani, non ita procul a Papia. Innum tenent. eo Templum est intus ac fori S, ab imo usque ad summum, candido marmore constructum fere quicquid inest rerum
marmoreum est, Velut altaria, columnae, tumbae. Quorsum autem attinebat tantuin pecuniarum effundere, ut pauci
monachi solitarii Canerent in templo marmoreo, quibus ipsis templum hoc oneri est, non usui, quod frequenter inses entur ab liospitibus, qui non ob aliud eo se conserunt, nis ut spectent templum illud marmoreum 8 Atoue illic cognovi quod stultis est, illis legara in singulos annos tria millia, . ducatorum in structuram Monasterii. Et sunt qui putent
esse nefas eam pecuniam in pios usus avertere, praeter men-
rem Testatoris ; maluntque demoliri quod instaurenr,quam non aedificare. Haec quoniam insignia sunt, visum est commemorare: quanquam sunt pasIim in templis nostris eXem pia permulta similia. Haec mihi videtur ambitio, non eleemosyna. Divites ambiunt sibi monumentum in templis, in lquibus olim nec Divis locus erat. Curant se sculpendos ac Pingendos, additis etiam nominibus, ac beneficii titulo. Atque hisce rebus bonam Templi partem occupant , olim, Opinor, postulaturi ut ipsorum cadavera in ipsis reponantur altaribus. Dicet aliquis, An horum munificentiam existimas . rejiciendam l Nequaquam . si templo Dei dignum sit quod . offerunt. Sed ego, si Sacerdos a ut Episcopus essem, hortarer crassos illos aulicos, aut negotiatoreS, ut si vellent sua peccata redimere apud Deum, ista clancultim effunderent in subsidium eorum qui vere pauperes sunt. Isti putant perire pecuniam quae sic frustulatim Se clancultim in praesentem egestatem tenuium sublevandam diispatur, cujus nullum exstet apud posteros monumentum. Ego puto nullammelths collocari ea quam ipse Christus sibi vult imputari,
certissimus debitor. ni. An non putas recth colloeari quod datur monasteriis ' Eu. Et his darem nonnihil, si dives effem; sed darem ad neceistatem , non ad iugum , tum his inter quoa sentirem vigere studium verae religionis.. Ti. Multi judicant non admodum belle collocari quod datur istis mendicis publicis. Eu. Et istis nonnihil dandum est aliquando, sed cum delectu. At mihi consultius videatur, si
singulae civitates suos alerent. nec serrentur errones huc iailluc circi mcursitantes. praesertim validi, quibus opus suppeditandum sentio potius quam pecuniam. Ti. Quibus igi
110쪽
RELIGIO su M. ir potissimhm dandum censes, quantum, & quatenus t Ere. oc mihi ad unguem describere dissicillimum st. Primum,aimum adesse oportet qui cupiat omnibus subvenire. Le- de , pro mea tenuitate , quod possum impertio , quoties , se offert occasio ; praesertim his quorum & paupertas iategritas mihi nota est : hortor alios ad beneficentiam, me desecerint facultates. N. Sed permittisne nobis hic no regno libere loqui Z Eu. Imo liberius quam si domi ve- ae sitis. Di. Non probas in templis sumptus immodicos; Mis aedes mulio minoris aedificare poteras. EM. Equidcm ar-tror has intra munditiem consistere, aut, si mavis, elegan-lm: certe absunt a luAu, ni fallor. .EEdificant magnificenis qui mendicato vivunt. Et tamen hi ipsi horti mei, ales quales sunt, vectigal pendunt egenis: & quotidie sum-ibus aliquid detraho, in me meosque frugalior, quo pos a esse in pauperes munificentior. Ti. Si istum animum
tinerent omnes, permulti melius haberent, quos nunc e-litas gravat indignos 3 &,eAadverso, multi minus estentesi, digni quos egestas doceat sobrietatem ac modestiam. . Fortasse sic res habet. Sed vultisne ut haec insipida bellare quapiam suavi condiamus t DL Plus satis est delicia n. Eu. At ego hinc depromam quod ne saturi quidem iidiatis. Ti. Quid est Eu. Codex est Evangeliorum, ut1d lautissmum habeo vobis depromam in fine convivii. Rea, puer, ab eo loco ubi proxime destitisti. PM. Nemo potest Matrbin Dominis servare. Aut enim unum odio habebit,' alte et diliger: aut unum sotinebit, ct alterum contemnet. Νοn
stu Deo serυire is mammonae. Ideo dico vobis, ne DAcili δε- animae wsra, quid manduceris, neque eρrpori, quid in Lami- Nonne anima pluου es quam sa, Or corpus plus quam vesi-itum Z EM. Redde codicem. In hoc loco mihi Jesus Chrii videtur bis idem dixisse. Etenim pro eo quod prius di- . odio habebit, moX ponit, contemnertia pro eo quod prius uerar, dilige/, moX vertit, sustinebito commutatis perionis stit eadem sententia. Ii. Non fatis asscquor quid velis.
Demonstremus igitur ratione mathematica, si videtur. Priore parte pro uno pone A, pro altero B : rursus interiore pro uno pone B , pro altero A, verso ordine. Autn A odio habebit, B diliget ; aut B sustinebit , ia Atemnet. Nonne hic palain est . A bis odio haberi, Bdiligi l N. Perspicuum est. Ev. Atqui haec conjunctio
praesertim repetita, habet emphasim sententiae contra-a ut Certe diversae : alioqui nonne abstude dicere ur, Aut