Colloquiorum Desiderii Erasmi Roterodami familiarum opus aureum. Cum scholiis quibusdam antehac non editis, quae difficiliora passim loca diligenter explicant

발행: 1672년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

. IXO 'Odi Ar I A. 29 suapte natura sunt mala, ia a Deo prohibita & tamen sa

teris esse aliquod mendacii & obtrectationis genus quod non obliget ad poenam gehennae ; nec audes eum qui qummodocunq; velcitur carnibus in die Veneris liberare a poena gehennae. Sa. Non est meum quemquam absolvere aut damnare. La. Si divinae leges bumanae pariter obstringunt, quid igitur interest inter has & illas i Sa. Nimirum quod qui violat lesem humanam, immediate peccat adversus hominem, si mihi concedis Scholasticorum liosculis utiὶ mediate adversus Deum; qui violat legem divinam,

Contra. La. Quid refert utrhm prius miscueris, acetum an

sinthium, cum mihi utrumque sit ebibendum t Aut quid

refert utrum Iapis a me vulnerato repercussus seriat amicum, an ordine verso i Sa. Hoc didici. G. Et si eκ materia circumstantiisque sumitur obligandi modus in utrisque legibus, quid interest inter authoritatem Dei hom mmysa. Impia percontatiol La. Axtamen nisIti credunt non plurima interesse. Deus tulit Legem per Mosen, nec licet violare.

Idem seri leges per Pontifices, aut certe Concilium. Quid interest inter has ia illas Z Lex Μoses per hominem, leges nostrie per homines Et Videntur minus ponderis habere qua Deus tulit per uniam Μosen, quam quae Spiti tus onus edit per frequens episcoporum n eruditorum concilium. Sa. De spiritu Mosis duestare non licet. La. Paulus in Episcoporum vicem venit. Quid igitur interest inter pauli praecepta; iacujuslibet episcopi l Sa. Quia sine controvem .sa Dulus scripsi amatus Spiritu. La. Haec scriptorum auo moritas quousque se porrigit Sa. Arbitror non ultra Ap stolos, nis quod Conciliornm est inviolata authoritas. ta. Quare de Pauli spiritu dubitare non liceti Sa. Quia obstat Ecclesiae cinsensus. La. De Episcopis dubitare licet 'Sa. his nihil temere sipsa palam clamitet quaestum, aut impietatem. La. quid ae inciliis p Sa Non licet, si fuerint rith M per Spiritum Sanct An congregdia . Peractaque. La. Est igitur aliquod Conciliun id quod ista non competunt Z Sa. Esse potest. Ruod ni ester, Theologi

nequaquam adderent hanc exceptionem. La. videtur igituria de Conciliis dubitari posse. sa: Non arbitror, posteaquam. fuerint Christianarum gentium judicio conlienseque recedita comprobataque. La. Posteaquam excessimus a I p ἀ-s Id est, IDria quibus Deus voluit circumscribi sacrosanctam illam mite πο- N inviolabilem Scripturae authoritatem, videtur mihi nati- ς P

ud eisse diserimeo legum divinaru es humanarum S . quod , V La. Leges

362쪽

IxΘΥΟΦ AD A. La. Leges Divinae sunt immutabiles, nisi si quae sunt ejus

generis, ut fgnificandi coercendive gratia videantur ad tempus datae, quasia Prophetae desituras juxta carnalem sensum praedixerant, ia Apostoli jam omittendas docu runt. Deinde, inter leges humanas exsistunt nonnunquam iniquae stulteque ia pestilentes, unde ia abrogantur vel auth ritate superiorum, vel e sentiente neglectu populi. Tale nihil est in legibus divinis. Rursus humana lex suapte sp te cessat, ubi cessarit causa propter quam lata est: veluti si constitutio juberet singulos quotannis aliquid conserre instructuram templi, templo absoluto cessat rigor legis. Ad haec, lex ab hominibus lata non est lex, nisi fuerit utentium consensu comprobata. Lex divina nec opendi deber, nec Potest abrogari. Quamquam M Moses legem laturus sinfragia populi collegit, non quod hoc esset necesse, sed ut illos magis haberet obnoxios. Impudens enim est legem con, aemnere quam tuo iussit agio comprobaris. Postremo, chin leges hominum, quae sere corporalia praescribunt, paedagogi sine ad pietatem, cessare videntur ubi quis profecit ad yiritus robur, ut jam talibus cancellis non egeat modo pro virili vitetur Pandalum infirmorum non malitiose superstitiolarum. Velut si pater praescribat filiae impuberi ne bibat minum, quo tutior si illius virginitas usque ad nuptias , cum adoleverit, jamque viro tradita fuerit, non tenetur praecepto patris. multae leges habent se instar pharmacorum, ea vero mutantur u cedunt pro re nata, ipsis etiam

medicis approbantibus, qui si semper iisdem uterent ut remediis a veterinus proditis, plures occiderent quam fanain

Ten . Sa. Multa tu quidem Congeris, quorum nonnulla placent, aliqua displicent, quaedam non intelligo. G. Si lex Episcopi quaestum evidenter oleat, hoc est, statuat ut singuli Parochi bis in anno em - His minus absolvendi a casibus quos voca Dcopales, quo plus extorqueat a suis, obtemperan-um censes t Sa. Censeo; sed interim clamandam adversu gem iniquam, exclusa semper seditione. Sed unde hic mitii percontator Lanio Z Tractent fabrilia fabri.

La. Huju odi quaestionibus saepe torquemur in convi iis , interdum diatriba servescit ad pugnam Sc sanguinem. M. Pugnent qui volent 3 ego censeo leges majorum esse reverenter suscipiendas, ia observandas religiose, velut a Deo prosectas i, necesse tutum, nec esse pium, de potestate pu-hlica sinistram concipere aut serere suspicionem. Et si quid in tyrannidis, quod tamea non cog t ad impietatem,siatius est

363쪽

. IXΟΥ γγ Ar IA. . 297 est serre, quam seditiose reluctari. La. Ista quidem rat onefateor bene consultum rebus eorum qui dignitate. Pollent,ia tecum sentio, nec illis invideo. Calterdm lubens audiam rationem qua consulatur & populi vel libertati, vel commodis. Sa. Deus non destituet populum sum. La. Verhm

ubi interim illa libertas spiritus quam Apostoli promit-

tunt ex Evangelio, quam Paulus toties inculcar, clamans,

paedagogo , nec a siἡs semiamus ekmentis hujuη mgnaei, aliaque innumera 3 si tantb pluribus constirutionibus onerantur Christiani quam Judaei. D s annitis obligant hominum leges quam pleraque a Deo tradita praeceptat Sa. Dicam Lanio. Non in hoc est Christianorum libertas, ut liceat illis facete quae velint, liberis a constitutionibus humanis ; sed quod ev servore spiritus ad omnia prompti, Iu-hentes Dinlacres ea faciant quae praescribuntur, nimirum

filii potitis quam servi. La. Expedite : sed erant ia sub lege Noctica filii, k sunt sub Evangelio servi ; atque adeo vereor ne maxima pars hominum, siquidem servi sunt qui lege coacti,suum inclum faciunt. Quid igitur discriminis inter novam k veterem ' Sa. Neo judicio multum interest. Quod vetus sub involucrIs docuit, nova sub oculis posuit: quod illa sub amigmatibus praedixir, haec dilucidi lis ostendit :quod illa subobscure promisit,hate exhibuit maXima quide

ex parte. Illa tradita erat uni ge ti. Iam eX aequo mocet

omnes salutem: illa paucis prophetis ia eximiis viris impartiit insignem illam spiritualem gratiam 3 haec omne donorum genus largiter effudit in omnium aeratum, sexuum ianationum homines, linguas, sanationes, prophetias, miracula. La. Ubi nunc igitur ista Sa. Cessarunt,non interierunt rvel quia non est onus. iam evulpata Christi doctrina ε, vel

quia plerique titia ια. ..-... L,iniui fide quae est miraculorum architectrix, caremus. La. si p pter incredulcs ac dissidentes opus est miraculis, talium nunc, plena sunt omnia. Est incredulitas fimplicrrererfans in dialis erat Judaeorum obmurmurantium Petro, quod Corneli . familiam recepisset ad Evangelii gratiam 3 qualis erat gentium, quae religionem quam a majoribus acceperant putabant esse saluti iuram, M Apostolorum doctrinam ella superstivonem peregrinam: hi conspectis miraculis conversi sunt. Nunc qui dissidunt Evangelio, tanta luce per universum orbem Coruscame, non simpliciter errant, sed exca caii malis affectibus nolunt intelligere, ut bene agant: hos nulla miracula

364쪽

reducerent ad mentem meliorem. Et sanandi tempus nunc

est, puniendi post futurum est. La. Quanquam multa dixisti satis probabiliter, tamen mihi propositum est non fidere sellamentario, sed adibo Theologum quendam mimie doctum; quicquid is de singulis pronunciaverit, coelestis Ora culi vice fuerit. Sa. Quis iste Pharetriusὶ La. Ille simpliciter delirat & ante annos, dignus qui concionetur deliris. aniculis. Sa. Bliteus y La. Ah ego tam loquaci sophistae credam Z Sa. Amphictolus t La. Nunquam ei credam in solis

vendis quaestionibus, cui meo malo credidi carnes meas. An

ille bona fide solvet problemata, qui pessima fide nondum

solvit pecuniam ὶ Sa. Lemantius ' La. Non utor caecis ad indicandam , iam. M. Quis igitur λ M. Si scire vis, Ceph lus est, vir trium linguarum M tannis politioris literaturae Perpulchre gnarus, tum in sacris voluminibus & vetustis Theologis diu studioseque versatus. Sis. Dabo rectius consili lim. Eas ad inferos ; illic invenies Rabbinum Drumum, qui Tenedia bipenni dissecabie omnes tuas quastiunculas. M. Tu praei, quo mihi viam appares. Sa. Sed extra jocum , estne Verum quod narras, datam potestatem vescendi carnibus Z La. Ludebam te, ut urerem. Et si Romanus Pontifex id vellet maxime, ordo salsamentariorum moveret sediti nem. Deinde mundus est plenus Pharisaicis hominibus, qui non alia re sibi possunt vendicare sanctimoniam, nisi talibus abservatiunculis : hi nec paterentur sbi detrahi jam Partam gloriam, nec sinerent minoribus plus esse libertatis qutin ipsssuit. Ne in Ianionum quidem rem esset, pem lmitti liberum quarumlibet rerum esum:tum enim varius esset leventus nostrae negotiationis; nunc certius est lucrum, M. il est mi minus aleae, minusq; laborum. Sa. Verissima praedicas; lmri .uli. sed eadem incommoditas ad nos rediret. O.Gaudeo tandem

i. inventum aliquid inu ο -- -- n Ianione conveniat. Jam, ut in eum L ipse serio loqui, quemadmodum . sortassis expediset populum Christianum paucioribus constitutiunculi Lιostringi, praesertim si quae non mulitim aut nihil conducimi ad pietatem, ne dicam ossiciunt; ita non ibbet ab ipss stare qui omnes omnium hominum const tutiois ii nes rejiciunt, neq, flocci faciunt. Imo ob hoc ipsimi multa faciunt, quia praeceptum est ne faciant. Attamen demirari

non pinum in plerisque rebus praepostera mortalium sudi-

Cia. Sa. . dem nec ego satis admirari possum. La. Coelum te

rae miscemus si quid periculi suspicamur, ne quid decedat lPs. deris sacerdotuta constitutionibus authoritatique; D do ruitamus l

365쪽

mitamus cum imminet evidens periculum ne tantum tribuamus hominum authoritati, ut authoritati divinae mitins . tribu/tur quam oportet. Sic a Scylla declinamus, ut non metuamus Charybdin, malum eXitiabilius. Debetur episcopis suus honos, quis negat 8 praesertim si agynt quod dicuntur. Sed impium est,honores soli Deo debitos transferre in homines,& dum impense reveremur hominem,parsim revereri Deum. Flonorandus Deus in proXimo, venerandus in proximo; sed interim adhibenda cauti O,ne Deus per hanc occasionem suo fraudet ut honore. La. Itidem videmus muItos in tantum fidere corporalibus ceremoniis, ut his steti negligant ea quη sunt verae pietatis, suis meritiS arrO-gantes quod est divinae Iargitatis, & ibi consitentes unde gradus erat ad persectioia, & ex his redus proXimum calum- .niantes quae per se nec bonae sunt nec malae. La. Quin in eadem re cum duo sint, quorum atrerum altero praestantius, semper deterioris est nobis potior ratio. Corpus quae corporis sunt ubique pluris fiunt quam ea quae sunt animi. Et hominem occidisse pro gravi crimine ducitur, ut est ; at pestifera doctrina, vipereis instinctibus corrupisse mentem hominis, ludus est. Si sacerdos alat capillitium, aut vestem sumat hominis profani, raeirur in Carcerem, acriter punitur ; si bibat in lupanari, si scortetur,s ludat aleam, si vitiet alienas uxores, s nillil attingat sacra lactionis,

tamen columna est Ecclesiae. Non excuso mutatam vestem, sed accuso praeposterum judicium. Sa. Imo si non persolvat pensum precum horariarum, paratum est anathema t, si foeneretur, D simoniam admittat,impune est.La. Si quis videat Carthusianum aliter vestitum, aut vescentem carni bus, quam exsecraturi quam horret i quam timet ne terra dehiscensia spectatorem lectatum absorbeati idem si

rum debacchantem, manifestis dolis iia onentem tenui vicino, nemo perinde abominatur. Sa. Velut si quis videat Franciscanum enodi cingulo cinctum, aut Augustinensem non corio, sed lana, cinctum, aut discinctum Cύmelitam, aut cinctum Rhodiensem, rursus,si percalceatum Francisca- . anum, aut semicalceatum Cruciferum , nonne concitaret H sumi ,'iu. Tyria, quod dici solet naria ὶ La.Imo nuper apud nod LX du- multu . Viae abus foeminis,quarum utramque dixisses prudentem, altera proverbiam. abortiit,altera concidit syncope,quod conspicerent Canoni-εum quendam sacris virginibus praefecti im,in propinqua Hic, 'nia, sed tamen in publico, obambulare , qui vestem lineam V 3 non

366쪽

non haberet tectam nigro pallio. At eaedem crebro viderant aves ejusmodi comessantes,cantillantes, saltilantes, non. addam caetera nec ullam sentiebant nauseam. Sa. Sexui sortassis debetur venia. opinor tibi notum Polithrestum. Isagrotabat periculose, phthisis erat. Medici diu suaserant ut vesceretur ovis D lactariis, sed frustra: eodem cohortabatur cpiscopus. Ille, chm esset vir non indoctus& Theologiae baccat aureus, videbatur cititis emoriturus quam utriusque medici consilio morem gesturus. Ita visum est medicis amicis ut falleretur; parata est sorbitio eN ovis ialacte caprino, dictum est lac amygdalinum. Ille lubens comedit, & idem aliquot diebus faciens, coepit hahere meliuscule, donec puella quaedam fucum prodidit. Ibi coepit quod Comederat removere. At idem superstitiosus in Iacte, nulla religione commotus est quo miniis abjuraret pecuniam mihi debitam.Nam chitographum simplicver exhibitum clam ungui sciderat. Delatum est jusjurandum; eso illi

cessi. Is vero tam non gravatim recepit, ut optare vider

tur quotidianas ejusmodi delationes. Quid hoc judicio Perversus Z Peccabat adversus mentem Ecclesiae, qui hic non obtemperarit sacerdoti x medicis : R in periurio manifesto firmam habebat ςonscientiam, tam infirmus in lacte. La. Hic mihi succurrit fabula quam nupcr Dominica- . nus quidam narravit in conemne frequentissima, quo sermonis amaritudinem nam in die Parasceves eXponebat mortem Domini) jucundiori narratione dilueret. virginein sacram oppresscrat adolescens; uteri tumor arguit factum , convocatus est virginum chorus, praesedit Abbatissia 3 accu- cum iis- fata est. Inficiali statui non erat locus; argumentum e- ti, votita. rax necessa Ium. CoΠfugit ad statum qualitatis, nisi mavisti,' ehes translationi S. Oppressa sum a valentiore. At saltem eXclain

defenditur masses. Fecissem, in qu - - 44 io nefas est solve-

ut jure fa- re flentium. Sit hae mula; modo lateamur hoc stultiorarium T Use ger1 permulta. Nilne dicam quod his oculis vidi. Nomen. - a bomini, lociquwalebitur. Habebam affinem Priorem, Abbati facti tiani. ProXimum, ordinis Benedictini, sed ex eorum numero quitertur in non vestu tur carnibuS, nisi extra locum quem appellant

.:ium, stagnum Besectorium. Habebatur doctus, & ipse volebat haberi, annos natus sere quinquaginta. Ccrtare poculis Schilarescere vino erat illi quotidianum. Duodecimo quoque die ad that thermas publicas; illic dabatur opera Purgandis renibus. Sa. Erat unde id fieret i La. Posi de bat annue seX centos florenos. Saa C paupertatem Hrabilim l

367쪽

medicis,abbas imperabat esum carnium,addens illud terri-

bile verbum, Sub poena inobedientiae. Ille vix adigi potuit

ut moriens gustaret carnes, a quibus tot annis non abhorrue

rat. Sa. Prior tali Abbate dignus. Divino tamen quos dicas, nam eandem fabulam ia ab aliis audiese memini .La. Divina. . Nonne Abbas est praegrandi obesoque corpore, lingua

subbimat Prior humi sore flatura, sed erecta, gracili vul- εtu λ La. Divinasti. Sa. Accipe par pari relatum. Audies quod nuper ipse vidi, cuique non intersui sollim,verum etiam propemodum praesui. Erant duae monachae quae visebant cognatos suos. Ubi venissent quo volebant,famulus per oblivionem reliquerat codicem precum juXta consuetudinem ordinis δe loci in quo vivebant. Deum immortalem l quanta illic perturbatiot Non audebant coenare nisi dictis precibus vespestinis, nec sustinebant ex alio codice dicere quam eX suo. Interim tota domus coenaturiebat. Quid multist Canterio recurrit famulus: sub multam noctem adfert relictym codicem. Dicuntur preces, vixque ad decimam enavimus. G. Hactenus nihil audio quod sit magnopere reprehendendum. M. Nimirum dimidium duntaxat audisti sabulae. Inter ecenandum coeperunt illae virgines hilarescere vino: tandem risu soluto, jocis partim pudicis perstr puit convivium ὴ sed nemo licentius egit quam' illae quae, nisi dictis ex ordinis forma precibus, coenare noluerunt. Aconvivio lusus, choreae, cantilenae 3 reliqua non dm commemorare et sed plane vereor ne quid ra nocte patratum sit partam virgineum, nisi me sallebant prooemia, lascivi lusus, nutus, Se suavia. La. Istam perverstatem non eam imputo virginibus quim sacerdotibus earum curam gerentibus.

Sed age, fabulam fabula pensabo ei quin potius audies ocu- Iatam historiam iis dis conjecti sunt in carcerem, quod aula limate Domum Panem coquire, Cum

forte deesset. Equidem non damno factum, sed excutio judicium. Aliquantd post,die Dominico,qui vulgo Palmarum dicitur, . sorte erat cur vicus propinquus mihi erit adeundus. Ibi tum ad horam diei serme quartam a Prandio obvium habeo ridiculumne dicam,an miserandum t) spectaculum : arbitror nulla Bacchanalia plus habuisse turpitudinis. Alii vacillabant huc illuc vino, non aliter quam navis destituta rectore jactatur ventis fluctibus. Eran equi complexi brachium alterius sustinebant lapsantem,

sed ipsi partim simi ue alii subinde cadebant, aegreque V suris

368쪽

surgebant; nonnulli quernis frondibus erant coronati. Sa.s mstae vi. mpis conveniebat pampineis ; tum addendi thyrsi .La. xςaeqv- ge- Senior quidam n Silenum agens, sarcinae in morem subligini ες Bie. mi. gestabaIur fumeris, eo gestu qud solent olim efferri ca-clianalia. daVera,Pedibus eo porrectis quo ibant,nis quod pronus haju-b Silenus a- labatur,ne.vomitu prae caretur supinus. Is misere convom Pud Virg. bat suras k calcaneos extremorii bajuloru.Nec inter ba julos

o k qnispiana erat sobrius 3 pleriqt, ridebant, sed sic ut lacile di N

iti reu, esses mentem abesse. Bacchi furor habebat omnes. Atque haeru Dei is eo- pompa civitatem ingressi sunt, idq; clara luce. Sa. Unde col-mes Bacchi. legerant eam insaniarn In vico propinquo vinum paulo. villiis venditur quam in urbe eo se contulerant aliquot combibones, quo vilius insanirent, sed largius. Non enim minus impensum est pecuniae,sed plus contractum est dementiae. His gustassent ovum, velut admisso parricidio pertracti fuissenti in carcerem : chm praeter omissam sacram concionem,praeter neglectas preces vespertinas in die tam sacrato, tantu intem- Perantiae publicitus esset admissum, nemo puniit,nemo dete, natus est. Sa. Atqui ne isthuc tantopere mireris,in mediis urbibus, in popinis templo proximis, rebus quamlibet sestis, Potatur, eantatur, saltatur, pugnatur tanto strepitu tantoq, i rumultu, ut nec sacrum peragi,nec sacra concio possit exaudiri. Iidem si eodem tempore consuissent calceum,aut si die Veneris et ussent suillam, capitis accerserentur. Et tamen dies Dominicus ob hoc potissimum est institutus,quo vacared audire doctrinam Evangelicam:& ideo vetitum consuere calceos, ut sit otium concinnandis animis. Annon haec mira judiciorum perversitas i La. Prodigiosa. Jam in ipso jejunii praescripto clim duo sint terum abstinentia cibi,alterum d lectus cipi ; nemo nescit prius illud praecepti divini,aut certεjuXta praeceptum divinum esse ; Hierum iero non solum humanum,versim etiam Apostolica doctrina: utcunq; hoincusamus, raulen nic quoque,praepostero judicio, copirare vulgo impune est,gustasse cibum ab homine vetitum a Deo permisium ia item ab Apostolis,capitale est. Jejunium tametsi non constat esse certo praeceptum ab Aposto , tamen illorum e&emplis ac literis commenda- tum est : at interdictum ciborum esum,quos Deus creavit ad vestenduin cum gratiarum actione,ut tueamur apud judicem: lem '' Paulum, quot c) lemmatis est opust Et tamen toto pallim um fudite orbe comatur affatim, nullus offenditur: si valetudinarius lxmma dici- gustet pullurn gallinaceum,periclitatur Christiana religio. In Anglia vulgus Quadragesiuve tempore justam coenam apparat

369쪽

rat alternis diebus,nemo miratur: si labri periclitans tentet attingere jus pulli,plus quam sacrilegium admissum 1idetur. Apud eosdem in quadragesima,quo jejunio ut nihil antiquitis, ita nihil sanctius habitum est apud Christianos, impune

coenatur, ut dixi: si rentes idem extra Quadragesimam die Veneris, nemo ferret. Si quaeras quamobrem, allegant patriae consueti: dinem. Exsecrantur eum qui regionis negligit consuetudinem. : ia ipsi sibi ignoscunt, qui negligunt vetustissimam totius Ecclesiae consuetudinem. Sa. Nec probetndus est qui sne causa negligit consuetudine patriae in qua vivit. La. Nec ego criminor eos qui Quadragesima cum Deo ventreq; partiuntur : sed indico praeposterum de rebus judicium. . Clim dies Dominicus praecipue legatur institutus,quo populus simul conveniret aa audiendum sermonem Evangelicum, qui non audit missam,abominabilis est e, qui negligit conci nem,malens pila ludere,purus est. La. quintum flagitium admissum eXistiment, si quis sumat Eucharistiam illotis faucibus, cam nihil trepidant rem idem faciunt illoto animo per versi';cupiditatibus sordidato ' 'vana multi sunt Sace dotes qui citids mortem oppetant quam sacrificent calice iapatina nondum ab Episcopo consecrata,aut quani sacrificent veste quotidiana Z At inter hos qui sic affecti sunt,quam multos videmus qui non Verentur ad sacram mensam accedere

ninis proximae crapula adhue temulenti l quanta trepidatiosi sorte contigerint Corpus Domini ea manus parte quae sacro oleo contacta non fuit ' Quin eadem religione dispicimus, ne profanus animus offendat Dominum Z La. Vasa sacra non attingimus, di piaculum admissum arbitramur si id forte acciderit; ia interim viva remela Sancti Spiritus quam

securi violamus t M. Humana constitutio vetat ne nothus, claudus, aut luscus recipiatur ad sacra ministeria. Hic quam

sumus dissicilestia recipimus indoctos,

aleatores, temulentos, milites, Se homici s Dicunr, Latent nos animorum morbi . De occultis non loquor,de his loquor quae magis in propatulo sunt quam vitia corporis.La. Sunt MEpiscopi qui ex functionibus nihil sibi vendicant prater rationes aliaq, sordida ; concionandi munus,quae primi dignitas est Episcopi, cedunt quamlibet sordidis, ita udquaquam sa-cturi nisi praepostero judicio tenerentur.Sa. Qui festum dient violat ab Episcopo quopiam institimim, rapitur ad poenam. At satrapae quidam, qui tot constitutionibus Pontificiim se Conciliorum, tot fulminibus sortirer contemptis, impediunt canonicas electiones, opprimunt immunitates Ecclesiastic

370쪽

rum,ne his quidem parcentes domibus quae fovendis senibus, aegrotis & egenis, ex piorum hominum eleemosynis insit. tutae sunt, abunde Christiani sibi videntur, si saeviant in te.

vissimarum rerum praevaricatores. La. Praestat satrapas

missos facere, loquique de salsamentis Mearnibus.&r. Astemtior. Redeamus igitur ad jejunium ia pisces. Audivi Pontificum leges nomina tim excipere pueros, senes, aegroto , invalidos, gravem laborem sustinemes, gravidas, lactantes, ac vehemeuter tenues. La. Idem Se ipse frequenter audivi. . Rursus audivi praecellentem quendam Theologum,opinor Gersoni nomen esse, hoc addere, si quid exstiterit ca v inparis momenti cum his quae Pontificum leges nominatim excipiunt, similiter cessare vigorem praecepti. Sunt enim corporum peculiares habitus qui reddunt capitaliorem inediam quim morbus evidens ; ia sunt vitia, morbive, qui non apearent, chm revera plus habeant discriminis. Proinde qui sibi notus est, nihil opus habet consulere Sacerdotem ἔ quemadmodum infantes non considunt Sacerdotem, quia causa eximit illos a lege. Et qui pueros, aut vehementer senes, aut alioqui invalidos, adigunt ad jejunium, autelam piscium,bis peccant ; primhm,adrersus fraternam . ritatem, deinde adversus mentem Pontificum, qui nolunt eos involvi lege quibus observata perniciem adferret. Christus quicquid instituit, ad sanitasem animi & corporis iustituit. Nec ullus Ponti sex sibi vendicat tantam potestatem, ut sua constitutione Quemquam adigat ad vitae discrimen. Veluti si quis ex inedia vespertina contrahat insomniam, Deliratio, & ob insomniam periclitetur paraphrones, simul ia ad- id est lavior versus Ecclesiae mentem M adversus Dei voluntatem homi-idiani. . cida est sui. Principes, quoties commodum est, edita lege

minantur supplicium capitale. Quid illis liceat non definio : illud dicam, i i calata sunt igerent mortem

corporis, nisi ob causann vireteris expressas. In odi sis Dominus longius avocat ab extrema linea, velut a per-jurio, vetans omnino jurare 3 in homicidio,prohibens irasci: Mos Ob humanam constitutionem ad extremam homicidii lineam impellimus, quam vocamus necessitatem. Imo quoties

apparet cause prob bilis, charitatis est ultro hortari proab mum ad ea quae postulat corpusculi imbecillitas. Et s nulla

apparet causa,tamen Christianae charitatis est benigne interpretari quod recto animo fieri potest, nisi qui comedit praese serat manifestum Ecclesiae contemptum. Contumaciterae seditiose vescentes recte punit magistratus profanus 3 atquid

SEARCH

MENU NAVIGATION