Colloquiorum Desiderii Erasmi Roterodami familiarum opus aureum. Cum scholiis quibusdam antehac non editis, quae difficiliora passim loca diligenter explicant

발행: 1672년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

clicorum est curare non magistratuum. Quid si quorum improbitas hinc quoque concitet tumultum, ips seditionis accersantur, non is qui servivit valetudini, nec Divina nee humana lege violata. Hic certe non in loco prateximu1 authoritatem Pontificum, quorum tanta est humanitas, ut ubi cognorint causam haud absurdam, ultro invitent ad ea quae postulat valetudo, diplomatis arment adversus malarum obtrectationes. Denique per universam Italiam patiuntur in certis macellis vendi carnes, nimirum illorum saluti consulentes quos illa lex non adstringit. Quin R in concionibus sacris audivi Theologos paulo minus Pharisaicos dicere, Nihil est quod 1ereamini coenae tempore sumere panem unum,ia a' heminam vini cerevis au propter imbecillitatem humani corporis. Si tantum sibi sumunt gemn, sext authoritatis, ut pro coena coenulam indulgeant validis, idq; P34'mydi contra praeceptum Ecclesiae, quae jejunium indixit, non coe- ' 'nulamὴ cur non audent justam coenam permittere iis quOrum imbecillitas hoc requirit & Pontifices expresss causis declararunt sibi placeret Dicatur Zelus, si quis durius tractet corpus suum, nam sibi quisque notus est: at ubi pietas, ubi charitas istorum qui contra legem Naturae, contra legem Dei, contra sensum legis Pontificiae, fratrem imbecillem , spiritu promptum, corpusculo infimum, ad mortem adigum, audi morbum morte duriorem y La. Su8- gerit mihi tua commemoratio quiddam quod ante blennium vidi. Erotem n6sti, virum jam natu grandem, videlicet sexagenarium, valetudine plusquam vitrea, tum quotidianis morbis, iisque atrocissimis, gravissiniitque studiorum laboribus sic afflicta, ni vel Niloncm possint dejicere : ad haec, occulta quadam naturae proprietate vela puero sic est abh 's L. piscium eis, & impatiens in diae, ut nunquam id tentarit absque capitis discrimine 3 postremo, 'plomatis Pontificum abunde communitus adversus Pharisaicas linguas. Is nuper, eo vocanribus amicis, inviserat civitatem is Eleutheropolim, non omni- b Id est, v-no suo nomini respondentem. Erat aurem qua Iagesmae ζ -- ν tempus: datus est unus atque alter dies amicorum aflectibus.'' 'Interim vescebatur piscibus, ne quem offenderet, ain haberer praeter necessitatem a Pontifice diploma , per quod licebat vesci quibuslibet. Jam prasentiebat morbum imminentem, quem habebat familiarem , scd morte crvdclio-iem 3 parat abitum, ia res urgcbat, nisi maluisset ibi decumbere :

372쪽

ix ΘΥΟΦ Ar I A. cumbere. Ibi quidam suspicantes illum hoc maturius abire,

quod non ferret esum piscium, effecerunt ut GlaucπIutua, vir apprime doctus, M primae in ea republica authoritatis, rotem invitaret domum suam ad jentaeulum. Eros jam turbae satur quam in publico diversorio vitare non Poterat assensus est, sed liic lege, ne quid esset apparaths praeter Ova duo, quae stans ubi comedisset, equum conscenderet.Promissum est ita fore. Ubi eo venit, paratus erat pullus gallinaceus. Eros indigne serens, praeter ova nihil attigit, ia abrumpens cynvivium,conscendit equos, deducentibus eruditis aliquot. Εjus pulli nidor nescio quomodo peryenerat vi sycophantas. Ab his rumor sparsus est tam atrox, ac si decem homines fuissent veneno necati. Nec ea civitas modo perstrepuit hac fabula, sed eodem serme die rumor ad alias civitates transvolarat,quae aberant itinere tridui. Atque, ut fit, rumor aliquid veris addiderat, Erotem, ni propere su-kiiser, accersendum fuisse ad Magistratum. Hoc ut erat salsissimum, ita verum erat, Glaucoplutum Magistratui eX-

postulanti satisfecisse. Jam Eros sic affectus, ut dixi, si veI

in publico carnibus vesceretur, quis deberet offendi Z Et tamen in eadem civitate totam quadragesimam, sed praeci.' pue diebus sestis, bibitur usque ad infamam, clamatur,saltatur, pugnatui, luditur alea proxima templum, ut sacra concio non possit audiri; & nullum est offendi inlum. Sa. Mira judiciorum perversitas i La. Accipe fabulam hule non dissimilem. Jam serme biennium est quod idem Eros valetudinis ergo viseret Ferventiam , ego ossicii gratia comitatus sum. Divertit in aedes veteris amici, cujus crebris literis fuerat evocatus. Is est vir praepotens, ia illius Ecclesiae Procerum unus. Ventum est ad pisces ; rursus Eros coepit Periclitari ; agmen morborum erat ebris, cephalalgia, vomitus, calculus. Hospes tam Fint graviter periclitantem amicum, non ausus est tamen carnium micam dare

amico. Quamobrem Videbat tot causas cur liceret, viderat diploma, sed metuebat linguas hominum. Et jam eo prosecers morbus, ut frustra datutus fuerit. M. quid taros t Novi hominis ingenium, emoriatur citius quam amicum ulla gravet invidia. La. Inclusit se cubiculo, triduum victitavit suo more. Prandium erat OVum unum, potus aqua saccharo decocta. Simul atque se remiserat febris conscendit equum, secum deserens commeatum. Sa. Quem tra. Lac amygdalinum in laguncula, Duvas passas in crumena. ubi domum rediit, tum aperuit sese calculus, totum- que

373쪽

que mensem decubuit.Et tamen hunc quoque abitum lavus, sed vanus, carnium rumor secutus est, M Lutetiam usque Perlatus, non sine frequenti splendidorum mendaciorum Comitatu. Quod tu remedium arbitraris idoneum talibus Citendicubs t Sa. ut in illorum capita cuncti suas matulas effundant, ia si sorte occurrant, obturatis naribus pratere antur, quo vel sic agnostant suam vesaniam. La. Certe hanc Pharisaicam impietatem oportebat acrius Theologorum

Convitiis flagellari. De hospite vero illo quid censes t Sa. Nihi vir prudens videtur, qui Grit quam frivolis de cauia 'sis quantas tragoedias Interim excitet Populus. La. Sit hoc sane prudenter factum, honi viri metum civiliter interpretemur: at quam multi sunt qui, clun in simili casu fratrem mori patiantur, Ecclesae consuetudinem M populi scandalum praetexunt; caeteriim in vita palam dedecorosa quam agunt in comessationibus, in alnoribus, in luXu, in otio, in summo contemptu sacrorum studiorum, in rapinis, simoniis ia fraudibus,nihil formidant populi scandalum i Sa. Omnino tales sunt quidam. Quod iiii pietatem appellant, immanis M impia crudelitas est. Ses illi mihi videntur crudeliores, qui non eN occasione relinquunt hominem inopericulo, sed inventiε periculis, veluti laqueis, impellunt multos in corporis animique manifestum discrimen, praesertim iuilla publica authoritate pollentes. La. Exspecto quid dicas. Sa. Ante annbs triginta via Lutetiae, in collegio

cui cognomen ab Aceto. La. ' Sapientiae vocabulum au- .dio. Quid vero narras δ ixit salsamentarius in eo colle- Plautinum gio tam acido i Non mirum igitur si tantum tenet quae- mι Elnea 'litonum Theologicarum. Nam illic, ut audio, parietes ipsi εetum νη mentem habent Theologicam. Su. Sic est ut dicis: ego ta-αι .men praeter corpus pessimis insectum humoribus, & pediculorum Iargissimam de Digini nihil illinc extuli. Vertim ut pergam quod coepi sn eo collegio tum regnabat Joannes Standonius, vir in quo non damnasses aflectum, scd judicium omnino desiderasses. Etenim quod ipse memor adolescentiae,quam inim extrema paupertate transegerat, rationem habebat pauperum,uehementer probari debet. ζt si j . venum inopiam hacteuus sublevaster, ut honestis studiis

suppeteret rerum usus, non ad lasciviain eNuberaret copia .. laudem merebatur. Caeterhin quod rem aggressus est cu- , , tu tam duro, victu tam aspero parcoque, vigiliis ac laboribus tam gravibus, ut intra annum prima eXperienti; a

Multos juvenes,solici indole praeditos, ac si em amplissimam prae

374쪽

prae se terentes, alios neci dederἰr, alios caecitati, alios de. mentiae, nonnullos M leprae, quorum aliquot ipse novi, certe nullus omnium non periclitatus est, quis non intelligat esse crudelitatem in proximum t Nec his contentus addidit pallium cucullam, ademit in totum esum carnium. Et hujus generis plantaria transtulit in longinqua, regiones. Quod si qui sque tantum yermittat suis affectibus Huantuin ille permisit, suturum eri ut istorum similes totum occupent mundum. Siquidem a talibus initiis primum orta sunt Nonasteria, quae nunc minitantur Pontificibus M Yo narchis. In proximi ad pietatem resipiscentis lucro gloriari, pium est; in veste aut cibo gloriam quaerere, Pharisaicum est. Proximorum inopiam sublevare, pietas est 3 prospicere ne liberalitate bonorum abutantur ad luΣum, disciplina est : caeterum in morbos, in delirationem, in mortem his rebus impellere stat rem, crudelitas est, parricidium est. Abest fortasse voluntas occidendi,at non ahest homicidium. quae igitur istis debetur venia Z Nimirum quae medico qui per insignem imperitiam occidit aegrotum. Dicet aliquis, Nullus illos cogit ad hoc vitae genus, sponte veniunt, Ogant admitti, & liberum est abire perta sis. O Sc thicam responsionem l Itane postulant,ut adolescentes rectius perspiciant quid ipsis conveniat quam vir doctus, rerum usu tritus M aetate provectuse ' sc sese excuset lupo qui famelicum ostensa esca pellexit in retia. An qui vehementer esurienti apponat cibum insalubrem, aut letiferum etiam, ita semeteXcusabit pereunti, Nemo te coegit edere, volens ac lubens devorasti quod erat appositum λ Nonne is jure respondeat, Tu non cibum dedisti, sed venenum 8 Telam ingens necessitas, grave tormentum fames. Auserant igitur illa magni hca verba, Libera erat electio. Imo magnam vim admovet quisquis talibus utitur torsis tam ec ea saevitia tantum perdidit tenues, sustulit non paucos divitum filios ia generosam indolem depravavit. Εtatem lascivientem moderatis rationibus cohibere, paternu est. Caeteram in medio hyemis rigore datur postulantibus paululu panis; potus jubeture puteo peti, qui aquam habet pestilentem, pestifera alioqui etiamsi nihil haberet praeter rigorem matutinum. Novi multos qui valetudinem ibi contractam nec hodie possunt eXcutere. Erant aliquot cubicula humili solo,putri gypso,vicinia latrinarum pestifera , in his nullus unquam habitavit nisi aut

mors aut morbus capitalis suerit consequutus. Omitto num

miram flagrorum carnificinam etiam in innoxios. Sic ai-

375쪽

unt oedisti serociam : serociam a pellant indolem generes, orem, quam studio frangunt,ut eos reddant hab&sΜonasteriis. quantum ibi devorabatur ovorum putriuml quantum vini putris hauriebaturi Sunt fortassis hac jam correcta 3 sed sem, videlicet iis qui perierunt, aut corpus circumserunt inlactum. Neque vero haec commemoro quod male V

lim illi collegio; sed operae pretium esse judicavi monere,

ne sub umbra religionis humana saevitia corrumpat aetatem imperitam ac teneram. Jam quantum ibi discatur civilitatis aut verae pietatis, in praesentia non eXcutio. Quod si

viderem malitiam exuere quicunque cucullam induunt, hortarer omnes ad cucullam.Nunc alia res est proinde non sunt

ad hoc vitae genus frangendi spirirus suppullulatis aetatis,sed

animus magis ad pietatem educandus. Nihi vix contig1t ullum ingredi monasterium Carthusianorum, quin illic ostenderem unum atq; alterum aut simpliciter mente captum, aut delirantem. Verhm jamdudum tempus est ut a tam longa digressione redeamus ad institutum. La. Ιmo nullum est digrensionis dispendium, rem ipsam egimus 3 nisi quid ubi foete

succurrit, quod adjiciendum putes iis quae disserta sunt de constitutionibus humanis. SAENihi quide nec humansi praeceptum implere videtur qui negligit hoc praestare quod spectavit is qui praecepit. Etenim qui sestis dieb' tantum abstinet ab operibus manuariis, nee interim vacat ,ris aut audiendis concionibus, violat festum diem, negligens id cujus gratia festus dies institutus est. Ideo enim interdictum est opus bonum, ut fieret melius. Iam vero qui pro solitis operis 3 acant popinis, scortis, temulentiae, pugnis P aleae, bis violant diem festum. La. Opinor & precum saerarum pensum in hoc praescriptu sacerdotibus ac monachis, ut hac eXercitatione consuesterent sustollere tuentem in Deum : M tamen qui Pensum hoc non absolvit, pec P. zzz Y , qui tantimore demurmurat voces, nec curat animam ad ea quae simat colligere, imo ne

literas quidem studet discere, sine quibus quae sonat intelligi

non possunt, vir bonus habetur,ac sibi quoq; videtur. .Ego multos novi sacerdotes,qui piaculum inrapiabile putant aliquam partem precti omisisse,aut per errorem dixineve diva Virgine, clim dicendum esset de sancto Paulo. At iidem pro nihilo ducebant aleam, scortum ti temulentiam, quae divinis pariter ia humanis legibus vetita sunt. La. Nec paucos ego comperi qui citids mortem oppetissent quam vel casu gustato cibo, aut, dum os proluunt, delapsis in stomachum aliquot aquae guttis,sacrificassent : at iidem fatebantur esse sibi cum quibus-

376쪽

a IA est, ad

aratrum:

nam stiva

pars aratri.

o Color in

rhetoricis est ratis deis sensionis. JuvenalώDic,vim

rem. Et Seneca in Comtroversiis ea e meminit Gloris.

quibusdam simultatem,quos,si daretur opportunitas, occide rent i, nec verebantur cu hoc animo ad sacram Christi meri iam accedere. Sa. Atqui ut je ni sacrificent,hominis praecoptum est; ut deponant iras prIus quam accedant ad sacram

mensam, Dci praeceptum. La.Iam vero de perjurio quam rostere judicamus t Infamis habetur qui jureiurandormavit se dissolvisse aes alienum, s convincatur non dissolvita, nec perjurium objicitur sacerdoti qui palam impudicE vivit, cum jurejurando publice professus sit castitatem. Sa. Quin istain cantionem canis Episcoporum vicariis, qui coram altari delerant se comperisse omnes quos offerant initiandos idoneos aetate, sciemia & moribus, clim aliquoties inter hos ViX duo trosve snt tolerabiles, plurimi vix Caci ad stivam idonei l La. Vocatur ad poenam qui commotus aliqua causa pejerat, & non puniuntur quitertio cuique verbo admiscent periurium. Sa. Isti non jurant ex animo. La. Eodem colore patrocineris licebit ei qui hominem occidit non ex animo. Pejerare nec joco. nec serio fas est. Et atrocius crimen. foret si quis joco necaret hominem, quam s commotus ira. Sa. Quid si quis ad eandem trutinam eXpendat jusjurandum Principum quo inaugurantur t La. Et ina tam sint maxime seria, tamen quoniam velut eA more fiunt,non habentur pro perjuriis. Eadem est Querimonia de Votis. Matrimonii votum est iuris sine controu rsia divini, x tamen . dirimitur: per mΟ-nasticae vitae professonem ab hominibus repertam. Sa. Clim nullum votum rotigiosius lixi quam baptismi, tamen qui vestem mutat aut locum, perinde quasi patrem veneno necarit perquiritur. rapitur, stringitur, nonnunquam occiditur, propter honorem ordinis. At quorum tota vita Pugnat ex diametro cum profestione baptismi, quippe quiroti serviunt mammonae, ventr--mus mundi pompis, habentur in pretio ', nec his ob3icitur voti violati crimen, nec eXprobratur, nec vocantur apostatae, sed habentur pro Christianis. La. Simile vulgi judicium est de benefactis ac malefactis, deque praesidiis beatitudinis. Quanta infamia sequitur puellam Iapsam Z At longe gravius crimen est lingua mendaX ia obtrectatriX, Ω animus odio livoreque corruptus. Ubi non gravius punitur quamvis leve surtum, quam adulterium Z Nemo lubens cum eo consuetudinem habet qui semel furti aspersus est infamia 3 cum eo qui coopertus est adulteriis pulchrum est habere familiaritatem.

Spiculatori publico, qui stipculio conductus servit Iegi

377쪽

bus, quemadmodum & Judex ipse, nemo dignetur locare

filiam: at non dotestamur affinitatem militis, qui toties in-Vixis parentibus, ia vetante nonnunquam inagistratu, subdu- Nit sese ad bellum mercenari unit,tot stuprj., tot raptibus,

tot sacrilegiis, tot homicidiis, adiisque lacinoribus impurati, quae vel in ipsa militia, vel in prosectione ad bellum S reditu a bello committi solentabunc generum adsciscimus, hunc

quovis carnifice pejorem adamat virgo. Κ interpretamur etiam nobilitatem qua sitam laesere. Qui nummum tollir, pendet; qui fraudata moneta publica, qui monopoliis, qui usuris, qui mille technis ac fraudibus ram multos spoliant, inter praecipuos habentur. Sa. Qui uni cuipiam venenum Porrigunt, ut venefici dant postras legibus: qui vinis insectis aut Oleo vitiato populum inficiunr, impune factunt. La. Novi quosdam monachos adco superstitiosos, ut eNistimens

sese esse in manu diaboli, si vcl casu sacra ve is absit nec metuunt ab unguibus diaboli, si mentiantur, si calumnicntur, si inebrientur; si inrideant. Sa. Istiusmodi licet 1 intcrnos idiotas complures videre: non credunt domum turam a violentia Cac daemonis, nisi paratam habeant aquam consecratam, frondes sacras ac cereum ὁ at non metuunt suis

adibus in qWibus quotidie tot modis provocatur De sis &colitur diabolus. D. quam inulti sunt qui ni agis fidunt praesidio Virginis matris, aut Christophori, qu ..m ipsus Christi Z Matrem colunt imaginibus, candelis se cantiunculis 3 Christum impia vita fortiter offendunt. Nauta cuui periclitatur Christi matrem,aut Christophoru , aut qucmvis divorum citius invoca tqvis ipsum Christuae. Et Virginem se credunt habere propitiam, quod illi lub. rioctem cantiunculam hon intelicam canunt, Salυe Regina: at non poti tis metuunt ne illa se putetirrideri talibus cantiunculis, cym totus dies in ... 'noctis pars illis transigatur obstoenis sermonibus, temulentiis, Z tactis non referendis. M. Ibi militi periclitanti citius in mentem venit Ucorῖius aut Barbara quam Christus. Porro cum nullus sit cultus divis

gratior quam imitatio factorum quibus ipsi Christo pla-Cuerunt, hanc partem sortiter contemnimus ; Κ λntonium nobis egregie faventem sore credimus, si illi porcos aliquot sacros alamus, sique ipsum cum suo porco, igni ia tin-x innabulo, pictum habeamus in soribus ac lateribus aedium :Nec metuimus, quod magis erat re tuendum, ne ille mal Evelit aedibus in quibus regnant ea vitia quae vir san 'ου,

378쪽

coercitum animi tumorem,repressam libidinem, condonatam

injuriam: Hujusmodi cantiunculis delectatur Christi mater,

lais officiis dem sueris utrumque. La. It dem morbo perici tanti cititis in mentem venit sanctus Rochus aut Dionysiusquam Christus, unica salus hominum. quin k hi qui sacras

literas interpretantur e suggesto, quas nemo sine spiritus a satu vel intelligere recte, vel docere potest utiliter, malunt invocare jrginis matris auxilium, quam ipsum Chri .llum aut Christi spiritum. Et in haereseos suspicionem vocatur qui mutire audet adversus hanc consuetudinem, quam vocant laudabilem. Atqui laudabilior erat veterum mni suetudo quain obtinuerunt Origenes, Basilius,Chrysostomus,

Cyprianus, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, qui spiritum Christi identidem invocant, Virginis auuilium nusquam implorant. Nec in eos stomachantur qui tam sanctam comsuetudinem, ex Christi & Ap stolorum doctrina, ex sanctorum patrum exemplis desuinptam, ausi sunt immutate. Sa. SimiIis error habet complures monachos, quisbipe suadent Benedictum esse propitium donec gestent illius cucullam k pallium ; quanquam non arbitror eum Virum unc id ςst, si- quam gestas e tam a1 Iaciniosam magnoque emptam ve multique nee verentur illius iram, quod in vita nihil habeant

panni quod cum illo commune. La. Francisci germanus est qui vestem tamen pri- cinericiam Sc cana brum cingulum non abjicit: vitam conser,mum vide- nihil pugnantius. De plerisque loquor, non de omnibus. urinyςR' Atque hic sermo per omnes ordinum ti professionum sor-m G, αννα. ma circumserri potest , EX co ruptis judiciis nascitur prae-eerent vesti- posterae fiducia, eX iisdem nascuntur praepostera scanda-gia eorpori L. a. Prodeat Franciscauus coriacea Zona cinctus, qui casu funem suum perdiderir, aut Augustinensis laneum gestaris

cingulum, aut d scinctus qui ein 'e'; quae futura est, abominatio i quantum periculum ne mulieres ad hoc spectaculum obortianti Et ex hujusmodi nugis quanta fra .lcm:e charitatis ruptura i quaen acerba odia i quam vim. len tae ob icctationes t Adversus laaec clamat L ominus in Evangelio, nec minus gnaviter Paulus ApostoIus adver. sus ea dc in clamandum esset Theologis Sc concionatoribus.

Sa. Eger sane, sed in his multi sunt quibus eXpedis talemelle populum,' imo tales este principes, ta Ies Episcopos. Et sunt rursus qui nihilo plus sapiunt in his quam populus 3 aut si quid sapiunt, dissimulant, suo ventri consulentes pO ius Iquam Jesu Christo. Ιiaque fit, ut populus undique Corruptus

379쪽

ruptus praeposteris judiciis, ibi fidat ubi prasens est periculum, ibi trcpidet ubi nihil est periculi 3 ibi conquiescat unde

progrediendum erat, eo proficiat unde erat recreendum. Ab his male structis si quid tentos convellere, clamant eYCitari seditionem ; quasi seditio sit, si quis vitiosum corporis habitum, quem impcritus medicus diu foverit, ac propemodum verterit in naturam, conetur eNimere pharmaeis melioribus. Vertini abrumpenda est querimonia quae finem non habet. Et periculum sit, si senserit populus hoc nostrum

colloquium ne novum suscitent proverbium, quod Haechurae sint salsamentario & lanioni. La. Istis ego regeram vetus proverbium, Saepe etiam est Olitor vave opportuna loquutin. Nuper clim ista distererem su per coenam, malis auspiciis ade-tat quidam pannosus, pediculosus, luridus, v et u S, CX succus, facie cadaverosa, Cranium vix habebat tres piloS, quoties loquebatur claudebat oculos ὴ aiebant Thcologum citc. Is me

vocabat discipulinu Antichristi, aliaque multa balbutiebat. Sa. Quid ibi tu ὶ mutusὶ La. Ego illi precabar micam sobriae mentis in tam phitido cerebro, si tamen ullum hahebat cerebrum. Sa. Juvaret ia istam aurire sabulam ordine. La. Audies, si die Iovis veneris ad prandium 3 'habebis vitulinam crusto incoctam, contusam, videoque teneram ut voss s vel exsugere. Sa. Polliceor hac lege, si die Veneris apud nos prandeas: efficiam ut intelligas salsa uicnigrios non semperinici putribus saliatnentis.

ARGUMENTUM.

m a minus antro. Duiliaco by Corale

380쪽

drus Grec i, officinis fabrorum aerariorum aliquid nigroris sibi contra. sonat hiis fiunt ; quid miraris si ego, tot dies versatus apud duos ae-' grotantes,morientes, Sc sepultos, solito sum moestior, praesertiva cum uterque mihi fuerit egregie charus t m. Quos mihi narras sepultost Ph. Nosti Georgium Balearicum tMa. Nomine duntaxat, de facie non novi. Ph.Alterum scio tibi prorsus ignotum esse. Is erat Cornelius Montius, quieum mihi plurimis jam annis intercessi arctissima necesstudo. m. Mihi nunquam contigit adesse morienti. Ph. Mihi sὰ piusquam vellem. m. Sed estne mors reS tam horwnda quam vulgo praedicant Z Ph. Iter ad mortem durius quam ipsa mors. Quod si quis horrorem illum k imaginationem mortis eXcutiat animo, magnam mali partem sibi detraxerit. Breviter, quicquid est cruciabile vel in aegrotatione vel in morte, longe tolerabilius redditur si quis se totum tradat voluntati divinae. Nam quod attinet adi sensum mortis. chm jam animus distrahitur a corpore, arbitror aut nullum , aut perquam stupidum, esse sensum, quod natura, priusquam huc veniatur, consopiat ac stupefagiat omnes partes sensibiles. Ma. Nascimur absque sensu nostri. Ph. Sed non absque sensu matris. D. Cur non 'tidem emorimul t Cur Deus mortem voluit elle tam cruciabilem l Ph. Nativitatem voluit esse gravem. ac periculosam matri, quo charius haberet quod peperisset ;Cur moret mortem autem unicuiq; voluit esse larmidabilem, ne passim tormidabili homines sibi mortem consciscerent. Etenim chm videa- si mus ti hodie tam multos sibi manus adferre, quid censes futurum si mors nihil haberet horribile t Quoties vapula Dset servus, aut etiam filius adolescens, quoties uxor indignaretur marito, quoties perisset res, aut aliud accidisset quod aegre esset animo, protinus ad Iaq in m gladium. ad flumen, ad praxipitium, ad venenum currerent homines. Nunc mortis acerbitas vitam nobis reddit cariorem praesertim cum medici non queant mederi semel vita defuncto. Quanquay ut non omnibus eadem est nascendi sors, ita non est eadem omnibus mortis ratio. quosdam cita mors protinus liberat, alii lenta morte Contabescunt. Lethargici, quemadmodum ab aspide percussi, somno consopiti, citra sensum sui moriuntur. Illud observavi, nullum esse mortis genus tam acerbum, quin perseratur, si quis obfirmato ani-ia: O dccrevit cXire. Ma. Utrius mors visa est Christianior pC b. Mit i quidem Georgii visa est honorificentior, Ma. Eti

amneci by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION