Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

aos C As TELLUstis, tum pecudum pastu, & apum examinibus , tum fiuctuum omnium varietate. Illud quoque sibi laetandum esse jure vidit, quod

multos excitaverit ad antiquitatis studia colenda , quae quidem maxime conveniebant Catanensibus, apud quos extabant munimenta plurima veteris dignitatis atque potentiae . Sed haee hominum incuria & harbaries, terrae motus , incendia visque tempestatum cnam quot quantas & quam incredibiles calamitates universa Sicilia perpessa est t) aut everterant, aut occultaverant, sic ut nonnulli dubitarent, an

vere extarent. Quid non egit Ignatius, quot non secit sumptus, ut illa in apricum prose ret 8 Favit illi fortuna , cum theatrum, Odeum , amphitheatrum , sorum , basilicam , thermas , aquae ductus , templorum reliquias, sepulcra plurima detexisset, atque in his inscriptiones, anaglypta , statuarum fragmenta, columnas Malia hujusmodi plura, quae declarant quantum omni genere ornamentorum civitas illa quondam floruerit. Quot quantaque haec essent

exposuit ipse, cum an. MDCCLXLI. librum emisisset ad interpretandam inscriptionem coram se in excavando theatro anno ante rem

192쪽

SDIΜ. Hanc exaratam fuisse probat post Co Stantini mortem , ejusque filiis tribus Dominis nostris sie enim sigias illas interpretatur consecratam , quibus imperantibus, ve nantia saecula floruisse assentatorie dictum est. Rationem etiam reddidit, quare Catana

splendidae nomine aliisque titulis honorificentissimis decorata suerit; quare iis temporibus, quibus Christiana religio jam dominabatur, retinuerit Genium suum; εc quare demum Porphyrius ille M clarissimus M suae civitatis

Consul, non secus ac Ausonius, appellatus fuerit. Haec omnia magna eruditionis copia exornat, confirmatque scriptorum auctoritate,

aliisque monumentis antiquitatis, cujus se lit- 'terare peritum , 8c, ut ita dicam, nuntium asse ostendit. Post id coactus aperire sententiam suam de signo quodam plumbeo Concilii Basileensis, quas partes in eo habuerint Catanenses Episcopi, aliique Siciliae , quantum illi faverit Alphonsus Rex, quantum veteribus

193쪽

ehartis Se eodicibus olim abundaverit Catana, quae hominum vel malitia . vel negligentia

alio translatae fuerunt, satis erudite exponit.

Ad Melesiasticam quoque Siciliae historiam

pertinent, quae de origine ritus pulsandi campanas in divini Panis conseeratione scripsit ad Salvatorem Μariam Blasium Monachum Cassinensem , quo in opusculo plura habet, quae narrant scelus horrendum cujusdam meteti, quian. ΜDXIII. ipso die Resurrectionis Domini nostri coram Senatu Sc frequentissimo populo violenter e manu sacerdotis Christi Corpus abstulit, cujus criminis caussa, tumultuante populo ipso , idem flammis consumptus est: ex hoc enim eventu ritum illum profluxisse prohat . Fortasse vix haec digna putabis, quae eommemorentur: sed Ignatius magni facere videbatur, quod ad historiam patriae , cui omnia sua studia consecraverat, quoquo modo spectabat. Eidem quoque benefacere arbitratus est, cum scripto exposuisset, qui locus esset aptissimus ad construenda opera, quibus naves in Catanae portum facile se recipere , ibique in tuto esse possent, qua Occasione

nonnulla tetigit de commercio , in quo pro

194쪽

vehendo omnia sapientum civitatum rei horum eonsilia esse versata docet . Dum memoria Ignatius vetera repetebat, Sc praeterita tempora cum praesentibus comparabat, dolebat v hementer patriae, aliarumque multarum Siciliae urbium casum , quod ex maxima florentissima, que sortuna in minimam tenuissimamque devenissent , tantumque tribuehat antiquorum sapientiae in iis omnibus artibus colendis, quae conducunt ad vitae commoditatem, aereipublicae prosperitatem, ut nihil sere posterorum industriae reliquerint. Quare prudenter eos egisse judicabat, qui eorum instituta, legeS , mores, instrumenta artium, & vel ipsa obiee amenta de honestis loquor retinuissent. Dum has similitudines vel in minimis rebus quaerebat, Vidit erepundia, quibus uti solemus ad pueros oblectandos, ex eodem fonte fluxisse, deque iis , deque similitudine vestium ,

ornamentorumque , quemadmodum Sunt e rallia, fascicolae , connexae manuculae . li-

brum an. MDCCLXXxI. Florentiae vulgavit, in quo eum monumentis hujusmodi plurimis, quae ejus exornabant museum, magna eruditio comparet. Lepidum sane opus, ex qu

195쪽

sto6 CAs TELLUs non disces modo quae erant puerorum propria, quibusque praeparabantur ad concipiendam sapientiam, sed etiam noveris plura es-Se, quae vel ex necessitate quadam, vel ex utilitate semper eodem modo fiunt. Eodem anno , eodemque in loco typis etiam commisit dissertationem de vasis murrhinis. quae Omnium primum Pompejum, postquam de Piratis triumphavit, Romam advexisse, 6c Capitolino Iovi dedicasse testis est Plinius. Qua

ex materia hujusmodi sane pretiosissima vasa conficerentur , variae erant discrepantesque inter se eruditorum sententiae, quas postquam suis ponderibus examinasset Ignatius, suam proposuit, multis argumentis conficiens omnia vasa ad continenda odorifera balsama murrhina fuisse dicta, Sc nomen non ex materia , sed ex ipsis balsamis sμυρων enim Graeci appellabant unguentum accepisse , quamvis Saepe ex lapidibus magni pretii, &ex gemmis quoque fabricarentur, & magnifice

te pretiose caelarentur. Hac occasione declaravit etiam quae ad potum Vasa , quae ad lavationem, Sc quae ad exornationem adhi-herent r. Extremo vero in libro rationes eas

196쪽

deelarat, ex quibus conjicere se posse putat succinum magnam partem tenuisse in eo conficiendo unguento, quod murrhinum dictum est. Illud te non arbitror sugere extitisse, qui ab illo dissentirent, quod minime moleste serebat, cum tam vellet nihil , quam ut liberum esset omnibus suum proferre judicium . Id unum sibi laborandum putabat, ne unquam sua cessatio vituperaretur in quaerendis undique Sc studiose conservandis antiquitatis reliquiis, quarum tam festivam copiam habebat. ut ejus m eum pulcherrime laqueatum, Sc aD

sabre pictum tota jam celebraretur Italia. De scripsit illud libello edito an. ΜDCCLXXVI. Dominicus Sestinius Florentinus, qui eidem e

rat a bibliotheca Q; A miraberis profecto

unum virum adeo multa colligere potuisse

publieae utillinus , patriae decoris, studioso-o a

1 Deserizione des museo S antiquaria e det gabunetis d' istoria naturale di S. E. ii Sig. Prinerupe di Biseati &e. fatia dati Ab. Domenico se. stini Aecademico Florentino II 6.

197쪽

tumque eommodi gratia, ad quae tota vita nulla sui bonorumque suorum habita ratione respexisse videtur. itaque ii, qui advenas ad ea, quae Visenda sunt, ducere solent Seunumquidque ostendere mystagogi appe labantur in nihil esse alebant, quod magis allicere deberet eruditorum oculos, quam Igna iii domum, quae hujus generis hominibus apertissim erat & perhospitalis . Dignitas domini, singularis illius humanitas atque eruditio, addam etiam domestica disciplina, pro bitas, modestia, & consuetudinis suavitas magno illi erant ornamento , ut omnes intelligerent per ipsum universae civitatis decus plurimum augeri . Dedit ει operam, ut quod

supereSSot veterum monumentorum in tota Siciliae provincia per se noscerentur , ex quo maximum fructum, summamque voluptatem advenae perceperunt. Opus , quod continet rerum hujusmodi descriptionem, Iosepho Bol gnio Beecatellio Sambucae Μarchioni, penes

quem Summa erat negotiorum publieorum p testas, nuncupaVlt, quod per eum factum fuerat , ut mult aedificia Graecorum 8c Romanorum , quibus pepercerant Carthaginenses,

198쪽

I Wius PATERNb ' Eoyceteraeque nationes, quae crudeliter in illis lo

eis dominatae fuerant, aut sarta 8c ted a conservarentur, aut, quantum fieri poterat, restaurarentur. Curavit is, ut haec res, partitis operi

bus ci) mandaretur Principibus tum Turris Mutil, tum Bisearis, nee sane intelligentioribus committi potuisset. In ingressu operis enumerat singularia & vere paterna beneficia, quae Siculi a Ferdinando III. Rege habuere , ut jam non solum sperare, sed etiam confidere possent, se veterem splendorem atque potentiam brevire peraturos. Quod si salutis omnium ac dignitatis rationem haberent civitatum recto res , melius quidem Ze sibi & reipublieaa consulerent, neque vererentur tot intestina mala, quae undique sero erumpere nunc d lentissime conspicimus. At non minus optandum est , ut ipsi habeant plures consiliorum , 8c bene saetorum adjutores, le perpauci sane invenientur, qui hae laude eum Ignatio conso Provinciae, quae appellantur Vallium semanae

ct Noti natio nostro . Turati Murii Mero Priaιθι Vallis mi arae commeniatae fuerunt ε

199쪽

me, Summaque annonae caritate semel iterumque horrea sua aperuit, ut patriae subveniret. Ad irrigationes agrorum flumen per pontem derivavit, quod opus C. usque centus'

sium millibus ei stetisse dicitur. Horribilis tui, bo illud postea magna ex parte dejecit, sed

minime propterea de restituendo mentem a iecit. Fecit ut arbores & segetes essent, ubi diu fuerat solida materies ab Aetna eruetata, utque agricola subigeret aratro paludosa loca. ere maritimas aquas sic continuit , ut pereanalem cum superiori lacu eonjungeristus tum ad alendos pisces, tum ad aquas e sontibus erumpentes facilius emittendis . Pecuniam dedit ad nosocomia, orphanotrophia ,& virginum ae pauperum hospitia vel restauranda . Vel conservanda . Ad hos sumptus si addideris, quos insumpsit ad excavanda Catanensia vetera monumenta , facile quidem

iudieabis, divitias non censu, sed rei pubi eae utilitate ipsum aestimasse. Nihil dieo de beneficiis. quae contulit in privatos homines,

te eos praesertim, qui se se litteris ingenuisque artibus consecraverant, & cum esset pi-

200쪽

IGNATius PATERNO a IIcturae Se architecturae intelligens existimator, hujus generis artifices quoque plures sua pecunia juvit. Quae dum gerebat principem se esse malebat, quam Videri, eum honestum insactis, non in gloria poneret. Facillime autem ad aliorum calamitates sublevandas impellebatur , 8c cum anno MDCCLXXXIII. erudeli terraemotu conquassata fuisset una cum magna parte Calabriae Messana , quem casum Italicis carminibus, flebiliter sane. descripsit , inultis vicinae urbis incolis liberalitate sua subvenit. Cum reeordarentur vero Catanenses quae ab singulari voluntate prosecta erant ad dignitatem civitatis augendam te ornandam , quanquam perpetuo animo fixa manerem, studuerunt etiam litteris atque immortalitati

mandare. Quod pii Sc grati animi studium

praesertim declararunt, illo extincto, carminibus , orationibus , elogiis Latinis M Etruscis ejus iacta illustria eommemorantes. Longe vero lateque ejus famam peragrasse tum ex te stimoniis clarorum virorum. 8c Academiarum quibus suit adscriptus Londinensem , Berotinensem, Burdigalensem, Se Florentinas omnes nominasse eomenti erimus , tum ex operibus,

SEARCH

MENU NAVIGATION