장음표시 사용
161쪽
IIa RiC TUUS HIC EST PAVsILYpvs NAΜQvR ASPERA PASSO ΙΑΜ TIBI AB HERCULEO PARTA LABOREQVIΕs Per herculeum laborem intellexit auctor praegrandia , atque operosissima in Herculanenses antiquitates Volumina a Paschali elucubrata . Eodem etiam idem Ignarra respexit, cum in ejus effigiem in aes incisam scripsit: PLODATA UT NITEAs TORRENTIBVs HERCLIVESEVI HIC PRO TE FACTUs PELLIS ET OMAM ACET .
Et quoniam qualis in muneribus, commi sique sibi muneris gradu fuerit exposui, referam nunc quae ad formam , & habitum pertinent, quibusque moribus domi, interque suos egerit a juventa usque ad supremum vitae diem. Fuit igitur brevi statura, ac nonnihil etiam imminuta ob humerorum incurvationem, colore candido, ore pleno, oculk non praegrandibus, nec tamen exiguis,
162쪽
PA 8 CRALIS 273 4us eapillo vertex, latus ab humeris, valetudine prospera , quamvis extremis Vitae annis nimis affecta; incedebat adducto sere
vultu. Circa corporis curam non morosuS,
sed omni diligentia munditiem non affluentem affectavit, nihilque de Vestitu satis modesto , ac quotidiano cultu unquam mutavit, ita ut moris majorum Summus imitator, quos diligenter habuit cognitos, in hoc etiam illorum patientiam, moderationem que referre videretur. Huic viro , quem incultum dixisses , accessit ad elegans ingenium multo nobissior animus; fautricem enim habuit naturam in tribuendis animi virtutibus. Quandoquidem eomitate, facilitate, ae lepore quodam nativo mi aequavit hae in re praestantissimorum gloriam, aut excessit, nemo quidem in amicorum consessu sententiis acutior , aut ere-hrior ad castigatiorem vitam rite insormanis dam , nemo leporibus, iacetiisque ornatior. Licet vel natura impellente ad severiorem vitae rationem. vel multiplicium negotiorum mole minime tractabilis, difficilisque visus sit; tamen si quos asperioribus verbis insecutus est, cum iis mox de reconciliatione
163쪽
egit, nec ultra quam verbis coercuit; simultates enim nunquam admisit, ut non statim eadem die deposuerit. Amicos, quos paucos habuit, mira facilitate tractavit, & constantissime , offensis etiam intervenientibus, retinuit , eosque ad amplissimos honores commendavit . Paucorum exterorum amicitia floruit; nam fuerat ita natura comparatus, ut
nulli se venditaret, quin proprias ingenii vires de tereret, adeo demisse de se humiliter-.qne sentiebat. Hanc sui opinionem, mirae illius facilitatis indicem , qua omnia prose'quebatur, sic die is confirmavit, ut assirmaret . posse quemquam plenius exequi, quod ipse agere aggrederetur. Laboris ultra fidem patiens erat: licet noctes evigilaverit vel et- . iam valetudine laborans, ut nihil ex suis muniis omitteret. e lecto valde matutinus exsurgens animum ad literaria negotia intendebat ; adeoque temporis parcus fuit, ut quo majorem otii usuram sibi pareret, quouiam
propter innumeras suas occupationes minus
saepe quam vellet, illa frueretur, pomeridi nas horas in exquirendis , conserendisque auctorum sententiis in his rebus quas appara
164쪽
PAs CHALIs 17 verat, tribuebat. Quod in hanc horam reservabat, ne tantulum temporis temere. disperderet ; quoniam, inquit, sibi molestius accidere . vel unius horae spatium otiosum sic decurrere , quam animam deponere . Et cum plane a legendo, scribendoque medicorum consilio abstineretur , anagnosten adhibuit . Quamquam tenuis & oboeratus , semper ab
fuit a cupiditate meuniae. Neque id fecit natura solum, Sed etiam doctrina: principum enim philosophorum ita percepta habuit prae cepta, ut hortantibus amicis liberis suis prospicere Phocionis illud usurparet. Si mei similes erunt, idem hic agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit: sia dissimiles sunt futuri, nolo meis impensis illorum ali, augerique luxuriam . Quin tanta usus liberalitate est, ut benevolentiam ab omnibus exigeret. In caeteris vitae partibus suisse contentissimum , cognitum, non auditum, praedicamus. Aedibus enim non cultu notabilibus habitavit, quas qui intraret nullum laxitatis signum videre poterat, contra plurima patientiae, ac abstinentiae . Ut plurimum animi laxandi causa nunquam pom
165쪽
ridianis ambulationibus obsecutus est; ac rarissime praecipiti iam die, antequam in regia scrinia diurni aetus reliqua consectum iret, maritima concedebat. Spectaculis, vel publicis ludis numquam, quandiu vixit, intersuit,
nec si prope domesticos parietes ederentur. Semel in die, ut cum abundantissime, tribusserculis herbaceis convivatus est οῦ neque convivii delectationem voluptate corporis magis, quam eruditis sermonibus, vel iis potissimum, quae sunt metiebatur, ita ut animo magis, quam ventri simul accumbentes indulgerent. Hujus de virtutibus, vitaque satis erit dictum, si hoc unum adjunxero, quod nemo eat inscias. si hujus viri dotibus, re rum gestarum amplitudini, ingeniique facultatibus par data esset humanitas , facili queaccessus, nihil ultra desiderari prorsus in hoc potuissemus. 8c non ille quidem major , sed multo honoratior fuisset futurus.
166쪽
ANGELUS FABRONIUS ENNIO QUIRINO VIS CON ΤΙΟ
emo profecto dubitabit maximas geri ress maximi animi ab iis, qui otio affluentes
student investigare quid ad vitae commodum atque Ornatum , ad publica negotia administranda, atque ad virtutem colendam inventum praeceptumque a veteri bus fuerit, quique fortunae bonis sic utuntur, ut haec non libidini luxuriaeque, sed liberalitati atque beneficentiae, litterarumque incremento Patrant . Neque enim ita generati a natura stimus, ut nobis solum viυamus, sed patriae s universo hominum generi, neque ut languori desidiaeque nos dedamus, cum mens discendo alatur, O videndi, inquirendi agendique exercitatione corroboretur. Ob
167쪽
I78 has laudes magni sane o clari nostra haeaetate fuerunt homines genere ac nobilitate non Suarum modo crvitatum sed universae
Siciliae facile primi Turris Mutii O Biscaris Principes , qui singulari Dei munere dati huic prosinciae mihi fuisse videntur , ut a jutores , auctores hortatoresque essent ad ι Iam in pristino dignitatis gradu , si fieri pο- tuisset . restituendam. Quem vero fructum illi tuli1int, si admetieris ex scriptis, quae ediderunt, non dubito, quin liti alteri primas concedas, si vero ex rebus gestis, quae ad usum reipublicae pertinent, neminem fodirasse Biscaris domino superiorem pones. Admonuit vero utrumque rectorum studiOrum intermissio , ut voce, exempla, scriptiso sumptibus ad illa renoυanda multos excitarent , lateque adeo manavit eorum indum stria, ut res Siculae, O monimenta temporum , hominum, locorum, gestarumque rerum. quibus provincia illa quondam florentissimas potens abundabat, mirum in modum ita Iustrarentur . Haec de sapientissimis virisal memoriam posteritatis historiae mandare
mihi proposui, quod utingm pro merito i
168쪽
lorum praestare possim: sed hoc moneo lectores, ut majus quiddam de illorum Dirtutibus, quam quantum a nobis exprimetur, suspicentur. Sic enim institutione O natura fuerunt formati, ut nihil ab illis unquam praetermissum fuerit, quominus sua in Deum, in patriam, in Regem O in universos homines incia prorsus constarent. Quemadmodum vero pictores tabulas suas non a vulgo, qui quid in iis vitii sit nequit judicare , laudatque saepe ea, quae non sunt laudanda, sed ab intelligentibus aestimatoribus considerari cupiunt, sic ad te, qui cunctis notitia antiquitatas, . omnique eruditionis genere antecellis , has vitas mitto, ut si quid insit in iis boni, id tua auctoritate liceat defendere, si vero frustra labor susceptus est, jaceant in tenebris, ne quid per eas detrahatur Summorum virorum gloriae. Tum dabis mihi hoc unum, quod non sim ex eo hominum numero, qui se ipsos nimium diligentes niminon audent, nec unquam aeque sunt beati, quam dum volumina uno die peri ura scribunt. Est etiam aliud genus hominum deterius, odio plus quam Vatiniano prosequen-
169쪽
r8odum , qui libros totos ex eommentitiis fals-que rebus contextos in υulgus spargunt, ut fucum imperitioribus faciant, O falsis O mendacibus narrationibus historiam commaculent. Atque utinam recens hujus fraudis exemplum si vemm narratur minime Sicilia vidisset, qtιod, dum memoria repetimus quot sincera e tenebris eruerint antiquitatis monumenta Turris Mutii O Biscaris Domini , O quantum in iis illustrandis sudaυerint , eo magis indignum, intolerandum, O prorsus execrandum videtur. Itaque si qui sunt, aut unquam futuri sint hujus furfuris homines, malum iis precabimur Catullianis versibus Νon equidem dubito quin primum inimica
Lingua exsecta avido sit data vulturio, Effossos oculos voret atro gutture corvus, Intestina canes, cetera membra lupi. Vale.
170쪽
GABRIEL LANCELLOTTUS CASTELLUS. Insiituenti mihi seribere de Gabriele Lan
eellotio Castello Turris Μutii Principe cociadit peropportune, ut ad manus meas perve nerint, quae de eo Franciscus Carellius Panormi dixit in litteratorum hominum coetu , ex quibus ea seligam , quae in rem nostram facere videntur. Is natus est Panormi XII. Kalend. Februarias an. MDCCXXVII. paren tibus Carolo Hieronymo Mottae Μarctione ScSusanna Lilia, cui Tomitae Princeps pater erat. Didicit puer quae aeuere & alere ingenium possunt, Sc cum ex ephebis excessisset. nactus est praeceptorem, qui ei explicaret Caesareas institutiones , quique dasiderium