장음표시 사용
171쪽
13a C As TELLUs moveret excolendi maxime botanicen, chemiam, ceterasque physicas disciplinas. Sed iter, quod illi ineundum erat, casus patefecit . Non longe ab oppido Mottae, in quo habitare solebat, sita suerat Halaesa vetus He bitae colonia Graecis Latinisque litteris celebrata. Sed tota corruit horribili terraemotu, ' qui sa-
'us est anno DCCCXXVIII., vix ut ulla amplius vestigia illius appareant. Dum terram aratro subigebat agricola, sorte fortuna invenit ducentos circiter aeneos numOS , quos Domino obtulit . Hic interpretari concupivit, sed omnis eruditionis experto doluit vehemeninter in patria Sua peregrinus atque advena Vbderi. Itaque quaesivit ab viris eruditissimis, qui Panormi erant, quid sibi faciendum esse
censerent ad assequendam cognitionem antiquitatis. eorumque consiliis se totum in litteras Graecas atque Latinas abdidit. Vix annus tertius ab hac cohortatione emuxerat.
cum de statua quadam marmorea in Halaesae agris inventa, 8c de reliquiis Solunti satis erudite disseruit. Post id consutandum suscepit Dominicanum hominem Hyacinthum Μariam Peterno , ut honorem patriae tueretur.
172쪽
Nam catanenses S. Agatham civem suam esse dicunt, Panormitani repetunt. Liberare etiam voluit schismatis suspicione Νicolaum. Tedeschium Cardinalem , & de omnibus Purpuratis , quos Romana Ecclesia habuit a' Sicilia , diligenter narravit. Haec levia putabis. si conseres cum historia Halaesae, quam Panormi edidit, cum complesset nondum XXVI. aetatis annum. Quo in loco sita , Sc a quo primum condita fuerit, quot naturae & artis abundaverit ornamentis, quamdiu aequis floruerit legibus, vel postquam sponte se Romanis dediderat quot mala ab iniquissimo omnium Praetore Verre sustinuerit, quibus honoribus Ciceronem affecerit, ει quomodo demum libertatem amiserit, in municipiorum numero sub Augusto esse coeperit , multis allatis testimoniis ac monumentis, explicat. In summa tamen ubertate eruditi
nis in est luxuries quaedam , quae 5tylo depascenda erat, idque Auctor ipse postea sensit, qui juvenili redundantiae ignoscendum dicebat. Hac in re adeo se emendavit, ut in iis quae matura aetate scripsit, longiorem orationem omnes sere desiderare videantur. Gra-
173쪽
tulabatur sibi, quod domi suae aurum , ut ipse ajebat, nasceretur Sc sane omni auro pretiosiora reputabat monumenta antiquitatis quodque ea esset universae Siciliae selieitas , ut quacumque ingredimur, in aliquam hist riam vestigium ponamus. Panormitani vel ab eo sortasse tempore, quo Panvinius ad eos venerat, de colligendis marmoreis inscriptionibus cogitarunt , quae ut concinne distribuerentur in ipsius Curiae atrio, Gabrieli mandatum suit. Neque hoc solum fecit, secat
ipsarum basibus , sed de iis vulDndis explicandisque alacri animo onus in se recepit, quod Sc praestitit, edito an. Μ DCCLXII. Ορο-
re, quo nihil ad laudem veterum Panormitanorum illiustri0s . Simul ae objiciebatur
illi species aliqua, in qua a ntiquitatis essigies
apparebat, toto in illam serebatur animo, adeptam, ut jam aliquid diu concupitum si diosissime conservabat , quaerebatque diligentissime unde concreta, 8c quo modo saeta, quibus destinata usibus, quid recordaretur , Omnia non solum rerum ipsarum, sed etiam Verborum vestigia persequens. In quo eo magis sibi elaborandum esse putabat, quoἀ
174쪽
GaaRILL LANCELLOTTUs i 8seram libri de Siculis monumentis inconsiderate scripti: ab optimis quidem viris , sed
non satis eruditis. Neque ferendum putabat, quod Germanus homo Gualterius in alienam messem manum intulerit, Siculas inseriptiones non satis perite 8c ordinate' explicans. gloriansque posse Se in eo reprehendere Siculas omnes civitates, in quo olim Syracusa a Cicerone ob detectum a se Archimedis sepulcrum reprehensa suit; nobilissimam' Graeciae civitatem, quondam etiam doetissimam sui ei vis unius acutissimi monumentum ignorasse, nisi ab homine Arpinate didicisset. Hi erant Gabrieli laborum stimuli, 8c quo liberius antiquitatis studiis vacaret, omnem rei domesticae curam Annae Μariae Lo Faso uxori carissimae, virtutibus ac nobilitate suae civitatis facile primae commisit. Is prosecto usuram longi temporis, quo earuit Sicilia doetis antiquitatis explicatoribus, sarcivit praestantia operis, quod an. Μ DCCLXIX. Panormi vulgavit eum hoe titulo: Siciliae O objacentium Insularum υeterum inscriptionum noυa collectio cum protegomenis O notis ilia
lustrata Oc. Liber iste quo Gabriel omnem
175쪽
186 CAs TELLUSsere rerum illustriorum, quae ad Siciliam pertinebant , memoriam breviter complexus est, non solum habet inscriptiones ab aliis vulgatas , mendisque expurgatas, Verum etiam complures novas cum eopiosissimis indicibus Scaligeriano more consectis, M protegomenis omni reconditioris eruditionis genere resertis. Ex eo apparet qui sermo suerit veterum Siculorum , qui etsi lingua Dorica vulgo uterentur , Ionicam Sc Atticam prorsus non respuere ob societatem, quam habuerunt cum coloniis Chalcidensibus, Νasso, Catana, Leontio, Μessana, Tauro munio, aliisque, quibus omnibus suam propriam dialectum, allatis monumentis, Gabriel assignavit . Quomodo autem ex his omnibus dialectis le loeutione tota propria Siculorum emiserit lingua impolita atque rudis, non minus erudite probat. Pluribus disserit de Palaeographia Siculorum Graece loquentium, & de ratione, qua Variae urbes tempora signabant, & quae propria fuit Segestanorum, difficiles adeo explicatus habere judicarunt Havercampus & Petrus Bur- mannus, ut de ea invenienda desperaverint. Nihil erat reconditum, quod feliciter non
176쪽
GABRIEL LANCELLOTTUs I 87 serutatus sit Gabriel, cui amplam segetem Semateriem disserendi dederunt inscriptiones , quibus Agrigentini Sc Melitenses iura amicitiae & hospitii Demetrio Syracusano concessere , quibus Geloi oleam coronam Heraclidi Zopyri filio . 8c Gymnasii Rectori eum praeconio decreverunt, quibusque demum longum
enim esset illustriores recensere historia Mjura Gymnasii Tauromunii exponuntur. opus istud sic avide exceperunt eruditi omnes, ut cum deessent exemplaria Typographo , de illo iterum edendo non sine corollario curam Auctor susceperit. Ne autem citius an . MDCCLXXXIV. rursus prodierit in lucem. caussa fuit diuturnus & periculosus morbus, quo conflictatus est. Vel antequam illa ederet, exhortationem emiserat ad Siculos suos si) ut eos excitaret ad omnes Provinciae antiqv tates , . partitis qperihus, illustrandas. Hoc
patriae gloriosum , utile litteris Sc artibus,
1 Idea di nn Tesoro elie contenga una generaleraeeolia delle Antichita di Skilia. Extat in Vol.
Viri. degli opuseoli di Autori Siciliani.
177쪽
i88 CAs TELLUS gratum Regi, jucundum delectationisque plenum ipsis investigatoribus fore demonstrat. Sed nulli vel inertia, vel difficultate rei ejus
consiliis aures aperuerunt, quanquam se ducem omnibus praebuerit , cum sibi assump-
sisset Interpretationem inscrinionum atque
numismatum . Transactis jam suis partibus in eo, quod ad inscriptiones pertinebat, accessit ad numismata , artem adhibens, quae res dissolutas divulsasque conglutinaret, Scratione quadam disponeret. Quo munus erat dissicilius, eo dedit clariora indicia prudentiae , acuminis atque doctrinae . Iam ante hoe tempus de numis Siciliae libros ediderant Philippus Paruta & Sigebertus . Havercampus ,
sequens hie ordinem , quem ille tenuerat. Atque hic ipse non ornaverat modo, sed etiam oneraverat explicationes suas omni eruditionis genere, sed cum minime vidisset quid esset satis, ornamenta magis, quam rem M veritatem quaesiisse videtur. Contra ea Partita inornatus omnino esse voluit, Sc quia minime expers erat eruditionis , ut et polle-hat judicio & dictionis elegantia , ex eo colligere nonnulli illius - laudis cupidi se posso
178쪽
GABRIEL LANCELLOT TUI I 89 putarunt periisse scripta, in quae suas retulerat interpretationes. Cum hos nominaverim, minime necesse est mentionem facere Petri Carrerae, Augustini Invegesit 8c Vincentii Mirabellae, quorum scripta Somniorum plena nullius pretii nunc esse putantur. Laudem tamen aliquam collegit Petrus Burmannus , cum Siculos numos, quos Philippus Orvillius poss debat, explicasset, ejusque opus editum an. MDCc LXIV. dignum habitum est, quod Regi ipsi nuncuparetur. Vidit Gabriel quid in scriptoribus his deesset, Sc multa . 8c magna , 8e difficilia esse ea. quae sunt explicatori auti quitatis necessaria. ut ejus industriam in plura studia distrahi nollet. Quare ad id , quod
cupiebat, assequendum omnem suam curam atque operam contulit. Prorsus currenti caleain
ria adhibuisse dixeris utriusque Siciliae Regem , quem principem consilii habebat Bernardum Tanuccium, cum jussissent serri expensam regio aerario pecuniam magni operis impressi c-ni necessariam. In lucem illud venit Panormi an. MDCCLXXXI. cum hoc titulo: Siciliae populorum G Urbium, Regum quoque OTyrannorum veteres nummi Saracenarum
179쪽
I9o- CASTELLUS epocham antecedentes. Huic addita postea. corollaria suerunt nurnorum minime vulga torum, nec quisquam suit, qui si jam sibi ediscendum aliquid putasset de. numis Siciliae, non maluisset librum hunc , quam ceteros omnes consulere si . Quanquam minime
o) Non aliter sane se fecisse ait Ioseph Ee et . cum sibi agendum esset de numis Siciliae invol. I. Operis, quod inscribitur : Doctrina nu. morum veterum . quo in loco haee de Gabriele scripsit. Nostra aetate de numi. Siculis plurimum promeritus est Gabriel Lancillotus Princeps Turris Μutiae . qui non modo inde a pluribus annis quinque opusculis. quae aggiunte alia Sicilia numismatica di Paruta appellavit. veterum in edendis numis Siculis sphalmata correxit, sed novas etiam accessiones addidit . quas longus in patria usus docuerat . praeclaris animadversionibus nobiscum communicavit , ac postremo Siculos numos omnes hactenus cognitos Tabulis cuII. complexus est in opere...
Insignibus his Principis in desessi conatibus si respondi,set chaleographi adcuratio, qui saepe Disiligoo by Corale
180쪽
GABRIEL LANCELLOTTUS tyrtaeendum est vel illa, quae nondum satis erantillustrata litteris, Gabrielem sobrie adeo tractasse, ut non apud indoctos imperitosque hujus artis, sed apud eos, qui vere antistites nominari' potuissent, dixisse videretur . Qua-.re si qui suturi sunt, qui operi aliquid addere se posse putent, nullus certe erit, qui aliquid de eo detrahere se posse speret. Μultae & magnificae res constructae Sc reconditae in illo eomparent, omnes tota Veritate perpen' dunttir, illustrantur, auctoritatibus , exemplis confirmantur. Novae proseruntur civitates, quos situs, quae flumina, quam sortunam, quos dominos, quas leges habuerint . quos homines gloria claros tulerint, quae foedera inter se
cum inseriptiones . tum typos propalam Pervertit, & si in ipsis tabulis disereti fuissene numi, quorum ipse archetypa vidit, ab iis, qui sibi e Gestrio & Patuta . de quorum fide non raro dubitat. suere cogniti. nihil esset quod ad Stelliae numismaticae perfectionem amplius