Nicolai Parthenii Giannettasii neapolitani è Societate Jesu Annus eruditus in partes quatuor, seu, Stata tempora distributus

발행: 1722년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

LIBER SECUNDUS. Ias

ingen Ium magnorum Regum potentia accedat : qua in re

Romani minime IEgyptiis posthabeddi , qui plurima , quae

tanto conatu, ac sumptu IEgyptii celebrarunt, Romam non minori vel impensa, vel industria transduxerunt . Non inficior, tum ego : Vertim Opu S tantae moliS , tantaeque perennitatis , tam multiplicem , tantamque in unum congestam marmoris copiam haud equidem apud Romanos reperies . Sed redeo ad Pyramides , de quibus non recte Martialis :Barbara Dramidum siluat miracula Memphlys.

Quando de his nulla incula reticuere e quod autem tanta ipse pompa celebravit, pauciora tacula obruere . Sed mittamus poetarum ironias, quibus uti historico turpe ducitur. Et sane non satis mirari potui ianuae structuram. Si quidem septem vasti lapides eκ durissimo marmore , Quorum quili-het major eo est, qui Romae in Pantheone visitur, foribusnque pro Epistylio , Architrabem nos dicimus , impositus equi lapides in altum educti , atque eXamussim compossiti, arcum , fornicemque januae constituunt . Ex ianua , per quam ingressus in pyramidis centrum , ubi demortuorum

corpora collocabantur , longissima via patet : cuius etiam compago mirabilis, multae artis, ac magistrae opus. Est autem quadrati instar putet: non recta ad imum tendens, sed

acclivis , ac perdissicilis , S adeb praeceps , ut sine periculo adiri vix possit et idque factitabant, ne quis ad inter turbandam mortuorum quietem crebrti descenderet : atque ob id , condito cadavere , eisdem lapidibus occludebant e cumque universi ejusdem figurae , strudivi aeque essent ; haud equidem aditus reperiri facile poterat ; ni forte tota pyramis di sablveretur. Hic autem trames, in quem non nisi accensis facibus penetrare licet: nam nullam ea parte lucem accipit, patet longitudine passibus ferme CC. non enim ex superiore pyramidis parte redius in eiusdem gremium , sed acclivis eκtentus . Est alitem ipse rectissimus , quaternaque lapidum serie compingitur : quarum prima tectum eXhibet, secunda pavimentum : duae reliquae latera claudunt : illius tanta latitudo , atque altitudo est , Ut unu S tantilm Vir, nec recto , sed incurvo corpore incedere valeat : idque eX eo factum, arbitror, ne facilis cuique aditus esset . Lapides tam Vasti , ut quidam triginta palmorum nostratium longitudinem aequent, ut mirum sane sit qua arte locati fuerint.

Ad ultimum tramitis caput , colla quaedam instructa est: eamque ad assumendum spilitum positam crediderim : & sane necesse erat , ut post immensum laborem , in dissicillimo, ac praerupto descensu eXant latum, locus aliquis respirandi

132쪽

cturibus nascuntur.

randi seret . Hoc loco Meccenas : Perbene maduisti 2 Cui

ego : Propemodum : nam incessus ille incurvo corpore maxime laboriosus, dissicultas incedendi propter saxa quaedam, quae eX superiore tramitis ore deciderant , viam praepediebant: facium calor, hominum halitus, tantum sudorem elicuerunt ; ut totus diffluerem : at visendi cupiditas laborem allevabat, sudoremque abstergebat : nempe nihil homini arduum est, quod cupidine aliqua arripitur . Verum accepto iam satis aere , redeo ad laborioiissimum iter . Bene facis, tum Mecoenas: id enim abs te eXpectamus. A cellula, tum ego, in quam multa tandem defatigatione perVeneram , incipit ad laevam trames alter quam perdissicilis, ac perarduus, sursumque protenditur: quando ex eo loci in superiora iterum ascensus est: nostrae clymacis speciem refert: nisi quod trames hic non rotundo flexu, shd angulari finitur. Est: autem in ipso solido pyramidis corpore instructus , immensis lapidibus affabre dispositis : qui plures ordines componunt; quorum su perior inferiore magis prominet : sensimque ar-Aantur: cellulamque, & tramitem esiciunt : de quo modo dicebam: in quem non per gradus ascenditur: sed hinc, inde marmore tali eXtructi et quos utraque manu apprehensos tenens , atque inliderens , sursum enitaris oportet , idque

perdissicile, adeo declives sunt , in serius autem utroque in latere, duo foramina, quibus pedes ascendendo ponas: uti apud nos in puteis fit : in quibus foramina gradatim eXcavata graduum instar sunt . Est & illud incommodi , quod plus justo distent, quaproptcr necesse est crura diducere, ut pedes longius eXtendas : quod non sine magno incommodo, ac defatigatione essicitur. Hoc loco Laelius: Num, inquit,

antiqui AEgyptii statura grandiores P Cui ego : Verisimile

id quidem et atque eX hoc deduci commode potest : ni id factum, ut dissicilior aditus redderetur. At MecoenaS: Ego, inquit, Vestra pace, id famam ex eo arbitror, quod AEgyptii diductis cruribus nascerentur , ut ait Aristoteles, & tu id ipsum in Autumnis Surrentinis affers. Cui ego: Docte, tu quidem rem acu tetigisti et sed pergamus porro. Superato hoc tramite, qui longulus, atque altu S excurrit, in cu-hiculum intratur, ubi defuncti cadaver condebatur. Est autem illud oblongum, patetque longitudine pedes XXII, latitudine vero circiter XL. quod ver5 mirum oppido in eo est, septem , non amplius planis lapidibus componitur planus & ipse fornix : ita vero positi , ut pars illorum parietibus haereat , pars tectum essiciat : tam fabre, atque eXamussim connexi, quadratique, ut ted tum quam maXime planum , ac veluti laevigatum appareat : sepulchrum in extre

133쪽

ino situm : est autem ingens urna ex Thebaico lapide, qui porphyrite durior ; ut ne durissimo quidem malleo, ac ponderosis limo, fragmentum eXcindas: sonumque reddit, qualem aes Campanum solet , imo Sc gratior auribus astanat. Urnasela manet, ac sine Operculo e id eX eo, aiebant indigenae, quia Rex ille , qui superbissimum illud sibi monumentum Paraverat , tumulatus in eo non fuerit : quando id mortalium fatum est, ut ne de sepulchro quidem certi sit ni r atque ex hoc etiam esse quod aditus patuisset: qui In rc liquis

Pyramidibus , quae plurimae sunt , deprehendi non potest:

adeo connexi inter se lapides uno omneS modo , atque arte sunt.

Tandem ex munifico sepulchro egressi, in dium aerem, ut ait poeta, redditi: Sc certe oriri mihi iterum visus sum, at statim cupido incessit , in summum Pyramidis verticem

conscendere: nempc numquam eXpletur curiositate animus:

qua que prius visa , acres ad alia exploranda stimuli sunt. Non autem dissicilis is ascensus erat , etsi laboriosus : nam ita lapides locati , ut sensim tenuati vacuum suppositi spatium quasi gradum relinquant: alacres igitur cundit in superiora connisi , editissimum in verticem evasimus: eκ quo Pulcherrimus ante oculos prospectus nobis exhibitus. Videbamus mare, longissimum Nili tractum , immensamque pe-Πς IEgypti planitiem : quo ego conspectu mirifice deletiatus . Ubi vero descendimus nos dux itineris ad visendam Sphingem produxit . Est autem ingens saXum ea forma, qua Sphingem pingunt , insculptum : mirabile quidem

Pulchrumque visu opus e at totam videre non datur, adeo enim circum arena excrevit, ut jam semisse pulta sit: nec nisi humanum caput, collumque atque humerorum pars, dorsi que videantur. Hoc loco me ita Meccenas interpellat: Adve-Aum ne aliunde saxum, an eo loci mons natus P Cui ego: Id dissicile judicare propter immensam circum, ut dicebam,

arenam: quia vero arenosum universum circa solum, aliun

de devedium crediderim : quod si ita : magna quidem po tentia, magnis opibus, magnis machinis opus fuit. At Me coenas: sed quid mirum: si IEgyptum, Sc populorum refertissimam, Sc auri ditissimam fuisse historici omnes perhibent. Atque haec ubi dicta sunt, nos tandem Leucopetra eXcepit: S quoniam instructa iam mensa, cunctaque edulia esui matura, consedimus.

134쪽

113 VERIS HERCULANI

CAPUT DECIMUM.

' squam basilica apud Mecoenatem mensa tractati sumus .

suscepta de Pyramidibus narratio, continuata , deque mortuorum cadaveribus sermo habitus. UBi iam secundis mensis celebratis, aquam manibus ephein

hi effuderunt : nos Meccenas rogat , num meridiari vellemus P Cui ego: Faciemus, quod jusseris: si tibi meridiatione opus, nos etiam somnulum capiemus: sin minus,

id etiam nobis percommodum. Tum ille. Tuus mihi sermo, non calamistratus, nulloque imbutus fuco, sed sua simplicitate satis dives, omni sopore dulcior ; idcireo, quaesio , ut quod susceperas , ilicet eXequariS. reteXe igitur telam, nec fili invenire caput perdissicile . Cui ego : Geratur hic tibi mos : & eo praecipue , quod ad cibum coquendum plurimum sermo valeat. Attendite igitur: lustrata iam Sphinge: quoniam dies eXtabuerat, in pagum quendam pergimus, cui Ebusuo harbaris nomen. Hic Lelius: Num antiquae Bus ridis reliquiae Z quam magnam in IEgypto urbem olim fulsi Busyris urbs anti se accepimus . Cui ego : Non defuit , qui ita opinaretur et qu' μψ' ' si sed perperam : nam Busyris intra Deltam fuit, inque illius gremio, ut Author est Diodorus. Haec vero uilla eXtra est, atque ad superiorem AEgyptum spectat : Hic ea nocte pernoctavimus: & quoniam defatigati, ac ps ne elumbati, altisse si me indormivimus . Orto moX sole , assurreximus, statimque ad visendas alias circum pyramides , quae plurimae per eam planitiem sparsae, etsi minores reliquis , conspiciuntur.

Has verb Mumiarum vocant : ea enim circima loca haec ca-Quid sis Mumiae .davera eruuntur. Sunt autem Mumiae antiquorum AEgyptiorum cadavera , quae miro quodam bitumine condiebantur, ne putrescerent: multi S MOX fasciis, aliisque pannorum involucris involvebantur z atque in hunc modum sepulchro,

eo in campo, mandabantur: soliti quin etiam in illiusmodi fasciis AEgyptiis literis, quas hieroglyphicos vocant, demortui genUS , Virtute S, nomen, veluti epitaphium, inscribe- re: his vero sepulchris totus ille campUS occupabatur. Campus vero maXime .ridus , ac subulosus, quae siccitas , mea quidem sententia, ad vindicanda e corruptione cadavera, quae humore facile corrumpuntur, maXime conducebat. Hic Laelius: Non omnes in pyramidibus locabantur Θ Minime, tumcgo , neque id omnibuS propter immensos sumptus facile erat; Reges tantum in eas , quique regii sanguinis, primi- qtie principUm Virorum , quorum multor opes , insigni dia

135쪽

suneris pompa inserehantur e caeteri simplici cultu humi condebantur illo modo: in sterili , ac siticuloso circum campo innumeri rene putei excavati erant , ac profundissimi quidem illi : singulique , ut arbitror, ad singulas familias

pertinebant; quarum impensis fam, ut etiam apud nos in privatis tumulis factitatur. Imoque in puteo varia circum loculamenta , quasi sepulchra instruebantur, ut apud antiquos mos fuit : & passim Puteolis praecipuo via Campana visuntur et in his corpora locabantur , atque arena intege-hantur : lqtra mox totus puteus opplebatur: ingestaque superius plurima item arena; dissicile deinde erat os putei reperire . Atque haec corpora , quae lucri gratia multo studio a villicis quaeruntur, eque profundissimis illis puteis ini lucem iterum educuntur, Mumias vulgus appellat, quae, quo niami prodesse morbis credunt, in varias terrae partes distrahuntur. Hoc loco Meccenas: Licuitne tibi integrum hominis cadaver inspicere 2 distractas ego particulas vidi saepe . Cui ego : Plurimi ad nos villici confluxere rogantes si ad vestigandas Mumias ire in animo esset , se libenter suam operam locaturos : ego , quoniam id multi temporis es e ,& non mediocris impensae audiveram , respondi, mihi tan tum non stippeditari temporis , ac pecuniae: in specturumtamen libentissime , s aliquam iam erutam in promptu ha herent: neque id illis sine praemio cessurum. Illi negarunt: quocirca ad visendos puteos , qui iam eXcavati, ac vacui erant, me consero. Pagani ad sua unus post alium , ut sit, dilapsi : duo tantum nos secuti, quasi per otium : ut Verbreliqui, iam se e conspectu subtraxerunt, ad Achmetidem conversi : hahhre se , inquiunt, duas elegantissimas Mumim, quaS nobis contemplandas exhiberent , dummodo id ipsorum lucro cederet. Quod cum ad me Achmetides attulisses et, statim pacta pecunia, ad visenda ea cadavera proficiscimur : occultaverant ea pagani in casa quadam semiruta non longe a pago ne reliquis innotescerent: ea enim apud illos lata lex est, ut quae ab huiusmodi cadaveribus pecunia corrogaretur , qua plerumque victitant, in commune collata, in singula mox capita divideretur: idcirco si quid Ccculere possunt, non omittunt; quando nulla pene genS, apud quam, non sint in fravdcs locum habeant: imo vulgus callere fraudes art cm putat , honestiores prudentiam vo' cant : adco a smplici illa primaevae aetatis simplicitate desci- imus . inversisque vocabulis vitia tegimus: sed ne longe a proposito divertam ; Cum diu per arenam ; eXtra publicam Viam , ne deprehenderemur , non sine magno labore

progressi essemus, ad tuguriolum tandein illud devenimuS.

136쪽

Hic pagani circumflectentes oculos , si quis nos observaret, attente speculantur: cumque sub obtutum caderet nemo ,easam subimus , in ea sub arena, qua totum pavimentum alte obrutum , gemina cadavera tegebantur : quae illico educta prae nostris oculis locavere . Primum , quod inspeximus viri erat: lineisque pannis strictissime involutum: quae fasciae bitumine conditae una cum cadavere duraverant: in super totum corpus magno , lineoque amictu undiq; tegebatur : qui totus fere pictus , ac inauratus , ard te assutus, illitus bitumine, plumbeisque sigillis circum circa obsignatus: quae cuncta illustris mihi viri argumenta videbantur . In superiore corporis parte, quae ob pannorum multitudinem plana erat, humana erigies appi Eta , juvenemque reserebat ;nec dubium quin defuncti imago esset . Quae tot circum signis , caracteribus , hieroglyphicisque tanto colore , & tam vario, tantoque auro linterdistincta , atque eXornata, ut pulchra aeque, ac mirabilis visu esset: vestis longa, atque ad talos usque demissa: eoque ex panno , ac sorma, qua usos

fuisse antiquos regi ptios narrat Herodotus. Etsi huius demortui album lineum, & signis interpictis , & aureis maculis interstrictum , quod honoris gratia cum defunctisfactitatum crediderim , cerneretur . Caput aureo item ope

rimento, gemmisque distincto tegebatur ; ex quo capillus niger, & crispus prominebat : cui similis harba , etsi rarior: Ori S color, ut manuum subniger : ex quo deduxi hunc hominem non ex inferiori AEgypto, pciecipue Delta , ubi homines ad vineum vergunt, sed ex superiori fuisse : ubi incolae AEthropibus, quibus contermini, similes crispo capillo ,

subnigroque colore nascuntur. Aureum ex collo penden

tem torquem gerebat: eX quo juXta pectus , quasi gemma, aureuS orbis dependebat, in quo inscriptae literae , inscul ptaque signa quaedam nobis omninb incognita: orbis ipse, in avem erictus visebatur. Hoc loco Meccenas Facile crediderim virum istum, cujus appictam imaginem descripsisti, unum .ex AEgypti Praetoribus , aut iudicibus extitisse . nam hi, ut Diodorus resert , istiusmodi torquem gerebant , ea ero avis veritatis imaginem praeseserebat. Cui ego: Erudite , Sc verisimile quidem illud . Dextera, ut ad narrationem redeam, auream pateram tenebat, rubro liquore plenam sive id sanguinem , sive vinum, quod vero similius est significaret : & sacrificii alicujus libamen praenotabat . Sinistra i cujus indeX, & ultimus aureo annulo in articu lo iuXta unquem insigniti) suboscurum nescio quid ovisor-xi t. y hi.''d stringebat: quod ni tum mea me opinio fefellit, ei fru-

dirui Persimile videbatur, quod insanum malum appellant

neque

137쪽

neque id mysterio vacat. Atque hic statim Meccenas: Num, inquit, quia pomum illud Proserpinae sacrum apud AEgiptios foret Cui ergo : Assirmare non audeo, negare ne id quidem . Crura, ct pedes nuda : horum tamen plantae nigris sandaliis regebantur: equorum soleis niger silus eductus, perque majorem digitum , proXimumque transiens , geminisfhulis, quae plantis astrictae colligantur, adneXus pedi ornamento est. At ver5 quod curiosius , relatuque dignius mihi visum, attentisque animis adnotavi, id est , quod iam iam adjungam . Fascia quadam ampla veluti cingulo praecingebatur et in qua nigro pigmento , hoc verbum A giptiis

literis inscriptum erat EV l V XI, quod est Eutiche , vel

Lutichius : honam Fortunam latine sonat: idque propriumviri nomen puto: scriptumque in sine I pro HS , ut revera scribi deberet , corrupto IEpyptiorum more, uti plerumque sit, vocabulo : quemadmodum litera i pro T picta.

Est autem celeberrimum Hae braeorum Tau , quod veteres Hebraei in crucis sormam scribebant: quam tamen literam vovi Hebraei in odium cruci S eXpunxerunt , aliamq; in dun Xerunt, qua nunc utuntur , Hic Laelius , qui Graecis

literis egregiam operam navaverat : Quid , inquit, si di otio illa EV t. V XI verbum sit imperativi modi, idem sonans, quod apud nos, vale P neque id ab usu illorum temporum

abhorret : quo & prisci Latini usi sunt. et legimus enim apud Virgilium: Salve aternum mihi , maxime Palla ,

AElemumque Pale. Quibus verbis AEnaeas Pallantis corpus a Turno occisi patri Evandro sepatiendum rem i sit: cui cum Meccenas asi e n-sisset . Nihil ego. inquam , habeo quod objiciam niti detortum Verbum et verum scio id corruptione linguae evenire potuisse . Sed hujus viri cadaverc circumspecto, alterum contemplari attentissime coepi, quod , ut superius innui, defunctae forminae erat: non secus ac primum fasciis , lineisseque pannis involutum, conditumq; bitumine : juvenis etiam prae se speciem ferebat: nec dubito quin viri aut coniuX, aut soror aliqua extiterit: in eadem enim urna utrumque repertum pagani affrmabant : hujus autem vestis panno appicta , auro , gemmisque ditior erat, in aureis circulis, quibus variata vestis, praeter didia jam signa, & caracteres, insculptae pariter axeS quaedam , atque animalia, quae leo'nes videbantur: at vero ea in armilla , quae media erat, hos seu verius vacca insculpta , quae vel Apis, vel Isidis vices gerebat, pluribus praecinctum torquibus collum nite

Inseriptionis in Fasc ia Inscripti nis in Fascia cujusdam Mumiae interPIctatio.

138쪽

imagine enitebat : inaures plurima nitentes gemma utraque ex aure pendebant: manus letiam &sura aureis , geminmeisque monilibus praecincta , exornataque erant : sinistrae digiti omnes, eXcepto pollice, annulis instigia es , index duos, quorum alterum in articulo proXimo, praeserebat: dextra: annularis gemino tantum praelucebat . Quae manus pere-Niguum vas eX auro ejus formae, qua aquales fieri consueverant, tenebat: ac duobus digitis quasi per iocum ostenta-hat ; sinistra fasciculum ex longis , rotundis'; virgulis stringebat: quae verb illae, dignosci non poterat, oris color magis albicat, nigri tamen capilli, & crispi: nigri oculi ; at supercilia, quae spatiosa , ct coniuncta ; ut id aetatis apud eas gentes mos est oculi pariter ampli, palpebrae subnigro quodam fuco illitae : forsan stibio, ut antiqui temporis Deminae solitaverant; quod Sc nunc apud Orientales populos fastitari perhibent. Hic Meccenas : Non id quidem impro- habile : verum cedo , elegans ne pictura P nam nulli insignes pidiores apud AEgyptios momorantur . Cui ego : Recte

conjectas . nulla in ea elegantia, eamque prae se artem ferebat, qua apud nos usi pictores , qui harbaris seculis extitisse perhibentur. Sed lustiatis hisce Mum iis , Paganisque

mercede donatis , in pagum redivimus et nobiscum puellae cujusdam caput attulimus . Ubi vero brevi nos caenula refecimus , jamque de discessu cogitabamus ; cum nos quidam convenit , rogatque si Africanam Mum iam inspicere amor esset, Cur ego novitate Vocabuli excitatus, Eoquae,

inquam, Africana Mumia P Et ille: Cum, inquit, per Interiorem Libyam Afri iteriaciunt, eXcitantur nonnunquam validissimi venti, qui vastos arenae cumulos, nam ea tota arenosa est , in contrariam partem ferunt, viatoresque opprimunt : qui praefocati illico intereunt: ea autem arida arena ad eb cadavera exsiccantur, induraturque, ut minime putrefactioni dent locum : deinde , cum contrarii venti in contrariaS partes spirant, arenamque impellunt, eadem cadavera nudantur : acceptaque inter mumias pariter poni consueverant: istorum unum ad nos devectum, quod contemplari operae oculis erit. Tum ego, nihil moratus, in pagani casam pergo: in quam brevi ingressus cadaver inspicio . Erat AEthiops nigerrimus adeo informis, ac faedus, ut me cacodaemonem , vel aliquem ex damnatis ad inferos videre

mihi visus sim; tanto horrore, ut illud poetN osurpare po

tuissem :

Obsupui, fleteraretque coma, ct vox faucibus haesit .

Et sane cum inferorum loca,aeternaque animo meditor supplicia, illam mihi prae oculis imaginem pono . oculi cavi

139쪽

omnino, ac nudi , labra corrota , nasus iam pene diffluxerat: reliqua membrorum caro una cum pelle bene eX siccata, totumque fere corpus integrum : sit ventrem eXcipias ex quo exta eX tabuerant , ac pene effluXerant: dentes nitidissimi, crispus capillus , ac brevis et crura, ut sunt AEthiopes Valgi,

distorta. Hic Laelius: Num hinc illud , quod in Nauticis est, excepisti P versusque recitavit: Arabia deserta velut, Libya loca cirum, Cum gemini adverso spirarunt flamine venti; Hinc notus abreptam magna vi voluit aresam: Inde levem Boreas nubem ciet horridus: ingens In medio cumulus sub tollitur : atque ubi quondam Campus erot , magnus congesi pulveris extat Confestim mons: π miseros premit ultus euntes. Cur ego: Rem ipsam , Laeli, ut soles , putasti. At Mecce nas: Laudo , inquit, Laeli , ingenium tuum, & studium, quo erga magistrum te geris. Verum quia iam inclinatur diest,

tempus est ut currum conscedamus: nam volo Vos tempestive domum reducere. Cui ego : Satis erit si ad Barnenses usque aedes nos comiteri S: caeterum, quaesumus , ne te amplius nostrorum causa veXes, quod cum vix passus esset, conscenso curru Barnam contendimus .

CAPUT UNDECIMUM.

Navigatio Habylone Alexandriam, qui uel ea in

urbe ante discessum si lucrit memoratum. DUm autem curru deserimur: Age, sis, inquit Meca, nas. Quid postea Tum ego, ea pompa, qua discesse seramus Babyloniam reversi, deque reditu illico cogitavimus, ct quoniam Galli quidam profectionem adornabant,

nos illis comites adjunXimus. Moκ profecti Canopum secundo Nilo perventum : hic Gallica navi conscensa , prosperoque usi vento, tandem Alexandriam tum meo, tum Achmetidis gaudio , cuius visendi parentis mira cupido, sub vesperam appulimus. Primo mane e navi egressi redia ad Achmetis domum gressus direximus Excepit nos bonus seneX: tantaque laetitia , ut continere se minime quiverit, quin me illico totis ulnis complecteretur: nec tantum eX nati, quantum ex mea incolumitate, de qua dubitare amcaeperat , gaudium concepit. Nempe si vera amicitia est, nihil sanguini cedit: nec chariores amici sunt quam assi-nes. Ut sedimus de tota peregrinatione rogare caepit, ego

cuncta paucis exposui paudivir ille animis intentissimis; &ut

140쪽

Oecursus

xandriae.

tit de ad ver sis contristabatur, ira in laetis gestiebat: non secus ac ipse vel subiisset pericula , vel evitasset e accersita.

que nutu, et Drusillam, de qua tragoediam omnem edidi. cerat , impense commendavit . Numquam sane mirari desino viri barbaro ex genere , barbaroqne in solo nati tantam beneuolentiam , humanitatem , atque erga antiquos dominos tantam grati animi testificationem : eos dies , quibus expectandum fuit, ut navis Gallica , qua veneramus, adornaretur , tam affabiliter , & laute pro conditione hominis tractavit , ut vel ipsa Drusilla summopere admirare-Ale. At illuu memorabile accidit, quod conceptam Jam laetitiam abunde cumulavit: dum altero ab eo, quo AleXandriam Veneramus die, per Urbem una cum Drusilla virili, ut solitaverat habitu induta, praec pua loca visebamus, in iuvenem incidimus: quem ut virgo conspicata est , haesiit, suspensoque diu animo, oculisque in juvenem fixis , contemplata attentissime est . Juvenis cum animadverteret in se hominem curiose intentum , coepit Sc ipse mirabundus Virginem intueri . Id ego animadvertens , in eam illico cogitationem animum indu Ei, esse nimirum cum iuvenem, qui cum virgo navigaverat, inque piratas inciderat, quapropter . Num , inquam , ille tuus est servus P Et illa: Ni me fallo, ipsissimus est: at interrogare non audeo , nec tutum videtur . Cui ego : Id mihi negotii relinquito. Nec mora, iuvenem convenio ; & quis esset interrogo i Ille cum patrium sermonem audiret, magnopere laetatu S, Ita- Ius , inquit . Cui tum ego: Gaudeo, quod eadem nos patria tulerit, eundem aerem spiravimus e verum qua eX Provincia P Et ille. Brutius, Crotone natus. Tum ego: At quis te huc casus devexit 2 num in piraticas manus veni

sti P Ille vero: Divinasti, inquit . Tum ego nihil dubitans quin Drusillae famulus esset, jubeo nos domum sequi, hahere quaedam, quod ipsum intelligere operae pretium foret: ad Drusillam verb: Bono ss animo; illel tuus est famulus. Ut nos resta domum recepimus , in secretius cubiculum ingressi , servum intuens . Estne, inquam, ista tibi facies nota P Et ille : Et sit non nihil immutata, inque virili veste sexus lateat, ct mea me fallat opinio , illa mea domina Drusilla est. Cui ego : Illa ipsissima est: quod ut audivit, ingenti perfusus gaudio, tenere lacrymas viX potuit , subitusque ad deosculandos pedes accurrit . Nec minor sane Drusillae laetitia fuit , recepto praeter spem famulo , insignis fidei , ct cui ipsa , etsi invita, calamitatem creaVerat .

Postquam muttiis gaudiis modus factus est aliquis, quo ca-

SEARCH

MENU NAVIGATION