Nicolai Parthenii Giannettasii neapolitani è Societate Jesu Annus eruditus in partes quatuor, seu, Stata tempora distributus

발행: 1722년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

LIBER SECUNDUS. iis

posuerunt, excussisque igne cibos parare solerter coeperunt Ego quoniam tota nocte ViX oculis somnum videram , dormiscere primum , moX demisso capite , arctior me somnus complexus est: tum illico turbulentissimum menti insomnium

Occurrit: videbantur adesse latrones, Omnia corripere, nosq; captivos abducere. Deinde ugna, conflictus, vulnera, atque insperata tandem libertas objiciebantur , Quibus visis eκ territus eXpergiscor. Et quamquam non ego is sim , qui praestandam somniis fidem credam : ut qui anilibus su perstitionibus non tenear : nihil tamen minus , quia malorum prael aga interdum mens est, ct a Superis futurorum per somniorum visa admonemur , angebar , inque contrarias partes animus distrahebatur. Ne vero sociorum mentes praesagionea malorum perturbarem , spem vultu similiabam . Et quando Sturus e sui cibus erat , corpus refecimus : at majori animus refectione indigebat et illum tamen ea , qua poteram, constantia erigebam. Post prandium ad vasa alliganda caeteri se applicuere : ego mecum quietus, quae somniatus fueram, evolvebam : cum c longinquo sex equites concitatissimis equis ad nos advolantes animadverto : quibus visis non

falsa , inquam , mihi per somnium visa Deus immisit , neca reliquis dubitat iam quin praedones essent. Quia vero Impares numero , nonivi agendum quod Achmetides suade-hat, putavi et sed committendos nos esse arbitrio fortunoe: ita humanis comparatum, ut mutatis repente Vic hus , adversis prospera succedant et &bitim maxime spem affulgere salutis, ctim desperata iam re conclamatum esset: quin ipsa visa laetum tragaediae exitum portendebant. Vix nos assecuti, clim deprenso mancipio , in tantam iram eXarserunt , Ut uiY ictu abstinuerint: fortasse, quia pro uno plures accipe rent : deinde ad esculenta conversi , famelici veluti lupi , cuncta devorare coeperunt. At Drusilla in ii herrimas lacrymas effusa, sortem suam incusabat, optatiusque sibi futurum si occidissent : nec Iulla res magis eam , quam fidei, pudicitiaeque jactura eXcruciabata: quam ego , etsi consolatore egerem, solari pro tempore coepi: sumeret animos, S constantia praesentem miseriam toleraret , omnemque in Numine , cui fides, ac pudieitia cordi sunt, spem poneret : nec fidem ea invita , nec pudicitiam auferre praedones posse: et si vitam tollere in ipsorum manu esset: ea animi non Corporis esse, & quae animi hona sunt potentissimus quamvis, eripiet nemor nec ea labefactari vi, nec armis posse: quid

ei pulchrius i quid gloriositis Z quid conducibilius , si tum

vitam poneret, cum pro fide, ac pudicitia certamen foret Si nunc eam praedoneS morte multassent , milia ei laus fu- P a tura

In ineidit cum sociis.

122쪽

11 6 VERIS HERCULAM I

tura fuisset, nulla utilitas: nam id fugae, perfidiaeque poena,

non corona, ac triumphus virtutis eXtitisset: igitur non humili animo , sed excelso , ac sorti eam sortem', qua feliciorem Optare non posset , amplecteretur : sic immortalem gloriam , atque aeternam beatitatem consequeretur . Apud sagae

illecebras timere oportebat , qthus facile periissemus : nec ibi leve discrimen , a quo ii nos superi vindicarunt , fore ut etiam ab hoc eriperent. Vix haec finieram, cum globum equitum ab Occidente modico cur si approperantem conspicimus. Tum ego. Bono animo esto: illi non certe praedones: sed nostri vindices: Sc ni meus me fallit animus, Europaei sunt. Hoc loco Meccenas: Ex somnii visis facilis erat coniectura : nec dubito quin tales fuerint . Cui ego : Ita enim vero: quatuor Angli erant, duo Veneti, qui Babylonia Arsinoen petebant: : quo brevi Anglica navis appulsuraeX Indiis erat: ut autem tutius per desertum irent Turcam ducem ab AEgyptii Prgiore impetra Verant. Ρraedones, Ut eoS venientes conspicati, ilicet in equos insiluerunt: magnisque minis nos sequi, ac gradus grandi re jubent : id ut venientes animadverterunt , illico advolarunt suspicati , quod revera erat. Inter AnglOS unus erat, qui me AleXandriae primum, mox Babyloniae viderat, iciebatque me fuis contribu libus perquam familiarem qui statim Turcam adit , petitquc ut nos a praedonibus vindicaret: id aequum esse, Praetorique, ad quem pertinebat, vias tutari, futurum acceptissimum , nec ipsi mercedem defuturam . Ille statim Arahes aggressus, jubet nos dimittere , id Praetorem velle : imo Scjubere . illi negabant , nosque reos esse, quod mancipium subduvissemus. Instabat Turca, Sc quidem vehementer. At illi obstinate negare , imo Sc minas, atque arma intentare. Tum Turca , erat enim pro more gentis superbus , atque impatiens , inque iram pronis simus , eX ploso siclopo , quem gerebat, qui reliquis durior, ac percinacior obsistebat, prostravit. Tum caeteri Arabes jacula expediunt, nostri syph

culos , atroXque Pug a exoritur . Vertrm praedones cum

igneis armis rem geri vidissent, non sine vulneribus, fugam in interiora deserti continub capesserunt . At non incruenta ea pugna nobis fuit: etenim Drusilla si ve casu , si ve data opera, leviter in brachio 4eta ab Arahe fuit. At clim bal. sarno nescio quo, vulnus Anglus perlini siet , biduo convaluit . Nos postquam servatoribus nostris plurimas gratias egissemus , Turcamque multa pecunia donassemus , Babyloniam versus iter toto eo die, Sc secuta mox nocte, magnis passibus, nunquam intermisimus. Hic SeXtus : At non sine

ingenii idllicitudine, ac timore, ne reΤersi pr*dones, amissi

socii

123쪽

LIBER SECUNDUS. II

socii a vobis, poenas repeterent . Cui ego: coniecturam ex te capies , suspensis auribus procedebamus . si forte strepitum aliquem exciperemus : quales lepores dum a venatori-hus sibi timent et at nullus unquam tota die excitatus, nisi fortasse , quem nos ipsi trepidi fingebamus , quod non semel accidit : quo statim discusso', animosiores reddebamur . Primo mane nos quaedam Villa multi referta populi excepit: in ea visum tantisper subsistere, VireSq; reficere; quando jam securi a metu praedonum videbamur . Hic ad Cauponam divertimus: erat amoenissimus hortus, quem iuXta meritoria taberna pro regionis more instructa , quam 2 Egyptius homo procurabat: hic nos in cubiculum prope hortum introduxit: & quoniam, inquit , defessi de via pervenistis, lautius tractabo. Hic Mecoenas: Gaudeo, inquit, quod in tanta harbarie aliquid humanitatis reperistis et atque inter tot calamitates spes certa salutis. assulsit: num verbis facta re. sponderunt Θ Cui ego et Admodum : nam non solum laute excepit, sed qua gestu, qua facetiis, quas Achmetides interpetrabatur, mirifice eXhilaravit et quo circa totum eum diem apud hominem deduximus. Sub vesperam nos ad iter accin-Nimus : experimento dom commodius noctu iterfacere propter solis aestum , qui vehementissime exardebat: tota nocte nihil accidit memoratu dignum e tandem circiter tertiam abortu horam Babyloniam pervenimus : Atque in id sermonis mulsa allata est et quam dum libamus, ingens literarum fasciculus Mecae nati traditur: statim ille ad perlegendas literas secessit, nos verb vale dicto domum reversia

CAPUT OCTAVUM.

Inter redeundum lipidum cujusdam commentum narratum; utque in AEOpto in furno ova cale ηt, pulliquo excudantur. DUm una cum Sexto Nigro domum redirem. Quoniam, inquit , de Navigatione in AEgyptum apud Meccenatem modo habitus sermo est , sine ut unum , aut alterum te interrogem , ne viae taedio afficiamur: ego enim sic sum, ut aegre taceam . Cui tum ego et Scio quidem ingenium

tuum : at si eruditum colloquium , non vitio , sed virtuti vertam . Etenim nihil magis est quod probem , quam do ditim sermonem: illo enim & sublevatur simul, & eruditur animus: & erudito animo nihil praestantius: nec quidquam ego inter bruta animantia, atque indoctos homines interesse

puto. Et ille: Ajo enim vero: quare placuit mihi illud tuum,

124쪽

Unde datus Fabulae locus . in AEgypto non Gallinas , sed Homines pullos P tete

Lepida fabella de

Mulierum loqua eitate, ac credulitate.

quo Beli. III. orditus es , ct sine quaeso , ut recitem: nol enim id aucupandi gratiam , caussa facio : de qua non du-hito : sed ut genio indulgeam meo . Nae ego tetricus, tum ipse, qui renuam: si tibi lubet per me licet: ille vero versiculos memoriter recitavit .

Non etenim in pravas pecudum de more, sine ullo ordine permixtim, ut caecus fert impetus, ut fori, Ire decet, divina quibus mens indita, ct acrem Vim quibus ingenii Dii concesere benigni: Telum ingens validumque homini quo vincere quidquid Posse datum, cunerisque super animantibus e se.

Nam si non utaris ingenio, nihil a bruto differs. At ego: Imo deteriorem eum brutis duco: nam in his plurimum valet natura, cujus ductu, magisterioque quae sibi conducunt, facile assequuntur: nos quibus natura ingenium largita est , non eam de nobis curam, nec sollicitudinem gerit: quo circa, nisii nobismet ipsi consulamus, perimus omnino: sed age,

quid tandem istuc rei, quod scire aves. Et ille: Audivi non gallinas in AEgypto , sed homines pullos parere : id ego,

numquam induXi animum, ut crederem. Cui ego: Ρrudenter feci sti , nam si ita in AEgypto , cur non etiam apud nos P num tacundiores in AEgypto homines sunt P Atque

hic lepidum cujusdam commentum in memoriam venit, quod audire operae auribus est, imo S animis, ad eos enim exhilarandos plurimum facit. Quidam, ut de uxoris indole periculum faceret, esset nec ne prudens , ac siilentii tenax; ovum clanculum pulvinari supposuit: cum vero evigilasset, accepto ovo , u Xorem eXcitavit , S Accipe , inquit ', mea Quintilla , hoc enim nomine appellabatur , decumanum ovum , quod hac ipsa nocte eniXus sum . Illa hilaris , ac ista , ovum accepit : & quoniam lecti calore tepidum : Sccst recens, inquit, nam adhuc calet, ct vere decumanum:

imo & Anserino suppar: tator mihi, tibique gratulor fecunditatem istam . Et ille: At vide , ne ulli dixeris . Cui tum uxor : ego stulta , quae thesaurum manifestem . Sed quid Θ vix assurrexit, & ut sunt tam inae ad credendum leves, ita ad loquendum faciles, Vicinam illicti accersit. Et est, inquit, quod lihi ad aures credam. Cui vicinai Lapidi dixeris i tum Quintilla : Meus conjuX hac ipsa nocte gemina Ova peperit . Cui vicina; Itane vero i Et Quintilla : Ιmoverissimum. Bene est tum illa: torque tibi ex animo: ut nam Sc maritus meus Ova funderet: mox Quintilla dimissa, ad aliam accurrit, secretoque narrat Q mὶtitie conjugem quatuor ova ea nocte emisisse: breviter, ut compendio insistam, serpente per viciniam fama , ct crescente pro more , Vulgatum

125쪽

tum est Quintillae coniugem una nocte centum non minus ova excudisse. Quanta omnium invidia, tu coniicies. Hic Sextus non sine vehementi risu; Lepidissimum hominis commentum: ut sunt credulae mulierest ut quisque res suas amplificat i Bene ego , Qui vix cuique credo . Cui tum ipse et Scitum illud Eari καροεὶον , Nervos , atque artus esse sapientiae non temere credere et at prudenti viro , muliisque testi-hus non adhibere fidem , stultissimum : sic enim humanam fidem tolleremus : qua ablata , commercium Omne tollitur. Et ille: Vellem ut universi verum dicerent , ac sincere, ut prisci mortales, loquerentur. At ego et Id ut quam maXime laudabile , atque eX petendum , ita obtineri difficile : ea in nobis eκ vitiata natura labes, ut ad mendacia promptissimi: qui vero eam sapientia, integritateque labem curarunt, nihil magis oderunt, quam mendacium z quod turpe etiam ingenui ducunt , quos insita a generoso sanguine nobilitas sinceros reddit: qui impotentes, ac miseri , mendacissimi: nam cum suis viribus tueri non possunt, se mendacio obtegunt; atque idcirco foeminae , puerique mendacioreS et mercenariique omnes , & ut plurimum negotiatores , qui cuncta mendaciis fucant . Sed redeamus ad veritatem. Quod verum est, quodque detortum . atque amplificatum mendacio locum dedit , est hujusmodi et In AEgypto non gallinae ova fovent , tandiuque alis tegunt quoad ova nativo calore tepefadia crepent , pullique excudantur et sed hanc sibi homines curam demandant : furnos habent quam plurimos ad id factos, quos incendunt , certoque caloris gradu constituto , ova inducunt et quae eo sensim calore tepefaeia , quam brevissimo tempore pullos emittunt , eosque moX homines

educant. Hic Sextus: Nunc intelligo: S uerisimile quidem illud : at si ita, ingens ibi pullorum copia . Cui ego: Recte autumas : passim invenies , ct vili vaeneunt . At illud sane per quam lepidum, videre per urbes homines pullorum greges duo iantes et quos ita pulli observant . ut pastoremoves. Sunt etiam quidam, qui secum simiarum greges trahunt, uno omnes fune ligatos: canes item multos, asinosque , ct capras et cumque his more circulatorum in singulis urbis foris , ac i Decipue , tibi major otiosorum numerus, tot lusus, ct tam varios edunt, ut perridiculum sit: tanta artis deXteritate, ut admirationi sint: si talia apud nos spectacula exhiberentur , infinitus quaestus circulatorum esset; tanta ad ea visenda multitudo accurreret e talis enim huiusce populi genius , ut facile ludicrislspectaculis detin catur . Atque haec cum dicerem, nos ianitor , qui prae foribus praestolabatur, salutavit: & Nimis tardi , inquit . Nos

A vittata natura Homines mendaces sunt ω Quinam mendavi

eto magis addicti, quive ab eo alieni

126쪽

Meccenatis ossicia causatis vcniam petivimus : Sc in suum quisque cubiculum se recepit .

fuerint aera 'ptia 'ramides a quibus p uae , earumque mira fructura apud Mecaenatem

enarratum.

S Edebam quodam mane ad literariam mensulam, tantumque

studio, quo tum vacabam intentuS animo eram , ut ianitoris strepitum, quo me tum clamore tum ferrearum tinnitu virgularum , tota domo inclamabat , nullo modo exaudirem: cum Laelius ad me convolat, & surge, inquit, illico: nam te conventum Meccenas expetit: nee strepere ces sat ianitor : tum ego confestim ait gens una cum Laelio ad ianuam descendo, atque obviui Mecce nati eo . Ille , ut

me vidit: Parce, inquit, si te Musis dii raxi , prae quibuatu curas neminem. Cui ego: quaesis , ut des mihi veniam; nam tanta animi intentione literis incumbebam ; ut nec vocantis clamorem, nec ferri tinnitum eXdeperim. Neque id ego suspicari poteram : nam si vel levis suspicio fuisset , expediassem hic a primo diluculo. Et ille: Omittamus ossicia: quibus nec ego, nec tu assiceris: simplicem non in scribendo tantum stylum amo, sed etiam in tractando: qub enim simplicior cunctis in rebus natura , ei, etiam gratior est. Et quando hic dies a strepitu discipulorum vacat, silentque liqimrticus , eamus ad relaxandum animum . Cui tum ego: Faciam quando jubes : atque diem hunc gemma signabo: inietque heneficia , quibus me semper compleXus , ponam Primo loco. Asia mpto igitur Laelio , qui aderat, cum Me- Cinnate Leucopetram, ubi iam adornari prandium iusserat,

deserimur, , .

Dum autem quadriga vehimur', ita me Mecoenas inter-De pνrami libu, pellat et VidistinJ celeberrimas illas in AEgypto Pyramides, eru)Qb- Ἀψε. quae inter prima orbis miracula ab antiqhis posita fuerunt ZCui tum ego: Vidi equidem: vertim nihil abfuit, quin illis praetermissis, Babylone discederem. Vix enisti post: tot rumnas , ac pericula Babyloniam tenueram , cum commoda se occasio petendi Alexandriam oblata est : in cam enim urbem quatuor Europaei profectionem adornabant : eam Vero Occasionem ne paterer e manibuS elabi Achmetides hortabatur: suadebat etiam Drusilla, precesque plurimas adjungebat. Quibus ego: Non faciam, ut eX ngypto concedam, antequam Pyramides visem; quarum gratia plures in AEgyptum

127쪽

LIBER SECUNDUS. I 2I

se conserunt : evanuere iam tVrbines, syrtes, ac vada superata , tutusque nos portu S excepit : non amplius latrones timendi , non solitudines perlustrandae et nec in dies occasio deerit, qua commode Alexandriam petamus. Id verb, quod me acrius angebat erat inopia pecuniae et sine qua nihil omnino bene. At Drusilla , id intelligens ; Quando, inquit,

miraculo factum est : ut inter tot , ac ipm rapaceS praedonum manus hae gemmae servarentur ; Utamur illis : parva

quidem jamira, si illis distractis, incolumem me parentibus restituam ; imb stultum his parcere , eX quibus , si pereaS, nulla tibi utilitas futura sit. Ego laudato illius animo , Veneto mercatori distrahendi gemmas negotium committo. Prς- stitit ille, tanto nostro emolumento, ut plurimas illi gratias agere nostrarum partium esse duXerina . Postera die conductis , sit honor auribus , asinis , , duceque assumpto iter aggredimur : Hoc loco Meccenas , S ipse honorem praefatus: Cur, inquit, potius asinis, quam equis P Cui ego: Ita mos gentium illarum fert . Etenim rari quoniam in AEgypto equi: qui vero ex Arabia asseruntur carissimo v neunt; idcirca asinorum plurimu S usus. Sunt vero adeo expediti , ac robusti , ut non multum equos desideres et & eo praecipue, quod nativa mansuetudine praediti: et si interdum Ma)o mense, cum, ut ait poeta, Calet calor ossibus, & ipsi ferociant. Horum ingens Babylone numerus: passimque in triviis reperiuntur: uti apud nos Sebethi ad pontem, ad Terductum , Resinae , Herculanoque stant quotidie conductitii : eos ut plurimum puer ducit. Nam propter urbis vastitatem , non facile adiri loca , conficique negotia possent , si pedeS eas: quocirca hisce iumentis utuntur . Atque hinc videre licet

innumeros tota urbe cursanteS asinOS, quos puer agaso identidem stimulat e quantoque ipse Valet cursu consequitur: quod advenis perridiculum visu est . Non enim plebeii tantum , sed universi , si Praetorem excipiaS , asinos adhibent. Est & illud etiam commodi , quod multitudini non Ossiciunt, quae ut superius dixi infinita pliae est. Utinam apud

nos hic etiam barbarus usus, quando plurimi recepti, teneretur : percommode enim , ct sine periculo progrederemur: tot enim id aetatis quadrigae, tot cisia, ac plaustra, tot onusta jumenta per vias occurrunt, ut vix sine discrimine, nedum incommodo ire per urbem concessum sit : Hic Mecoenas . Num idcircti , inquit , tu raro pedem domo effers PCui ego: Recte conjectas. Et ille. Hic usus primum videretur per ridiculus : at ubi invaluisset , ne mirus qDidem:

at tu iratus nimium in tot viarum praepedimenta . Fateor ,

Rati in AEgypro

equi. Asinorum usus

apud AEgypsios.

128쪽

Festiva quaedam in

A finis equitatio ho, nocis causa dc scribi

ista VERIS HERCULA Ni

lepidum tiae factum accipe. Pridie quam Babyloniae vale dicerem , Gallu S mercator , qui magna in gratia , tum inter EuropTOS , tum inter re gyptios erat , ct opibus quam ditisti mus, Pelusium concessit ; ut inde in Cyprum navigaret: quem clam honoris caussa comitari in egressu amici vellent, singuli primo mane ad illius domum convenere, numero ad centum : cundit elegantioribus se vestibus induerant ; pi lei Sque , Sc gemma , & peregrinarum avium pennis insigni bus, gladiosque suecincti more patrio. Turcae & genere vestis , & patrio acinace , S superbissimo item galero , pulchriores prae caeteris mihi visii sunt : moX ubi Gallus cun-Etos excepisset , & ea qua gens plurimum valet humanitate gratias egisset , asinum conscendit , qui equorum more seq- natu S, ephippium etiam gerebat , nec mora , Universit suos in asinos miro modo ornatos insiluere: longoque agmine ire bini coeperunt, tam serio , atque ea , qua Turcae reliquOS superant gravitate , ut mihi intuenti quam maXime ridiculum visum fuerit. Nec sane lepidior haberi scema apud noSeo tempore potuisset , quo ante magnum ieiunium , Bacca nalia celebramus. Nempe adeo varius mortalium genius est: nec quidquam tam insolens , quod alicubi non frequens sit. Festiva quidem equitatio , tum Meccenas : At mihi crede, cuncta quae in humanis, mera quaedam apparentia, ac scς DR sunt : nos opinione nostra , & pretium rebus , & speciem facimus, quodque usus recepit, putatur optimum, quod re spuit , non ita et antiquitus simplices mores ususque ama bant et nostra aetate, illa explosa, fucum, ac mendacia sectamur At ne vere eXcidamus ab asino , ut aiunt, ad propo

situm revertamur: quid nam postea P Cui ego : Contend4m illich ad id : transmisio iuxta veteris Babyloniae ruinaS , Orientali primum Nili alveo , deinde occidentali s nam hic eam Nilus insulam facit , de qua alias mentionem feci ) eo

genere navium , quo AEgypti utuntur : alios moX canalesvadavimus : qui tempore inundationis pleni currunt , reliquo anni tempore pene sicci . Ultra hos canales, sive rivos mavis dicere, Veterum AEgyptiorum sepulchra erant. Est autem vastissimus campus ad Occidentem Nili , crebris prope

fluvium istiusmodi rivis interscissus : & verisimile est etiam circa Pyramides olim Nili aquam canalibus manu fadtis de-fuxisse. Resert enim Diodorus Siculus V. circiter passuum millia a Nilo Pyramides erectas fuisse : quae id temporis XII.

passuum millia ab eodem Nilo absunt : quocirca facile crediderim , magnum 3 ea aetate alveum , arte ductu in per ea

loca confluxiste et quem ille pro Nilo accipiebat . ΙMO , ut idem tradit , circa Pyramides ingens lacus erat , 3 Regζ

129쪽

LIBER SECUNDUS. I 23

Myri excavatus et qui in praesentia una cum uniVersis pq ne rivulis aruit , monumentaque Omnia eruta : nec quidquam vetustatis praeter Pyramides extat; cumque non amplius ad ea se loca eX crescens aqua convectet , sterilia sunt, ac vastitatem praeserunt, ut caetera sunt, quae longius amne absunt. Hic Meccenas: At olim fertilissima . Cui ego: Id ex eo, mea quidem sententia , proveniebat , quia antiqui incolae, ut qui industrii pluribus canalibus manu seditis ad inteariora loca Nili aquam deducebant : qua irrigati deinde campi mira feracitate luxuriabant: nunc Arabes, ac Turcae, qui ea loca incolunt , hanc non adhibeant industriam , utpote qui desides, ac minime laboriosi ; quapropter neutiquam mi-itim si non tanta soli feracitas: quod niti ossi duo hominum L. i. tis; p, thii

labore excolatur, sterilescit . Verum illud scitu dignum , S de, Epulehci, id- quod mihi omittendum non duxi : omnia circum ea loca seriissima, sepulchrorum refertissima : in quibus tota Memphis contumulabatur: demortuorum cadavera cymbis deferebantur: qui verb nauta cymbaS agebat, antiqua AEgyptiorum lingua, ut author est Diodorus, Charon vocitabatur . Atque hinc occasionem comminiscendi Graecos accepisse , docti tradunt ;fabulamque natam de Stygio flumine , & portitore Charonte et fluvium autem lethen : Unum eX Nili ramis vocatum autumant. Verum cum lethe fons sit in Graecia , aptius dicetur, si Cocytum potius , aut Phlegethontem eos fuisse rivos putemus: Primus autem, qui haec apud Gr. Cos sin Sit, qui ν ;mis , i, , ἡ creditur Orpheus , qui primus in AEgyptum peregrinat US Griaecos Chatori m. est , S carmine plurimum valuit : cecinitque ante Home-L0ςixumque finxit 'rum . Hic Meccenas et Eruditum quippe , nec certe letheo

flumine obruendum ; ct Laelio huic non dubito quin gratissimum acciderit , quippe adolescenti eruditionis amanti stimo . Cui Laelius; Ita vero : at gratias tibi ago quam plurimas , quod perhonorifice de me sentias. At ego: Atqui audite modo ; est aliud , quod scire operae pretium erit . Et

Mecoenas: Hic stamus , ut pro Laelio etiam spondeam ; cujus summa in magistrum observantia : verum scia S non me

ab illo hac parte superari ; tanti te aestimo . Cui ego: Tua benevolentia facit, ut tantus tibi videar: caeterum qui sim, non ad eb stolidus , qui nesciam : scd contendam , quod institui. Mos erat apud AEgyptios , ut qui casu aliquo extra

patriae lares sicubi demortui essent , eorumque corpora insepulta remanserant: minimc liceret talium cadavera trans fluvium , lacumque ad sepeliendum deferri : hinc confidia a poetis lex est , nulli abroganda , ut qui insepulti fuerunt, minime ad alteram Cocyti ripam , trans Stygiam paludem, quae lacus ille circa Pyramides, haud dubio, crat , dev he-

130쪽

Gentium pqne omnium studium, atque cupido tumuli.

In America Filii

Patres devorant , ut

honestius sepesiant. Pyramides AEgyptiae inter terrarum orbis miracula re ἀcensendae,describuntur.

rentur . Et quia AEgyptii summo studio in eo campo trans Nilum humari praeoptabant , vehemens illud animarum desiderium transmittendi fluvii , Virgilius commentus est lib. VI. ubi ait:

Sedibus ut saltem placidis in morte quiescant. Id re id fervens tumuli studium , atque cupido , gentium

pene omnium fuit et imo quidam Americie barbari , honoratissi mu na parentibus fore arbitrabantur , si saliorum visceribus tumularentur : idcirco eos devorabant . Tum Me- coenas: Verum hic ut harbaricus honor, ita immanis, & eL fera consuetudo : sed ad Pyramides veniamus : quae, ut facile ex hactenus dictis capi conjectura potest, sepulchrorum vice conditae ab antiquis Regibus illarum gentium fuere. Cui ego : Recte intelligis: veteres enim, qui in AEgypto

regnarunt, aded gloriae appetentes, tantoque studio nominis immortalitatem quaesivere, ut nulli cultarum gentium, quarum proprius hic stimulus fuit, tanquam cesserint : idcircli immortalia esse monumenta , quibus jam vita functi conderentur , esse voluerunt . Quia verb supra omnes aedificiorum sormas ad immortalitatem aptior visa pyramis est: hanc monumenta figuram accipere jusserunt. Et sane si moles, structu ra , lapis spectetur, merito inter terrarum Orbis miracula primo loco I yptiae Pyramides numerandae . Basis quadratae longitudo est passuum CCCL. s etsi aliae minores, nam non omnes aequales , CCC. numerent ὶ altitudo est graduum CCL , minorum verb CC, gradus lati palmos duos nostrates , alti quatuor, qui gradatim usque ad verticem ascendunt e structura, etsi primo non videatur elegans, quippe iis ornamentis vacans , quibus uti nostri consueverunt ; nihilominus attentis animis meditanti mira oppido apparet : nam videre enim est immensas lapidum moles , tam fabre quadratas , atque inter se conneXas , inque tam eXcelsam altitudinem , non nisi immensis machinis evectas , ibique ad unguem collocatas, ut adhuc immotae post tot saecula persistant, magnae quidem artis, sumptu Sque im' mensi. Neque mirum si ea ornamenta negleXerunt, quibus

arias nostra plurimum insudat , nam illi non pulchritudinis rationem , sed perennitatis habuerunt : quapropter instar montium , qui perpetui sua mole, ac figura manent , issas eXtru Xerunt. Lapis marmor est: cujus etsi ingens in AEgypto copia, ct per Nilum, latoSque campos commode etiam elonginquo advehi potuisset ; quia tamen tam vasti, S gra-Ves sunt , viX concipere queas , quo paEto ferri , ct quod majus est, attolli potuissent. Hoc loco Laelius. Mirum op

pido, fateor: sed nihil humano ingenio inausum, si ad artis

SEARCH

MENU NAVIGATION