Nicolai Parthenii Giannettasii neapolitani è Societate Jesu Annus eruditus in partes quatuor, seu, Stata tempora distributus

발행: 1722년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

quam , ubi ad sinistram versorium gubernator In sexerit , illicd aget sese ille: navis vel reni g o acta , vel velis, prorsum , qud iter institutum sit, praetervolet. Ttim clavi ala, qua patula est , in aquam offendit: inque illam vicissima qua: ac spumoso velut ariete continub pulsat: cum ve-r5 versare nequeat s nempe obsistit Versorio gubernator adnisus ) navem totam una cum claVO eam in partem qua dirigit impetum , statim convertet , atque isthaec , quam petebas , ratio rei est . Hinc vero plane , ct aperte conficitur , tum facili negotio navim infecti, cum secundis auris velificans quam citissime currit et quippe Ocytis occursantem in sese clavum majori impetu aestus diverberat :quamquam Opus tum fit, ut maiori etiam vi gubernaculum rector substineat , ut aquae in palmulam irrumpenti fortiter obsistat. Haec cum dixissem, Intellexi , inquit, iuvenis , cuncta perspicue: quae cum tuos olim versiculos lectitarem aegre concipiebam. In quibus , quoniam Unum est , quod velim eXplices , liceat per te mihi illos recitare . Cui tum ego: Si memoria tenes , penes te est, ut recites . Ille vero : Teneo quippe r statimque recitavit .

Sedulus interea considens puppe Mogi per Intentus clavo , clavoque immobilis harens, Stet promptus torquere manu retinacula; quast RVentus agit veniens , cursusque , ct Sydora ducant.

Omnis, ct in clavo docti siet cura Magistri .

Ac veluti loris currus auriga volantes

Hac , illac, quis poscit iter, caryasque viarum

Insectit, varioque volans terit aequbra Dro. Non aliter curuo Rector temone carinas, ventus , cursusque zocat, reget aequore vasto

Si dextra errandum pelago , de puppe Magister Impiger ad laetam infectat cita lora: sed illa, Si plaga terrarum fuerit loranda sinfra

Torqueat in dextram , si rectus in gquore cursus , In medio Palinure loca retinacula puppis eriam sic directo celeri Cada concita lapsu Alnus arat. Tortas veluti quis flexit habenas

Excelso insidens curru moderator equorum,

uuadrupedes docti frictis parere lupatis, Incedunt ; promptique terunt itor: siore a puppis Haud secus, incurvum qua flexcris ipso Magiser Temonem , cita carpet iter, fluctusque secabit. Exigua nam mole licet set puppe sub altis Adaisus gemino circum versatilis unco, C a atta-

212쪽

Explieatur qui dam Parthenii locus de Timo.

Attamen gratas magna cum mole carinas,

Hac, illac contra , Pelago oblucronte , retorquet, diua ventus, cursusque vocot, quoq; ipsa petit res Ferreus ipse velut parvo cum corpore vectis Marmoraque , lapidesq; alta mole columnas Submovet, grandes scopulos, rupesque revellit. Vix dum recitandi finem fecerat, cum illico ad me: Si leva iter instituendum est, praecipis temonem converti ad de-Xteram , cujus contrarium a te modo dictum est: idemque in eisdem versiculis doces

Incurvum qua flexerit ipse Magi ser

remonem, cita carper iter. Tum ego : Duae, ut pro nuper admonui , in temone par tes, gubernaculum , ct clavuS : cum lora , dico , vel retinacula , gubernaculum intelligo et istuc autem conixatiam iapartem circumducitur . Hic ille et Nihil est , quod ampliuste vexes , est enim res & paucis exposita , & explicata d, lucide , Sed iam navicularius ad scopulum cymbam appli caverat: quocirca exilientes domum proficiscimur.

Elegaus couvivium adornatur, Poriorum ferculorum cou- friendorum: ratio traditur et post convivium carmen de tormento bellico recitatur: ct apud quas primum gentes illius usus fuerit, inquiritur Convenerant in Surrentinum post nonas Augusti complures viri eruditi ; quidam . ut me inviserent; ac praesentes praesenti salutem dicerent et quidam , ut loci genio perquam amoeno tantisper seuerentur: nonnulli vero , quihus cutem curare studium est, ob vitulam lactentem, quae Surrenti tam delicata est , ut nihil supra . Ego , etsi plurimi , ct quisque suam umbram haberet, tamen Omnes convivio excepi : sed mensa satis frugali , c quae a sapientibus viris non abhorreret: nec sane lautam exhibere si voluissem ; locus necessaria suppeditahat : neque domi mihi coquus erat , neque pistor , qui edulia scitamentis variis

praepararent.

Cum ad amoenissimum maris prospectum sub umbra consedissent, tum ego : Hic VOS , inquam , si placet , aliquan tisper confabulamini: nisi potius vobis sit cursare per hortulum ; nempe brevi ambulatiuncula stomachum acuatis: dum i pla interea , vestra venia , coquus idem , idemque

pastilla

213쪽

pastillarius breve vobis prandium cum puero adornem :Hinc illorum quidam, ut iunior, sic nasutior sita enim

praesens fert aetas , ut iunioreS sint nasutissimi, carpunt. cavillantur, nodum, ut dicitur, inscitpo quaerunt: gulae serviunt attentissimi, nec nisi plurimo ferculorum apparatu , eoque exquisitissimo contenti sunt ) Mathematicum . anquit, historicum , poetam. S quidem non malum, linguis item eruditum te accepimuS : at coquum , pistorem numquam omninb: quare Vereor, ut prandium sit elegans, nam heiae sobrium desidero . Cui tum ego subridens in stomacho, ct caperata non nihil fronte : Hanc in me cuiaram depone, dicacule; Verum bliteus cum sis, nonne elegantissimum esset prandium,& perquam dapsile , si meram tibi hetam apponerem Z dignum profecto esset patella operculum. Sed hono sis animo: nolo enim par pari reserre: seio 3ppidb frigidulis te sicis quam maxime oblectari , ut illas vel ambrosiae praeponeres: etenim te Neapoli saepenumero de Promo conques uim audivi , & merito quippe, quod cum frigidiusculas insurre in mensam posset, calidas prae pigritia subministraret: bono, inquam , sis animo, plurimus hic tibi siculus S gelidus,& recens, quippe cujuSadhuc niveum lac stillet e pedunculo , non deerit , quo vel uno famem sedare possis. Ille vero : Et gratias ago quam maXimas,& quaeso, ut mihi des veniam, si nimis festive verbo prolapsus sum , atque pro non dicto habeas. Hospitibus in pomario reli Elis, me domum recipio, accersitoque Lucilio, qui valetudinis caussa mecum degebat in Surrentino, iubeo aperto in loco juxta subdialem ambulationem, ex quo jucundissimuS Neapolim versus prospectus satebat , mensam instruere , & flosculis , ut festis diebus

consuevimus, eXOrnare . Me verb in culinam confestim caresso inquam ingressus, mappula nonnihil attrita, ac sordida s mundam, ac resarcitam Neapoli nondum acceperam

me coquorum more Praecingo, Operique manus admoveo ,&quidem impigre . In primiS , gallinaceos pullos , quos jam depilatos ad rem habebam , fictilem in testudinem suillo cum

sumine coniicio: eosque cinnamomo , pipere, atque aromat,to cario phyllo scite condio: addo mOX aflaphidem , prunum, nucleumque pineum, ubi vero incaluerunt, tantillum aquae infundo, ut iustulum facerem suavissimum; tandem testudiunem arctissime conclusam ad tenuissimum ignem hrevi in tripode relinquo. Deinde artocreas , crustula tum delicatissima, tum suavissima: quippe ex polline niveo attritae Cereris, butyro , & saccharo, graeco Herculano , ovique vitello

subadia , adornavi; illud Chaoniis pullis, ficedulis. plurimis,

214쪽

Alia Edulia ac coturnicibuS confers: addidique Veteris petasonis frustra, Mn Mi adtraxim ct Nolani farciminis , cum pyro, S malo Appio indiscretim permixtis, oli Vum item , ct fungos cum citriis dulcibus , ct cucurbitulis: sparsique desuper odoramenta quamplurima , atque aromata , consectum tandem in furnum a puero jam succensum, ac mundatum, pistoria pala diligenter immisi: occlusoque praefurnio, ne calor evaporaret, ad alia me statim edulia converto. Ex molitae Cereris flore thim minuto, tum niveo massam subigo frigida , asperso tantillum salis : massam vero ligneo cylindro de lua ac polita in tabula in tenuissimas nebulas extendo: quas m OX oblongas in taenias frustratim disseco: quod dum tantisper ad Solem siccarentur, ego caseum non ovillum, ut no st rates solitavere magno stomachi in comm do , sed hubalinum s habebam recentissimum ab Acerrarum Domino viro amicissimo, & hominum, qui vivunt, liber lissimo , mihi dono datum :) in scrobem rapula casearea conteri iubeo , tundique Timul in pistrino cinnamomum: cui mox tunso saccharum permisceo . Exin redeo ad nebulas Cereales, & effervescente aqua in cacabo, illas paullatim immitto , ac cochleari cribrario verso identidem, ne unam in massam coirent. Vix dum igne, qui plurimus ardebat,

εXcodiae sunt, sitim , mantabrio , utraqUe manu apprehensis,

cacabum e.tripode intraho , humique colloco, statimque frigidam infundo , ut latius excrescerent , ferentque quam tenerrimae . Quia vero vel labore , vel igne sudaveram, re appula sudorem omnem eXicco brevique e culina egressus frigidiores auras liberius hausi : juvat enim occupato laboriosa in opera facere intercapedinem : tandem iterum ingressus, in lancem grandiusculam , tentas mitto, colata prius guttatim aqua cribrario cochleari postea, vero permisceo bubalinum scrobem cum saccharo , & cinnamomo, elixamque bovis medullam superinfundo: plenam sic lancem conjicio in hypocaustum; ut sensim incalescerenti ac pingui penitus medulla , saccharoque sese imbuerent. His in hunc modum adornatis, i adtentis vitulae lumbos perquam delicatos, ac pingueS veru transfigo per adversum, ignique admoveo assandos : iubeoque Fabiolum continubversare veru : Rotam enim, quae a cane solet circumagi , non habebam eX peditam et neque mihi erat in promptu machina , qua fumo in alas incursante, veru circumvolitur cvitulam ut jam assari coeptaverat, sale aspergo, tandem larido ferventi veruculo praesXo bene imbuo, ac perfundo:

ita enim , & succo gravida , Sc sapida magis est. Postremb, ut praeter spem , bonam prandio coronidem imponerem,

quini

215쪽

LIBER L

quaedam farta liba ex dulcibus conficio hoc modo P Similaginem , butyrum , salemque Indicum , cum tantillo nostratis , ac duobus ovi vitellis frigida subigo , subactam post massam totidem in frustra divido , ot erant con Vivae, quod singula cylindro extendo in circulos in horum medietate dulcia iam tunsa cum medulla pinguissima superpono : alteram circuli partem desuper plico: facioque farta quasi Lu-nulas pinnato limbo : qualis spesnantibus nobis tubo vi rio , Luna apparet , cum est dimidiata . Accepta mox pistoria sartagine suillo adipe inungo , imponoque dulciaria : sumpto post deinde in furnibulo , conjicio statim in furnum. Eli-Nam cum prototomis calaticuli S jam puer primo mane prae- Paraverat: Etenim modici ci hi homo cum sim, isthic meus tenui ili mus , idemque simplicissimus cibus est . Udi pro- scd id nimios illos apparatus : tot nimirum praesulsas, scri-hlitas , moreta , lii Xa , intrita , ollaria , fartilia ; tot item intin-CtUS, atque embemmata, escasque conditaneas, S cceterasci pedias ; gulae irritamenta verius , quam nutrimenta et quae quidem in stomachi perniciem adinventa sunt : pcrquam PauciS nutrimur, & quae fames condiat, non gula. Isthaec autem parsimonia apud veteres magna fuit : legimus enim lege Fannia primum , postea vero Licinia cautum, ut sir m. I tu S non eX cederet denos, vel tricen CS aeriS.

Quia velo iam prandendi tempus appetebat , is cincto confestim linteo, ad amicos ire pergo. ViX dum ad primos superioris deambulationis gradus veni , cum illos ob Viam habui astendentes ab horto : qui simul ac me vident: Ei ne , inquiunt, hora prandii, necne i Quibus ego. Est equid c quocirca , quae Io , ut illic O sedeatis , ne longiori moras randiosum corrumpatur: jam Lucilius mensam instruxit, Panemque canistris expediit: jam puer sicus e puteo , ubi ac frigus asse; vantur , eduxit. Illi nihil cunctati , SedeamuS,

inquiunt. Tum Lucilius pollubrum sinistra manu tenen S, ceXtra Vas cum aqua ad mensam accessit , ut hospites ma-TUS lavarent: ego mundissimum mantile , ac villosum por-ligo ad icrgendum. Lotis igitur manibus , hymnoque deri Cre dicto , singuli eo , quo par erat, ordine , suis sedibus accubuere . EXOrdium non ab ovo , ut vetustissimus moscit , scd iit nunc fit, a ficis cum suavissimis itim frigi dissimis factum est : erant Livianae pinguissimae , & cucurbit in si Celleo Cre , tenero cortice, pulpa non adeo molli; siqueCo id mirum in modum placuerunt. Postea verb quam fi- cubus se liberius oblectarunt , pro primo edulio pulli jurulenti appositi , qui qua teneritudine , qua condimento

tam grati habiti sunt . quam qui gratissimi . Post hos pa-

216쪽

ms, carnisque edulium allatum , mediumque in mensana exispositum tanta Odorum fragrantia , ut non Vulgare quid

suboleret : ubi vero divium singulis , crustulamque tum tenerrimam , tum dulcissimam primis amici labris degusta. runt, thm statim ad me : ltane tu nobis imposuisti nullum ne tu coquum , pistorem nullum P nugas certe agebas siquidem egregium h bes; quippe principe, dc quidem purpuratillenius Co- rato tuo dignissimum . At ego subridens, serione isthaec , qvu QR Riv an per iocum p enim laudatis , manus istae pistoriae omnino rudes confecerunt. At illi: Si verum , quod praedicas , rudes ne dixeris, imb peritissimas: heusi. puer , infunde morum : sit helvolum illud Pausi lyperum minime fugax, quamquam det i cat isti mum : iuvat tam dodio artifici propinare . Sed iam cereales taenias cum vitula Lucilius apponi jusserat: illas ego convivii Magister e majori lance in scutellas ingero, de singulas singulis subministro: vix deli- harunt , cum ad me. Allatae ne tibi Neapoli sunt ad ebenim delicatae , ut nihil supra. Tum ego ; Cujusmodicumque sunt, e nostia ossicina prodierunt : Illi vero : Ludis prosecto : con versique ad Lucilium : locaturne , inquiunt,

Parthenius P Ille ver b , Minime quidem . Quippe qui te'

stis oculatissimus . Cumque vix R aegre id sibi persuasisssent, eli Xam cum coliculis pueri attulerunt . Tandem pro secundis mensis, ut moris est, farta dulcia singulis singula distribilia, quae ob teneritudinem , ac suavitatem Atica Veluti Bellaria omnem sibi plausum vindicarunt : vorataque Vel cum ramentis et quae cum a me rariter facta a Lucilio cognovissent, omnium suffagiis me coquum , cc pisto' rem scitissimum conclamarunt , libaruntque liberius . Ego vero: Proh superit Hoc scilicet unum meis laudibus deerat, ut inter myrtum litoream , laurumque Parnassam seu linariam quercum insererem. Sed jam fame expleta , eruditis animum colloquiis , ut humanos viros decebat , pascere incoepimus : nunquam enim illorum institutum probavi, qui vel per ridiculis nugis, vel fabellis anilibus, vel mittentes ridicula , animum

non tam pascunt, qUam opprimunt: quapropter malam hanc consuetudinem ab eruditorum virorum coetu amandare ,

malumq; funditus averuncare vellem, si possem . Cum autem de Vesuviano incendio curiosam haberemus quaestiunculam s erat enim in prosped tu Vesuvius , ambustusque

crater nonnullos fumi vortices, ac flammarum cuneOS ideri

et idem evomebat senior amicorum: Quid, inquit, de Bel licis tuis P an ex hoc incendio aliquid excerpsisti P videtur enim perquam belle aptari posse ad fulminalia e ita enim , ut

217쪽

LIBER L as

eu te saepius audivi, Latini vocant hoc tempore ea tormenta bellica, quae fulminis vice pereas pilas quam longissime eiaculantur . Cui ego: Divinasti prosedi 5 : isthaec. ego & moveo,& curo: quique de Bellicis Tormentis est

Liber, revocatur ad trutinam. Hoc loco omnos me rogant,

obsecrantque, ut saltem Libri eXordium recitarem . Ego etsi invitus non enim adhuc luee dignum mihi videbatur, ut quod lima nondum rasum ) tamen morem gessi :& ut erat illa horatum habere coepi hoc modo . REllIe. ne Martis tormenta, quibus vel proelia miscens Tormento Cat, Extentis tonat in campis , vel fervidus arces 'φη

Fulminat obsessas, oe' moenia deiicit ictu: Quam varia , qualis sit bellatoribus usus, Dicere nunc labor insequitur . Vos δ mihi oestror

Pandite , Cyclopes , dimoto vecte caminos: Namque Opis est vestrα ρπωcumque mingere vater Audaci aggreditur nisu: nova manere vesro Machina Tartarei, est deduceuda cavernis.

Machina quae ferro, lcavi pulvere fata .

Ignea raucisionis accendat proelia hombis. Ast artes primum aπtiquas dediscite, quando Non ferrum in dura versandum incude, tenaci Forcipe et nou enses fabricaudi , aut aris ficuta et Verum res ignivomum summi tormenta Tonantis Fulmina , ρπα referant, ct terrificos reboatus

Cudere opus , vagia fusis fornace metallis. Haec etenim Marti potiora oirilibus annis Instrumenta placent belli, quibus acrior instat de furens, iatiatque auimum furialibus iris . Sollicet ingenio indulgens, iraeque minorum Horridus in flammas , ct rauca tonitrua surgit . Prois superil quae tanta necis furiosa cupido Mortales. agitat sensus , ut peHora ferro

Non satir incidi vi funi: sed fulmine rumpi,

Atque opus horrendo fuerit discerpter igni. que adeo tantam fera mens exarsit in iram , Ingenii ut vires, acuta inventa ruinam

Verteret is propriam, Fatis nolentibus ψί'. Nos ratio, non Fata valent obsistere, cium jam Per praeceps trahitur mens irritata furore. Principi Θ tormenta, nigris qua vexit ab umbris Sanguineus I favors, Furiis, ct Dite ministro: Ardenter quoniam iaculantur ad athera summas Horrisonis late bombis, cognomine nostri Illa hinc Bomberdas appellavere voconsci .

218쪽

Bombardae lase

a 6 . ISsTATUM SURRENTINARUM

Miram, horrendam, iraeus isve Im Martis, operto

Dejectare velit totis cum moenibus arbes.

At qua forma : velut longus bombarda cylinder, isque igni fuso formatur concavus are.

Illius partes quanquam describere versu Disciis, ct latia pro majestate referre CHis tamen enitar. Patet os is fronte rotundam. Plurimus circum sinuatar densior orbe Circulus: hunc fusor dicit cognomise gemmam : Puem circum varium signis collare rigescit. Apragalusque nitet post hoc tornatus , ct orbit Tormento in medio gemiNur discrimine certo me laborato protuberat: unus in ora Qui vergit , minor, in tergum qui vertitur alter Grandior. Hos inter lauro redimita superbi Caesaris effigies , Aqui qua insignia regni Egregiis insculpta notis , atquo arte magistris Non longe gemina , solidoque ex aere recurva

Hinc , illinc senis excurrunt partibus aures: stetas tormenti noππππquam dicimus alas. Scilicet imposita quis curribus gra canora

Sustentant : geminaequo simul fiant desuper ansa. Attolli quibus , oe versari machina post. Hre , gemini Delphines uti quia sepe creantur

Fufore ; idcirco Delphinum nomiue gaudent. Adera tormenta , quin psrs pcssica vocatar , Tergum e sum fabris , Lari dico Uda cuminus, Majori urget profusi m se taetalli . tilius extremo manet annulsis , out 1 utet orie uno conus distin rus: plaricis ipsam Exornat tergum variis armilis figuris. Desuper e,se focus , ct circus complecI t ur illum ivt Drium teneat nitram , se fori labascat. Accipit oe flammas, ct per conclusa moabas Intima raucisoni transmittit in exta metalli ias interior , qua pars o falmius, Nimbum iEvomit, aquato excurrit prote a cansili. Mius in tergum , gemina qua tendit ab aure Pars gravidanda nitro, turget oen Asima ferro; Fortius ut queat erumpenti obsistere nimbo.

Altera , qua vacuo decurrit ad ora meatu ,

Tormenti P Dcbes vocita sest nomine Graii: At nostri , quoniam molat illa emissus ad auras Ingenti clanxore gobar, dixero Volatam jTenuior

219쪽

LIBERI. a Tenuior es aere, ct decrescit ad usque supremum

os, quoniam nitri minυr illac fulminei sis Concutit ara, leves iam iam ventura sub auras

Haec cum memoriter habuissem: tenebam enim versiculos

secundum pasib ante nonnihil castigatos e statim amici . quotquot erant : Nihil, inquiunt. jucunditas nobis cadere potuit: rogamusque eniXe , ut quam primum institutum opus essicias , neque amplius ex die diem ducas : nihil enim admodum est, quin brevi absolvi possit: ut enim tibi promptum ingenium est , ita facilis vena . Quibus tum ipse: Et si opus major sane;& Maronianos cothurnos ex poscat, qualecumque tamen mihi ingenium sit, quod quidem mediocre sde facilitate venae non coacte fluentis non . contendo) absolverem utique sit amoenissimo hoc sub coelo, ubi ego plane helle me habeo, atque pugilice per annum integrum liceret mihi esse otioso ; S tranquille longe a porticu , longe ab urbano tumultu versari . Saepenumero hujus Elysii memor, dicere soleb , Fortunata Corinthus: at ego sim Teneates. Nam fac Neapolim redeam, quot illicb tricae, quot negotia animum distrahentP ut ne ad scal- Pendas quidem aures otium sit: quot solicitudines, quot

rumores, decumanae velut undae mentem hac, illac agita-hunt 2 Quid de valetudine P quae hac amoenissima , ac salu-herrima coeli temperie, ciboque etsi non lauto, certe sa- 'lubri . . restaurata , continuo incipiet deflorescere , labescere, pessum ire, tum ob crassum cubiculi aerem , t tim ob brassicas capitatas : morbi enim , ut optime Galenus , partimeta aere, partim eX cibo generantur. Siquidem hoc nutriis Morbi partim

Eius curis , tot praepedituS INROtiiS , tot oppressu S mole raatur. stiis, strepente undique multitudine, clangente singulis momentis nedum horis, crepitaculo, capite, & stomacho Iais horantibus, Bellica sive Tattica , sive Poliercetica, sive Navalia absolve: id etenim in hoc statu rerum si maxime velim , neutiquam possem : nisi vellem aut nullam salutis rationem ducere , aut prae nimia festinatione, Marsum imitari , atque ineptissimum opus proferre in lucem . Minime vitre fluctibus eum circumiri necesse est , qui expolitum aliquid edere meditatur . Hoc loco illi : Ita sane seres habet ; nec enim est , quo occurramuS ; ut enim pervulgatum illud,

Sece sum Musae, scribentis oe otia quarum et Nec locus hic Musis aptior ese potes, quem tu in Halleuticis graphice depinxisti, Hic cnim vacuitas illa vel curarum, vel dolorum, suavissimum isthuc D a silem

220쪽

silentium , nonnisi dulcissimo avium cantu , nescImus Interruptum ne dicamus , an continuatum P tranquilla animi quies nullis obnoxia aegritudinibus, quia, nullus rumoribus perturbata; pacatissimus isthic loci genius quid aliud, quam Musas, quam literas inspirat Θ Verum 'illud , Partheianie , non prohamus: te nimirum degere solitarium nullo secio, ad)utore nullo, qui saltem versus transcriberet, teque hoc inutili labore liberaret : qui cum valetudinis caussa deambulare , sermones habere eruditos , & si quando proe terrima hypocondriorum lue frontem contra X isti ; exporrigere possis, atque explicare , qui si doleas , consoletur, si cecideris, sublevet , Sc si, quid accidat humanitus , parentet . Vae soli. Divinae Sapientiae effatum est: hominem sociabilem natura fecit: nec humanis in rebus quidquam , vel jucrindius; vel pretiosius est amicitia. Tum ego: Verissima praedicatis , neque ego iS sum , quem μυσάν' ατον Greei appellant. Scio equidem quam iucunda sit χcietas: quam homini necessaria , nisi velit in seram degenerare , quandoquidem helluae ipsae , quae cicures natura Iunt, si solas concluseris , mirum quantum esserantur . Sed aventi mihi socium habere, & quidem genialem , atque ingenuum,

neque occasio sinit, neque locus , neque licet interdum.

Tum illi: Mirum equidem ; sed quid facias P ita se res hahet : Sc ita animum inducas opus est . Verum enim verbmittamus isthaec, quae si animum non lacerant , Pungunt quidem certe , ad ea verti sermonem transferamus , quae illum tum erudiunt , tum delectant . Et quoniam bombarda in medium allata est; s quam quidem ab igne , quem maximo emittit hombo pressius latine dici nos tuis versiculis docuisti ) seire abs te Quemus apud qua S prim5 Ren'

tes illius usus fuit : varius enim de illius inventione rumor circumfertur : plurimaque de Sinis narrantUr : quam gentem , ajunt, esse solertissimam , dc complures arteS qua δ' Sinae Tor- ingenio, qua industi a primam omnium excogitasse. Quibus ego: Morem geram quam libenter , R quae mea sit hac

adiuri. re sententia Plane eX promam : ne vero multis vestras

aures obtundam , rem strictilis attingam, perstringamque breviter: VOS aequo , intentoque animo , quae dicam attei dite . Illi vero : Perge porro: animos accomodabimus, S li-hentes , & attentissimos . Tum ego: Antequam eX Europa in extremas Asiae oras, Oceano, vel arte, vel audacia su perato, nostri homines pervenirent , hanc sibi laudem non immerito, vindicabant. Qui verb ipsorum primi ad in Venerint, magna quidem controversia , ut in re tali scepenumero usuvenit: ita enim mortalium natura est, ut magnarum rerisn

rope ineria

SEARCH

MENU NAVIGATION