장음표시 사용
231쪽
Hoc loco me Quinctius interpellat ; Estne tellus alia . An alibi tepe. quae procreet hujuscemodi gemmas Z Cui ego: Maxime: & T ' ,.6ψ':
in eadem India, quae una praecaeteris id a natura consecu. ta est. Non procul a Gange ad Meridiem altissimi montes consurgunt , e quibus quidam amnis eXoritur, quem incolae Goelum indigitant , qui post emensa multa passe suum millia , in Gangem se eXonerat : ad hujus ripas in arena latitant adamantes , qui etsi haud quaquam grandiu sculi concrescant, tamen tam puri candicant , ut nihil supra. Praeterea in insula , quam Nornaum barbari dicunt in phreis. 1. mihi est maxima Sinarum j ad Sacadat am amnem ada- damantes. mantes procreantur; qui S ipsi mundissimi candicant , Ssere omnes eXaluminati . Haec cum dicerem, nihil propius factum est, ut Quinctius mergeretur: dum enim converteret sese, ut praetereuntem laeva lembum prospiceret , lubrico in scopulo, fallente vestigio, in undas prolapsus est.
Et nisi ego arrepto derepente brachio tenuissem , utique demersis fuisset . Verumtamen cum eum non satis sustinerem, sed tum est, ut humero tenus totus herae madefieret; tandem connisus manibus emersit in scopulum . Ego cum ill Um undique rorantem viderem, mea risu continere, & si Vellem , non quivi: versusque Virgilii de Menoete recitavi,
Illum labentem Teucri risore natantem, ιEt salsos rident revomentem pectore fluctus. At Quinctius id aegro animo ferens : Adeone , inquit, ii
bi gravis mea calamitas , ut rideas P Tum ego: Id superi prohibeant: imo displicuit, & vicem tuam quam maximC doleo , sed quid facias P sic est ingenium hominum , ut ad inopinam rem , ct per ridiculam suapte natura rideant. At tibi istuc infortunium Musae comprecatae sunt: idcircb cape sis virtutem animo, atque desidiam tolle ; ita Musas tibi amicas reddes. Et ille iracundulus: Male , inquit , tibi sit,& tuis istis Musis: si tam citb poenas petunt, quam faciluirascantur. Cui ego: Sed cavendum erat , ne irascerentur ,
quod ego , & praemonui siepe , & inculcavi , nunc ver b quae
acciderunt aequo animo serenda sunt : nam , ut scite Comi cus; aequus animus optimum aerumnae condimentum . Ille
verb: An tu istuc machinatus sis, nolo affirmare, fuisti in caussa quidem certe: neutiquam enim in scopuli acie consedendum erat , non meministi illud poetae tui PParcite oves nimium procedere : nou bene ripa Creditur: ipse aries etiam nunc vellera siccat. Cui tum ego : Erudite tu quidem : verum ego, quasi divi nassem , te praemonui; nec putabam te ad ed curiosum, Sc
232쪽
& ille: Ser5 sapiemiis, ut Phryges, sed eamus laudent; ut
IV uis rotis descriptio Graeci auctoris Latine reddita rviox quaesitum quid esent Adamantos, in quansam molem excrescerent : quique hactenus majores inventi. CVm diurnum Sacerdotum pensum , quod ni peragas, piaculate est, consecissem ; Virginique laudes recitassem, ac precarium sertum, ut religiosis hominibus mos est quam maxime laudabilis , cingulo suspendissem , ad hypethrae vestibulum consedi , ut ibi aliquid laxamenti aucuparer: viκ dum sedi, cum en tibi Quintius praeter morem cum lihelio , quem ut vidi ; Quid tibi, inquam , cum libris P ante vitae taedium coepit, ut quam citissime velis consenescere P Et ille: Itane me scommate excipis P gaudeo quod tandem tu etiam iocari S, atque animo obsequeris. Cui ego: Nae ipse tetricus , qui caream sale . Sed age . sedeto hic mecum ad umbram , nam solito mollior Zephyrus aspirat. Ille vero : Ad id veni, statimque consedit. Postea verb quam sedit, rogo quis ille audior esiet, quem prae manibus habebat. Et ille: Graecus, quem tu laudare solitus . Cui tum ego: Intelligo; leEtita igitur : teneor enim stylo illo quam delicati simo: cum vero librum aperuisset, oblatus est hic locus, tam mollis, & elegans, quam qui maxime. Eι Et τοις
σξενἐι, ἐυώδεσι φυλλοις κορια , Ζεφυρω γελα Ut legit. Quid si,
inquam ego, hunc locum Latine factum , & quidem ligatum numeris recitarem P Ille vero: Amabo, recita illicb ;id mihi erit perquam gratissimum. Cui ego. Accipe , ut olim , hunc ipsum auctorem dum lectitarem , Latine teddidi perpauculis iversiculis et & quidem subito calore , ut scis me folere . nihilque cunctatus , versus recitavi .
Veris odorata si regem imponere turbis Divorum velut Iuppiter arbitrio :Floribus e cunctis, divis plaudentibns una Hoc rosa, nou alias, culmine digna foret . Illa etenimi pulchra viret intercincta corona: Zt vorsat masi os gemmeasceptra fati.
233쪽
LIBER I. 4t Purpureo simul illae suo vesitur ab ostro:
Atque fatellitio cingitur illa suo . Egregium decus illa soli vernantis, ct horti
Risus, honor campi, purpureusque vigor Aurorae soboles pulcherrima , Solis ocellus et Disticiae caeli , dulcis amor Zephri. Plantarum iux alma, rubor nitidi simus, O flos Formosus florum, gloria , divitia . Llecebris capit illa animos, delectat orire:
Fronde nitens oculos versicolore ligat. Illa etiam tenerum teneris inspirat amorem Sensibus, oe nexu pectora conciliat:
Dum crines Zephyris praestantibus explicat, ct dum
Garrula purpureis verba facit labiis. Ut recitavi, Beasti me, inquit Quinctius, carmine tam delia
cato: amabo posthac magis , magisque rosam. Cui ego: Bona verba , quaeso. ille vero : Nihil minus e adulari meum non est : neque tuis es, qui laude mea indigeas. Verum
age transferamuS nunc animum sis ad sermonem matutinum ; aveo enim scire quid sint adamantes , S in quantam molem eXcrescant: res enim digna sane scitu est . Cui ego: Faciam libenter , sed descendamus prius ad undas: habeo quippe in deliciis mare , inveniemus fortasse mullum aliquem, vel cephalum pro caenula; nam praeter acetariolum
ex lactuca sesiili , ct rapunculo nihil admodum est , quod
vobis subministrem . Tum Quinctius : Oro , atque obsecro te, mi Parthenie , ne velis hodie ire ad undas, quippe mihi male auspicata isthaec dies est , vereor, ut opus sit me iterum siccare ad ignem . At ego . Frustra tibi periculum singis: pelle timorem istum, non semper idem paratur infortunium e cum lapsus fueris , facile est cavere in posterum : siquidem c lapsu cautior sit animus, ct malo facile
eruditur. Age, mo Vere Ocyus, eamus tandem. Et ille: Ne, quaeso, me urgeaS, nam rem actam ages : a leti mihi certum
est , hodie longe abesse a mari. Cui ego: Nolo te aegrimonia assicere: verumtamen sedeamus in calopside ad prospectum maris: ni hoc quasi basiliscum, quem vi siti, allint, necare homines, perhorrescis. Ille vero: AEquissimum oras: veniam haud gravate, non enim sic sum, ut quasi basiliscum mare pertimescam. Nihil igitur morati, in hortum descenis dimus, cumque per Xystum transissemus , in calopsidem tandem venimus: in quam viX perventum est, cuna Piscatoriam cymbulam aspicio : erat in ea piscator quidam iaculator mihi bene notus , qui fuscina , quam mira arte jacie-hat, pisces Venabatur: quare ad Quintium ; Rogitemus , si
234쪽
nuid piscium habet . At Quinctius : Quid opus est piscium
Ego verb: Si pauXillum potes contentus esse , non opus est piscium. Tum ille : Nae , perpauXillum modo, quinimo ad valetudinem tuendam confert quam plurimit m , ii inter, dum in coenatus cubitum eas; nimirum ii quae sunt incoctaeci horum reliquiae, stomachus concoquat: quare , quod quaesivi apponito ; me isthaec Platonica coena melius recreabit rCui ego: Si sic animum induXisti tuum , morem geram:
imo mihi gaudeo , tibi vero gratulor istuc sciendi desiderium , fies vel tu Musarum studiosior ; quas quidem te despicatui ducere , nequeo sane concoquere . Tum ille : Nempe tanti est cum eruditis versari: velis , nolis illos imiteris, opus est. Cui ego: Ausculta modo: Ille vero: Perge porro: tibi dabo vacuas aures. At quoniam duriuscule isthaec subsellia , & ab Sole bene calida , curabo, si iubes , ut co lonus hinas huc sediculas asserat , & illas e palea conteXtas: quippe molliores. Cui ego gratissimum mihi facies: sint vero humiles, ut commode sedeamus: altiores Odi quam ma Nime, quibus incommode sessitamus quotquot brevi statura sumus, cum vero sediculas agriculat attulisset, ego in ultima sedere volebam ; sed vetare adnisus est Quinctius , sine , inquiens ; faciam quod decet: ego enim imi subsellii vir sum, quippe in serior tum aetate , tum dignitate . Ego illi : actum . ath ha...gi S iam sedi. Age si S de quaesito nunc videamus. Et finem ante, qucii. quid stat Adamantes cerib definire perdissicile : nam si rupium nodos dixeris ipsis cum rupibus generatos: cur non rupes omnes hujuscemodi nodos habent 2 cur non assigi ru-An Rupium pibus P cur etiam in agris sunt , atque in arena 3 si vero nobiliores terrae particulas statuas, ut est smarmor, ut sunt reliqui lapides prcclosi: cur perlucidum esti cur ad aquearn naturam magiS accedit, quam lapidis P Hoc loco Quinctius sic mihi occurrit: At montana crystallus perlucida est , Sca iliae ipeciem prae se fert et & nobilior licet , nihilominus
terra est. Cui ego : Istuc tibi minime concedam : imo ve- tb concretum esse humorem pro comperto mihi est : atque hinc eiusdem naturae adamantes esse non sine probabili conjed tura conficio . Etenim si in concharum gremio humor in uniones concrescit: si in capite complurium tum aIium , tum piscium ex condenso humore lapides fiunt: si in nobismetipsis eX aqua , maximo nostro malo , lapides generantur , ct quidem durissimi : qui fiet, ut non etiam in
rupium visceribus idem humor in adamantes densatus evadat 2 Praeterea si corallium aqueus fruteX est concretus ;cur non item adamanteS ex humore constipato fieri con
cedamus i Hic Quinctius. Assentior proi suo; neque habeo,
235쪽
qub liti Ie rationi occurram . Cui ego : Verum at a sunt quae dictis fidem adiungunt . Et ille: Perge ad ea . Tum ego: Nunc id operam do. Adamantes , ut alias dixi: & te
meminisse facile credo , pro terrarum colore, in quibus re- per tantur, colorem Variant. Et ille: Nimirum memini: sed quid hinc confidis P Cui ego: EX earundem humore coagulari, ac concrescere . Etenim si ita ex illiS colorem ducti iit, ut e livente livescant, e rubra subrubeant , atque e viti.
di virescant, iam illarum soboles sunt , cuius prae se ima- g nem gerunt. Quinimo si instar glaciei naevos litiduunt. eiusdem certe naturae erunt. Tum Quinctius: Do tibi &istuc . Vertim unum est , quod mihi scrupulum injieit , quem velim evellas, si concretus humor est Adamas, cur ade, durus, ut scindi nequeat P quare factum adagium, Adamantinus e quod in rigidos , atque inexorabiles iamri solet. Cui itim ego: Quid mirum i quot enim sunt lapides ex humore concreti, qui rigent durissimi P nempe minuuaetis, & terrae minus habent, atque ob id duriores , ut adamantes , Tum Q Unctius : Teneo isthaeo: de magnitudine nunc videamus . Cui ego e Faciam illicb . Quia verti ex majoribus hactenus inventis, deduci facile potest in quantam molem proveniant, duos recenseam omnium maximos.
Primus est in Asia penes/ Magnum Indorum regem , quo ille uno multurum instar gemmarum coronam insignit . Hic vero septem, & decem drachmas cum dimidia pendete est oitem qua visu, qua figura pulcherrimus, nisi qubd naevo notetur, quo si vacaret, nihil illo aut pulchrius , aut pretiosius esset . Thm Quinctius: Dic, quaeso, quanti eXtimatur: Cui ego: Quadragies centena millia centussibus. Alter est in Europa apud Magnum Ducem Etruriae, qui pendet drachmas novem: figura est multangulus, immunisque a naevo: attamen color nonnihil viridascit.: extimatur decies centena millia. Cum vero his maiores hactenus neu liquam inventi sint , colligi bene potest , haud facile maiorem in molem concrescere. Haec cum dixissem , Lucilius super venit, coepimusque deambulare per Xystum.
durities. Adamant Is maὸgnitudo,qui penes M. Indaurum Regema Et M. Etrurit Ducem
236쪽
. AESTATUM sURRENTINARUM CAΡ UT VII.
Antueris adventus in Surrentinum narratur: cuius gratio carmen de equorum detacita , sitque exercitatione eque-sνi oujusdam nobilis adolescentis Parmensis Seminarii recitatur , mox sta tam car equi dum
anteriora crura surrigunt, quisna facita eo situ consisant.
Uodam mane circiter Idus Octobris sedebam sub te, studineato fornice hortuli nostri, atque identidem . contemplabar amoenissimum quaquaversus prospectum, ut nescio quam animi Ggritudinem, qua solito plus
assiciebar, illa menti S Vagatione decoquerem : minus enim curae praemunt , mordentque miniis si ab illis alio animum avertas : tantus autem erat tUm animi moeror, itim corporis lassitudo, ut merito Vererer ne me morbus invaderet: spontineae Lan inciderat enim mihi in mentem illud Hippocratis , κειοι
scietis. u ' ἀυτοματος Φρκυσε - νε : nimirum spontaneae lassitudines morbos praenunciant: id vero sive solitudinis taedio, sive
hvpocondrica lue ceciderat, animi sum dubius : dum ita mentem ab aegritudine aVertebam , phaselum redita ad me venientem animad Verto quo conspecto, coepi illich evolvere quis esset, quem ille adveheret : nullus enim me de suo adventu certiorem fecerat : nec facile erat hominem perpaucorum hominum conVenire: quia vero lusciosus sum oculis, ut remota vi X videam, Visorium tubulum, quem ad hunc usum gestare mihi mos est , e marsupio educo, explico, interstitiis suis apto s oculoque admoveo: viκ admovi , cum Antigenem, virum de re literaria optime meritum, quasi per nebulas mihi videor videre: mox ut propius accessit, illum ipsum esse manifeste conspicio: quocirca in scopulum derepente convolo , in ampleXum amicisDfimi viri ruiturus. Nec sane diti in scopuli crepidine substiti, hominem opperienS: etenim cursu quam velocissimo adia phaselus pervolabat: nempe in remigando nautae acriter connitebantur z Ille ut tandem eXilivit, me henevolentissime complectens, Salve , inquit, vir ornatissime , Musarum ue delicium , Cui ego: salve amicorum optime , salve vir oculissime , nostrAq; Urbis decus quam maximum :simulq;hominem rogo , rectene valeret Et ille: Bellissime . Cui tum ego: Voluptatem mihi nuncias . Ego, si rogas, optima hucusque usus su na corporis valetudine, ut ante hac meliuS nunquam et 'Crumtamen, non multis ab hinc dieris hus
237쪽
hus Insolens Invasit animum aegritudo , quam nodb mecum ipse decoquebam et nam nemo unus hic loci amicus est, e cuius consortio levamen aliquod esse possit . &qui cum curas partiaris. Tima ille: Rem mihi sane quam acer-ham narras. At hono sis animo: in tempore venio, ut in me, quem scis tui amantisimum , curas Omnes deponas, atque una saltem diecula subleveris, cui ituri ego: Huil tamhrevi tempore apud me mansurus es 2 Ille vero : Ultra ne potia , quibus praepedior, non sinunt: neque enim patrem familias decet domo sua diutius abesse . tot mihi in foro tricae, tot domi curae, ut vacui temporis nihil habeam , vimque, mihi crede, dieculam istam suffurari potui. Nec sane venissem, nisi diutinum tui desiderium me torqueret: quam maxime enim gestiebam te videre: avebamque tibi praesens praesenti salutem dicere et per literas feceram saepiuscule, scis enim nihil mihi antiquius fuisse amicitia nostra. Cui ego ;Jntelligo sane et perque illam te rogo , atque obsecro , ut saltem cras etiam manere apud me vel f : locus ut ipsemet inspicies, est maxime genialis,& a turba, atque interventoribus vacuus omnin6 ; ut quiete, quam tibi vel maximucordi esse scio , frui commodissime liceat: nec, quaeso, pa tere ut ephi mera sit mea voluptas . Et ille : Obsequi tibi
in hac re neutiquam possum ; siquidem die:l crastina cum viro quodam gravissimo colloqui constitui , qui ex longo
me conventum eX petiit. Haec dum colloqueremur , ascensu,& longulo, & acclivi superato , in calopsidem venimus: ex qua Antigenes jucundisissimum prospedium contemplatu S: Ouidni, inquit , sedeamus hic parumper, ut liberiori coelo, Proi pectuque isto perquam pulchro perfruamur P Cui ego ;Fac , ut tibi lubet: Cum verb laevum mihi latus claudere Nellet , minime pas us sum , sed sinister sedi. Postea vero quam consedimus, Quid novi ex urbe apportaret P rogito . Et ille : Nihil admodum habeo praeter ea, quae in tonstrinis , ac triviis jactantur: quae quidem Siculis
gerris Vaniora , ac mera mendacia sunt, quorum ad te totos
modios, imb navem afferre potuissem . Verum , agesis, quid tu in hac solitu Uine , ac tanto tempore P Bellicis , opinor , fastigium imposuisti, fac quaeso, quam primum in lucem edas: expectantur enim summo studio, praeterea velim ut de re ditu mature cogites, vix iam amici diuturnum tui desiderium ferunt: neque fas est tibi a conspectit maxime amicorum diutius abesse. Cui tum ego : Fruor hic eo otio ,
quod scis mihi laboriosissimum esse : &quo mihi aetas per tacitum fluit . - Βιω ς , ut Graeci dicunt. Sic nullinooeo, nullum colit isto, dumque aliorum oculos effugio,
238쪽
Antigenis a micissim i Inscriptio Pro fotibus Cu.hieuli Auctoris. Sutremina a m ni in a
offensionem vito: sic enim sunt tempora,ut latere plurimum conducat. Bellica eo statu sunt , ut cum illis brevi mihi pax futura sit: per te tamen intelligis ; Sat citb , qui sathene:& sane vereor, ut expectationem fallant, inque illis eruditi Anthorem quaerant. Caeterum de reditu iam cogito ; Etsi haud libenter : mirum quantum me urbis taedium coepit, imb & rerum omnium humanarum et nam plausus, honores , commoda, Sc si quae sunt alia, nihil moror, mihi crede, secundum te nihil mihi cst amicius solitudine, quae una mihi animi tranquillitatem parit; Sc partam fovet . Ecille: Credo equidem ; in te enim simulatio non cadit,quem semper apertissimum intellexi . Tum ego; Sed tandem eamus domum, nam, ut vides, altior hora est. Eamus, tum
ille, statimque per Xystum perpauculis passibus illum do
mum deduxi: In quam vix ingressus , me curiose rogat, quodnam meum esset cubiculum P Cui ego; postremum sinistrae ambulationis indicans; Hem , inquam, illic habito. Ille ver b cum ad illud ipsum pervenisset; Hoc, inquit, Musarum illud sacrarium, hoc Asylum illud paeatissimi otii sequestrum, hoc Elysium tuum, complector sacrum limen, ve- Deror Musarum omnium chorum, praesidemque ipsarum Apollinem . Vellam hic , Parthenie, hona tua Venia , pro fori bus dextra Parnassum cum Pegaso, aquam ungula eliciente appingi, laeva Pindum , ac Tempe, madiumque interfluentem Peneum, ad cujus viridistimas ripas canentes Musas, saltantes Gratias, Apollinem vero pulsantem lyram graphice ia-terpingi, hac cum epigraphe,
Hic Mum lacus ille, Phoebo coguitas, ex quo Artem Piscator, Navita , Miles habet.
Cui tum ego: Bona verbal tantum non insanum me dicerent , quibus de plaustro loqui mos est , sit id facerem. Ille vero: Imo factum laudabunt , cui enim non cognita, per spectaque est tua modestia P At ego: Benevole tu quidem, sed aliis idem videbitur secus ; atque ob id totum genuinum in me frangerent, statimque cubiculum ingressi sumus . quod simul ac contemplatus est , Quam bellus, inquit, locus istic, quam accodomus ad scribendum i quam genialis hic ad mensulam sedens laeva fenestram habes , quae vergit ad Occidentem , ex illa Surrentum , Sc amoenissimi colles, quihus urbs praecingitur, in obtutum cadunt: dextra fores respondent, recta in subdialem ambulationem patentes: exillis tibi Oriens conspicuus, S Surrenti campestria, objectique sunt colles Vici AEquensis, contra, altera patet fenestra ad Septentriones, ex qua mare visitur, & nostra Neapolis.
nihil sane aestate altius, nihil amoenius esse potest: ex ominibus
239쪽
nibus enim angulis S prospectus habet, & Zephyros excI-pit, quin imo quaqua oculos circumseras , viridantes tibi ar-hores occurrunt, qui virore suo & pulchro , & vario, he
betem prae labore tiim Oculorum, tum mentis aciem eXacuant , vigoremque animiS subministrent, ipsae etiam argutae frondes, dum Zephyris animantur , sibilo suo , quasi ad Dumerum accomodato, te ad canendum invitant , si meo genio vivendum csset , prae hoc eligerem neminem . Jam tandem intelligo quid in caussa sit , cur tantum te Surrentinum otium delectet, & cur tam libenter te huc venientem universus Musarum chorus comitatur. Postea vero in mensulam oculos conjecit, cumque in scripta incidisse set, Bellica, inquit, certe sunt. Cui ego: Recte conjectas. Tum ille: Fac , quaeso , ut recites : etenim cupidissimus sum carminum illorum , Ego vero; Imb rogo , ut lubeat audire et nempe ut si quae minus placent , iterum perpO liam ; ut enim bene intelligis, plurimi facio iudicium tuum, quippe hominis aperti, & eruditi. Locus autem hic, quem nuper absolvi, mihi videtur non malus, est autem de equo 'rum delectu , atque equestri eXercitatione cujusdam adolescentis laetae indolis , ingeniique perquam rari, in quem in cid n Seminario Parmensi , cum Italiam peragrarem . TUM Ant genes: Istuc maxime desidero. Accepi enim a Galudeo tibi, mihique amicissimo , illius loci iuvenes, quos modestissimos aeque , ac diligentissimos praedicabat , tuis Operibus quam maxime addictos esse . Cui ego ; Fateor equidem me Nobilibus illis quam plurimit m debere, qui adeo me amant , ut attritus illic pene sim, verum ausculta modo. ille vero: Hic sto. Ipse, ut carmen erat, hunc in .modum
Ergo fuis tibi cinctas eques spundescis in armis ,
In sequitur labor altor, equum legi so ferocem :Multaque deiectu in tali tibi cura adbibenda est Nam se bellacem ,facilemque ad fraua , pede A σPervicem sortitus equum pugnator equestris, Promptus er ipse Ducis mandata capesset, omnem Iro viam poterit, versusquo , O Hπώ teuere, Acer oe in Martem a surget, prenata quo ciebit Idcirco primum sudio conabere maliost inrere equum insignem , fastiumque ad munera Martis
Sed quibus indiciis talem dignoscere possis ,
Accipe, non multis properἄπs ad catera, dicam Sit tibi procιras sonipes, oe' corpore Wisigno Sese verset , agens : pulchroque υτπetur amicta:
sem Inarii par mensis laude 3. . De equorilara delectu.
240쪽
Aurea coefaries non sese pendula collum Per niveum laxabat : erat sed tortile flexu , Inque modum plectα circam religata rubenti enia, ut illius lex est sanctissima coetus Sed species neglectus erat non ultima . celsam Fibrina caput ornabat de pollo galerus .
Serica quem circum argent quo , auroq*d retexta ianitu incingebat , socco pradivite, fulgens. Sed quὰm pulchor erat iuvenis, tam rara modesto is erat species, oe gratia amica pudoris . Idcirco Musis, ct Phabo gratior alter Non illo insignes inter degebat alumnos: Essent ρο multi quamquam florentibus annis , adoleque, specieque, 9 Palladis arte decori. Quin Martis amor, laudisque immensa cupido olli erat : ingentesque animo ros prαcoco partu
Adore jam puer asectabat . ut inclyta facta
Majorum cumulare novis per Martia poset Prasia , perque suis palmas virtute relatas . Illam , inquam , memini sario vidise decoro
Exercentem equitem ivguem iaHic Antigenes sic interpellat et Scito tu quidem equitem, posuisti pro equo : mos enim veteribus Latinis fuit , ut equum habentem sessorem equitem etiam appellarent : ut erudite notat Gellius, quem te lectitasse non dubito. Cui ego : Recte conjectas, atque istuc a te meae aures eXpectabant; sed pergam , ut coepi. Et ille ἰ Imo rogo, ut facias: sic igitur filum reteXO cui filius ab albo In fuscam vergebat, eratque interlitus atris Hac, inac maculis, alta cervice superbus:
Atque iubis bat magnis , ct periore fato , Ipse sedens habilis , medioque immotus ephippio
Attalico e sis intertexto , auroque corusco ,
Et gemina in ens ereetias sapede, lusum
Sic, totis iuvenum circumspectante corona , Incoeptat: Virga sonitu nunc mollior urgens cornipedem binis agitat decursibus: nunc Circaitu versat longo, totumque per orbem, Per calcata ferens. vestigia inec magis urauem
Seu latum dexris deflectent , Me misero
Pernici torquet cursu ,Mirabile visu. Nunc Dri medium simul sic perfecit, anδelum Licet inflectit sua per vestia retro. Nanc rodit , altor isqao fusi curritqae, recurrit e,
