Nicolai Parthenii Giannettasii neapolitani è Societate Jesu Annus eruditus in partes quatuor, seu, Stata tempora distributus

발행: 1722년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

rerram se quisque auctorem ferat: quippe laudum appetentissimi. Nonnulli, quorum agmen, quas principes agunt, Polydorus Virgilius, & Horatius Tur sellinus , viri vel eruditionis , vel elegantiae laude ornatissimi : terrificas hasce

machinas, quibus homines eXcitare tonitrua, torquere sulmina verius visi sunt, quam Salmoneus , Salmoneus autem P Quando pii

imb Juppiter ipse : ad Fossas Clodias magna tum admiratione , tum terrore mortalium primum intonuisse tradiderunt : Easque Venetos in memorabili illo cum Liguribuqconflictu anno MCCCLXXVII. pari gloria , quam successu explodisse. Verum etsi auctores gravissimi, tamen communis aestu opinionis abrepti , actique in transversum , tantum a Veritate aberrarunt, quam qui maxime. Tum illi : Mirum sane in illiusmodi viros id cadere potuisse . Qui-hus tum ego : Imo id cadit universis, quos aliorum placita auferunt. Et illi: Verum age, si ita est, ut narras: cedo, quibus illud conssicis argumentis P Ego verb: Authori tate Petrarchae, cui vel eruditione, veh ingenio nihil omninh est, quod accedat. Hic enim in libro, quem scripssit de remediis utriusque fortunae , Bombardas memorat et Semulto ante inventas resert. Cum vero fato functus sit an, no MCCCLXXIV. perspicue consequitur hombardarum inventionem pugnam ad Fossas Clodias praecessisse. Tum illi: Assentimur, perge porrb ad caetera. Tum ego: Galli , qui ea sunt indole, ut sint gloriae quam maXime appetentes , sese hujusmodi inventi auctores praedicant : quod quidem ut persuadeant, nescio quas historias asserunt, quibus Caroli VI. aevo usui suis e fulminalia bellicosissimae genti, consignatum est. Quidam Othone IV. Caesare circiter ano no MCCXII. a barbaris in Hispania in Christianorum perniciem eXcogitata, atque in pugnas producta ferunt, nempe ab humano ingenio tam immania , tam fera helli machinamenta educi neutiquam potuerunt . Sub idem tem-PUS inventus perhibetur purius pulvis : ferturque parens .. 'im p,

1 abolis tam nefandae Anglus quidam , cui, II benC memi- '

ni , RUgerio nomen erat. Tandem hanc sive laudem , sive ignominiam inon enim certo ausim definire ) Germani, &fortasse suo iure, sibi adscribunt. Ab his vero Venetos, qui tam prope ab illis absunt , primos eae Italis accepisse vero similius est. Ego petsi maxime vellem , tamen in re tam varia , & cuius me auctorem esse summopere paenite ret , nihil certi ausim statuere. Hic illi: Prudenter tu quidem eo praecipue , quod saepe contingat, ut, quod falso creditum est , veri vicem obtineat: verum age , quod

om attingit, perseiluere. Tum ego: Istuc ibam: Audite

222쪽

ho AESTATUM SURRENTINARUM

igitur pauci S. Insciari minime possum , huiuscemodi tormenta non tam Martis depraeliantis , quam fulminantis Jovis multis retrci saeculis quam in Europa, vel in hominum perniciem , vel eXcidium urbium producta sunt, apud ultimos Orientis populos, quos antiqui Seres, nostri Sinas vocant , in pugnis , atque arcium oppugnatione adhibita fuisse : id vero , & illarum gentium annales tradunt , Rcompluria fidem astruunt. Hoc loco illi: At quae Serum annalibus adhibenda fides sit, certe non te latet, quippe hominem cruditum : res enim gestas habent, quae plurimis ante saeculis , quam homines eXtiterint , fame non certuquidem , ingeniose tamen confictae . Quibus tum ego: Non negor vanissima prosecto gens est , ac perridiculas, anilesuque fabellas vetustissimarum rerum suis annalibus coniIgnavit: tamen vera esse , quae ultimis temporibus conscripserunt, verisimile quippe . Et illi: Assentimur & his ; ita etiam nobis videtur . Sed dic , sodes : censesne Europaeos nostros hujusmodi artem a Sin s accepisse P Quibus ego:

Minime quidem ; etenim nulla illis ultro , citroque cum Seribus commercia fuerunt. md perniciosissimam hanc artem , quae iugulum petiit sortitudinis , & novam indidit animis crudelitatem, Seres ipsos ab aliis habuisse . Illi vero: A quibusnam 2 inquiunt: id nobis novum Omnino ce cidit . Tum ego et Dicam iam jam : Verum ut enucleate . distincteque differam, vos scire velim, inter ulteriorem In diam, quam eXtra Gangem Geographi vocamus, Sc vastiGsimum Sinarum imperium supra partes xxx. latitudinis Tormentorum Borealis regionem esse, quam harhari Asem indigitant. For' vita δῖψ4 indo. iasis . ni mea me fallit sententia , ille erit Indi e tractus, qui Gangem inter, & Be pyrrum montem jacet, ubi olim Ganga nos habitasse fama est. Regio tum auri , argentique, ac caeterorum metallorum fodinis, itim soli ubertate, amniumque, quibus irrigatur frequentia , ut dives est, ita amae nantillique illius tractus secunda . Apud hujusce regionis populos perquam vetu stissimum fuisse hombardarum usum,

S gentis annales , circhim accolae nationes testantiar.

Quin imb tormenta ipsa astruunt sibi sidem: in illis enim, anni, quibus msa, atque elaborata caelatis ambre, ac peregrinum in morem literis adnotantur. Hoc loco illi: Mira quidem narras, & nova Omninb: Et ego: Ita enim vero. At illi: Sunt igitur inter barbaros, qui plus nimirum

sapiunt , quam nos Opinemur. QuibuS tum ego : Ita ve-th; sed addam amplius. Tum illi: Nempe altius Bombar darum inventio repetenda P Ego verb: Nimirum divinastis Audite modo raucis : quoniam enim meridianae quietis

223쪽

tempus appetit , properandum censeo . Supra Asense regnum, Butanum est, ubi olim Scytha: Ottolocorde, & Batae incolebant: ab his fortasse corrupto a barbaris Vocabu-IO, ut plerumque accidit, regio Buten appellata. Quo in

regno Fulminalium usus 'quam vetusti stimus perhibetur. Complures enim, qui ad hosce terrarum tractus non multis ab hinc annis commerciorum caussa prosecti sunt, referunt reperiri inibi tormenta, tum aenea , tum ferrea ante annos D. facta: siclopos item minores aded politos, ausublustres, ut instar speculorum lucem repercutiant: sigillis verb tam graphice caelati , ut Attalici prae se operis speciem gerant. Est etiam insculpta epigraphe , quae ante annos CLXXX. confectos esse docet. Sunt praeterea. quod magis mirum est , pilae igneae, quas id temporis Pyrobolos nostri dicunt ; vulgus a similitudine Mala Punica appellat , illas verb, non quemadmodum nostrates, manibus iaciunt, non sine periculo, verum brevioribus hastis prae-fXas iaculantur quam dextertime . Tum amici : Nae, illi sapiunt, Sc quidem supra harbaros. Ego vero: Ita prorsu S. Ab his autem populis ad Petuanos primum artem arbitror adlatam esse : hine veluti gradu factio, ad sinas pervenisse, apud gentes illas dissipatissimus sermo est. Hi ve ro quoniam suopte ingenio industrii , & malarum artium dociles sunt animi , acceptam ab exteris artem mirifice propagarunt. Hinc apud illos passim videre licet, tIim maiora tormenta, tum minora mirum in modii ni caelata, sigi liis insculptis, ac floribus intertextis tam scite, ac fabre, tantoque ornatu , ut nihil sit, quod amplius quaeras in eo genere: sunt nempe huiusmodi arte Sinae peritissimi, ut tam in Opere aeneo, quam fictili Phrygios textus quam facillime imitentur : inque sigillariis operibus elaborandis ingeniosissimi. H cum dixissem , quoniam iam tempus erat insititio somnulo meridium diffindete , quod ri: facerem , Vi Vere non . passe n , ad amicos : Surgamus , inquam , ac brevi sopore defatigatum animum reficiamus. Et illi : Recte tu quidem, & in tempore mones, assurreximus igitur et & qui stque in suum cubiculum cubitum ivit .

pyrobolorum

usu a

224쪽

Da Adamaall. bus dispalatur.

za AESTATUM SURRENTINARUM

auibus is locis reperiantur adamauter, ct qua vel orte vel indusria eruamur . ΡOsteaquam hene mane in hortulum ego , Quinctius,

ct Lucillus, quem merito sui plurimum amo, descendimus , atque per Xystum diutiuscule deambulatum est , Eamus, inquit Ouinditus , ad oram maris, ut ibi moremur tantisper: viden' ut tranquillum est 2 ut nos invitat P qui- nimb aspice , ut a nostro scopulo piscatoria illa cymbulatam prope respondeat: rogabimus homines si quid habent piscium . Cui ego: Video enim verb: sed nolo tempus lacerare : ad literariam mensulam me Muste expectant: quas mihi videor videre diurnum penstrin a me repetere: neque ego tam in urbanus, qui diu illas eXpediare patiar . Tum Quinctius : sed reficiendus est animus , ut labori par sit: caeteroquin succumbet; mihi crede: illius velim memineris, quod adeo tritum , ac decantatum est . Non semper arcum tendit Apollo: age , quaeso , tempus remitte et ac te respice et aequum quippe ut quasdam in die horas luculente habeamus. Cui ego: Satis refectus est animus, tum am-hulatiuncula , tum attris matutinis : si tibi ita constitutum , pergito cum Lucilio; remitto nimirum vobis istam voluptatem. Tum Lucilius: Aliud profecth est in caussa. Cui Quinctius : Quid P essare . Et ille: Veretur ut ne pisces

coemat : iam enim Parthenius noster ese incipit aliquan- id tenacior: nimirum ad rem in sene dia attenti sumus. Cui tum cgo: Nihil minus: en pecuniae quantum voles. HOC loco Fabiolus supervenit : quem cum v id istem . Quid rei est Z inquam. Et ille: Quidam pro foribus Lucilium conventum expetit. Et ego : Quisnam P Ille vero: Quidam puercum tabella, Sc canistro. Tum ego ad Lucilium: Nempe munusculum nobis affert . At Lucilius : . Ibo, ut videam: . statimque discessit . Tum Quinctius : Iterum me urgenS, eamus , inquit . Cui ego P Si ad scopulum descenderimus, diem amisero. At Quin stius : Sed magno lucro; respice te in speculo , cernes sane ipse quam oppido pallidus sis; quoniam nunquam remittis animum a legendo , & quod noxium magis est , a scrihendo e timeo tibi , mi Parthenie, Minam quanti Musas facis, tanti te faceres: imo si Musas amas, tui curam suscipito , i salutis rationem habe ; neque te tantum literis involvas: si secus, illis tandem vale dices

omnino , Cui ego: Vt belle argutaris i 3itinam tu pauib

225쪽

studiosior Musarum esses: praeteXes , ut te preeoccupem , Ualetudinem , sed, ut belle Martialis , Non tussis , gula est :plus nimio diligis otia, tibique obtestamenta cordi sunt , non labores eruditi: quibus ditior fit animus , & quibus emergimus e Vulgo , quare age iam ad bonam te frugem recipito. Tum Quinctius: Istuc ipse viderim. Ego vero: At mihi nimirum illud haeret in memoria ; quod Apelles jactare solebat.

Nulla dies abeat, quis livea ducta supersis quo ille summus pictor evasit, & quo quisque per se ad

summam doctrinae laudem, atque honoris gradum ascenis dere quam facillime potest . At Quinctius . Erudite quippe ; advertam ad id alias mentem : nunc, amabo. mi Parthenie, descendamus in scopulum: redibimus illico . Cui ego : Nae ego tener, ut id tu blanditiis extorqueas : Ille verb initare, atque urgere iterum : Queeso , ut hac tantum vice mihi morem geras . Tum tandem , ne iuvenem aegrimonia asscerem : Descendamus , inquam , sed brevi domum reVersuri: vertim velim hinc videas, quanti apud me sis , cum tui gratia Musas relinquam. Ille; Scio enim verb: gratesque habeo quam maXimas. Cum igitur brevi descensu clivum transmisissemus , ad antri fores pervenimus , tum ego e cardine ferreum obicem amoveo, ostiumque aperio et ac Quinctius assumpto piscario calamo, quem ego pone foreS asservabam , me sequitur in scopulum progredientem. Quem cum viderem:

Falleris oppid5, mi Quincti; haud quaquam piscandi nunc tempus, Et ille ; Cur non P Cui ego et quia aqua nimis perlucida; turbida sit , oportet, ne ludas operam: non tenes, quod scripsi in Halleuticis PNil puris piscamur aquis: dant turbida praedari Flumina. Tum Quinctius. Memineram sane: sed volo periculum facere, utrum bene necne scripseris . At ego et Alias experiere a modὼ non vacat : nam si semel incoeperis , totum mane obducemus; nec dubium quin vapulemus a Musis. Ille verb. Ego quidem non Vapulabo . Cui ego; Concedo: sed quis mihi sponsor Z Tum Quinctins : Ego satis dabo: Cui ego; O vadem praeclarissimum timeo ne tui gratia acerbius vapulem . Hic Quinctius, reposita post fores

arundine , in arenam descendit, coepitque lapillos, quos unda egererat, eVolvere ; si forte fortuna pretiosum aliquem reperiret. Postea verb quam multam versando operam impendit, impendit autem Z imo perdidit , ut pueri faciunt otiosi; qui sic sunt, ut quid agant, quid dicant nihil pen- Tom. II. E sit

Ad eruditi ocnem comparan dam otium usinque fugiendum.

226쪽

Disputationis occasio ex lapillo pellucido in

Iudiae destri, prio, R laude . Flumina confinio.

Autea Cherso,aesur ubi hin,

s habent , perlucidum quendam n ad ius est , quem ut a cepit , illic6 ad me tam laetus , ac hilariS , quam qui thesaurum in suo fundo ad invenit. Etsi arenam , inquit, versavi, tamen laborem minime sevi . Cui ego; Utinam vera praedicares . Ille vero : Superis gratia, vel te invito, funiculus multum piscium attraXit . Tum ego : Ostende . quid sis expiscatus , numquid lapidem pretiosium P Tum Quinctius: Ut divinasti: en adamantem pulcherrimum . Cui ego et Vide ne sit crystalli ramentum descendens in ada.

mantem: isthaec enim ora non fert adamantes. Ille: Ita dii me ament , ut ipsissimus est adamasci statimque porrexit

Ego, ut vidi ; O peritum, inquam , gemmarium t i stuc frustulum est crystalli montani. ille vero : ludis P Cui ego Iocari meum non est ; Tum Quinctius. Ut facile sibi quisque fortunam fingiti ut fallit spes pauperem I Sed age sis,

S quando dedita est occasio , dic quaeso , ubi gentium nascantur adamantes: id iamdiu scire cupiebam . Cui ego: Di cana equidem, sed non multis, ne plusquam velim immoremur. Sedeto in hac scopuli crepidine , quam mollis investit muscus, placidum adlambit mare , S attentum ad-Verte animum: sed videto ne decidas. Ille: Mitte hunc timorem 1 solum minime lubricum . Ut sedit, ego ea , quae rem attingerent, sic eX ponere orditus sumia

In Asia regio est toto orbe notissima, Indiam Sc novi,& veteres appellarunt: quae tit m populorum multitudine, copiaque divitiarum , soli ubertate , amniumque frequentia , tum coeli temperie , ct felicissima est , Sc opulentissima , quocirca meritissime illius glebas aureas esse poetae commenti sunt, duobus maximis fluviis , Indo , & Gange irrigatur quibus ambobus nomen Obtinuit: nam cum medius eam Ganges Intersecet, hinc factum est, ut quae ad Occidentem illius est , per quam Indus interfluit, India intra Gangem quae Vero ad Orientem Gangis posita, India extra Gangem diceretur . Regionem omnem ab occidente Sole Carmania , Aria, Aracosia , R Baritiana , quae id temporis sub Persarum sunt imperio , concludunt: ad Orientem serico opificio nobiles Seres incolunt : a quibus Be pytro monte , ct vastis solitudinibus discluditur : a Septentrionibus praeruptis montium jugis Caucasus coarctat: atque illis, quasi muro inaccessibili, a Scytharum incursionibus tutatur. Quidquid ver 5 terrarum ad Meridiem iacet, Orientalis Oceanus , ab ipsa Indicus etiam appellatus , inter luit. In quem utraque duabus magnis peninsulis irrum- . pit: quae ultra Gangem est , Aurea Chersonesus veteribus

dicta, altera , quae cis Gangem sita ust , lingua velut sese

227쪽

LIBER I.

exerit ab Asiae continente: illam hinc Indicus sinus, illine Gangeticus alluit : ad eXtremam cuspidem , qua Meridiem spectat olli Tapobrarae insula respondet. in hac panin sui3 Taροbeth ε ris. cis Adamantem fluvium s ab adamantibus, quibus regio di- sula. tissima , opinor a veteribus dio tum)duo regna sunt , quae

superiore aevo geminae erant pro Uinciae , quibus Indorum Indorum I m.

imperium finiebatur : quidquid enim terrarum su per e st: admi id ς'

Meridiem suis regibus paret: rebellantes mox ab rege pice ' 'DEti , populorum favore , quorum gratiam qua lenitate , qua officiis , qua praemiis aucupati erant , se reges dixerunt : Sc quam perduellione usurpaverant dignitatem , fortitudine muniverunt: regnantque ad haec tempora . Nimirum male parta imperia , ct vindicata fortiter, & recte administrata in iustam transeunt possessionem: & mali facinoris notam tempus obliterat. Horum unum ad Orientem

Cangeticus sinus perluit e Ch Occidente Adis athrus , qui instar Apennini totam peninsulam medius intersecat, altis.

simis rupibus praecingit : ab arce regia cui Golcondae nomen , Vocitatum ; alterum ab Occidente Indicum sinum hahet, ab Oriente vero eodem monte concluditur : a Vi- Adamantea ubis a pura urbe item regia s ut olim apud barbaros, Sc nunc qPςxi/ntur. etiam apud nos st) nomen sortitur . In duobus hisce regnis opulentissimae adamantum fodinae sunt. Quae ad Visa-ptaranum regem spectat, Raol conda incolis dicitur. Est autem regiuncula rupibus horrida , squallida arenis , aspera dumis, &sylvis impervia: nec quidquam eorum gignit, quae ad hominum victusn Natura paravit . Quippe satis hic illa dedisse visa est , cum dederit adamantes, quibuS Omniauhmore censu compensavit. Rupes , etsi tam durae, quam Marpesiae, tamen veluti pumices crebris foraminibus patent: quae quasi venae per illarum viscera obliquae serpunt, arenis oppletae, quibus immixti latitant adamantes '. ita ludente Natura, ut Sc occulat praetiosa , Sc quasi negligens vilibus immisceat. Hic Ouinditus : Dic, sodes, inquit, quonam modo ab dubriodilliusmodi venis extrahunt adamantes 2 Cui tum ego : Istuc mante, eaetraha ibam . Ferreis uncis arenam omnem educunt, atque sim xu lais venis

lia in vasa mittunt , mox illam diligentissime ter lavant: dc si qui permixti sint adamantea oculatissimi vestigant . Quia vero illi rupium meatus modo sursum serpunt, modo deorsum , modo per latera obliqui multiplici fleκu intricantur; idcirco qui educendis adamantibu S dant operam, ferre:s , scalpis , quibus acies scitissime temperata , rupem venarum vestigia secuti , ingenti labore tandiu scindunt, quoad arenam omnessi eduxerint . Interdum vecte validisse

E a si mo

228쪽

;6 AESTATUM SURRENTINARUM

simo rupes replicatis ictibus percutiunt ; nempe verberibus

excussae rupes vel invitae tandem adamantes evomant, verum qui hoc modo, vi facta, emittuntur , non tam nivei,

ac puri , quam reliqui , qui candidissimi sunt : ijdemque mundissimi : sed naevos habent , illis persimiles , qui nonnunquam visuntur in glacie, ciim coeperit frangi; diceres irritatas ictibus rupes, abortivam sobolem procreasse : testarique adamantes, illis quasi lacrymuliS, dolorem suum, 'datamque maculis faciem Ostentantes , insanam hominibus exprobrare cupiditatem . Tum Quinctius : Vera narras :sic etiam ipse animum induco , sed perge reliqua . Tum ego et Faciam quam citissime potero et jam Sol viciniam il-Iustrat, timeo prosectb ne cunctando Musas irritem, nihil nimirum durius , quam cunctantem diutius expectare . Illae verb quamvis mites , quippe quae virgines modes issimae , t men saepiuscule irascuntur : Tum Quinctius: Objiciam ego

dorsum , ut in me iram omnem eXerceant. Cui ego : Ohanias licet , verum tamen in me unUm iram evoment, novi oppido illarum ingenium. At Quinctius: De tuis istis Musis tu videris, si sic sunt, ego de prandio potius sum sollicitus ; de illo enim nihil Fabiolo mandasti priusquam

In hortum descenderes. Cui ego: Curam istam deponito apro primo ferculo ficedulas duodeviginti pinguissimas, quas lacri mihi dono misit Vespoliis , qui cum mihi summa familiaritas intercedit e quia verb depilatae, asiare nullius est negotii : hahemus elixam bubulam cum pulte oleracea ehrassicarum cymis tenerioribus : habemus pro ultimo ferculo panem carne vitulina miXtum, quid amplius expetas P Et ille : nihil est rerum omnium, quod malim. Capoctem, perdices, liba dulcia, holetos, tuberes, nihil moror; quo- Circa, contende, quod instituisti, res mihi cadit quam tu cundisiima . Tum ego : Golcondano in regno altera est adamantum halitum odiu, ladina , Ganim barbari dicunt , distat ab urbe Golcondaditissima, iter seX dierum . Est autem aequa planitieS , quae inter amnem,Sc montem jacet, & Iv. millia passuum patet: ad amnem sedet oppidum ut populis frequens , ita cultu inelegans, ut fere omnia illius regionis loca sunt : multiplici monsingo , dimidii arcus speciem praesesert: pr deruptis intercisus scopulis horret , nudusque arboribus squallet : ager etsi teantiis , industria tamen incolarum eXcultus fert millium , quod ibi est nigrum colore, amplum grano , arundineum culmo: quo gens illa victitat, nec quidquam suavius hahet pulte milliacea. Hoc in agro, terra ligonibus effossa, adamantea reperiuntur: & eo majoresi, quo proprius mom

229쪽

tem accesseris : mons ipse nullos gignit . Hanc adamantifodinam proxime elapso saeculo fortuito inventam perhibent hoc modo. Arator quidam dum terram versaret, ut millium sereret , lapillum quendam candicantem animadvertit , quem cum coepisset, & quid esset ignoraret, in ur- hem detulit de eo sciscitaturus. Hic forte fortuna in Mercatorem gemmarium ostendit, qui cum adamantem cognovisset , & quidem maXimum quotquot unquam viderat s pendebat enim sesquid ragmam ) atque exaluminarissimum , Ubi gentium, inquit, tam pretiosum adamantem reperisti P Ruri meo , inquit, agricola : atque in hunc modum, climinnotuisset ager , coeptum est educi ex illo adamantes. Est

autem isthaec sodina quam ditissima : quippe quod plureSaS grandiusculas gemma S progignat; et Si non omnes Pro hi coloris, nec immunes a maculis: imb, quod mirum Op pido est , eodem colore inficiuntur, quo terra, e X qua erum tantur : er enim cum ita campus sit , ut variis in locis varios colores tellus induat ; eodem prorsus modo variant adamanteS: nempe germana soboles suorum parentum p rq se lineamenta gerunt: hinc qui e paludosa nigricant, qui C rubra purpurascunt , virescunt e viridi, luteoli vero veniunt e lutea : sunt item nodosi, & si secueris, obesi: quocirca opus est , ut illos lino mundissimo detergas identidem. ertim qua vel arte , vel industria e terra educantur, quam vis bene longa res sit, dicam tamen perpaucis: jam enim die multum est : meque Musae praestolantur: & tardo amico nihil est quicquem iniquius. Tum QuinEtius: Imb multis: tuus enim sermo me mirifice delectat. Cui ego: Bona verba ; scd Musas timeo , praeterea neminem . Et ille : Ut video , prae illis neminem putas . Tum ego : Ita prorsu S: Verum tu moras in taediis dolo malo. Et ille : Nihil minus . Cui ego: da igitur mihi vacuas aures, dum reliqua efficere contendam . Ille vero : Perge porrh: hic maneo. TUM ego . In fodinam conveniunt hominum ferme LX. millia , quomodo ex Partim viri, partim mulieres , partim etiam pueri: ut vel hac Fodina edu-hi a tcneris annis labori assuescant: ubi verti convenerunt R VIJ ' 'μ' 'hene mane, locum primo captant aquiorem , S perquam amplum : quem ad instar arcae complanant , quadratoque

muro duos pedes alto praecingunt inque illius imo vestigio ad singulos quosque pedes foramina faciunt, quibus aqua, cum opus fuerit, diffluat ab area: ne verb prius, quam necesse sit, dilabatur , aggesta terra opplent . Postquam confecta est arca, in illam convenit gens universa: mox fundi Dominus Larem suum, edito sit loco , ut ab

omnibus speetari possit , religioae collocat , quem cun u

more

230쪽

more patrio adorant: ter nimirum in os proni corruunt: ltim interea Brachmanes , qui apud Indos sacra curant, preces fundunt ritu perquam vetustissimo . Quibus absolutis , glutino eX croco , gummique subacto singulorum frontes iidem signant: figuntque odio GryZae grana, nescio ob quam perridiculam religionem . Deinde se singuli lavant f nudi enim praeter pudenda operi incumbunt , ne forte haberent , ubi adamanteS occulerent ) aqua , quam quisque sibi baiulat in vase: si secus piaculare: nefas enim ducunt in sacris peragendis alterius uti ministerio. Sactis procuratis hoc modo laudabiles sane prae aliis hac parte, quippe qui ab ab Jove opus auspicantur in sedent humi incurvis cruribus pro more gentiS pransuri : nunquam e nim Indi opus quodcumque aggrediuntur impransi . Ut sederunt, illicd Brachmanes singulis scutellam oryZae sub. ministrant: scutellae non fictiles, neque ligneae , sed ex frondibust arboris cujusdam nuci iuglandi perquam similli-mq , mirum in modum conteXtae , postea verb in aeream scutellam quatuor butyri uncias ,& tantillum mellis arundinacei immittunt: hisce duobus ferculis prandio perquam frugali absoluto, laeti, atque alacres assurgunt: & tum denique operi manus admovent . Viri terram ligonibus eκ- cavant, pueri cisiis vectant in aream : mulieres acceptis cistis terram eXpediunt , fernuntque in arca . Et hunc in modum tandiu solum fodiunt , quoad infra pedes XI v, in aquam offendant: tum tandem cessant ab opere: caeteroquin in aquam sementem iacerent: nulli enim in aqua generantur adamantes . Ad alteram igitur instituti operis partem contendunt: omnes collata opera, C fovea , eX qua humum eduXerunt, urnis aquam hauriunt, feruntque in aream , es- fossamque super humum spargunt . Ut jam bene madefa-m, ad duos , vel tres dies relinquunt, ut quam mollissima sat, ubi vero tam mollis laeta est, quam intrita farinacea, muri foramina aperiunt, ut aqua diffluat. Εκ in urnis iterum novam aquam infundunt , quoad lutum omne una cum aqua egeratur :& arena tantum densitor restet in area. Illam vord, ut Sol ibi aestuosissimus siccavit, canistris vimineis, qui vice vannorum nostratium apud illos sunt , arenam illam eXpurgant: deinde eXcretam rastello quatridente ita eXtendunt, ut sit quam maXime complanata: pilo mox ligneo illam disterunt , ter ex uno in alter Um latus obambulantes : pinsa cima est , iterum vannis illiusmodi excer-inuat, e X tenduntque iterum : tum demum omnes considunt,

ct solertissime adamantes perquirunt et iisqueaded pretiola qii que summo vel labore, vel industria comparantur. Hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION