장음표시 사용
11쪽
P R A E F AT I O. tionem habet tantum Libri V. versionis a Mureto factae, Commentaria confecisse Muretum in Ethica universa haud novit. Hoc tantum te monitum volui , Lector optime, non vero Giphanium vel oblivionis Vel negligentiae damnare. Cum autem Adam Sartorius in laudata dedicatoria Epistola, Mureti Cemmentarios in primum, &secundum Rhetoricorum Aristotelis, in Ciceronis libros V. de Finibus, in primum Tusculanarum, in orationem pro Deiotaro, in officia Ciceronis promittat , edid4ritque quaedam eodem anno; nos si ea, vel quid eorum nanciscemur, publici quoque iuris faciemus. Quae siquis litteratorum hominum vel litterarum saltem amantium, vel partim vel singula exhibuerit , ei collato etiam pretio nos ins gnes, nos immortales ultro habebimus gratias, ea postmodum in Mureti operibus edituri. Nam interim, ut Varius labor noster sit , Μureti in poetas quosdam Commentaria, proXimo Tomo colligemus. Vale optime Lector, dc studium nostrum aequi bonique consule .
12쪽
In Cap. III. sIn Cap. I. In Cap. II. In Cap. III. In Cap. IV. In Cap. U. In Cap. VI. In Cap. IX.
13쪽
In Cap. VII. In Cap. VIII. In Cap. IX. I. T OIn Cap. Xa In Cap. XI. In Cap. XII. In Cap. XIII.
In Cap.. VI. In Cap. VIII. ' In Cap. IX. In Cap. X.
igIn Cap. XI. eadem In Cap. In Cap. VI. In Cap. VII. I, Cap. VIII. Ih Cap. IX. In Cap. X.
In Car XI. In Cap. XII. In Cap. XIV.
In Cap. I. In Cap. H. In Cap. III. In Cap. IV. In Cap. V. In Gap. VI.
Oeconomica Aristotelis Deobo LudovIco interprete.
14쪽
que omnibus in rebus initio considerandus est , quare praeclare , ut solet Aristoteles huius doctrinae, qua humanae actiones diriguntur, principium a sine honorum omnium ducendum putavit . II. Simul quia , ut ait Hesiodus, aspera & dissicilis via ad virtutem , ne in eius asperita Ie deterreantur animi , proponendus est sinis, quo nihil pulchrius, aue melius, aut iucundius cogitari potest : ut spe illius con sequendi , labores & suscipiantur libentius , 8c facilius a C Constantius perserantur. Quare hoc primo libro desine bonorum , sive de felicitate disseritur, dc consuta at is quibusdam pravis de ea opinionibus , vis ac natura illius explicatur.
15쪽
III. Sed antequam ingrediatur in disputationem ,
brevi quodam eodemque admodum necessario prooemio utitur . IV. Sunt autem duo genera prooemiorum , unum cum ea re , qua de agitur, connexum , cohaerens. con-
iii nctum , quod recte mihi posse vocare videor συμφυε ex ipsa rei natura ductum et alterum ornandi tantum sermonis, & oblectandi lectoris gratia quaesitum, quod vocemus licet. Hoc Plato, & eum secutus Cicero, illo Aristoteles uti solet. Constat autem prooemium huius libri partibus tribus: quarum in prima ostenditur, aliquem esse finem bonorum , ad quem alia referenda sint, eiusque cognitionem admodum utilem esse, atque ad politicen pertinere. In secunda, non esse exigendam in his rebus limatam illam , ct exquisitam docendi subtilitatem: sed satis esse,si omnia tractentur ας ἐν-. Postremo, cuiusmodi esse oporteat eum, qui maximo cum fructu ad hanc philosophiam audiendam accedere, & de illius praeceptis optime iudicare possit. V Summo autem iudicio haec proposuit, tria enim haec ad omnem disputationem constituendam concur rere necesse est rem de qua dicitur, eum qui disputat, oc eum qui audit. VI. Λc quoniam investigandum sibi proposuerat , quid essςt ultimum rerum expetendarum, prius Osten dendum fuit, in eis esse aliquid ultimum ; nam quaestio sit nec ne res, praecedit eam , qua, quid ipsa sit , quaeritur: ut in ana liticis docetur , ac nisi aliquid esse aut per se consset, aut probetur, in quaerendo quid sit, omnis frustra sumatur labor . VII. Ita igitur docet Aristoteles, esse aliquod summinum hominis bonum . Omnes artes, scientiae, facultateS , omnia denique , quae ab hominibus suscipiuntur, quaeque fiunt , ad bonum aliquod diriguntur , idque tanquam finem sibi propositum spectant .
16쪽
VIII. Fere autem fit, ut, cum finem aliquem consecuti sumus , eum ipsum finem dirigamus ad alium, illumque rursus ad alium , & sic deinceps, ita ut assidue - ptior finis quasi gradus quidam sit ad posteriorem ame- quendum ; exempli causis . Fodit aliquis terram , ut ferrum ex eius visceribus eruat , huius igitur finis est, reperire ferrum : sed ferrum quoque ipsum non nisi
propter aliquem usum expetitur, ergo erutum traditur
fabro , qui illud igne mollit , imponit incudi , malleo
tundit, limat, acuit, donec ex eo conficiat aliquid:
verbi causis scalpellum. Scalpellus igitur hic totius il- Iius molitionis atque operae fabrilis finis est . At ipse
quoque resertur alio , nempe ad usum medici, qui eo utitur ad incidendam venam. Rursum venae sectio alio pertinet, nempe ad sanguinem, aut qui redundat, minuendum, aut qui vitiosus est, detrahendum . Sangui- nis missio ad morbum aut vitandum , aut tollendum , aut levandum . Μorbi vitatio , levatio , depulsio , est illa quidem optanda etiam per se: sed tamen eo quoque refertur , ne impediantur actiones . Rursus actiones ipsae aliae ad lucrum referuntur, aliae ad gloriam, aliae ad honestatem , aliae ad Voluptatem, aliae alio. Aut igitur semper ex aliis finibus in alios atque alios progrediendum est , aut reperitur tandem ultimus aliquis finis , ad quem caeteri omnes dirigantur . At illud quidem esse non potest. Sequeretur enim infinitos esse fines: & cum infinitum peragrari non possit, ut est in tertio Physicorum : natura , quae nihil facit frustra, ut innumerabilibus locis ab Λristotele docetur, frustra - indidisset, atque ingenui met homini illam, quae nunquam ab ultimum pervenire posset, boni appetitionem. Est igitur aliquod ultimum atque extremum bonorum, seu, quod idem est, summum bonum . . Π α) Hic annotant interpretes prope solemne eme Aristoteli, ut libros suos a pronuntiatis universe amr-
17쪽
mantibus exordiatur . Sic in Physicis, in Iibris de sapientia , de animo , in posterioribus aharyticis , &sane
maxima dignitas est in hoc genere enuntiationum . Nam & amrmatio negationi praestat , dc ea quae de toto genere est , ei quae de aliqua generis parte . Τεχνηὶ Sexto horum librorum proprie loquitur sti& eam desinit ἔριν mnmκbi , at hic latius patet hoc nomen , ita ut artis & methodi voeabulis omnis cuiusque generis cognitio thtelligatur. Quod
idem aperte ostendit infra πῆσαγr e Confunguntur autem hoc loco hae voceS τε,ν' , ριεθσδες,-εri, δυώιαμις : dc prope sine ullo discrimine capiuntur. Τεχ ita igitur recte hoc loco definit Eustratius συemet
τω βύω. qua definitione etiam illae includuntur , quae nullum opus , quod permaneat, emciunt: sed tantum in agendo sunt occupatae: ut ρητορικe, & simi-Ies . At ipse postea sibi non constat ,& ita loquitur , quasi Aristoteles τεχ ς nomine hoc loco eas tantum aristes intelligat, quarum est εργον τὸ παρῆ τMiriori . quem ipsius errorem posteriores quoque secuti videntur. Il- llam autem artis desinitionem antiquam esse opinor . Lucianus enim in dialogo , quo parasitorum artem quandam esse contendit , eam tanquam a vetere aliquo sapiente proditam ponit . Μεω ) doctrinam veterunt , recte, dummodo ita accipias doctrinam , ut Cicero, Cum Rhetoricam vocat doctrinam dicendi . At B. Thomas, dc alii ita acceperunt hoc nomen quasi graece scriptum esset διιMσκιμία, Μεθοδε quoque nomen apud Graecos duobus modis accipitur. Interdum pro ratione & via, quam in tradendis
artibus sequimur. Ut infra , principio libri quinti , &cum Galenus principio artis medicae dicit, πεις τιναι μεθοδις τάξεως ἐχομένας. Interdum pro quolibet habitu ,
qui res sibi propositas, adhibita ratione considerat. Quam
18쪽
IM I. ET HIC ORUM: squam definitionem Λlexandro tribuit Simplicius in
da est . Πραξιιτ.) Eustratius hoc loco definit , τυο μετὰ
MMρώαως ἀνθρώπη ἐνέργα . quod non probo. Nam si νοα- ας contineretur in definitione αγαξεως, & esset deessentia illius , frustra statim adderetur, Ἀνὰ πνοαιρNΠς , Deinde quod sequerctur ea , quae fiunt per iram, , aut Per cupiditatem , non esse ηπαρεις, neque bonum appetere: quorum utrumque falsum est, nam dc agit, &obiecta alicuius boni specie movetur. Rectius igitur di
quod nullum ex se opus relinquere dicitur, distinguitur -τῆι -δεεως. quae praeterea addita sunt, cur addita sint, non multo post intelligetur . Καὶ Gνοα se in in Alii vertunt electio hem, alii delectum, alii propositum , alii consilium . Cicero de finibus videtur alicubi vocasse susceptionem . Omnino nullum verbum latinum reperiri potest , quo ubique apte i ccommodo exprimatur εοαἱρεας. De ea autem disputabitur libro tertio.
Αγαθῖτινοσὶ Non omnia idem bonum sibi proponunt. Sed alia hoc, alia illud, ideo addit τινὸς .Epis. Mὶ Quomodo ars di actio, & cetera , quae proposita sunt, appetere dicuntur Respondeo, aut tralatum esse , aut abstracta , ut grammatici loquuntur, ac cipienda esse pro concretis. Simplicius in primum Physicorum, distinguit ν πινε ορ ξιν,hoc modo , οπερ o5νορε - ρις ἐν τηι ς ἐμμιυχοις , τουuo εν ore ἀψυχοις ἡ φυnκοῖς δὲ ', apem. Δοκεῖ in δεκεῖ δ' εν--ἀM' ως κνὰ Daue ψων όμολογέεφον. Simplicius in primum de animo , it διατινα φιλ ρσοφον ἀλάωαν. ut ait idem inlprimum de coelo,
19쪽
ε . M. ΛNTONIIl MURET 1xut quia tota haec doctrina in verisimilibus posta est .
Aut quod non omnes revera sequuntur bonum , sed omnes tamen id sibi facere videntur.
Πασα τέχνη) I. Etiamne artes lenonum, venescorum& similes λ illae vero indignae sunt artis nomine . Nam neque agunt μετὰ τ λόγου, τ ἰρN, neque referuntur ἄγω τι τελ γ ἔ ηςον, ἐν τω Rev. non igitur comprehenduntur hoc nomine uia κακοτεχνίαι, αι ιἀδοτεχνία, αἱ μα
Πρα ς in II. Etiamne latrones, sicarii, parricidae, aliique eiusmodi ' Plane . Sequuntur enim quiddam , quod ipsis errore ductis bonum videtur. Ut lucrum , vindicta , aut tale quid . Bonum autem hic dicitur ,
quod aut est , aut videtur . Sic enim in primo πιλιτ νυῖ δαινιπω ἀγαθου χαριν παμα et νάφα παμεν. de secundo Physicum dixisset , ἀτέλγ ἀγαθον εDαι, addit, διαφερειω δε μηδεν αὐτὸ εBειν ἀγαθον, ὁ φαινο 'ν ἁγαθον. idem iisdem verbis est εν-πιτάρ - ρατα
III. Quid qui se interficiunt λ Respondeo , ii quo
que liberationem a malis, in quibus aut sunt, aut futuros se vident, tanquam bonum quiddam sequuntur . Λ ut famam post mortem , ut Clembrotus, ut ii qui redibant a disputatione Hegesiae , ut Codrus , ut Decii, ut Curtius , ut Lucretia, ut mulieres Indorum, ut Gymnosophistae , ut Empedocles .
IV. Quid incontinens hic quoque sequitur bonum,
20쪽
geo, illis & similibus locis, nomen non signi fi
care certam quandam actionem aura τέλιν ἀφωρισμνω ησαν : sed continuationein quandam actionum honestarum , sine ullo impedimento, quae per rutam Vitam diffunditur : & est summum hominis bonum Διὸὶ Ex iis quae antecesserunt, probat, recte dictum esse a veteribus , bonum esse id, quod appetunt omnia. Constat autem hanc ipsius boni sive definitionem, sive quo alio nomine vocari placet, valde apud veteres celebratam , & in sermonibus ustirpatam fuisse, meminit illius Aristoteles, dc tertio topicorum , & primo de arte dicendi. Legitur Zc apud Platonem , ac fertur Eudoxus hoc argumento usus tribuisse τά προσεια, volupta ti: quod ea in appeterent omnia, in quibus appetendi
φ να-ὶ enunciarunt, ut vetus interpres reddidit raut , ut alii , pronuntiarunt, nam dc quae αποψωας Aristoteli , ea Ciceroni aut enunciatio , aut pronunciatum dicitur. T' ἀγαθὸν Arretinus, lammum bonum : in quo meritissimo a singularis doctrinae viro Bessarione Cardinali reprehensius est. Nondum enim hic de summo bono agitur a sed de bono simpliciter: neque Veteres,cum interrogati , quid esset τἀγαθον, respondebant. Id quoAappeterent omnia , summi boni naturam explicabant rsed tantum patefaciebant, quae vis, quaeque notio no mini subiecta esset, nam quod eam habet vim, ut, ubi cognitum est , excitet appetitionem sui, id bonum est , malum enim qua ratione malum est , appeti prorsus non potest. Quam autem vim habeat hic arti Culus, ex Hippia maiore Platonis optime intelligi ii cet : ubi accurate docetur , quid intersit inter has duas
interrogationes, τέ ui καλον, dia τι ob τὸ καλον; etenim ut
illic το καλον signifieat id , quod communiter inest in omnibus pulchris, quoque essicitur , ut pulchra sint:
