장음표시 사용
31쪽
18 Μ. ANTONII ΜURE Titandem sit ultimum illud bonorum , & cui sive selen.
tiae, sive facultati proprie , &-propositum . Earum autem posteriorem statim explicat , docetque politicen esse eam, cuius finis bonorum omnium finis est. Priorem , quia longiorem orationem requierebat, incommodiorem distulit locum .u' Διάαεωνὶ Ita plane legit Eustratius , acuteque dis inquit ς-- - -, at vetus interpres legit, ω ἀρετῶν . Sic & supra οἰρπίω idem legebat, ubi Eustra'
Δοξοι. Syllogismus hic absolutus est . Verisimile est hunc finem, cum omnium praestantissimus fit, praestantis
mae omnium facultati propositum esse , talis autem est pol tue, igitur politices finis est summum hominis bonum. Pro. positionem , ut satis per se probabilem , confirmare omittit. Assiimptionem corroborat iis argumentis, de quibus statim dictu ii sumus. Est autem huic loco con. sentaneum id , quod scriptum est libro tertio politico
Tostia. τη δει isti' ἔὶ melius videtur , quod in aliis libris
legitur, τοιαίτη δ' η . T F εDαιJ Aliquot argumentis confirmat ac consiluit id , quod modo dixerat: politicen videlicet ar
tium omnium praecipuam, esse atque in ceteras imperium obtinere , quorum hoc primum est : quod eius est definire , quae artes in civitate esse debeant, tum quos in quibus elaborare,& ad quem usque modum oportea L. Ut autem de primo agamus: constat politici munus e se , praescribere ac constituere , quas artes in civitate exerceri velit, quas minus. Itaque videmus, pro rerum Publicarum varietate, varias quoque artes ab aliis civitatibus recipi, ab aliis exulare. Apud Hebraeos olim sta-ι uario esse nemini licebat, at apud Graecos ars illa magno
32쪽
IN I. ET HICORUM. . Istgno in pretio fuit. Lacedaemonii , quod parsimoniam ac frugalitatem colerent , cupediarios apud se esse voluerunt . apud eosdem nullus comoediarum , nullus tragoediarum artifex erat; quod scelerum exempla neque ioco neque serio audiri spectarive a civibus suis vellent. Λt contra Sybaritae, cum delitiis omnibus indulgerent, lege sanη erunt, ne quis taber, aliusve eo rum artificum, qui opera sua non sine strepitu essiciunt, in urbe sua esset: quod a somno se nollent aut impediri , aut excitari. Ex hac urbe antiquitus omnes, qui philosophiam aut rhetoricam docerent, senatusconsul to pulsos esse constat. At postea leges latae sunt, quibus eis honores ac praemia proponerentur, ut cum aliun de constat, tum ex lege in honoribus Dig. de vacat. &excusat. mun. titulo de prosessoribus & medicis libro
decimo, & ex titulo de studiis liberalibus urbis Romaedi Constantinopoluanae libro undecimo Codicis. Quinetiam in eodem decimo libro enumerantur alii quidam artifices , quibus conceditur immunitas , sub titulo de excusationibus artificum , & lege ult. Dig de iure immunitatis . Potitie e igitur modo has modo illas artes vel in rempublicam admittit, vel a re publica excludit; neque id tantum , verum etiam constituit , -οις εκ πκεων oti f. Non enim quamlibet artem , etiam earum , quae permissae sunni, a quolibet disci aut factitari licet. Exempli causa. Artes scaenicae apud veteres Romanos prohibitae non erant; neque tamen ab ingenuis, sed a seruis aut libertis exercebantur: itaque qui in scenam prodiissent, edicto praetoris infames erant ; lege prima & secunda Dig. de iis , qui notantur infamia. Artes sordidae non prohibebantur a Lacedaemoniis; neque enim eis carere civitas potest ;sed tamen civibus omni earum tractaticine interdictum erat. Λt contra artes erant quaedam propriae ingenuo rum di nobilium . Ut olim in hac urbe decretum est a B a senatus
33쪽
xo Μ. ANTONII ΜUI. xvi senatu , ut de principum filiis sex , ut ait Cicero, aut, ut ait Valerius , decem singulis Hetruriae populis , percipiendae sacrorum disciplinae gratia, traderentur,
ne ars tanta propter tenuitatem hominum sordesceretis
Quod autem addit Aristoteles . Καἰτι-ὶ eo pertinet , quod etiam per se honis, & utilibus modus quidam adhibendus est ; ut ostendit hoc loco Eustratius, sed exempla quae ab eo ponuntur, leviora sunt. Illud gravius, quod Aristoteles octavo'
το Mis vult pueros ingenuos musicen discere, eamque exercere, quamdiu pueri sunt, at grandiores effectos ab ea exercenda abstinere , tantumque de aliis iudicare . Si e Callicles apud Platonem in Gorgia squam vere , nunc quidem non quaerimus philosophiae tractationem adolescentibus concinnum quiddam , & elegans esse ait: sed videndum esse His τίνος : esse enim seni-hus indecoram . Sic fortassis aliquis non immerito censuerit, astrorum scientiam ea parte , quae de corporum coelestium magnitudinibus, motibus, intervallis disserit aut etiam tempestatum anni varietatem , & ex ea morbos aut sterilitatem , quaeque iis contraria sunt, ct eiusmodi alia praedicit, ferendam esse in civitate bene instituta; sed constituendos ei esse quasi terminos quosdam , ne eo progrediatur, Hi etiam de cuiusque fortuna, moribus, statu aut exitu vitae audeat pronun
ιρὶ Alterum argumentum , quo probet politi
ωμ- δε in Concludit quod proposuerat: politicen
videlicet omnium artium dominam esse, eiusque finem esse summum hominis bonum. Cum enim ea utatur ceteris scientiis quae quidem in actione consistunt, ac praeterea positis legibus praescribat , quae agenda sint, quaeque fugienda , ex eo sequitur , ut finis ipsius cae
34쪽
. IN I. ET HICORUM. terarum fines contineat: sitque iecirco ultimum eorum bonorum , quae in hominis naturam cadunt .
Λέγοιο δ' Haec est prooemii secunda pars, qua,
ut ante dixi, significat, quam disputandi rati nem secuturus sit in his libris , quod ut melius percipi possit, intelligendum est, non unum esse simplicem doricendi modum, sed id ipsum quoque pro earum rerum, quae docentur, dissimilitudine variari. Recte enim Plato in Timaeo orationi omni cum iis rebus de quibus
explicatur, ait esse cognationem, ut cum de re stabili, atque immutabili disputatur, talem quoque orationem esse oporteat, quae neque redargui possit, neque convinci ; at cum in iis versamur , quae mutationi ac vicissitulini exposita, firmitatem constantiamque non habent , etiamsi minus oratio ex omni parte secum ipsa consentiat , dummodo probabilia dicantur , contenti esse, nihilque ultra requirere debeamus . Commode au rem, inquit, dixerimus , si eae res, de quibus ex Icare Ingredimur , quantum ipsarum natura fert , dilucidentur . Nam ut in iis,quae opificum industria elaborantur, non eandem ab omnibus operis perfectionem exigimus : si ne omnem quidem disputationem, sine ullo discriminctad persectam illam , & immutabilem veritatis normam exigere debemus . ουδε' ἐν τοῖς δειλιουργουμνοις) Fingamus enim tres esse artifices , qui alicuius hominis formam artificio suo imitandam , atque exprimendam susceperint: eorum unum esse pictorem , alterum , qui e cera imagunculas fingat, quos κηριαλατιας Graeci vocant ', ter
tium autem , qui in chalybe , aut in adamante formas sibi propositas repraesentet . Enimvero iniquus sit , si quis a iecundo postulet, ut sine ullis coloribus aeque
35쪽
nem accedat: longe autem iniquior, si quis idem ab eo , quem tertio loco posuimus, exigat. Et si Stasicrates olim montem Athonem , uvis facturum profitebatur , ad Alevandri similitudinem conformamet, nemo, ut opinor , in tam vasta mole eam persectionem , quae 1n Lysippi statuis cernebatur , requisitisisset . Intelligentis enim hominis est, cogitare ac videre, quid quaeque materia capere ae pati possit, eoque esse contentum . Τώδε καλαὶ Honesta autem & iusta, inquit, quae vili facultati ad considerandum proposita sunt, tantam habent varietatem , tantisque agitantur erroribus , ut non natura, sed lege tantum ac conditione hominum talia esse videantur . Τοσαυτ- εχει) Duo dixit: δεα ρα η πλαν quorum utrumque quid valere putem , aperiam . Διαφορά in eo est , quod de rebus honestis, ac iustis non concordant, ac concinunt homines inter se , imo vero dissentiunt , ac δαφεροντM. adeoque cum multis variisque de rebus
homines saepe dissentiant, nulla est alia dissensio, quae lites & inimi et tias gignat, nisi, cum, quod uni iu- sum honestumque, id alteri iniustum, atque inhonestum videtur: ut luculenter docet Plato in Euthyphrone Stoici honestum putant , quicquid natura fert, in apertis ae propatulis locis facere : iidemque omnia, quamlibet flagitiosa , & turpia suis nominibus notant,
nullam putantes in eo inesse obscoenitatem , aliorum prope omnium contraria sententia est . Epicureis honestum est , suis quemque tum voluptatibus tum op
portunitatibus metiri ac dirigere omnia; nihilque aliorum causa facere , id quam turpe , & inhonestum alii iudicent, qui nescit 8 Apud Persas , ait Xenophon , turpe habebatur spuere aut emungi: idem si apud alias
nationes turpe sit, male sane & incommode cum gravedinosis agatur . Graecorum moribus perite, ac scien
36쪽
IM I. ET HICORUM.ter saltare , laudi, ducebatur, at L. Μurenae in petitione consulatus , magni criminis loco obiectum est , quod saltator esset. Lacedaemoniorum pueris furari,& quam plurimos habere amatores, decori erat. Aliae
gentes earum rerum utramque turpem , alteram etiam
nefariam iudicant. Apud eosdem puellae nudae, cum pueris item nudis, in publico exercebantur , quando id Lydi tulissentὸ apud quos , ut ait Herodorus, pro bro erat', conspici nudum. Persae cum matribus, filiabus , sororibus commiscebantur , easque corporum con iunctiones legitimas, ac non inhonestas esse cred ba ni . Atheniensem etiam Cimonem legimus, sive legibus, sive contra leges, sororem Elpinicen in matrimonio habuisse , quantopere id ab aliorum populorum sensibus abhorret λ Iam si iustum est, quod legibus aut iubetur, aut permittitur: quod vetatur, iniustum :Cum pro rerum pub. Varietate variae etiam leges serantur: apparet non eadem ubique iusta , aut iniusta haberi, nam in regno iustum est , uni parere omnes: in Optimatum potestate , qui virtute praestent, ab eis ceteram multitudinem regi: in populari re p. aequam es se omnium sortem , atque haec prima discrimina: Equibus quae enascantur alia , si partieulatim persequi velim , longus sim . Haec igitur illa est δαφva, quam Philosophus in rebus honestis , ae iustis esse ait, addit autem πλανbi propterea quod errant quodammodo a& modo in hanc, modo in illam partem seruntur honesta & inhonesta , iusta & iniusta . Nam cum leges
di consuetudines non eaedem maneant, sed modo veteres novis abrogentur, modo rursum repudiatis novis Veteres redeant, fit, ut honestorum quoque ac turpium
iustorum & iniustorum mirabilis quaedam sit vicissi
1ὶςε - ν) quibus hoc visum sit, lib. s. dicturi sumus rubi Ic Aristoteles ipse copiosius hac de re disputabit.
37쪽
tur, quae suapte natura talia non sunt, sed eo tantum, quod videntur. Itaque Democritus, cum diceret eo tantum esse alba , nigra , dulcia , amara, quod talia viderentur, ita hoc eloquebatur : νομιν, is νορον γλυκυ . at φυσει Γ9 dicuntur, quae reipsa talia sunt, non non quod talia esse homines opinentur. Galenus in li
ἀνθρώπων νουι ρυον τε 6 δεξαζό- ον, φυαν δε , mi' κατ -τta πραγμωάτων . Erant autem e veteribus Philosophis, qui νομ ω esse omnia putarent, contenderentque, sa δεν μῆ-ον εω πιονδε ἡ τοιονδε. his enim verbis suam illam absurdam sententiam efferebant . Idem sentiebat& Protagoras , cum diceret , πιυπων lute πον εινα ων ἄνθfω
Τοισιτίω δὲ τινα, πλαν ) Talis etiam quidam error in rebus bonis est , propterea quod ex eis multi damnum capiunt. Iam enim quibusdam opum copia, quibus' dam corporis robur exitio fuit . Πλανιαυ) In rebus bonis non ait esse διαφορῶν. πλανιαν, seὰ πλανὶν tantum . non enim ut de honestis di in honestis , iustis & iniustis , ita etiam de bonis & malis homines inter se dissentiunt, exempli caussa: divitias,
bonam corpori S temperationem, vires & similia, non alii quidem bona, alii mala esse dicunt: quin imo omnes bona per se illa esse consentiunt: nisi si qui aut θέω υπωναλογνγχαριν, aut inanes rixas de vocibus Conserunt , ut Stoici : & tamen haec ipsa quoque πλανωνται quodammodor cum aliis magnas commoditates a Glarant , alios in acerbissimas coniiciant calamitateS. πἀγαθα ) Bonorum nomine hic intelligit ea tantum, quae dicuntur οργ-- : quomodo Plato quoque interdum loquitur , alioqui enim & iusta , & honesta sunt in bonis. Est autem locus quidam apud Xenophontem
38쪽
IN I. ET HICORUM. 2s lib. q. μν. meo quidem iudicio ad illustranda ea,quae hie ab Aristotele dicuntur, aptissimus: quem totum adscribere longitudine deterreor : pauca quaedam a P. ponam : cetera qui volent , ex fonte ipso requirent , ita igitur ibi loquitur Socrates r πο οἰ -ρ γρύ το καλ-
γαλα κμα πεπονθαειν. Itaque in Alcibiade secundo do- Cetur , imprudenter facere eos, ' qui . talia simpliciter adiis petunt, saepe enim ipsos sibi exitii ac pernitiei causam petere .
α' ἀνδρειαν) Aut colporis robur intelligit , quod multis, ut Milioni Crotoniatae , exitio fuit: idque ita vocat 'αγαλογιώ τινα , ut erudite ostendit Eustratius: aut praesentiam quandam , & ασκίαν animi, nullum periculum extimescentis , quam vulgus falso fortitudi-aeis nomine appellare consuevit. Ea vero multis in te ritum attulit. Recte enim iactatum est proverbio , timidos tutos e sue, & eorum matres non flere. Certe quidem αὐ-εiας nomen pro corporis robore nusquam a
libi memini legere . Quod autem quidam eruditi h mines, cum ita hunc locum intelligerent, fortitudinis tamen vocabulo usi sunt, & prolato quodam Ciceronis loco , factam sibi rem, ut dicitur , putarunt , in eo nondum adduci possum , ut eis amentiar; & quod semper iudicavi , in eo adhuc maneo, ut eum Ciceronis locum , sit accurate perpendatur, nihil facere ab illis putem . Αγαππιὰν ο ) Satis igitur, inquit , esse ducendum est, si de huiusmodi rebus disserentes, & a talibus principiis profecti, crasse ac populariter ostendamus , quid verum sit: cumque de iis , quae plerumque eVe' niunt , disputemus , eiusdemque generis sint ea principia,
39쪽
2 6 Μ. Α Η TONI i ΜUR ET Ieipia , quibus oratio nostra nititur, talia etiam colligamus . Αγαπητον αρκες εον Mis λεγοαενοιe, ait Eustratius .
Ταγυλως) Eleganter expendit Eustratius vim horum
Ponit etiam non negligendam hoc loco ς ἔντων distributionem a Περὶ mια τωνὶ significat τὰ χαμείμενον.
Συμπεραίνεθαι) Lib. I. analyt. docetur, conclusionem eiusdem eme naturae , cuius sunt & principia , ut si haec necessaria sint, illa quoque sit necessiaria: sin eiusmodi, ut & eme, & non esse possint , talis etiam con clusio futura sit. Τον αυτὸν δ,' ποπονὶ Eodem quoque modo accipere sac Probare oportet unumquodque eorum , quae in hac arte dicuntur: nempe ita, ut etiamsi quid dicatur , quod non perpetuo , ac necessiario verum st: dum tamen plerumque verum esse constet, nihil requiri amplius debeat, Intelligentis enim hominis est , eatenus Postulare , ut quaeque res accurate, & exquisite tracte tur , quatenus ipsius rei natura fert. Paris enim inscitiae est , mathematicum , qui necessariis & evidentibus uti probationibus debet, probabilia tantum afferen tem probare, & oratorem , qui ultra ea, quae probabilia sunt, progredi non potest , demonstrationes necessarias postulare. Πνναι με ) Hoe etiam infra repetiturus est sexto .ct idem traditur in extremo primo minore μετα' τα
ναθηματικουτε πιθανολογουντ J Hoc fieri non oportere monet Plato, qui in Theaeteto ita Protagoran indu cit loquentem , ἀποδιξιν δι' Gu' ἀναγκίαι οὐδῶ ν λε
40쪽
Eκαζος δὲ κρίνει) Hoc tertium est proemii caput, quo, cuiusmodi auditores sint ad hanc philosophiae partem idonei , traditur ; ad summam autem eos idoneos esse ait , qui in rebus agendis versati exercitatique sunt , quique ratione tum appetitiones, tum actiones suas dirigunt, nam a quibus norum, vel utrumque, vel etiam alterum absit, ii aut iudicare non poterunt de iis, quae hic docentur , aut ea sine ullo magno fructu audient et ideoque tria auditorum genera excludere videtur: Primum adolescentes: idque duabus de causis e quod neque versati sunt in rebus agendis, ideoque neque per fecte percipere , quae hic traduntur , neque de iis vere iudicare possunt: & in ratione vivendi, cupiditates
motusque animi, non rationem sequuntur. Deinde eos, qui licet iuvenes aetate non sunt, iuvenum tamen m
re neglecto rationis imperio, cupiditates vitae duces ac magistras habent, easque omni animi impetu sequuntur. Nam ut demus eos non ita fortassis imperitos esse earum rerum, quae geruntur in vita, ut non has disputationes intelligendo consequi possint , nullum tamen ex iis capient fructum. Postremo incontinentes, id est,
eos, qui , cum , quid persequendum, quidque fugiendum sit, non ignorent, absorbentur tamen aestu cupiditatum , & quasi abrepti reflantibus ventis, quo pellit libido , non quo ratio intendit feruntur . Εκαςος δὲ ) Bene autem , inquit, iudicat quisque de iis , quae cognita habet eorumque honus est evistimator , bene igitur de quaque re is , qui in quaque erudi
tus est . Absolute autem ac simpliciter de omnibus is, qui in omnibus est eruditus. Itaque Apelles, ut notum est , a sutore in crepida reprehensus, aequo animo tu lit: eumdem in sura quiddam reprehendere parantem non tulit, merito, non enim hoc ad ipsius artificum
