Theologicae institutiones cum recta naturali ratione ut plurimum consociate opera et studio Cherubini a Palma

발행: 1847년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 철학

1쪽

ltti

2쪽

INSTITUTIONUM TI EOLOGICARUM LIBER TERTILS

DE DEO UNO, EIUMUE ATTRIBUTIS . Unae hactenus disputata sunt, non verae Theologicae Disciplinae partes dici possunt , sed potius necessaria media ad hanc sublimissimam scientiam recte et rite pedi tractandam. Ipsa enim Revelatam Doctrinam vere existere firmarunt, et ubi reperiatur nos docuerunt, qua sola licet viro Theologo veritates fidei statuere, et contra IIaereticos propugnare. Nunc ergo tempus est, ut in ipsam scientiam ingrediamur. Et quoniam ut ab initio diximus, Theologiae objectum est Deus sub variis aspectibus consideratus; scilicet ut est in se unicus, necessarius, et Perfectissimus, et ut est operans: et quidem vel ad intret, vel ad eximesivo vel ui habens seipsum pro termino suarum actionum, ex quo Trinus est in Personis, aut res extra se , unde

3쪽

Inst. Dieol. Lib. III. de Deo mo etc. Creator est, et nostri Redemptor; inde ordo postulat, ut primo sermonem instituamus de Deo, ut est in se, ejusque attributis. Plura quidem dοgmata in hoc tertio libro, ei magno studio et diligentia, nobis firmanda sunt, et contra impietatem hominum viriliter Priapugnanda . Et primo

omnium opus est, ut adverSus Atheos demonstremus Deum existere. II. Ut unicum illum in natura vindicemus contra

stultitiam Gentilium, et maxime Manichaeorum. III. Sta-hilienda est Dei Natura, et Essentia. IV. Disputabitur doui tributis in genere. V. Sermo erit de eisdem attributis , ut proprietatibus, sed in specie. VI. Breviter attingemus obseurissimum Praedestinationis Mysterium. VII. tandem

Padum brevitale sermo siet de altera vita. 2. Sed priusquam ad tantum opus manum admo emus, necesse Est ut moneam, quod simplicissimus actus est Deus,

nec ulla distinctio in ipso est, nisi relationum Personariam, ut suo loco videbimus. Itaque non datur ex Parte Dei neque priuS , neque Posterius, non Praeteritum, neque suturum, sed omnia ipsi sunt in actu . Nec ex parte Dei unum attributum ob alio pendet, sed omnia sunt ipso Deus. Quod si aliter videbitur procedere Sermo noster, id accipiendum est ex parte nostra tantum, qui cum brevissimis limitibus simus circumscripti , repugnat omni-nο, ut quae aeterna Sunt, scilicet Sino successione ex Parto Dei, concipere possimus. Sed contra, quia necessario sumus siniti, et idcirco necessario mutationibus subjecti, in quo consistit tempus, necessario Paritur omnia in tempore, omnia in successione, et omnia, quae Veluti causas, quae veluti essectus , quac primario Deo convenientia, et quac Seeundario, cogitare debemus. Et quidem, quod tempus in successione consistat, ex eo vel clarissime Palet, quod ablata successione, destruitur idea temporis. Sed necessario nos sumus iv pcrenni Successione, quia ut siniti non o iunia simul habemus, neque omnia simul et eodem modo cognoscimus, et cogitamus, sed ex una in aliam ideam , ex uno in alium actum voluntatis

4쪽

Pars I. de Dei Esistentia s

perenniter transimus. Ergo necessario quae cogitamus, Decessario conjuncta cum tempore cogi iamus. Sed contra, Deus ut eus a se, uti videbimus , est Persectis mus, et idcirco nec aliquid amittere, nec aliquid de novo acquirersi Potest. Ergo successio, et consequentsir temPuS Omnino illi repugnat. Ergo quae necessario in Deo Suut simul, et in actu, et semper eadem, a uobis cogitantur ut successiva, et unum ab alio de Pendens. Si lianc Praeeou-ceptam veritatem PraesenteP semper habebimus, exauescent . Plurimae reparentes contradictiones, et non insolubilia, sed ridenda potius apparebunt non pauca sophi mala impiorum; quinimo nec adeo divergentes , Et DP Positae cognoscentur sententiae Theologorum, quae Sinosiue in scholis acriter , et obstinate tanto rumore SuSlinentur. Ilis bro iter notatis sit

PARS I.

DE DEI EXISTENTIA.

d. quia pro certo ponitur, quod qui Theologicae Disci

plinae studium aggrediuntur, Philosophiae primum, Saltem MelapbIsicae, operam navarunt, idcirco Dei existentia PotiuS Ponenda, quam demonstranda vidutur; et id ea de causa Potissimum, quia si Theologi illam demonstrare vellent. . nultimoda sus erit uti Theologicis rationibus, sed naturali tantum ratiocinio: secus enim pro certo jam haberent, quod vellent demonstrare, scilicet Deum non S lum existere, sed etiam sucisse hominibus suam Revelationem. Ergo ad Philosophos illa proPrie pertinet , non vero ad Theologos. Quod istorum proprium est, debent, Posita Dei existentia, quae de eodem a Philosophis di- Seepiantur , clarius, et securius stabilire per doctrinam revelatam; et item debent docere, quae, ut supra natum ratem rationem, sunt nostrae sidet objectum. Et haec sui te uba, cur Primus liber nostraruvi Iustitutionum totus scit

5쪽

6 Instit. Theol. Lib. III. di de Deo Uno ele.

in demonstranda necessitate, et existentia Divinae Revolationis, ut dignus Religionis cultus Deo tribuatur, qui fuit princeps sinis, cur mundum creaverit. Et in secundo Iibro nihil aliud egimus, nisi scrutari, demonstrare , . et determinare quae sit doctrina revelata, qua certo fas est cognoscere omnia fidei dogmata, et regulas morum. Sine dubitatione in his omnibus praestandis, ut quisque videt, Pro certo Posuimus Deum existere. Itaque Prealereunda nunc Potius, quam demonstranda foret Dei existentia. Sed nihilominus, quia seri potest, ut aliquis in hoc Theologicum studium sit ingressus, et Philosophiae aut nullam , aut impersectam operam dederit, idcirco non piget bre iter , et solis metaphysicis rationibus Dei existentium demonstrare. Sit itaque

Sulliciens omnium continetur conlissentium.

o. Prob. breviter unica ratione Metaphysica. Existuntentia contingentia, scilicet quae non in se , sed in aliorationem habent suae existentiae. Ergo existit Deus ensnecessarium , in quo continetur ratio sussiciens omnium contingentium: Prob. iant. Et si concedere velim veris sce Pticis, quod dubitare possimus, et ellain debeamus , de quacumque veritate, et etiam de existentia rerum, quae Extra nos Positae sunt, nunquam tamen, Eisi maxime T lim, dubitare possum de mea Propria existentia. Etenim licet certo omniuo , et evidenter non cognosco quid Sum, quomodo,Sum, quamdiu sui, num ero semper, Sum tamen . Sed ex eadem lania mea ignorantia, et imbecillitate ceditus Sum, quod a me non existo, secus enim scirem, et in meipso viderem quomodo sum. Item Perennibus mutationibus sum obnoxius, et quidem saepe contra meam

voluntatem. Sed mutatio est amittere aliquid, et aliud de

6쪽

. Pars I. A Dei mistentia et

in e

novo acquirero. Ergo quod habeo, a me non habrum. Ergo ita suae, ut .potuerim non esse. Item finitus sum, et br .vissimis limitibus eircumscriptus. Sed evidenter video, nec dubitare possum, quod omni sinito dari potest majus, et quod majus impedire potest minus. Ergo non solum

Poteram non eSSe, Sed nunc quoque possum amittere exiSlentiam. Ergo sum ens contingens, quod dicitur illud , quod ita est, ut potuerit non esse, et sua existentia Privari potest. b. Sed cujus naturae erit illud, in quo ratio sussieleus mei contingentis reperitur Num pariter contingens I Re- . Pugnat sane. Etenim, si secus, illud quoque in alio rautioneim haberet suae existentiae, quoa repugnat, quia haein liyphotest admitti deberet series infinita enlium coulin-geutium, quod repugnat. Et quidem Primο. Nulli mode .

dubitare possum quod ex nihilo nihil fit ( nisi velimus

fateri existere jam causam iusiuitae virtutis, quae ex ni- .hilo possit producere res , et quod nemo dat, quod, non habet. Sed in perenni mutatione entium contigentium modo aliquid acquiritur ,'modo amittitur. Quod ergo acquiritursuPpouitur esse in causa, quod amittitur non amplius erit. Ergo Semper minuitur quod est, et nunquam au tur. Quomodo ergo In infinita serio successionis' entium contingentium , quae certo sinita sunt , secus mutationibus non PosSeut esse obnoxia, non exhaurita est quaevis vel magna virtus et realitas lis. Secundo. Procul dubio quo magis extenditur series iSla contingentium, eo magis augetur necessitas inveniendi rationem sussicientem omnium. Ergo vel deveniri taudentis potest ad Principium omnium vel non. Si hoc : ergo omnia essent sine ratione sufficiente, quod implicat c tradietionem, quia essent simul, . et non essent contingentia. Si illud: ergo existiL Deus ens necessarium.

i. Tertio tandem. Sed dicere seriem infinitam est per se evidenter falsum et repugnans. Etenim series infinita est quae Principio caret, et fine. Sed sortes contingentium, de qua est sermo , suum habet Principium, se ilicet'

7쪽

8 Instst. Theol. Lib. m. de Deo uno etc.

me, a quo incepi ratiocinari. Ergo patenter falsa est hujusmodi infinita series. Et propterea dicendum, quod egia

stit ens necessarium, scilicet Deus, in quo ratio omnium contingentium reperitur. Solaunitir objectiones. S. Dices . Si existeret ens necessarium, scilicet Deus, in quo contineretur ratio suffciens omnium contingentium, illud eerto diei deberet causa omnium contingentium. Sed hoc est falsum, et repugnans. Ergo non existit ens necessarium. Prob. min. Non potest causa effectum producere diversae naturae, ac iPSa est, Secus daret. quod non. habet, quod falsum est, et repugnans. Sed ens necessarium est omnino diversum ab ente contingente. Ergo falsum, et repugnans est eis. v. Dum dicimus causam non posse producere essectum diversao naturae, ac ipsa est, hoc in sensu intelligi debet, quod nimirum non Possit agere contra suam naturam , aut gupra Suas Tires, Seeus revera daret, quod non habet. Sed potest quidem essectus esse diversae naturae, et inserior viribus causae. Nunquid enim cum seribo, aut aliud facio, scriptura erit ejusdem humanae naturae, ut sum ego, aut non possum non omnibus viribus agereti Sed ubi in

hoc sensu Ens DECESSarium agit contra suam naturam, aut

supra vires suasi Nunquid non habet vim agendi, aut dicemus supra insinitas suas vires produeere entia finita et Iimitata' Quinimo et oppositum revera pugnut, quia re ra pugnant plura entia infinita, uti mox videbimus. s. c. Atqui repugnat ut ens necessarium sit consa contingentium. Ergo elo. Prob. Procul dubio quia ens necessarium in se habet rationem stillieientem , aeternum esse debet: et quia etiam in se habet rationem omnium , quae Possidet , immutabile item omnino sit. oportet. Sed si esset causa entium contingentium , ipsum mutarotur. Et quidem, quia contradictorium cst dicere eos contin-

8쪽

. Pors L A Dei mistentia s

gens fuisse semper, secus esset, et non esset effectus, esset ut supponitur , non esset autem quia semper fuisset , idcirco diuendum, quod in tempore accepit existentiam ab ente necessario. Ergo lioc in casu eus neceSSarium , quod procul dubio existebat ab aeterno semper iners , tandem transacto suae existentiae spatio infinito,

quod repugnat , relicta inertia , coepit operari. Ergo

mutatum est, quia a non agente factum est agens; quod item repugnat, quia ens necessarium est Prorsus

immutabile. Et propterea dicendum, quod repugnat, utens necessarium sit causa contingentium.

Iloc argumentum, quod primo aspectu magni Ponderis, , et quasi insolubile videtur , non ita tamen est, si attendamus ad naturam entis Necessarii , et ad naturamentium contingentium , et simul ad conditionem nostrae mentis. Ens necessarium , quia in se habet rationem , non solum suae existentiae , sed etiam omnium suarum sectionum , idcirco absolute repugnat, ut mutari Pos

sit. Ergo de ipso tultimode dici potest, quod egit, aut

aget , sed quod semper in actu est , adeo ut sit vero Peternum , quo sensu aeternitas definitur por interminabilis vitae totam simul , et perfectam possessionem. Conmtra , ens. contingens , quia in uecessario habet sui rationem sufficientem, ipsum absolute repugnat, ut semper fuerit, ut non sit finitum , non mutabile , ut sci lcet ex uno in alium statum non semper transeat, in propterea ut non sit in tempore , quod in successione consistit. Tandem nostra mens quia finita , et contingens , repugnat pariter ut non sit in successione , et ut concipere

Possit aeternitatem , quae omnem excludit successionem; sed necessario omnia cum tempore cogitat. Existere contingentia eo sensu , quo definiuntur , , omni evidentia demostratum est; et eadem evidentia ex contingentium existentia conclusa fuit existentia Entis Necessarii. Quid ergo dicendum rationibus objectis Z Certo repugnat utens contingens semper fuerit, et quamdiu suit, non lae-

9쪽

o sistit. TheoL Lib. III. de Deo Uno etc. rit in successione , sive in tempore. Ergo in tempora coepit esse. Item vero repugnat, ut ens necessarium mutetur.

Ergo ( si ita loqui fas est ex parte Dei entia contin

gentia semper extiterunt, et quidem omnibus modis simul , quibus in tota eorum existentia mutantur. Neque inde tamen dicere possumus , quod ista Sunt vera contradictoria , quoniam non eodem modo idem asseritur , et negatur ; etenim ex Parte Dei asseritur contingentia Semper fuisse, et negatur fuisse similiter ex parte sui.

Ergo solum dici potest, quod altissima ista sunt , ut

ullo modo concipi possint humana ratione. Utique hoc libenter concedimus, quinimo tuemur , quod repugnat in possint concipi. Et ratio est, quia mens nostra Essentialiter finita , non potest res cognoscere nisi in Suc--SSione , et propterea nullam ideam concipere potest de aeternitate , quae omnem successionem excludit. Sed do istis redibit sermo in libro de Deo Creatore. o. Breviter Dei existentia demonstrata uonuulla leviter attingamus oportet, quae ad Deum ipsum pertinent, ut est objectum nostrae fidei. Et primo videndum , num sine culpa possit homo ignorare Deum existere. Nonnulli , praesertim Molina affirmativam sententiam docueruut, et quidem pro toto vitae tempore; et non Pauci. tenent Posse ignorari saltem pro brevi hempore. Sed nostra seu tentia est, quod nulliinodo Potest ignorari omuino, sed solum non liverti, si tmen excludamus veros stupidos, et pueros , qui non dum rationis usum habent. Quapro- Pter sit

PROPOSITIO II.

s. Prob. hoc naturali, et simplici ratiocinio , quod certe comme est cuique , excePtis Vere stupidis, et Pue- ,

10쪽

Hrs I. de Dei Existentis ris. Ηοmo cognoscit ex ipsa vi simplicis rationis, quod

quae videt , quae sentit, esse non Possunt sine causa

Nullum quippe invenies, qui sibi persuasum non habet, quod ex nihilo nihil fit. Sed videt se, et non videt quomodo sit ; videt mirabilia , quae in eoelo, et super terram quotidie fiunt; et praesertim videt vegetationem, et productionem fructuum etc. Et intimo sensu videt quoque , quod a causa materiali , a terra scilieet, quam intelligentia orbatam agnoscit, nec Per se haec omnia fieri Posse , et eo vel magis quod nec a quovis vel doctissimo homine fieri posse , cognoscit. Ergo necessario ex ipsa rationis vi deducit aliquam aliam occultam causam existere , eamque invisibilem , nempe Deum causam Su-Periorem , Sapientiorem , et potentiorem omnibus nai in

ratibus, et visibilibus. Ergo invincibiliter, et sine cul- Pa non Potest ignorare existentiam Dei hel si imperfecta, et impropria sit cognitio isthaec , et Creatore valde indigua. Prob. serendo. Alexander VIII. hanc damnavit propo

reelemct Poenα di num. Ergo sine culpa, seu invincibiliter, nequit ignorari Dei existentia.

2. Quaeri quoque, et disputari solet inter Theologos , num scilicet Dei existentia sit objectum fidei. Quinimo non facilis solutionis videtur nonnullis haec qua stio. Et quidem dicunt. Dei existentia invincibiliter ignorari non Potest a quoquis. Et Philosophi non solum se gnoscunt, sed evidentissimis quoque rationibus , Praese tim Metaphysicis, hanc ipsam demostrant veritatem. Et

item pro certo iidem Philosophi habent, quod actus

scientiae, et fidei simul stare non possunt in eodem intellectu , de eodem objecto , et sub eodem respectu considerato. Contra , sine exceptione scribit Apostolus ad

SEARCH

MENU NAVIGATION