장음표시 사용
21쪽
Ulyssiponense, & praeterea duo oratoria, alterum Scalabitanum, alterum Pineti ense a S. Antonio de Meletra dictum. Extinctis omnino Canonicis, Benesta rense & Ulyssiponense cum Oratoriis in Commendam sunt redacta. s. Sed quae sunt rerum vicissitudines, divina sic disponente providentia, accidit, ut per idem tempus, quo Societas Lusitaniam est ingressa, illustrillanus& Reveren)issimus D. Ambrosius Peretra Episcopus praecipua duo Divi Antonii coeuobia, quorum alterum Benesperae in dioecesi Guardiens, alterum Ulympone, a Canonicis olim sub titulo Praecepturae, aut Commendae inhabitata una cum oratoriis Scalabitano, & Pineliensi possideret, omnesque ex illis proventus perciperet. Simon igitur cum pio hoc Ecclesae antistite sua conseri consilia, mentem candide aperit ea selicitate, ac dexteritate, ut Praesul, accedente regio co sensul, luam commendam, utrumque nempe coenobium, & annexa eisdem ora toria cum omni onere, & commodo Societati transscriberet, ac cum nostrat Carqueriensi commenda commutaret. Io. Domus quidem erat admodum misera, nec nostris usibus accomodata,
paucis instructa cubiculis, in luper imbribus & ventis pervia. Ipsae aedes lacrae splendoris, ac decoris habebant nihil: lola in parietibus relucebat vetustas. Pe drean ius vir bonus, ac timens Deum Ecclesiam hanc curabat solers aedituus , qui postea ab Hieronymo Natali Visiuatore in Societatem adoptatus, primus domus Professae aedituus vitae curtum ibidem sancte consuinmavit as. Martii Anno I s 6 nprima Domus Fuit tamen haec prima domus propria, quam in Orbe universo Societas incoluit: propria in nam Romana ad id tempus solum erat pretio conducta. h. s. II. Neque hic praetermittendum, quod Ignatius novae familiae Praepositus tuta νοῦ Generalis cum reliquis, qui Romae commorabantur, primis Patribas die χχ. Aprilis solemnem professionem emiserint. Franciscus Xaverius, cum ad Indias abiisset, per conititutum a se Procuratorem idem egit. Qua die autem Simon Rodericius se votis eisdem obstrinxerit, mihi compertum non est.
Ie quinta Januarii rebus, ut oportebat, rite instructis, Simon Rodericius
una cum Gon Ialo Mederio e nosommio, vel aedibus pretio conductis, in Ulyssponense D. Antonii coenobium commigrat. Die sequenti adscribit Societati Lernardinum excalceatum, quem a Regibus compellari voluit, eo quod in Festo Epiphaniae Domini in nostrum ordinem sit receptus: vir erat admodum pretiosus, divinis & coelestibus prope immersus: cum Sacrosanctam Deo litaret hostiam, visus est e terra sublimis, non sine totius populi admiratione. Annis labentibus fungebatnr munere Indiae Procuratoris. oesin usu, a. Simon, & Gonsalus absque ulla mora nostra coeperunt obire ministe- Sacramento- ria: populus magna frequentia confluere, explanationem Evangelicam, &Christianam doctrinam avidis, attentisque auribus excipere, per frequentem SS. Sacramentorum usum suam studiose salutem procurare, a mirandae fieri animorum conversiones. Urbs tota in meliorem, & a priori omnino diversam immutata renovabatur. Videtur id coelesti lumine illustrata jam dudum praesensisse Eleonora Regina, de qua supra: res ipsa comprobavit, & sequentes anni in tota Lusitania abunde confirmarunt. Init foeteta- 3. Neque tamen Simon dum aliorum salutem promovere satagit, intentus rem Emina' esse desiit sacro suo ordini propagando. Undecima die Martii novae huic mili-ὐ ζὰ ' tiae accessit Emmanuel Godmius Vianensis ex Transtagana Provincia, generis,&morum nobilitate clarus adolescens. Regi erat ab obsequiis: postquam verbDuce Xaverio totius anteactae vitae naevos expiasset, ita nos, resque nostras dilexit, ut aegre a nostrorum consortio posset avelli. Exercitiis excultum, votis
nuncupatis, peregrini habitu a Simone missus est ad S. Jacobi in Gallaeciam, jussusq; Conimbricae in reditu subsistere, ibique litteris dare operam, ne tamen Vel verbi
22쪽
verbis, vel habitu se proderet esse hominem Societatis, ut sie sicli sis, suaviusqr in animos influeret Academicorum. Just, haec fideliter, & feliciter Codimus est
. Post hunc admissus est in Societatem Emmanuel Fernandius Tingo tanus, insignis deinde praeco verbi divini, qui etiam gloriosa morte, ut suo loco dicetur, Societatem illustravit. His accesserunt Antonius Cardo2us, & LanZarotius Seixius. Eodem tempore Sacrae in Lusitaniam suppetiae missae sunt ab Ig- Missi fi p. Is. natio, Didacus Miro Valentinus, Magister Pontius Cogordanus Gallus, ct Fianciscus Roxas Castellanus. Paulo post adventarunt Franciscus Villanova, & Alphonsus Cyprianus, uterque Hispanus; ille Complutensis Collegii sun dator, iste magnus in India Apostolus. Tandem auxit numerum Angelus Paradisius, Isidorus Brilinus, Martinus Parmesanus, Itali, Franciscus cognomento Gallus, &
. Adeo copiosum Sociorum numerum dum Simon observavit, Collegii It simoueum sundationem non amplius differendam ratus, Ulysponensem tum adhue Resit - dentiam Patri Gonlato Mederio regendam relinquit, adjunctis ei laborum Sociis Alphonso Cypriano, & Bernardino a Regibus. Cum altero Sociorum mani. pulo Simon Conimbricam proficiscitur. Attulit secum litteras a Rege ad Dionysium Priorem monasterii S. Crucis exaratas, quibus Patres nostri religiosae Prioris benevolentiae commendabantur, donec opportunam stationem in urbe invenissent.
s. Nona Iunii se in viam dedere Patres, Conimbricam autem ingressi sunti die Divo Antonio Sacra, cui Collegium illud a suis cunabulis se admodum obstrictum agnoscit. Hic singulari benevolentia in regium S. Crucis Monasterium sunt recepti. Non nemini Sociorum adeo placuit haec rebgiosa esuritas, ut unia, itie . relicto nostro, Institutum ejusdem monasterii sit amplexus. Non multas tamen post horas poenitudine ductus, rejecto habitu monastiuo, quem paulo ante sumpserat, ad Simonem revertitur. Noluit hic virum animi adeo inconstantis in suorum numerum iterum admittere, ratus, parum, aut omnino nihil frugis e genio tam versatili sperari posse. Quis ille e sociorum numero fuerit, tacent monumenta vetera. Solum reperio Antonium Cardorum, & Lanaarotium Mixturae Societate dimissos. . Curas interim omnes, ac sollicitudinem eo Simon intenderat, ut Pe- Eligis simois periret locum novo, quod meditabatur, aedificio opportunum. Nullus in tota e urbe videbatur aptior monte Ribella dicto. Novam aedium seriem splateam Regiam vocant Rex antehac parari jusserat, ut easdem incolerent Academiae suae Prosetares. Locus hic praeplacuit. Domum itaque Simon eligit, suorumque crus usibus aptat, aediculam sacram adornat, & a. Julii die visitantis Elisabeth Virgi- te. Cori . nis, cum Sociis inhabitare coepit, sicque factum est initium omnium primi, quae v K si Societas in univerto orbe habet, Collegii Conimbricensis: cui suam debent originem tot nobilissimae Provinciae Societatis per totam Hispaniam, & Indias propagatae.
g. Pusillo gregi praesectus Rector Didacus Miro nondum Sacerdos. Solus si quidem Pontius Cogordanus Sacerdotali eminebat dignitate. Quoniam vero confirmata jam tunc Societate, nullae tamen extabant totius ordinis constitutiones;
Simon interim certas leges scripsit, quibus staret tota religiolae domus disciplina, donec Ignatius Fundator provideret. Rebus in hunc modum ordinatis, Simon redit Ulyssiponem sundationis commoda apud Regem promoturus, cum Rex alendis sociis interim ex privato aerario prospiceret. s. Quanto autem scrvore nova haec sacrae similiae primordia aestuarint, vix potest quis assequi cogitatu. Praeibat exemplo suo Rector, qui in se adeo erat Severus, ut Ignatius factus certior alium praefecerit, qui Rectoris servori modum natueret. Die as. Julii Renovationem votorum initituere. Placuit ad hanc piam stis. isti Solemnitatem aediculam eligere Spiritui S. dicatam non procul ab urbe prope mora. coenobium PP. Capuccinorum, in quo Divus Antonius Seraphici Francisci habi-
Iura suscepit. Locus certe umbra arborum, di sontis susurro petassianus ad coeli dehis
23쪽
delicias fovendas, & augendas factus videtur. Illic Pontius ad aras operatus si gulos Angelorum pane resecit: quis4 sociorum manu arae imposita pias inter lacrymas sua renovavit vota iis verbis, quae calens igne divino animus dictabat, Exorta hinc ingens strupulorum anxietas; quos ut posthac evitarent, quemadmodum suo loco dicetur, votorum formula certis verbis est concepta. io. Ejusdem mensis die 29. auxere numerum Martinus de S. Cruce, Castellanus, secundus Collegii Rector, Guillelmus Codurius Gallus, Nicolaus Lanineilotus, Hercules Bucerius, & Antonius Criminalis, Itali, Roma omnes a S. Fundatote missi: quorum postremus, primus de nostra Societate vitam pro Catholicae fidei Confessione profudit. Incolis crescentibus, labente tempore nova ae difficii moles surrexit. Nec aliud est super, nisi cubiculum, quod olimVen. Josephus Anchieta inhabitabat, conversum in aediculam sacram. Admittuntur II. Septem, vel octo sunt adscripti de novo Societati. Memoriam pe- Rih- culiarem meretur Adamus Franciscus, quem brevi, sed prandi elogio in suo apud Indos obitu Xaverius extollit. Joannes de S. Michaele ex Gallaecia oriundus, verbi divini praeco prorsus insignis Multum res nostras promovit Godinii simulata persona. Et verbo,& laudabili vitae exemplo fuit incitamento multis,
ut nostrum Institutum sequerentur. riiseikui I a. Ulyspone ad nos venit Franciscus Nelius Sacerdos Castellanus, Ar- Netrus venit chiepiscopi Concionator celeberrimus. Hici sub finem Sermonis: hactenus, δ ' ς ' ajebat, aliis, nune adesse horam, ubi sibi concionaretur; ne fortasse suspicari possitis, a me laudari, non vero amplecti rerum contemptum. Quod ut magis intelligatis, exequor facto, quod laudavi verbo. Ex hoc igitur loco in Divi Antonii aedes festino, ut inter illos DEI servos vitae meae cursum consummem.
Dictum, fictum. Annis sequentibus in Castellam abiit, ibique sancto fine vitam conclusit.
3. Dissidium admodum grave exarsit hoc anno inter Paulum III. &Joannem Regem, Societatis nostrae parentes. Michaelem Sylvam Visensem Episitet Pontis. copum e Lusitania clam prosectum Summus Pontifex non solum benigne excepit, sed in sacrum purpuratorum Patrum coetum cooptavit. Dolebat Serenissi- .mus, quod Ponti sex hominem aulae Lusitanae invisum ad tanti honoris apicem eveheret. Dolebat Sanctissimus, quod Rex Cardinali a se creato Episcopales reditus, & congruam sustentationem denegaret. Concitatis utraque ex parte animis gravissimae timeri poterant perturbationes, ni cito pax aurea dissidentes Principes ad pristinam concordiam revocasset. Innotuit S. P. Ignatio apprime gnaro, quantum Principi utrique ipse, quantum ejus familia deberet, re DEO Per se, suosque serio commendata, eos pacificandi provinciam, paribsque suscepit; ac post diuturnos conatus, singulari Numinis beneficio, modum invenit, quo salvo Pontificio, Regioque honore, omnes finirentur contentiones, & pristina amicitia revivisceret: ob suod Pontifex Ignatio habuit, & Rex haberi jusi sit gratias pro tam salubri consilio, fructuos6que labore. 14. Praeter unum, quod jam fundavit, Collegium, aliud meditabatur Eborae Rex Ioannes. Quem in finem jussit, ut spatium illud, quod nunc Colulegium de Matre Dei dictum occupat, Stephanus Aguiarius emeret cum horto, S aedibus vicinis. Rex tamen postea mutavit sententiam: videbatur siquidem, ut suo loco dicetur, gloriam hanc DEUS Optimus Henrico Regis fratri de .stinasse.
1. Ignatiu dissidium reponit inis
Rex Eborae Collegium vulcaedigia
Contemnἰt nos Acade reia, mox ve
Uod artificium Simonis in dissimulatione Godinii, vita, & convertatione
inter externos de coelo fuerit, dies ipsa magis, ae magis aperuit. Initio contempsere nos Academici, nominibus ridiculis nos exprimebant. Nullam, aut exiguam de nostro Instituto aestimationem hactenus Academia con
24쪽
ceperat. Rectorem Sacerdotio non insignitum risere plerique. Famam, qui domui nostrae conciliaret, non erat vir ullus aut admodum litteratus, aut Concionator illustris. Sed quae vis occulta virtuti est, ipsa abunde supplevit clarorum hominum penuriam. God inius ubique erat nostrum Laudator, atque defensori nune hos, nunc illos optimae spei iuvenes adducebat in domum nostram: semia est aestimatio, & affectus. a. Quatuordecim hoc anno Societatem iniere, multi & ingenio, & na- --a, talibus praeclari , meriti profecto, ut eorum nomina Annales nostri ab interitu ine divindicarent. s. Martii Melchior Nunius Barretus, qui primus, postquam Lusi--, tantae navarchi, in remotiora Indiae littora aditum reper re, Christum in Sinis praedicavit, nobili natus loco in urbe Portuensi. Aprilis as. Melchior Carn
rius Conimbricensis, unus e tribus primis, qui e nostra Societate Episcopali diagnitate fulgebant. s. Iulii Gonsalus Silvetra, filius Comitis Sorteliensis, sanguine pro Christo ia Monomotapa effuso clarissimus, ortus Almeirini. usdem mensis I . Rodericus Menesius e primaria Nobilitate Ulyssiponensi.
Hos duos Miro e conspectu urbis clam subductos in villa trans urbem Portum munivit exercitiis S. P. Ignatii adversus Consanguineorum insultus, quos postea multos & validos egregie vi chre. Iunii 2 o. accelsit nobis Ludovicus Grana, postea Provincialis in Brasilia virtutis admirandae. S. Iulii Antonius Coma, Portum sis e nobili familia, primus in Hispania tironum magister post nostras Constitutiones promulgatas. I. Augusti Nonius Riberius, qui apud Molucenses animam pro Christo posuit. 3. Novembris Emmanuel Moralius probatus E S. Xaverio, & in Oriente mortuus. Eadem Antonius Marius, obiit in obse- quio pestiferorum serviendo maligna lue insectis. 3. Pontius Cogordanus unicus Collegii Sacerdos indefessis erat in sacro ere,aia tribunali: piis exhortationibus in studium virtutis incendebat scholasticos: non zel . Paucas prostitutas mulierculas ad meliorem fiugem reduxit. Magister Simoncis, ne in anfiquas redirent sordes, de certis aedibus prospexit, leges condidit, α necessaria vitae sendae subsidia procuravit. . Professorum numerus in Societate Sexagenario hactenus definitus ad postiis Martium hujus anni perduravit. Quem limitem per suum diploma sustulit Sum-pi r et mmus Pontifex. Emmanuel Godinius, qui dexteritate magna, utilitate maxima 'Religiosum, quod tamen revera profitebatur, Institutum dissimulaverat, tandem in domum nostram jussus est reverti. Quod cum demum germanus il- Iius Monachus Carmel ita intelligeret, sua opinione se delusum esse agnovit, ac
Propterea multum adversus Societatem est commotus.
ς. Mirum in modum & virtus, & prudentia Simonis libi Regis animum
ita conciliarunt, ut vacantem Episcopatum Conimbricensem Rex eidem con-acee n Epiti
ferre constituerit. Verum horruit vir modestissimus, & habitis gratiis pro tanta de nostris rebus existimatione, generose depulit a Ie honorem, ac dignitatem. Id multo laudabilius est, quod per id tempus adhue Proselii nostri non obstri Ibantur voto non acceptandi dignitates extra ordinem. M uti a primordiis crae hujus familiae omnibus nostris alte mens eadem insederat respuendi quascunque dignitates; ita mens haec pro lege fuit. Rex itaque Ioannem Soarium ex Eremitis D. Augustini, Principis Magistrum ad eandem insulam promovit; Simonem vero Joanni filio suo Instructorem , & conscientiae arbitrum praesecit.
s. Festis Domini natalitiis facultatem Simon a Rege obtinuit adeundisinum irco Conimbricam tum ad Sociorum, tum suum solatium. Eos illic transegit dies, umbri ' ac noctes summa omnium pietate. Inde trahit originem consuetudo in hac Provincia conveniendi in seriis nataIitiis ad Sacellum, ut tempus loquendi post caenam inter colloquia suavissima, de pia tanti ea coram DEo recens nato con
τ. Franciscus Villanova, quem DEUS ad grandia destinaverat, rape priritis . tus metum Conimbricense valetudini suae parum amicum, a Simone sub initi. villa a vaum anni currentis in Castellam mititur, id volente Si P. Ignatio, qui de Vill, intonius Hamo. B nova
25쪽
io Synopsis Amalum Societatis JESU
nova spes conceperat non vulgares. Erat jam Compluti Aprili mense. Quae,& quanta illic annis sequentibus gesserit; ut landaverit Societatis Collegium sapientissimorum virorum Seminarium, nullus est, qui nescit, nisi omnino in nostris Annalibus peregrinus. Nec parva gloria Conimbricensi accedit Coli gio, quod inde tanti operis primus author, & conditor sit prosectus. Profuit valetudini patrium Coelum, & carpit ipse operam dare Grammaticae praeceptoribus, quippe alias praeter elementa litteras ignorabat.
Multi lat, D Rimi menses anni novis incolis non parum auxere Collegium. I s. Iadiutuur oci ' nuarii Societatem nostram ingressus est Franciscus Vieira natus Arrudae, Missionarius Indicus. 23. Franciscus Perius viro sancto Xaverio magnopere commendatus. I. Februarii Antonius Monisius de nobilitate praecipua, qui post turpem e Societate fugam in se reversus Romae obivit in D. Un tii complexu. 7. Gonsalus Vasaeus Mellus stemma nobile, res, & spes maximas contempsit. Praeter hos accrevere septem, quorum praeter nomen nulla memoria est super. ef Lusita. a. Avehat ardentissime S. P. Ignatius Societatem videre in dominiis Renuin Resςm gis Catholici propagatam. Nec minus id cupiverat Rex Joannes, quem, vel . ..hisi ci. 'FB Ignatio teste, Societas parentis instar venerabatur. Nupsit Philippo, Prin ness,m. cipi Maria Regis filia. Non poterat affulgere commodior opportunitas. Idcirco Rex per Simonem, & per suum Legatum Romae degentem petiit ab Ignatio, sibi mitteret e primis Sociorum alterutrum, vel Laynium, vel Fabrum,& simul Joannem Aragonium, & Alvarum Alphonsum Sacerdotes, olim domesticos Mariae, & Joannae: utraque filia erat Caroli V. Imperatoris. . Electus fuit Petrus Faber, qui tamen, quoniam in Germania cum Pogio Nuncio Apostolico versabatur negotiis magni momenti expediendis intentus, non poterat itineri se protinus dare. Ubi Rex Ioannes intellexit ex Simone mentem Ignatii circa nostros in Castellam mittendos, doluit vehementer id primum sibi innotuisse, postquam jam filiae sitae arbitrum conscientiae nominasset. Erat quidem Serenissimae in votis , ut id munus Magistro Simoni conserretur; sed obstitit, quo minus id peteret, reverentia parentis, cui sciebat Simonem adeo esse charum, & pretiosum, ut eum aegre sineret a se avelli. M.tieis v, Faber ubi sic negotiis liberavit, festinavit Lovanium. Magnos illie
Suadaeum inter Academicos ciebat animorum motuS tum ipse, tum suis concionibus no- iii irino ster Franciscus Strada. Plures, contempta laculi vanitate, Societati dedere Lusii ita nomen. Stradi Duce, missi sunt Conimbricam undecim, selecti omnes, non
pauci Magisterio in Academia insignes: Petrus Faber Hallensis in Theologia
Baccalaureus Concionator; Didacus Loostius Rhetoricae, ac Dialecticae, Magister Boenus Canonicus Ethicae Prosessior. Joannes Couillonius, quem postea ut Tridentino Concilio assisteret, in suum Theologum Dux Bavariae elegit. Leonardus Keffetius. Maximilianus Caeella. Daniel Donderamunda. Cornelius Vistiseus. Thomas Poghius. His alunxit Faber Andream Oviedum, qui in fama Sanctitatis obiit A thiopiae Patriarcha, & Mosen Joannem, quos secum ipIe Lovanium adduxerat. IMancistiis. s. Vix Coruniae in Gallaecia sunt expositu Confluit undique populus novos advenas vidςndi cupidine. Franciscus Strata non sinebat opportunam elabi occasionem, confisus in DEUM, in Nomine Domini misit retia, serventer ad circumfusam turbam perorat: nec eum spes sesellit: in sua retia inclusit Joannem Beriam Canonicum, qui, suis omnibus relictis, Nostros Conimbricam secutus, vale mundo, se totum dedit Societati, & Apostolicis laboribus plurimum Indorum salutem promoVIta
26쪽
6. Decima sexta Februarii Conimbricam sunt ingressi. De Strada, licet in daehunti
sacris ordinibus nondum initiato, insolita tamen magni nominis fama praevola. t vit. Peculiaribus ubique religiosae charitatis ossiciis erant excepti. Per id tempus succedanea opera Socii soras efferebant domus purgamenta. Ut erant demissionis studio lissimi, felices inter dies numerant illos, quibus ea sors ipsis obtingebat. Strada novus hospes demandat sibi idem humilitatis ministerium, seque aliis laboris socium adjungit. Huius profundae humilitatis exercitio vir ille omnino magnus adhuc majora jecit & virtutis , & crescentis in dies existimationis fundamenta.
. Conimbricensi Collegio Rector praeficitur Martinus de S. Cruce, o uta.
dum Didacus Miro, sic jubente Ignatio, Valentiam concedit, in ea urbe & reg- Collegii Uano initium Societati facturus, cum Antonio Monisio, Jacobo Romano, dc Fran- ς pon eisco Roetas Castellano. Stradae interim concionandi munus, onusque a Simone imponitur. Primus e nostris verbum DEI Conimbricensibus praedica- 'T 'Lvit. Laetis admodum auspiciis: qualibet Quadragesimae Dominca bis e sacro magno tuo. pulpito dixit ad concionem. Reliquit scriptum P. Franciscus Araujus ex antiis quioribus hujus Provinciae, Stradam, quod Sacerdos non esset, non superpelliceo, ted communi pallio in concionibus luis usum. Verum etsi Sacerdos no a esset, vix tamen explicari potest concursus audientium. Necessum erat eligere amplissimam m Regis palatio aulam, quae numerum capere posset auditorum. . Habuit Strada illud prorsus divinum, ut, cum ad verius malos mores sulminaret, mirum tu modum incenderet, quoque vellet, animos inclinaret. Hic Stradae plausus magno depressis nostris rebus praesidio fuit: Academicis namque, quibus antea derilui, caepimus esse admirationi. s. Intra decem mensium spatium, ex quo caepit Strada conciouari, prae- M- -hleis ter complures alios, flos Academiae quindecim praecellentis ingenii juvenes no- Misocicta iastram familiam auxere Ioannes Dicius Belga. Balthasar Nunius. Antonius Quadrias, sanguine non minus, quam virtutibus illustris. Georgius Serranus, postea in Eborensi Academia primus Theologiae Prosessor. Didacus Vie ira Mua obessi.
Madetrensis, vir obedientiae tam caecae, ut a Rectore jussus se in sacello DEDCommendare, preces suas per totam noctem in alteram usque diem continuarit , donec Rector id observaret. Antonius Gomius Doctor Theologus, felix, si magnas dotes aequasset humilitate, ob cujus desectum a S. Xaverio Q Soci
tale exturbatus. Valerianus Mendesius, antea Christophorus, in sacris concionibus habendis igneus, Si animarum Zelator. Verbo indies adeo creicebat
Sociorum numerus, ut centesimum, quem Rex alere constituit, explerent , ac
proinde Simon ad P. Ignatium litteras dederit, rogans, ne ex aliis regionibus novas copias substituat. Ideo & aedes lacra, & domus nostra ampliorem se mam induit.
o. Augusto mense, die Bartholomaeo Apostolo Sacra Petrus Faber ap- rastria ispulit Ulyssiponem: inde Eboram, & hac tandem est Conimbiicam profectus,
antequam, ut erat constitutum, aestivo calore remittente, Maria Regis lilia eo pro. ficiscatur. Ibi a Rege, & Simone, ac Antonio Araorio multis benevolentiae lignis, in posteriore loco communi omnium sociorum solatio est exceptus. Reversus aegrotavit Ulysii pone, ut vult Tellius noster; ves morae, ut scribIt OI- τρὶ ιν. ιι landinus , quod id temporis Reges residerent Eborae, cui urbi Rex Joannes e. . n. eb addictus erat, ut communi sama Eborentem Regem compellarent. Ulut res accidit: Faber valetudinis causa nequivit, mitigato aestu, Serenissimam Insentem, ut statutum erat, comitari. Io. Id videtur e Regis voto evenisse. Spectata enim Fabri comitas, mores amabiles, & nota probitas, ac prudentia ita Regis animum occuparunt, ut Ario2ium in Castellam dimittens, Fabrum tamen in Lusitania constituerit retinere. Vere appetente, Conimbricam abiit Araotius, deinde Almeirinum, UlyDsponem, de Eboram. Ubique locorum, velut mssus e coelo Numinis Inter
nuntius , e lacro pulpito audiebatur. Vir erat verbo potens, dc opere, & ut Metonius Firauco. B a S.Ig-
27쪽
la S opsis Amalium Societaeis AESU
S. Ignatium arcto assinitatis gradu contingebat, ita etiam gloriae Dei propa-. gandae Zelum aemulabatur: praeclaris naturae dotibus sociavit virtutem, &in rebus agendis prudentiam non vulgarem. Hinc promeritus, ut eundem in
Castellae regnis, veluti Societatis nostrae, & Christianae fidei columen venere
Faber redit II. Interim Faber Conimbricam rediit, partim ut valetudini suae me- lisis consuleret, partim ut Collegii res, & statum lustraret. Prosuit multum ejusdem commoratio cum domesticis, tum externis. Reliquos inter conver- Ioannm Nu- sationis suae fructus numerat Ioannem Nunium, postea A thiopiae Patriarcham ἔ- . i. tuis di Emmanuelelo Nobregam, virum ingenio, & virtutibus praecellentem, delab est, itinis, primum per Brasiliam Provincialem: utrique, ut Societatis institutum amplecte
Proeella ad. Ia. Hactenus Societas secundis ventis navigabat in Lusitania. Hoe an- - ,,AE no saeva tempestas repente est exorta. Dimisit e nostra domo P. Simon homita nem religiosae pacis turbatorem: illius stater nomine Fernandus id tulit aegerrime. Quare una cum expulse non contentus, & Simonis & universae Societatis famam libellis, & criminationibus, lingua & calamo obscurabat; insuper violentas etiam, & Sacrilegas manus injecit Simoni. Invicto animo, & religiosa modestia pertulit omnia vir Deo plenus. Non tamen Rex optimus distulit vindictam. Supplex Regi accedit Simon, ut reis parceret, delictum gravissimum per ignorantiam facti minuere contendit. Justam quidem Regis indignationem nonnihil flexerat: impetrare tamen non potuit, quin e regno L sitaniae proscripti perpetuo exilio mulctarentur. Exestitia obe. 23. Morante Simone a natalitiis Domini ad majorem hebdomadam Co-iumvae, ac nimbricae, visum inardere Collegium nova divini Spiritus flamma. Ut mensae aladentes, dum corpus cibo reficiunt, sacra etiam lectione mens & animus pancuntur. Contigit, ut ex opere Ioannis Climaci Scala Caesi dicto veterum in. eremo Patrum virtutes recenseret anagnostes. Simon ad eorum imitationem socios hortatur, atque ut alternis hebdomadis alterno obedientiae, & humilitatis exercitio, jam imperantis alter, jam alter obsequentis personam sustineat. Pulchrum inter Socios certamen, & dignum DEo erat spectaculum. Nec ille tot ardua poterat imperare, quin alter plura,& dissiciliora exequi desideraret. Videbantur omnes nihil aliud, quam improperia Christi sitire, nulla praetermissa occasione, vel studio virtutis. I 4. Non patiebatur se igneus ille servor, de demissionis studium domesticos inter parietes coarctari, quin se in publicum effunderet. Nam sumptis vilissimis indumentis, & galeris parvulis valde attritis per mediam urbem ivere ad Mondam fluvium, ac plenis amphoris humero impositis domum reversi. Multo risui fuerant quibusque obviis. Id temporis ad sancta opera soras prodire, etiam Rectore inscio, tam absonum non erat, atque hodie. Tamen ubi id cognovit Simon, severe reprehendit: esse optima, riebat, desideria serviendi Deo, sed ordinanda a moderatore, non cujusque arbitrio. Si belli ardores militum a Duce non temperentur, ab ipsoque regantur, saepe magis nocere, quam prodesse.
s./;es. Do. I s. Juvat hic loci celeberrimi Doctoris Martini A licuetae Namni juctoria Navam dicium referre de virtute, & abnegatione nostrorum, quam honorifice vir ille
se Hust religiosus, ac sapiens per id tempus de Conimbricensi Societatis Collegio senserit, & scripserit, scriptumque reliquerit posteritati. Quaesitum arcana fide ab illustribus sanctioris Consilii viris, quid sentiremus, quid ominaremur de nova Societate λ optima quaeque nos de illa judicare, augurari maxima quaeque
candide exposuimus, imo audias esse spes nostras ex iis, quae vidimus, quaeque integro septennio in primo Societatis Collegio Conimbricensi observavimus,&prodigiorum instar attoniti & venerabundi suspeximus. Nullae quidem tum in contrarium, quia primo totius ordinis Collegio, extabant regulae, quibus alias in sacris familiis humana sematur libertas. Centenis plures in Collegio numerabantur, quibus victum, aliaque necessaria Rex optimus large subministrabat.
28쪽
Ea seuebatur libertate, qua juventus saecularis, ita quidem ut solus quisque nec petita etiam facultate, domo prodire in publicum posset, quo liberet, ac
quaeque pietatis opera, quae Spiritus Domini dictabat. Invitarant omne genus hominum sine discrimine personarum sexus utriusque, tum ut honos in virtutis stladio stabilirent, tum ut impios a malo arcerent. Erant illi quidem invisi, di exosi omnibus, Ecclesiasticis, & Saecularibus, Monachis, & Sanctimonialibus,& quisque illos livido intuebatur oculo, quisque eorum dicta, factave curioso obtutu observabat, omnes sere gregiis eorum dinumerabant, pedumque dimen iurabant vestigiar nunquam tamen ab ullo hominum , etsi plurimi sint oculati censores, & ad judicandum prompti, & ad detrahendum propensi, illorum vitam, moresque carpi audivi, vel reprehendi, ita ut nec labem vitii, nec umbram mali in eisdem suerit observare. Nonnulli id solum cavillabantur, quod ni mium severe carnem suam excruciant, nimium honorem suum, suinum que, ac famam, & nominis ae xistimationem prodigunt: alii, quod nimium vilibus uterentur indumentis; ossicia quaelibet quantumvis abjecta, & humilia domi, sorisq; obirent; mundi vanitatem, vitae brevitatem continuo die, ac nocte declamarent. Qirae tamen profecto, si aequi trutina ponderentur, non vituperio, sed laude potius digna sunt, & commendatione. Hoc testimonium publicum dare
voluimus , & debuimus primo ad majorem DEI, & D. N. JEsu Christi gloria
am, cuius nomine haec Societas gloriatur. Quae omnino in se verum esse ostendit, quod refertur in Glossa cap. Nis cum pridem. Tu spiras, ubi vis; tu munera dividis, ut vis. Scis, cui das, quod vis, quantum vis; tempore quovis. Secundo, ut intelligant, , ct sciant, inter cuncta alia ejusdem Societatis Col- Iegia, quae mira celeritate per totum orbem Christianum sum excitata, quanto miraculo florere caeperit primum omnium Collegium Conimbricense, quo dam magnificentissima Lusitanorum Regum aula, nunc florentissima Academia. Postremo, ut meminerint, quantum satagere debeant, ut semper bonum nomen & famam in angustis illis natalibus & initiis acquisitum indies magis, ac magis augeant, curentque diligenter, ut finis principio respondeat. Hactenus Doctoris clarissimi laudabile de rebus nostris testimonium.1ς. Sacra divi Brunonis familia singularem suam erga nostrum odinem mi Ihilio Benevolentiam testatam secit datis ex Generali ordinis Conventu ad Ignatium operum eum litteris, quibus minimae Societati nostrae totius Sanctissimi illius ordinis merita t μῆ Peculiari quadam ratione. Videbatur id meritus fuisse singularis ille affectus,
ac veneratio, qua Ignatius una cum omnibus filiis suis ubique terrarum sanctissimam illam familiam prosequebatur. Quam mutuam piorum operum partici-Pationem inter hanc, multasque alias familias sacras Societas universa m quinta Congregatione Generali Decreto as. constabilitam voluit.
PEtrus Faber hactenus magno nostrorum, & externorum commodo Co-
nimbricae commoratus, Eboram revertitur, acturus cum Rege de tua profectione. Sacras reliquias, quas e Germania secum attulerat, duo videlicet Virginum & Martyrum e divae Ursulae Societate Crania, donavit Regibus. luis unde. Ula Faber in ara Sacelli aulici reponere est iussiis. Alia vero similia sacra Lip-ci ui lana Sociis Conimbricensibus per Stradam submisit, illisque annuum earundem ' 'cultum commendavit. Fideliter id praestitere Conimbricenses, sacris his pignoribus mirifice recreati, atque ut tunc dies Virginibus iis sacra concione, jubilaeo, &diversi generis poematis eelebrari caeperat, ita in praesentem usquCdim peculiaribus pietatis osciis Sacras easdem Virgines prosequuntur. a. Non exiguam expertus est Faber dissicultatem, ut obtineret a Rege Fabπ unveniam, in Castellam discedendi. Patet id ex litteris Eborae datis mense
29쪽
Martior Hactenus, inquit, ad vos nequivi scribere aliquid certi de mea profectione. Rex post adventum meum in hanc curaam mitifacultatem concessiis, paulatost eam negavit. Verum ex DH voluntate tandem intelligo, superatis discubtatibus , obtιnuisse, quod erat majus Numinis obsequium, ut in Castritam me conferam. Itaque Faber cum Araozio litteris commendat itiis Regis ad Philippum generum, & Mariam filiam comitatus die q. Martii Ebora recedens Valli toletum pervenit I 8. ejusdem mensis. Benevole ubique a Proceribus regni est exceptus. Magna hic erat exultatio populi, dum sub initium Julii Maria enixa est Carolum tot regnorum haeredem. Sed breve fuit gaudium: mors inopi
nata Mariae Principis ex partu secuta tantum Philippo maerorem attulit, ut Vallisoletum tanquam infelix solum aversatus, aulam regiam transtulerit Madritum. Perdidit in ea Principe magnum praesidium nostra Societas: per illam enim,
ejusque serenissimum parentem, quod Ignatii jussu jam olim Faber tentaverat incassὐm, facultatem obtinuimus, in omnibus Hispaniae ditionibus Collegiatis.1.-.s. 'Α ' . Hoe anno Severiores litterae translatae Con imbricae ad Regis palati-r in Og um, ubi nune locum tenent, nostro Collegio viciniores. Hunc in finem Rex νὴ γ' fundator aedes 1llas, &spatium concessit, quod aulae Academicae erigendae desti naverat. Plurimi adolescentes felici ingenio, aliisque gratiae, & naturae doti- -iqi a mi - bus praediti Socios auxere. Aprilis die et . Ludovicus Gonsalvius Camera Τheologus, vir praecipuae nobilitatis; Emmanuel Sa, grande apud nos scientiarum lumen; Gonsalus Fernandius, postea dictus Urbanus. Primum nobis ad duxit religiosa comitas, & amaena Fabri conversatio; in Fabro enim videbatur Ludovicus aIterum venerari, & admirari Augustinum, ejusque verba veluti oracula excipiebat. omnes sacris Isnatii exercitiis exculta, missi sunt Valentiam sub Didaco Mirone tirocinium subituri. Nolo illorum laudi pluribus immorari typis publicis eorum gesta circumferuntur. . Heroes istos secuti iunt Emmanuel Moralius, Franciscus Hentiquius, illustres in excolenda Domini vinca apud Indos operaii. Ferdinandus Malcaremus. Alphonius Barretus, frater Ioannis Numi patriarchae. Conlatus Ro- de cius vir in rebus Indicis nominatus. Henricus Henricius Villav1ssolanus, Secundus in ora Piscaria post Xaverium Apostolus. Vincentius Rodericius, &Joannes Asplicueta, ambo apud Bralilos fidei propagatores egregii. Michae Souis, aeque sanguine, ac virtutibus illustris. His adnumerandus venit Eliuna nuel Lopius Portuensis scholasticus Theologus, praecipuus Collegii ad S. Michaelem benefactor: habuit stat rem, nostrum Henricum Henricium, virum dociu-simum, & Joannem Lopium, non habitu, sed affectu nostrum.1 Non tacendus Ambrosius Ferreira , qui, ut ad Societatem aditum impetraret, non horruit Simonis jussu arduum subire experimentum, nec eruisbuit abjecto pallio per frequentiores urbis vicos, hominis emortui cranium gestare manibus, & stultitiam simulare. Ubique sequebatur verum Cliristi imitatorem populi sibilus, risus, & ludibrium: quem tamen Socii, dum Collegii limina glorioius m di, suique victor ingressus est, staterno complexu exc
y c Ae,demieos inter seu Jocus erat, seu vera vigebat opinio, eam no
stris precibus inesse virtutem, ac eficaciam, ut quicunque in nostrae Societatis odium famam arroderet, sine mora mutatus in alium hominem nostrae accederet Societati. Idcirco nonnullus, Ego, inquit, his non accedam, quoahactenus eorum facta non momordi, propterea liber tum ab eorum oratione. Dux Gandiensis Franciscus Borgias anno praesenti fecit initium CΟΙ-
legio Gandiensi. Conimbrica I 8. Augusti missus est primus Rector Andreas oviedus, & secum adduxit Hermen, & Maximilianum Flandros, ac Frauciscum onustium Gallum, Scholarum Magistros,
8. Litterae Xaverit in omnibus ubique Sociis tantas excitabant flammas,
ut, si M. Simon morem gereret petentibus, totum Collegium m In am
30쪽
vigaret. Tres solum facti sunt voti compotes: Antonius Criminalis, qui primus deinde e nostra Societate Martyr Christi. Nicolaus Lancilotus Italus ex Urbino, qui Apostolicos inter labores animam posuit. Joannes Beroa natus in Gallaecia, qui Mollicensium salutem immensis laboribus promovit. Tres hi erant primi ex hoc Collegio Sacerdotes, qui venturis annis viam aliis ad Indos
s. Con imbreae nostrorum precibus commotus Episcopus Ioannes Soa- nomu, piorius domum erexit, inquam se colligerent honestae puellae, quarum periclita- honesti pus batur pudicitia. Ibi educabantur ad annos nubiles. Plurimum nos, resque Φ 'nostras suo fovit, ac protexit patrocinio Soarius, multum nostris detulit consiliis; dum vixit. Societatis homines solebat vocare Castra DEI, quod adversiis vitia pro DEI gloria semper starent in armis.
ro. Indicta Tridentina Synodo, Rex Joannes Ebora litteras dedit ad Ioannis Regis Simonem Conimbricae morantem, in quibus eidem commendabat, inspiceret, ct cum viris litteratis Collegii perpenderet, si quae Occurrerent, quae Regis nomine ad corrigendos mores Concilio proponi judicarent. Tanti faciebat sui Collegii sententiam, clim tamen ad id tempus vix primordia superasset. I super quoniam noverat optime, quanti nostra interesset, si sacrosancta Syn dus Societatem protegeret: huic igitur ordinem nostrum verbis amplissimis com mcndavit, & quam utiles ejus essent cum in Lusitania, tum in India labo-NS, depraedicavit. tr. Volebat autem divina bonitas hanc nimiam Societatem non tam prO- Pmeella adiasperis, quam ad vel sis bene prohatam stabilire: ideo permisit, ut ingens nos V tu jactaret procella. Monachus Emmanuelis Godinii frater hanc excitavit; aegre a. Σέ 'serebat ille fratris sui frequens, ac familiare cum nostris commercium; metue-mo bus.
bat, ne sub specioso virtutis praetextu malesanae hauriret virus doctrinae. Im. placabilior exarsit, cum Godinium nostrum esse, ac se jamjam in Collegium recepisse intellexit. Non deerant, qui Monachi probarent, & foverent timores. Deplorabant tot adolescentes Regni, & Academiae florem, falsis, ut ηebant, umbris infascinatos.
12. Pabulum flammae addidit falsius rumor ille, qui ubi percrebuit, nostris
eo tempore, quo Spiritum sanctis Ignatii exercitationibus excolunt, varias obisjici visiones, spectra prorsus mirabilia; hinc nostrorum vultus prorsus exhaustos, ac macie consectos dictitabant: nec deerant, qui passim spargerent, no-sros Becenis paleae sumo tibi ejusmodi pallorem asciscere, ut sibi ubique conciliarent opinionem Sanctitatis. Confirmabat sinistram eorum opinionem nonnullorum e nostris per urbem occursus, qui quia sacris meditationibus abrepti per vias urbis incedebant, quasi a sensibus alieni, & amentes credebantur. r3. Igitur ut tantum, quod putabant, malum tempestive averterent, crimina plurima, seu potius criminum figmenta, di accusationis capita calamo mendaci coacervant, chartis mandant, praesertim adversus exercitia, quae indignis prorsus modis traducunt. Et quoniam Regi, quem sciebant res nostras benigno oculo intueri, libellum tiadere non audent, eundem ad Cardinalem Henricum, utpote Inqui storem Genaralem, aliunde nobis minus addi- etiam deserunt. Qui tamen postquam rem omnem Regi aperuit, addidit, necesse itaque esse, ut, praemisso rite examine, partes sui muneris expleret. Annuit quidem Rex, monuit tamen , ut Cardinalis ageret provide, & circumspecte, ne fortasse Societati infamia sequatur. I . Ut autem praevisa tela minus feriant, Simonem protinus Rex secit certiorem. Famae mendacia risit Simon, ut solet mens recti conicia, actisque Regi gratiis pro adeo benevolo in nos affectu; adjecit consultum sibi videri, ut, dum accusationis capita discutiuntur, ipse ex suae Majestatis mandato, carcer inclusus haereat, ne detur locus fugae, si criminis convincatur. Mirifice placuit Ioanni & intrepida securitas, & imperturbata menus serenitas, index certus an