장음표시 사용
201쪽
174 ANNALIuM GENΠΕMs Iu Mhus amplissimis abundaverant , & praesenti concordiae statu certos pecuniae fructus a Republica Sinibaldus pater , quoad vixit , habuit honoris causa; quibus ille beneficiis
atque ornamentis cum Careret , enimvero ferendum mater non putabat, eratque , ut
dixi , in filii animo , tanquam in ulcere unguis. Itaque vel a prima ipsius adolescentia dare coepit , quam male animatus esset , maximum documentum . Nam cum Caesar Fregosius,&Caninius GOnZaga abhinc annis XI. ad hanc urbem oppugnandam diverterunt , hujus cum illis conspirationem ex literis interceptis deprehendit Alphon-sus Davatus ; quo ex crimine haud satis praeclare cum eo esIet actum , nisi Andreas Doria patrocinium suum interposuisset; cujus auctoritate&gratia factum est, ut eum Caesar beneficiis auxerit , constitueritque , quo magnae potentiae , summaeque nobilitatis adolescentem sibi magis adjungeret , ut illi singulis annis duo millia aureorum
nummum ex aerario Μediolanensi dependerentur. Ille tamen ea in sorte minime acquiescens aliud semper spectabat , dicereque inter amicos familiariter interdum solebat , si vita non desuueretur , aut esse res suas eversurum funditus , aut se in ex-
202쪽
celsori fortunae loco collocaturum . Et cun Petrus Stror ius annis' abhinc quatuor per vicinos montes cum eXercitu in Subal pinos contenderet , cum eo consensisse dicitur ,
neque destitit ut postea compertum est
per internuncium consilia communicare , quae ad urbem occupandam pertinebant. Ceterum, quo minus facinus tentatum sit, ea res impedimento fuit , quod eo die Ber- nardinus MendoZius magnum Hispanoruiri numerum triremibus suis Genuam advexerit. Ρrogrediente igitur aetate illum quotidie acrius incendebat ambitio , ambiti nem sequebantur sumtus profusi , reique familiaris parum attenta consideratio ; quibus rebus fiebat, ut aere alieno semper e set oppressus , cum etiam pensio Caesaris
quam supra dixi minime solveretur .
Hinc agitabatur , ardebatque cupiditate rerum alienarum; angebatur mirum in modum, quod nonnullis civibus, quibus dignitate anteibat , ceteris rebus esset insertor , eosque videret auri atque argenti supellectile , atque iis ornamentis , quas vitae delicias vocant , longe excellere , beatisiimosque numerari. Verum ante omnia Obversabatur ei ante oculos Ianetini Doriae florens fortuna , quam in dies videbat amplificari . Hunc impigro juvenem ingenio
203쪽
1 6 ANNALIUM GENUEMs Iuupaucis ante annis Andreas Doria fuis trire. mibus praefecerat , mox , spectata ipsius virtute, summa Caesaris Voluntate successorem sibi constituerat. Itaque tantam hunc eausam habere celebritatis di nominis, hunc esse potentem , claroque honore per urbem incedere , iniquo ferebat animo , acerrimo dolore conscindebatur: quem fane dolorem incendebant magis etiam quaedam pestes hominum , qui maligne omnia interpretabantur, multaque ad eum deferebant, quae
a Ianetino aut facta, aut dicta contra illius existimationem esse viderentur. Addebant praeterea, ejus auctoritatem hoc Reipublicae 1latu minorem in dies futuram, & post Andreae Doriae obitum , qui jam erat summa senectute, in unius Ianetini pote statem omnia recasura: praeterea secunda oratione animum ipsius magis extollere , hortarique non desistebant , ut ne exspectaret id tempus , sed mature anteverteret, sibique consuleret.
His fere Fliscus sicuti ego accepi
stimulis concitatus omnem animi impetum in hanc cogitationem , curamque convertit , ut alto facinore patrato ad summas opes emergeret , seque Regi Gallorum adjungeret. Quanquam fuere , qui hujus suscipiendae deliberationis consilia Roma exi altio-
204쪽
LIBER Q ARTU s. 177 altioribus etiam profluxisse fontibus existimarint, atque haec quidem fama valde percrebuit ; temere autem . an eX Vero , nobis non est compertum, & quod ambiguum est, non videtur pro certo sumendum . Habebat Petrus Aloysius Farnesius , Dux quivocabatur Placentiae , Pauli LII. Pontifieis Μaximi filius , triremes quatuor : eas Fliscus , cum Placentiae aliquot dies fuis. set , eo suasore atque impulsore, pretio sane tolerabili mercatus est ea conditione, ut Pontificis stipendio ad eas armandas utereis tur . Genuam cum reversus emet , & emtionem illam Pansa , si integrum esset de ea consulere , non satis sibi probari diceret , adduceretque rationes , in quibus illae erant in primis justissimae , quod ipse navigaturus non erat , & alteri id negotium committere satis illi tuta ratio minime videbatur , vel quod , cum grandem pecuniam deberet ad XX. millia aureorum num. mum , novo rursus & muIto sane majorisere alieno sese opprimere, neque utile, neque honorificum existimabat ; respondit esse bene sperandum : se pio justoque ossicio adductum , ut id faceret , nempe ut fratrum fortunam sublevaret, quibus per eas triremes ad dignitatem & gloriam aditum crat patefacturus. Romam mensem o prO-Μ ectus,
205쪽
fectus , a Pontifice Μaximo quae voluit ifacile & insigni cum indicio benevolentiae
est consecutus ; nam ad quatuor triremes armandas stipendio illi decreto , Hieronymus ipsius frater iis triremibus ossicioque maritimo Pontificis nomine praepositus est. Quibus rebus ex sententia confectis , altius jam erectae cupiditati suae elata cogitatione velificans , multaque animo movens , quod ei gravissimi auctores prolixe de Regis Gallorum voluntate promiserant, firmissimamque spem fecerant fore , ut , si se Regi adjungeret, quascunque Vellet praemiorum concessiones obtineret , quintili mense Montovium rediit, totamque aestatem in praediis suis consumsit, Venationes, quibus admodum delectabatur, amoenitate
iocorum secutus. Interim tamen earum regionum homines honesta timoris simulatio. ne, quod novum Placentiae dominum nova sibi regna quaerentem finibus suis imminentem timendum esse diceret , ad arma eXercenda excitabat , assidua mentis sollicitudine anxius , & in altis consiliis cogitatio. num suarum consequendis semper occupatus. Erant horum consiliorum conscii tres,
quorum fidei atque calliditati Fliscus magnopere confidebat , Vincentius Calcaneus Varesius , quem fidelem ad cubiculum cu
206쪽
LIEER QUARTus. I stodem , & non incautum satellitem cupi,ditatum suarum a primis annis secum habuerat , Raphael Saccus Savonens s Iuris
consultus, quo responsore ac judice utebatur in dirimendis Controversiis eorum hominum , qui sub ipsius jurisdictione erant subjuncti , & Ioannes Baptista Verrina civis Genuensis , qui , cum aedes haberet in Cariniano Fliscanis proximas , Flisci amicitiam appetiverat , ut ope praesidioque innixus potentis amici spem ambitionemque suam altius efferret : quam facile assecutus , mutuasque illi pecunias credens , in eam jam familiaritatem pervenerat , ut rei illius familiaris curationem magna ex
parte susciperet , illique in intimis deliberationibus semper adesset omnium consiliorum particeps atque adjutor. Ineunte hyeme in urbem ingressus , solerti miroque ingenio aggressus est suum negotium agere , & opportunum ratus novas sibi amicitias comparare , in eam rem diligentissime coepit incumbere. Demonstravimus alio loco eos , qui hujus Reipublicae formam constituerunt, quo Calamitatum fontem , quatenus fieri poterat , e civitate tollerent , constituisse , ut eX Omnibus civibus, infimis, mediocribus, & summis, unus duntaxat ordo, vel potius unum
207쪽
x8ci ANNALIuM GEMUENsIUM eorpus conficeretur , sanxisseque , ut om nes pari jure censerentur , appellarenturque
Nobiles; ne, si dissimilitudinum appellationes & dissidiorum causas quaererent,& qui populares se dici vellent, unam in partem , re qui optimates, in alteram omnia traherent , infelix Reipublicae corpus , idest semetipsos , crudeles impiique dilacerarent; atque ut oculi , manus , & pedes , etiamsi in hominis corpore dissimili loco positi sint,
nulla tamen inter se concertatione discrepant , ita Voluerunt , quanquam inter eos aliqua videretur vel fortunae , vel generiS dissimilitudo , ut omnes tamen suo loco , quasi statione a Deo illis attributa , contenti concordissime ac felicissime viverent.
Et si qui praestantiorem sibi honoris locum,
tanquam oculorum sedem , in civitate peterent , iis potissimum deferri voluerunt , qui de Republica bene merendo , vel rebusioris praeclare gestis, vel domi civili virtute ceteros superarent. Fliscus, qui sciebat consuetudinum vi , opinionumque perversitate depravatam esse hominum naturam, ad hanc conjunctionem dirimendam aggressus, plerosque ex ea nobilitate juvenes, qui se populares antea dici volebant , amicitia comprehendere coepit, eX iis nonnullos in familiaritatem suam blande accipe
208쪽
re , partim tueri ossiciis , aliis benigne polis liceri , ab aliis vel fidem accipere , vel pecunias mutuas sumere , atque ita , ut erat mente acri atque vigenti , variis consiliis atque artibus eorum animis illabens , & si quae dabatur in sermone facultas vocandi in odium atque invidiam veterem nobilitatem , hanc libenter arripiens, eorum Voluntates ad id facinus , quod ipse secum agitabat animo , sibi accuratissime praemuniebat . Urbanae item multitudinis & tenuiorum benevolentiam eodem blanditia. rum artificio collegisse dicitur. Etenim , scuti ab iis accepi , qui id probe norunt , Consulem eorum opificum , qui textrinam exercent , quorum Genuae magna frequentia est, cum forte obvium habuisset, interis rogare, ita sere ut fit, familiariter coepit , fatis ne res e X sententia cederent, quem quaestum facerent , atque homines sua Ordinis quam facile vitam traducerent. Ad haec cum respondisset , haud fatis praeclare secum agi , artes jacere , artificesque propter dissicultatem temporum summa rerum inopia conflictari ; tum ille homini
addere animum , fronte atque oculis miserari illorum vicem , praeterea amantissime polliceri, se, quibuscunque rebus posset, eorum incommodis non defuturum ; mand
209쪽
132 ANNALIuM GENUENsIUM vitque, ut quos ille eXistimaret inopia gra. viter oppressos , probosque homines , eos admoneret , ut ad se accederent. Postero igitur die cum eX eorum numero complures in Carinianum convenissent , quasi misericors pater pauperum, homoque antiqua virtute, certam frumenti mensuram singu
lis distribui jussit; illudque addidit , fuisse
semper in consuetudine majorum morum , gratuita liberalitate sublevare inopes , eorumque commodis omni ratione consulere; proinde cum iis deesset, unde familias suas alerent , in aere suo eXistimarent paratum esse ipsorum calamitati praestidium. Conclusit ad extremum, ut id beneficium tectum tacitumque haberent, propterea quod hujusmodi christiani hominis benefacta nullam ostentationem quaererent . Probi homines nova quadam admiratione commoti , incredibilique perfusi gaudio , in eam opinionem discesserunt, ut omni illum amplitudine & felicitate dignissimum existimarent , nomenque ipsius esterrent ad coelum cumulatissimis laudibus. Interim ii tres , quos supra demonstravi , ut erant consiliorum omnium Coninscii & consuasores , ita omnem potestatem& gratiam apud illum occupaverant, faepeque noctu , saepe interdiu inter se conve-
210쪽
LIBER u ARetus. a t Iniebant. Pansa , quem jam inde usque a puero praecipuo in honore semper habue rat , & cui consilia concredere in primis consueverat , serme iacebat, minusque jam familiariter accersebatur ; quod ille secum
tacitus mirari , neque ei tamen unquam in mentem venit quicquam de tanto facinore,
quod illi obscure moliebantur , suspicari.
Flisco id primum meditatum erat consilio ita rem gerere , ut urbem Regis Gallorum imperio subjungeret certis sub conditionibus, quae ad ipsius dignitatem atque fortu, nam amplificandam pertinebant , earumque conditionum formulam jam perscripserat , & Antonio Fodrato dederat Romam perferendam , ut regia fide atque auctoritate ab iis , qui id praestare poterant , confirmaretur , eique subscriberent . Verum postea consuasorum monitu factum est , ut & Fodratum cum fasciculo literarum eX itinere revocarit , & animum in eam deliberationem traduXerit, ut urbem,
urbisque summum , & nullo alterius jure impeditum , sibimetipsi occuparet imperium. Atque haec quidem plena horroris& immanitatis statuta deliberatio , reique
ad optatum exitum perducendae facultas ,
Verrina Saccoque disputantibus , ita ab omnibus partibus explicata, faciliique illis